VERTENZA PER UN LASCITO anno 1475 febbraio 13 – Belmonte Piceno tra LE PERGAMENE DI SERVIGLIANO

Trascrizione di una pergamena di Servigliana copiata da Giuseppe Pennesi nel 1895 circa. Trascrizione e traduzione dal latino. Digitazione di Albino Vesprini belmontese

ANNO 1475 VERTENZA PER UN LASCITO ALLA CHIESA PARROCCHIALE DEL SANTISSIMO SALVATORE A BELMONTE PICENO –

In Dei nomine. Amen. Nos Angelus de Golphis de Pergula decretorum doctor rev.mi in Christo patris et domini  <Jeronimi capranicensis> Dei et Apostolice sedis gratia Episcopi Firmani in spiritualibus et temporalibus vicarius generalis cognitor litis …… valide vertentis inter ecclesiam Sancti Salvatoris de Belmonte et dominum Ioannem Antonii de Firmo iudicem …….. agentem Iacobi et Johannis Antolini sindici …… Ecclesia principaliter ex una parte agenti et petenti et Franciscum et Andriolum filios et heredes  Bernardi Cicchi de Sancto Angelo et ser Carolum Palamedem et dominum ………  tutorem dictorum Francisci et Andrioli et fratrem Angelum de Muronibus de Firmo actorem dictorum Caroli Palamedis ex altera parte ac defendentis supra infrascripto libello et petitionem coram nobis positam per dictum dominum Ioannem Sindicum dicte Ecclesie contra dictos heredes domini Bernardi Cicchi quidem petitionis et libelli tenor talis est videlicet: Coram vobis eximio decretorum doctori domino Angelo de Golphis de Pergula rev.mi domini Episcopi Firmani, vicario generali, agit, dicit, narrat, petit et exponit nobis per modum solemnis libelli seu per viam semplicem petitionis in folium presentis narrationis Iannes Antonii de Firmo …….. sindicus seu Iacobi et Antolino Antonii de Castro Belmontis sindicus Ecclesie Sancti Salvatoris ut supra et omni meliori modo quo nuncupari potest et demostrat atque constat manu ser Luca de Monte Florum publici notari inde rogati et adversus Andreolum et Franciscum  filios heredes Bernardo Cicchi de Castro Sancti Angeli Comitatus Firmi et Carolum Palamedis et Vannoctum ser ………. de dicto Castro S. Angeli eorum tutoris et contra quemquam alium pro eis in iudicio legitime comparentem dicens dicto nomine qualiter nobilis ser Massius Cicchi de Sancto Angelo sanus mentis licet corpore infirmus, et languens peste et epidemie seu Millesimo CCCCLXVIII <1468> mensis Iunii suam ultimam voluntatem et testamentum fecit et ordinavit solepniter coram fide dignis testibus et personis vocatis et rogatis in castro Belmontis Comitatus Firmi et in eius domo sita in dicto castro iusta domum Ecclesie Sancte Marie ab uno et domum Petri Massutii ab alio  et alios fines et in dicta sua ultima voluntate et testamento nuncupativo coram testibus, in primis corpus suum mandavit seppeliri in Ecclesia Sancti Salvatoris de dicto castro. Item reliquit proprio fenere florenos tres. Item reliquit Ecclesie Sancti Petri Veteris de Firmo solidos quadraginta septem. Item reliquit <Ecclesie> Sancti Salvatoris de dicto castro Belmontis florenos sex decem. Item reliquit pro mortorio et appatronatico florenum unum. Item reliquit Ecclesie Sancti Cataldi de Chiarmonte  florenos quinque iure legati. Item reliquit pro male ablatis ducatos duos auri. Item reliquit duas salmas grani pro duobus offitiis faciendis unum in castro  Massa et alium in dicto castro Belmontis pro anima sua et aliorum (?).

Qui dominus Massius facit multa alia legata et relicta nec non pias causas et finaliter instituit Bernardum  suum fratrem carnalem heredem universalem usufructuarium omnium suorum bonorum iurium et actionum presentium et futurorum mobilium et stabilium cum hac conditione, qua post mortem dicti Bernardi omnia bona ipsius Mascii mobilia et immobilia iura et actiones dicti Massii ad dictam Ecclesiam sancti Salvatoris de dicto castro Belmontis ……………. et integre devenire …………. deberent et remanerent pro anima sua et suorum parentum et quod dictus Bernardus non poscit in vita sua de divitiis  sui bonis aliquid vendere seu alienare, nisi pro extrema necessitate famis et incarcerationis et postquam dictus Massius declaravit ultimam suam voluntatem predictam vertens se et dopnum dictum rectorem dicte ecclesie Sancti Salvaroris et ad alios circumstantes dominam Anatoliam uxorem dicti Massii ………. Filium dicte domine Anatolie Franciscus Ioannis, et Petrus Gratie qui omnes erant presentes et vocati ad predicta dixit ista verba ………. atti ……… avete inteso la mia ultima volontà et cusì voglio che si faccia quanto che ho dicto di supra et così siate testimoni ad questa mia volontà ultima et dispositione dei miei beni la quale voglio che se osserva ed abbia effetto come io ho dicto. Item dicit qualiter dominus Mascius post conditam ultimam voluntatem predictam decepit et eius corpus traditum fuit …..…sepultum ……….. dicto Bernardo frate carnali, quis post mortem domini Mascii tenuit et possedit et usufructualiter in soprascritta bona ……….. partem domini Mascii que bona fuerint Mascio comunia sibi pro indivisa tamquam suus usufructuarius domini Mascii. Item dicit quod dictus  Bernardus decessit et eius corpus conditum  fuit Ecclesie ……….. quod evenit  fideicomissi ex testamento dicti Massii ut supra item dixit. Item dicit quod infrascripta bona remanserunt in ereditate dicti Massii in comunia pro indivisa cum dicto Bernardo per quam portionem dicti Bernardi medietas dictorum bonorum in proprietate dicti quondam  restituendo Ecclesie Sancti Salvatoris de dicto castro vigore fidei(comissionis) ex testamento domini Massii. Item dicit quod supradicti heredes domini Bernardi tenent ac possident medietatem dictorum bonorum cum pertinentiis ad dictam Ecclesiam vigore supradicti fideicommissi quam restituire interpellati a dictis scindicis dicte Ecclesie semper recuperant et bona recuperent indebite et iniuste. Quorum cum ………………..  sindicus dicto nomine ……………… officium quod implorat …………………….. declarari dictos heredes dicti Bernardi teneri e obligari  iu(re) ad relaxandum restituendum medietatem suprascriptorum bonorum sindicus dicte Ecclesie Sancti Salvatoris dicto nomine <pro> dicta Ecclesia et dicte Ecclesie eosque condennari, cogi, compell(end)i sunt remediis opportunis ad relaxandum restituendum dictaque sindicis s(pra)dicte Ecclesie medietatem supradictorum bonorum que pertiner(un)t quondam ad dominum Mascium vigore fideicomissi predicti cum fructibus perceptis et quos percipi potuerunt post mortem dicti Bernardi et quos in futurum  percipient cum condemnatione eorum dictorum in expensis legittimis de quibus protestanter petens sibi in predictis in qualibet predictorum ius, iustitiam ministrari omni meliori modo.

Infrascripta sunt bona comunia inter Massium et Bernardum Cicchi de castro Sancti Angeli quorum medietas que pertinet ad dictum Mascium pertinet ad Ecclesiam Sancti Salvatoris de castro Belmontis vigore fideicomissi concessi ex testamento domini Mascii. In primis una domus sita in castro Massa Comitatus Firmi iusta res Ioannis da Colmurano ab uno latere,  ab alio latere res heredum ………….  Ioannis Tomassuctii …………. ………. ………. Item una una pertica terre sita in teritorio dicti castri Masse in contrada que dicitur Lu piano de (M)orone iusta res Cola Iacobi, a pede; a pede, a capite et a latere vias publicas et alios fines. Item una pertica terre, sita in dicto teritorio et contrata Plano iusta res Ioannis Iannuctii a capite et ab uno latere vias ab alio latere et alios fines. Item una pertica terre posita in dicto teritorio in contrata que dicitur la Prataria iusta res Natalis Materoni ab uno latere res Antonii Angeli de Monte Appuno ab alio rigum a pede et alios fines. Item una pertica terre in teritorio castri Belmontis Comitatus Firmi in contrata Cavezzoni iusta res heredum Iacobi Massuctii ab uno latere viam a capite, et a pede et alios fines. Item una pertica terre sita in teritorio castri Sancti Angeli dicti Comitatus in contrata Varani, iusta res Iacobi Montis ab alio latere res Nicola Imperii et res Antonii ………… viam publicam et alios fines. Item una pertica in dicto teritorio in contrata Fontis Maii iusta res Ioannis Pasquini, ab uno latere, ab alio res Bernardi Ciaraffule viam a capite et a pede et alios fines. Item una pertica terre laborativa posita in dicto teritorio in contrata que dicitur Bora iusta res Caroli Palamedis ab uno latere ab alio res filiorum Venantii castri de Gualdo a capite viam a pede flumen Salini. Item una pertica terre posita in dicto teritorio in contrata Fontis Nova iusta res filiorum ser Petri ab uno latere res Ioannis Bortoli ab alio viam a capite et alios fines. Item una pertica terre posita in dicto teritorio in contrati que dicitur Luco Macchia prope castrum Sancti Angeli iusta res Antonii ………. ab uno latere ab alio latere rigum a capite res Nicolai Siroli et alios fines. Item una pertica terre sita in dicto teritorio in contrata que dicitur Da Bora iusta carbonaria sive foveum comunis a capite res Petri ser Mathei et res Iacobi Cose ab uno latere, alio latere et a pede viam comunis et alios fines. Item una pertica terre sita in dicto teritorio in contrata que dicitur Capo de Gualdo iusta res Iacobi ser Mattii ab uno latere ab alio latere res Petri Ilari a pede res ………… et alios fines.

Item una pertica terre olivata sita in dicto teritorio in contrata que dicitur A le Scandole iusta res ………. Antonii ab uno latere a pede res Marini Migliorini viam comunis a capite et alios fines. Item una pertica terre sita in dicto teritorio in contrata que dicitur Lu Colle Ramino iusta res Loredane ser Mattei Testa Vecchia ab uno latere a pede et ab alio latere et a capite viam comunis et alios fines. Item una pertica terre olivata sita in dicto teritorio in contrata que dicitur Tiglia o vero La Cerqua de Sant’Antonio iusta res Marini Vannis a capite et a  pede rigum Tiple (?) viam (o vicum) et alios fines. Item una domus in dicto castro Sancti Angeli iusta res Nicolai ……. ab uno latere ab alio latere heredum …… Baldoni via et alios fines. Item  due domus cum quibuscunque spatiis et cum orto circum circa in castro novo sive in burgo castri Sancti Angeli iusta res  Philippioni (?) ab uno latere ab alio latere res Ioannis de Bolognola et res Tome de Sarnano vias comunis et alios fines.

Unde iusta petitionem  libelli coram vobis productam, visa citatione et relationem  de dictis heredibus facta visis exceptionibus productis et replicationibus viso termine ad probandum, visa legittimatione mandatorum, visa productione capitulorum et responsione facta dictis capitulis, visa peroratione testium et eorum juramentum, visis dictis attestationibus dictorum testium, visa pubblicatione processus, viso termino dato ad opponendum contra testes et totum processum, visa monitione facta ad hanc oram, et diem, ad audiendum, sententiam et omnibus, visis et consideratis que videnda et considerando sunt Christi nomine invocato talem ad dictas partes sententiam proferimus iura damus, sententiam definimus et declaramus per hanc nostram in hiis sententia definitiva dictam Ecclesiam Sancti Salvatoris fuisse et esse erede bonorum dictorum que remanserunt in ereditate dicti Mascii ……………………dicto Bernardo pro medietate dictorum bonorum nominatorum in dicta petitione et aliorum que remanserunt in dicta ereditate dicti Mascii vigore dicte ultime voluntatis et fideicomissi dicti Mascii et dicti eredes dicti Bernardi, et dictos eorum tutores tenere obligatos ad relaxandum et restituendum medietatem dictorum  bonorum in dicta in dicta petitione descriptorum que pertinuerunt quondam ad dictum Mascium et in eius ereditate remanserunt et dictos heredes et tutores ad relaxandum et restituendum dicta bona dictis sindicis. Ecclesie predicte finaliter  consegnamus et vinctum et vinctorem in expensis legittimis condemnamus factis post publicationem  processus predicti quarum taxationem  nobis rescrivamus, et item decretum firmamus definimus declaramus condepnamus  et reservamus.

Lata data et lecta et in hiis scriptis firmata pronumptiata et promulgata fuit dicta sententia per prefatum dominum Angelum vicarium prelibatum sedentem ad solitum bancum iuris ad suam residenti ut moris est in palatio ………….. positum in civitate Firmi in contrata Sancti Martini iuxta vias publicas a duobus et res dicti …… aliis lateribus et alios fines. Et suprascripta per me Ioannem Petrum ser Caroli de Firmo notarius publicare dicte cause sub anno Domini MCCCCLXXV indictione octava tempore sant.mi in Christo patris et domini domini Sisti divina providentia Pape quarti et die XIII mensis februarii presentibus dopno Luca plebano plebis Montis Florum dopno Antonio Iacobi de Portus Firmi dopno Ioanne Stephani de Smerillo testibus ad predicta habitis et vocatis. Et hoc ad instantiam et petitionem domini Iohannis Antoni sindici predicti presentis petentis et acceptantis presente ser Anselmo …………. ex adverso ………. nomine appellare ad dominum  card. et ad quemlibet alium iudicem competentem. Et ego Ioannes Petrus ser Iacobi de Firmo publicus imperiali auctoritate notarius predictis omnibus et singulis interfui, subscripsi et publicavi signumque meum consuetum apposui.

 

This entry was posted in DOCUMENTI, Documenti in cronologia, LUOGHI, PERSONE and tagged , , . Bookmark the permalink.

Lascia un commento

Il tuo indirizzo email non sarà pubblicato. I campi obbligatori sono contrassegnati *

Gentilmente scrivi le lettere di questa immagine captcha nella casella di input

Perchè il commento venga inoltrato è necessario copiare i caratteri dell'immagine nel box qui sopra