FERMO Atti del Comune 1537-1547 – digitazione di Albino Vesprini dalle sintesi fatte da Marini dei “Consilia Communis Firmi”

Conclusione del Libro 67 Consilia et Cernite 1537

(103) Die 27 dantur solita luminaria Fratribus S. Crucis. Providetur et exigitur pecunia pro guastarolibus. Habitantibus castrum S. Benedicti qui venerant de Ophida et conceditur terrenum quoddam de Monte Aquilino, sicut Sanctoro Cautio. Confirmantur etiam terrae de Monte Aquilino datae patri in favorem D. Vincentiae Jo. Baptistae de Firmo.

Castellanus S. Benedicti est affinis fratris Thomae. Ser Caesar de S. Angelo fuit exactor librae.

Die 28 agitur de recipiendo Legato in  civitatem venturo, et de salariatis, confirmandis.

Die 29 legitur juramentum magnificorum dominorum, de quibus extractis nihil dictum fuerat. Priores sunt Hieronymus Ancileus, Falconus Joctus, Franciscus Francolinus, Pieractius Jo, Ludovici, Dionysius Senegardus, Gilbertus Guerrerius. Confalonerii Franciscus Valgarinus, Jo. Jacobus Mancinus, Jo. Baptista Persanctis, Troylus Adam, Jacobus Cordella, Antonius Ludovici. Consules Bonifatius Riccius S. B., Simon Tindalus Camp.i. Bancherius Pilae Johannes Antonii Scattoni. Desunt notarii consulum et Bancherii. Carta 343 t.o ad 431.

LIBRO 68 CONSILIA CERNITE 1537

Die 20 aprilis 1537 Mag.corum dominorum legitur extractio ut supra, excepto Jacobo Cordella; nam extractus est, Marinus Cordella, Simon Tindalus dicitur Simon Bartholomei. Notarius Consulum ser Perjacobus Urbanus. Dicitur Legatus adventasse Fabrianum. Jacobus dicitur pater Marini Cordellae defuncti, et ponitur loco filii.  Dominus Antonius Franciscus dicitur olim Gubernator. Caetera ut supra.

Die 21 Mag.cus D. Marcellus legitur Castellanus Arcis Alliorum, et donatur munere.

Die 29 in juramento Dominorum legitur notarius Bancherii ser Jo.Baptista ser Lucae. Caetera habentur ut in praecedenti libro Carta 1 ad 32.

Die 3 Maji Joannis Fruductii allata est truculenta mors ei inflicta in Castro Falleroni, ubi arma sonant. Mittuntur duo Reformatores cum Baroncello.

Die 4  redeuntibus Reformatoribus, fit jus contra occisores Jo. Ufredutiii. Requiritur Hieronymus Ancileus Prior absens. Legatus proibet accedere ad Abbatiam S. Claudii nisi cum deputatis Communitas S. Genesii petit cives Firmanos ad componendam differentiam finium inter illam et Gualdum. D. Franciscus Clarelli scribit posse Mag.cos Priores remittere terminos condemnatis in contumacia in Terra Montis Fortini. Gentilis Francisci de  Nobilibus,  qui olim cum sociis vulnera inflixerat ser Hieronimo Pernicolae recipitur ad gratiam.

Die 5 ser Felix Morronus Roma discessit Calabriam versus. Caetera ut in praecedenti libro.

(103v)Die 18 in Concilio Generali celebrato in aede Fraternitatis, Legatus orationem habuit ad Firmanos, qui eum protectorem eligerant, et ut superius habetur munere argenteo per Dominum Felicem Roma misso donaverant,  et civitatem ac Statum ei ex corde protegendum, et servandum obtulerant. Laudat charitatem et justitiam Firmanorum et fidem erga  Sanctam Ecclesiam, et jubet eos esse bono animo, et spondet se velle  concedere quidquid petierint. Dicit se impetrasse a Pontifice diminutionem unius ducati pro foculari, et reduxisse ad 4000 scut.  quibus succurritur periculo gravi Turcharum imminenti. Item reduxisse taxam vastatiorum Anconae ad 3000 scut. tota Provincia. Denique se velle dare operam justitiae Firmanae,  et per Mag.cum Gubernatorem et Mag.cos D. Priores ministretur.  Quibus respondit D. Hieronymus Rosatus. Deinde lectum Felix  Breve reductionis praedictarum taxarum, quae exiguntur per aes et libram, et castra non gravantur in bonis a civibus ibi possessis, sed cives solvunt in civitate libram dictorum bonorum.

Die 19 Communitas S. Elpidi promittit cautiones pro Firmanis, et ei aguntur gratiae. Legatus non multum curare visus est reditum magistri Baltaxaris (da Monte Alliorum) et Cancellarius asserit illum electum esse praeceptorem (deest quo loco). Auditur rumor de Castri Alliorum demolitione, quam vult Legatus. D. Jo. Franciscus Gregorius  commendat decimam  partem salarii sui quia fuit Romae Gubernator Provinciae. Legatus honorifice accipitur in viridariis Firmanorum  ad spatiandum.

Die 23 agitur de Castro Alliorum Firmanis restituendo, ut in precedenti Libro; ser Thadeus de Narnio die 24 dicit se servisse Firmanis post discessum D.  Augustini Recuperi Gubernatoris tribus mensibus. D. Franciscus Alexandri est creditor Communis, et statuuntur cives, qui ei computum revideant qui electi sunt die 26 Junii Jo. Baptista Morronus, Antonius Morphus, et Antonius Grana. Hieronymus Formichinus septuagenarius, et pene surdus, dispensatur a Cernitis. Confirmati sunt in officiis suis ser Lucas Cordella, ser Bartholomeus coadiutor, ser Persanctes Barnabei. Providetur salario Magistri Anzovini Amoratti. Carta 32 t.o ad 65.

Die 10 Junii 1537 in Concilio confirmantur deliberationes et gratiae Cernitarum.

Die 11 suffragis dantur cives exactores pro foculari et guastarolis D. Hieronymus Rosatus, Antonius Matheutius, Bartholomeus Massutius, Antonius Morphus, Jo. Baptista Morronus, Permatheus Rachamadorus, ser Jo. Baptista Florellus, ser Persimon. Cives ad promittendum et componendum Permatheus Rachamadorus, Bastianus Savinus, Lucas Hieronymus, Jacobus Francisci. Sindicus computationis pro vastarolis Bartholomeus Massutius. Ser Caesar de Trevio petit suam pecuniam de mutuo, et de servitute praestita. Eadem die Dionysius ser Antonii dicitur habuisse discessum per 8 dies pro festo S. Joannis.

Die 22 vacante loco Federici Civitellae mortui Reg.ris S. Bartholomei, Federicus Vincus sufficitur Troylus Pacharonus Regulator S. Martini et loco Francisci Morroni mortui (104) Regulatoris Campilegi ponitur Peregrinus eius filius.  D. Andrea Maximo Capitaneo datur commeatus redendi in patriam instantium feriarum tempore. Locantur in castris maritimis equites Ill.mi Domini Pauli Vitelli. Pistoja dicitur equuleo fuisse impositus, igne pedibus imposito, et Franciscus Grassus olim Regulator, et Troylo Adam imminere periculum vitae et si innocentissimus sit, et eius mors magnam afferet calamitatem publicam. Eligitur (ut videtur Capitaneus) post designatos D. Alexander Peruzzini de Orciano. Ser Hieronymus, et ser Julius leguntur praesentes Regulatores Jo. Franciscus videtur esse apud Ill.mum D. Valerium. Antonius Jo. Andreae est Castellanus Moliani. Die 26 ex litteris Card Cesarini ad Ill.mum D. Valerium habetur sibi magnae esse curae, ut Firmanis restituatur Castrum Allionum. Ex litteris D. Gentilis Billaquae Oratoris Romae legitur modus quo restituendum  est castrum. Ex litteris D. Montani de Montanis Maceratae Oratoris, Cardinalis Legatus petit 65 vastatores in arce Anconae, et 50  scut. pro expeditione Turcarum. Respondetur D. Gentili, ut nisi arx possit conservari, solo  aequentur moenia cum Arce Alliorum. Interim scribitur Ill.mo D. Valerio, ut velit integrum reddi Castrum, in ultimo ut sola moenia diruantur. Idem agitur cum D. Bastiano Commissario et D. Legato D. Bono Francisco commendatur capitula de his facta inter Cardinalem Cesarinum et Legatum. Repetitur dies 11 Junii, et scribente D. Persimone Thibaldo de fidejussione ad emenda bona exititiorum praedicti Castri, respondetur petendo quae sit haec varietas D. Ambrosii. Interim rogatur Ill.mus D. Valerius, ut de his agat cum Legato, et fit mandatum in personam D. Joannis Canniti ad promittendum pro Communitate de emptione bonorum etc. Gratiae aguntur Communitati Offidae de peditibus oblatis, qui si veniant, recipiendi dicuntur cum maximo amore et gratitudine. Mittuntur quator homines de Monte Falconum et de Smerillo ad praestandam obedientiam Legato, et ad excusandum factum, quod non explicatur.

Die 12 mittitur Ill.mo D. Valerio, decretum esse,  ut nihil agatur, nisi quod conclusum fuit inter Legatum et Cardinalem Cesarinum.

Die 13 Legatus scribit se nonnullos de Offida custodes Castri Alliorum exclusisse, quia senes et male vestiti erant, et reliquisse de his in Castro 23 Offidanos, 7 Tolentinates, et 20 se supplevisse, quibus mittatur stipendium etc. His omnibus providere jubentur Mag.ci D. Priores, et Felix Pacharonus, Jo. Marinus Bonvicinus, D. Jo. Franciscus Pichonus, D. Pompejus Azolinus, Pierus Pellegrinus, Ciriacus Baldutius, Ciottus Adam, ser Jo. Baptistam Florellus, Aurelius Pacharonus, ser Stephanus Azolinus, Jo. Jacobus Beneincasa, Vincentius Ursini, Nicolaus Dolcebene, An…..na.

Die 15 Jo. Jacobus Morronus, et Antonius Morphus mittuntur Oratorem (104v) Maceratam ad Concilium Pro.le. Fit mandatum compositionis inter Montem Elparum  et Montem Rynaldum D.ni Pompejo Azolino, et Persimoni Thibaldo. Laudatur Octavianus Humilis de Patrignone, et donatur civilitate. Nicolaus Permathei de S. Elpidio eligitur ad extimanda bona exititiorum Castri Alliorum iuxta capitula Cardinalis Cesarini et Legati. Repetuntur praedae factae in castro Petrioli de inde legitur.

Die 27 Maij Vicus Chiarellae et Rocha capta a D. Marcello et commendantur illa loca

Cardinali Cesarino, ut protegat et commendet D. Legato.

Die 30 Maij D. Legato commendantur nomine Castri Alliorum, qui ab omni caede liberi sunt. Kalendis Junii habentur litterae Legati scriptae Magistero Julio eius Phisico, quibus significat calicem et alias ab exititiis castri Alliorum res et sacrario subraptas fuisse restituitas, et plurimos eorum petiisse Romam, nec potuisse caussam revocari ad Legatum. Oratores electi, ut subito restituatur Castrum a Legato, fuerunt D. Hieronymus Rosatus, D. Pompejus Azolinus, D. Petrus Simon Thibaldus, ser Lucianus Carpinus dicitur olim fuisse Commissarius Turris Palmarum.

Die 3 D. Angelus Dei Bufalo respondit Oratoribus, mentem esse Pontificis reddendi Castrum; facta solutione a Communi Firmi de tertio stipendio, et receptis in Castro exititiis etc. Magister Federicus de Marioctis de Matholica (dicitur per errorem de Matticula) litteris laudatur de bene actis in suo munere arithmeticae. D. Andreas Maximus commendatur pro Rachanati Praetura. Hieronymus Formichinus septuagenarius eximitur ab obligatione veniendi ad Cernitas. Reperiunt acta die 10-11-12-33 Junii, 19 Maji etc. Carta 65 t.o ad 157.

Die 1 Julii 1537 Turcharum suspicio annuntiatur. Ill.mus D. Valerius rediens a Legato dicit eum velle demolitionem Castri.

Die 2 Rev.dus D. Tiberius Corradum cum litteris D. Gentilis Billaquae Oratoris  super rebus castri Alliorum nuntiat addendum in causa Troyli et aliorum civium Commissarium, et protestatur de nullitate processus, quia cives obedierunt voluntati et decreto Cernitae in providendo, custodiendo, conducendo pedites etc. Mittuntur Commissarii Bastianus Savinus, ser Hieronymus Patimalus, Baptista Adae, Perus Baccilis, Gentilis de Nobilibus, Lucas Giliutius, et Jo. Andreas Ciceri cum Longobardis, et malleis ferreis, piconibus aliis que instrumentis ad demolitionem Castrum, sed media via steterunt, atque redierunt re imperfecta etc.

Die 8 Pellegrinus Baccilis missus est ad Castrum cum guastarolis et 200 peditibus. Deinde reditur ad mensem Junii, diemque tertiam, et sancitur rogari Legatum, ut sua intersit ne Firmani illudantur de Castro Alliorum. Adduntur Oratores Romae Octavianus Azolinus, Jo. Jacobus Martinus, Federicus Vincus. Ser Persimon Marini creatur depositarius librae.

Die 6 Junii leguntur extracti castellani, ser Hieronymus Angelita Moliani, Aquavivae Felix Guerrerius, Gualdi Felix Pacharonus, Montis Falconum Lucas (G)iliuctius, (105) Benedicti ser Marianus Sanctis, Portus Vincentius Stabilis (desunt extractiones Mag. D.orum) et die 22 leguntur solum Regulatores qui supra.

Die 26 Junii  agitur de vastatoribus mittendis Anconam,  et de collocandis militibus in oris maritimis.

Die 27 D. Bonfranciscus Camerarius Legati petit vastatores ad demoliendam arcem et muros Castri Alliorum. Respondetur per Cancellarium cives expectare a Protectore, ut conservet capitula inter eum et Cardinalem Cesarinum inita.

Die 1 Julii iterum D. Bonfranciscus Camerarius et Auricularius Legati petit devastatores, et attulit Breve Pontificis de demolitione arcis et murorum; et Ill.mus D. Valerius retulit a Legato, illum velle restituire Castrum, data saltem cautione de dicta demolitione, quae remittitur ad Concilium Gen.le.

Die 6 commendante Ill.mo D. Juliano Cesarino, D. Silvius Arcerius de Civitella post D. Alexandrum Peruzinum eligitur Capitaneus. Ex litteris Legati ad Mag.cum Gubernatorem Firmi mittuntur ad accipiendam possessionem Castri Alliorum Jo. Franciscus Rosatus, Caesar de Nobilibus, Ludovicus Vincus,  Conceptus Vincus, Bonfilius Morronus, Octavianus Azolinus, Antonius Matiutius, Bastianus Savinus, Baronus Eltocomando, Baptistae Adae, Costantinus Adae, Falconus Periocti, Chrysostomus Baptistae et alius qui recentiori atramento videtur deletus, Caesar Adam, Dominicus Lucae, Jacobus Francisci.

Die 7 agitur de vastandis muris Castri, sed consultores non conveniunt. Deinde in alia Cernita repentina sancitur expectare Concilium sed interim conservari indemnes qui se contulerint ad demoliendos muros. Demum fit mandatum D. Montano de petenda praeceptorum revocatione, et de interponenda appellatione.

Die 8 litterae Cardinalis Cesarini, et Gentilis Billaquae Oratoris habentur, ex quibus sancitur in Consilio demoliri muros Castri Alliorum, quamvis habeatur praeceptum Legati de nihil innovando in Castro. Promittitur tamen per civitatem, non offendere homines dicti Castri, et relinquere eos pacifice frui suis bonis in eodem Castro;  et mittuntur Anconam ad legatum 40 vastatores. Conficiuntur instrumenta bellica. Commissariis protestantibus, quia Castrum est sine custodibus, eliguntur novi Commissarii ad demolitionem murorum: Hieronymus Assaltus, Antonius Morphus, Pellegrinus Baccilis, Lucas Hieronymi, Bartholomeus Massutius, Jo. Marinus Bonvicinus, Jo. Paulus Montanus, Falconus Joctus.

Die 10 Vincentius Partinus praeteritis diebus,  et hodie legitur Prior Priorum. D. Montanus de Montanis Orator retulit, Legatum promisisse verbis praeceptum circa murorum demolitionem, sed non recognoscet dummodo de caetero non innovetur quicquam: revocasse ad viam juris caussam civium promissorum; velle (105v) cautionem de pacifice relinquendis hominibus Castri Alliorum ut fruantur suis bonis, deputatis duobus civibus ex parte Firmanorum, et duobus ex parte Legati, ut cuique redditur quod suum est.

Die 11 iterum rogatur Legatus, ut velit concedere executionem Brevis ut Firmani demoliantur muros, et praestari cautiones a civitate, non a particularibus. Providetur de justitia exequenda secundum jus in Castro Alliorum. D. Montano de Montanis Oratori committitur, ut referat D. Legato ut dignetur notum facere, quod siquis velit redire in Castrum Alliorum, redeat intra triduum, quo elapso post litteras D. Priorum habitas incidant in poenam non redeuntes ad habitandum, si postea inventi fuerint in Castro vel eius territorio. Et quia illi exititii, quum non sint demoliti muri, molestant homines Status Firmani, et turbant ipsorum res, D. Joannes Cannitus advocatus et procurator Firmi protestatur ante D. Tarusium Gubernatorem de executione Brevis pro demolitione murorum, et de provisione, ne existitii turbent homines Firmi, Comitatus et Castri praedicti in personis, vel bonis, nec armatas faciant, secus non teneri de scandalis etc.

Reformatores ad bimestre sunt Lucas Giliuctius, Felix Guerrerius, Ippolitus Caesaris, Jo. Andreas Paganelli, ser Dominicus Mazatinus de Petritulo, Petrus Francisci de Monte Giberto, Antonius Picolinus de Marano, ser Jo. Jacobus Christaldus de Campo Fellonum, N.N. de Fallerono, ser Joannes de Ripa Cerreti.

Die 14 Quiriaco Baldutio Prior Priorum, iuxta litteras D. Montani de Montanis non respondetur Legato, qui differt praecipere demolitionem Castri, sed banniti Status Ecclesiae capti transmittuntur ad eum, et Antonoctius Schiavtti  discurrens per agrum Firmanum requiritur ut capiatur, et illico suspendatur. Dicuntur exititii Alliorum eripuisse res habitatoribus, et qui sunt pro Firmanis fuisse expoliati.

Die 17 Breve Pontificis iubet restitutionem Castri Alliorum in manibus deputati a Legato cum mandato restituendi pecunias Oratori Firmano solutas pro Castro. Accusabantur Firmani de espulsis hominibus Alliorum post restitutionem Castri, quibus concessae sunt represaliae. Mag.cus D. Gubernator Tharusinus fidem facit pro veritate, quod a tempore habiti Castri de manibus D. Marcelli non ex illis hominibus cum suis bonis erant in Castro. Abierant enim cum suis bonis ante restitutionem propter monitiones et minas vice legati, de quibus explorari potest veritas a castris circumvicinis. Imploratur auxilium Ill.mi D. Valerii, et Ill.mi D. Petri Alovisii Curatur reductio hominum Alliorum ad Castrum; et emptio honorum non redeuntium ducatis 1000.

Die 20 in imminentibus periculis Reipubblicae voverant Matronae Firmanae civitatem argenteam Virgini Lauretanae, et creantur depositarii pecuniae D. Marianus Pernensis, et Franciscus Savinus. Collectores vero Thomas Bibliopola, Perdominicus Marcutii, ser Dominicus promisit Octaviano Azolino (106) se plurimos exititios reducturum ad Castrum, si eius caveatur. Sancitur poena capitis contra offendentes  aliquem ex ipsis. Quaeritur Consilium a Repubblicis Firmo benevolis ad jurandum Republicae Firmanae. Scribitur ad D. Philippum de Rachanato teste quod exititii ante restitutum Castrum exierint.

Ill.mus D. Stephanus Columna petit solutionem pro vastatoribus Anconae, referente Bartholomeo Massutio, qui Macerata rediit Orator.

Die 22 Ill.mus D. Valerius laudat destinationem Oratorum Romam, et consulit ut bene informent et justificent caussam et res civitatis apud Pontificem, et si ipse velit constare in sua sententia, alluquantur Oratores Imperatoris, quibus ipse D. dabit litteras, ut supplicent Suam Sanctitatem pro hac civitate, ne amplius molestetur; et si inexorabilis sit, petatur ut Firmum evellatur a legatione. Si res in deterius labatur, revocetur Hieronymus Branchadorus, aliique cives ad opitulandum Patriae, et promittit se curaturum apud Dominationem Venetam, ut civitati iuvetur. Item commendandum monet Troylum  ut privatum civem, et Legato respondendum, Firmanos non impedituros; quominus si velit ipse recipiat Castrum Alliorum; si vero velit ut ipsa communitas faciat hanc restitutionem, restituat pecunias a Firmanis solutas pro emptione Castri. Oratores electi sunt D. Gentilis Billaqua, D. Pompejus Azolinus, D. Montanus de Montanis, Jo. Baptista Morronus, Jo. Franciscus Rosatus, Bartholomeus Massutius, Octavianus Azolinus, Bastianus Savinus; de quibus quattuor decernuntur. Respondetur Legato, Castrum esse apertum et demolitum unde potest ingredi et exire pro suo arbitratu, et quum fores fuerint combustae ante resignationem Firmanis factam, ipsemet sumat meritum supplicium de iis, quos invenerit delinquentes. Publicatur absolutio delictorum civium.  In Concilio Oratores statuuntur praedicti Doctores Legum cum Jo. Baptista Morrono.

Die 24 affertur rumor, et a quibusdam Fratribus Observantinis confirmatur in Monte Albotto esse 3000 peditum, qui illic male se gerunt, et timetur ne huc proripiant. Dionysius est Prior Priorum.

Die 27 in festo Assumptionis fiunt solum luminaria et cursus. Ser Caesar Coluccius reficitur de animalibus sibi interceptis in castro S. Angeli pro Repubblica. D. Hieronymo nepotis Jacobi Cordellae cum licentia traditur nuptui in Monte S. Mariae in Georgio. D. Hieronymus Anglicus (alias Angelico) electus est a Secretis Repubblicae Rachanatensis, eique sufficitur Castellanus Moliani Jo. Marinus Casella. Deinde replicantur quae dicta sunt die 6-7 et circa demolitionem agitur die 9; prout supra Carta 158 ad 252.

Die ….. Augusti 1537 legitur Guerrierius D. Persanctis receptus ad gratiam Petrus et filius. (106v) Cives necati sunt in  castro Falleroni, et sancitur lex contra uccisores civium ac Ill.mo duci Camerini scribitur pro capiendis interfactoribus in suo territorio. Providetur quia exititii Alliorum confugiunt ad Montem Ulmi, et Castrum Alliorum est sine gubernio. Legatus prohibuit solemnitates in festo Assumptionis sed invitatur ad festum Legatus, dante bravium Ludovico Vinco. Pedites de Monte Albotto dicuntur confluxisse Maceratam, et praeficiuntur sex cives ad cogendos milites pro defensione civitatis.

Die 13 D. Petrus Simon est Prior Priorum. Ser Philippus Maceretus da Compo Fullonum Orator se contulit Romam. Citantur cives a Legato declarandis incidisse in multas poenas propter demolitionem murorum castri contra mandatum eiusdem; de qua re rescribitur ad Ill.mum D. Petrus Alovisium, auditur adventus Turcharum prope diem. Pierus Baccinus cum aliis civibus  ad defensionem deputatus est. Revocantur cives in civitatem. Marescallus dicitur adventasse in castrum Lauri.

Die 15 dicuntur  castrum versus adventasse 400 pedites, quamvis narrentur irruere Castrum S. Viti occupatum ab Esinis. Significatur castris,  ut cum denuo suspicio Turcharum habeatur, se contineant in armis et sub Commissariis Firmanis. In cursu bravii habita et quaestio quia equus Ludovici Vinci, qui praeteriit equum D. Antonii Giliuctii, percussus fuit a quodam de Monte Reali, et auriga equi Federici Morroni,  qui secundus intravit Ecclesiam, rapuit bravium secundum de manibus Jo. Andreae  Mansueti. Ergo equi cursores intrabant tunc Ecclesiam S. Mariae in Castello. Praesens fuit huic festo R.mus Ludovicus Furconius Ep.us.

Die 22 referentibus dominis Laurentio Angelo et Joanne Barabutio Oratoribus, Legatus distulit sententiam declaratoriam incursae poenae ad sex dies, et in penultima quum Romam sit abiturus, vult solutionem ultimam focularis, et resignationem Castri dicuntur pedites abituri per iter maritimum, et coguntur quingenti pedites sub Commissariis Jo. Francisco Calisto, Theodoro, Venero Permathei, ac Thoma Pacharoni ad tuendam civitatem et castra maritima. Provisores sunt Antonius Grana, Pellegrinus Baccinus, Baronus Altocomando, J. Marinus Bonvicinus, Martinus Paladinus cum ser Jo. Francisco coepit quosdam Thucros Officiales Ortizani ser Raynaldus ser Baptistae de Monte Giberto, Altidonae ser Antonius Marini de Lauro, S. Petri Morici ser Ventura ser Julii de Monte Falconum. Reliqui omnes desunt. Guidus Vinc(i)us legitur in Officio Appicciulati, et renunciat nisi solvatur ei Bulla. Ill. D. Stephanus et Commissarius Pontificis qui bene egerat in commendatione Firmanorum in trajectione militum, munere donantur. Rechanatenses et Elpidiani fidejusserunt pro Firmanis de emptione bonorum extitiorum Montis Alliorum, et relevantur indemnes tres furcae justitiae Firmanae traditi necati sunt. D. Camillus de Lauro commendatur pro Montis Robiani. (107) Prior Priorum die 20 est  Antonius Spinuctius. Deest extractio officia ….ura. Interposita est appellatio contra sententiam Legati in Firmanos.

Die 25 Augusti Jo. Marinus ser Cipriani, et Antonius Morphus extimatores duxerunt granum flor 2 bol.30, hordeum flor.1 bol.24, speltam flor.1.

Die 26 legitur Card.lis Farnesius electus protector Firmanorum. Comes Acetus erat Orator Romae cum aliis duobus civibus. Felici Pacharono castellano Gualdi petendi subrogatur Gaspar ser Stephani. Confirmatur decretum de familiari abitatione civium in civitate,  alias lacerentur, et succedant appicciulati extrahendi. Agitur quod sub praesenti  Summo Pontifice, et consultato Cardinali Cesarino, civitas cum Comitatu sit sub R.mo D. de Farnesio. Lactantius et Gaspar ser Michaelis de Sarnano amantissimi Firmanorum donantur civitate.

Imbussolantur cives etiam appicciolati qui de 15 in 25 dies mittantur ad arcem S. Petri de Aliis. Carta 253 ad 289.

Die 2 Septembris 1537. Priori Priorum D. Petro Simone Patrasso, legitur in litteris Oratorum indignatus Pontifex de non soluto ducato focularis de quinque ex Catro Alliorum olim interfectis. Proponitur Ill. D. Petrus Aloysius protector. Committitur Oratoribus, ut postulata a Pontifice executioni mandari iuvent ita, ut Firmani removeantur a Legatione Cardinalis Tranensis. Cives exactores sunt Antonius Granae, Thomas Pacharonus, ser Theodorus, Jacobus Ludovici, Joannes Scattoni, Permatheus Nicolai Magistri Julii, Permarinus Branchadorus, ser Trojanus Riccius, Jo. Baptista Persanctis, Cichus Cipriani, Camillus Ciminus, Cacciacontes, Morphus, Stephanus Azolinus, Colangelus Ilioneus, Peroctius Ludovici, Dominicus Lucae, Branchadorus (Caesaris), Jo. Paulus Polidorus, Cicchus Hyppoliti. Deinde habetur Concilium, in quo sancitur mittere Romam Religiosos Guardianos et Priores Conventuum Firmi, qui testimonium perhibeant de veritate contra calumnias civitati inflictas. Confirmantur leges contra extrahentes rerum genera et contra non habitantes familiariter. Eliguntur, qui curam gerant pubblici boni, duo cives, et duo consiliarii per contratam, et sunt Petrus Paulus Pervenantii ac Jo. Franciscus Pacharonus cum Jacobo Angeli, et Permartino patri Pauli, Hieronymus Assalti et Perantonius Mancinus cum Mariano Sgraffia et Pernicola Jo. Georgii, Jo. Baptista Persanctis et ser Theodorus Persanctis cum Polonio Baptista et Thoma Pieri Cichi, Nicolaus Adam, et Pierus Jo. Ludovici cum Antonio Piermathei et Baptista Adae, Aurelius Pacharonus et Antonius Calisti Pacharoni cum ser Grisancte Antonii et Jo. Andrea Antonii; Felix Guerrerius, et Jo. Paolus Montanus cum Persancte Baptistae et Hyppolitus Caesaris

Die 4 amici D. Ludovici Vinci scribunt Ill.mum D. Pierum Aloysium (107v) cum 4000 millibus peditum ad damna Firmanorum venturum, et Roma intra quatuor dies exiturum. Idem scribunt Oratores ser Lucas Cordella missus ad Hieronymum Rosatum aegrotantem retulit consilium eius, ut mittantur Romam cives ad implorandam misericordiam, et ad Ill.mum D. Valerium ac Hieronymum Branchadorum copiae litterarum, ut succurrant. Petitur a D. Valerio equus dono dandus Ill.mo D. Petro Aloysio. Dicitur equus esse Recineti. Scribitur Ill.mo Stephano et Constantio, ut opitulentur.

Die 5 Oratores destinati ire recusant. Baroncellus dicitur Magnificus.

Die 6 dicuntur ad defensionem civitatis convocandi Ill.mus D. Valerius, Caesar de Nobilibus, Hieronymus Branchadori ed alii cives. Proponuntur Oratores recusante D. Petro Simone Patrasso, R.dus Vicarius, D. Nicolaus Pacharonus et D. Franciscus Fr Cantalicius persuasit Cernitae, ut ad placandam iram Dei fieret remissio dirae imprecationis jam extintae. (Hac est excommunicationis, S. Eleutherii, quae fiebat candelis extintis) super bonis Reipublicae. (Hic Fr. Cantalicius erat S. Felix de Cantalicio, cuius sanctitas sub ea tempestate incoeperat florere). Idcirco impetratur absolutio per R.dum D. Vicarium.

Die 7 ab Ill.ma D. Joanna M.a per Regulatores  emitur equus. Loco Octaviani Azolini aegrotantis deputatur Peregrinus et pro Ludovico Vinco, Joannes Vincus cum aliis supradictis duodecim Capitaneis peditum ad  custodiam civitatis.

Die 8 Oratores scribunt Summum Pontificem nolle veniam concedere Firmanis,  et exploratores nuntiant D. Perum Aloysium venire. Sancitur facere obedientiam superioribus, si petant honesta; si vero veniant offensuri, defendere armis civitatem. Providetur nequis affendat aliquem, nec tollat res civium. D. Joannes dicitur  Capitaneus et Baroncellus Firmanorum. Cives ad exigendas impositiones statim solvendas superiori bus sunt Petrus Paulus Pervenantii, Hieronymus Percontis, Baronus, Pierotius Ludovici, Antognotius Calisti, Dominicus Lucae. Ad curam civitatis Pellegrinus Morronus, Ludovicus et Joannes Vincus, Jo. Franciscus Rosatus, Petrus Baccilis, Federicus Morronij, Jacobus Branchadorus, Ciottus Adammus, Falconus Joctus, Jo. Jacobus Mancinus, Sanctes Pellegrini, Octavianus Azolinus, Trojanus Riccius, Chrisostomus Baptistae. Eadem dieIll.mus D. Petrus Aloysius dicitur adventare, et D. Federico Vinco ac ser Persimone nuntiantibus Ill.man D. Joannam M.am discessuram, suppliciter rogatur ne discedat, sed consulat patriae et instet ut Pontifex placetur. Carta 290 ad 320.

Rubrica

Libri 69 Consilia Cernite 1538-1539-1540

  Die Veneris 18 Januarii 1538 desunt menses anni 1537 Octobr. Nov.bris et Dec.bris. Ore Priorum Perantonio Mancino et Gubernatore Firmi Mag.co D. Salvatorii Pacino (108) de Colle agitur ad solvenda impositione focularis, et equo Ill. D. Joannae Mariae donato Ill. Duci de Castro, et taxa Secretariorum, et D. Sebastiano Ansovino mercatore anconitano pro lignis datis Castellano Anconae. Cives et populares dicuntur missi Romam ad SS.mum D.um.

Die 20 Spiritualis Marchiae terminavit differentiam inter Montem Prandonum et Aquavivam. Providetur de recuperandis 800 ducatis mutuo datis R.mo Episcopo della Barba. Cives deputati ad impositionem collectae sunt Peregrinus Baccinus, Sebastianus Savinus, Federicus Vincus, Jo. Mancinus Bonvicinus cum Conciliariis, ser Jacobo Palmerio, et Baptista Jo. Adae.

Die 25 mittendus est Orator ad Vicelegatum die dominico proximo, ut cum Oratoribus Provinciae reperiantur 2000 remigia. Prior est Ludovicus Francisci. Communitas Auximi misit electione suae praeturae ad arbitrium Firmanorum. Thesaurarius petit  solutionem equitum levis armaturae Pontificiae. Firmi habentur focularia 700. Ser Jo. Petrus Castaneus est depositarius a tempore quo civitas Firmi erat sub Ill. D. Petro Aloysio. Carta 1 ad 9.

Calendis Februarii 1538 ser Franciscus Fortuna de Rotella est Cancellarius Ill.mi D. Valerii Ursini, et petit 200 ducatos pro equo vendito Communi Firmano, et donato Ill.mo D. Petro Aloysio.

Die 6 fit impositio animalium a Civibus et Conciliariis deputatis. 

Die 10 adduntur duo Conciliarii deputati Joannes Perusini, et Tiberius Cautius. Fit descriptio hominum ab anno aetatis 18 ad 40, frumenti et hordei pro bello contra Turcas, Priore Priorum D. Hieronymo Rosato. Impetratur absolutio a censura contra renitentes bona Reipubblicae iuxta consilium viri religiosi devoti, et vitae spiritualis, de quo supra et per octo dies continuos a singulis Religiosis celebrantur Missae, et fiunt orationes pro animabus dimenticatis Purgatorii. R.dus Spiritualibus terminavit differentias praedarum inter Montem Ulmum, Firmum, Aquavivam et Asculanos.

Die 3 Thesaurarius scribit introitus Firmanos non sufficere ad solvendas impositiones etc., et non vult solvere salarium Mag.corum D. Priorum, nec aliorum. Respondetur D. Bindo Altovito, Thesaurario Provinciae, et scribitur Legato ne tollantur salaria. D. Fabius Alcolinus de Rocha contrata advocatus Curialis iterum conducitur advocatus pro Firmanis sine provisione in his temporibus procellosis propter miseriam civitatis. Commendatur D. Petrus Perjacobi aromatarii de Monte Rubiano pro Fabriani pretura. Ser Persimone ser Pieri depositario,  fit exactio vastatorum Anconae in Comitatu de tempore elapso, et de impositionibus praeteritis exactis providetur familiae Palatii. Redit ab Urbe (108v) D. Gentilis Billa cqua Orator.

Die 20 Priores sunt Vincentius Calvucius, Jannes Fatii, Caesar Pieri, Colangelus Ilionei, D. Dominicus Riccius, Jacobus Guerrerius. Regulatores Troylus Adammus Flor., Antonius Matheutii de Veteribus S. B., Antonius  Morphus Camp. Confal.rii, Vincentius Partinus, Pacharonus Jacobi, Bartholomeus Massutius, Caesar Adammus, ser Julius Morica, Constantius Montanus. Consules D. Ludovicus Angelita Cast., Hieronymus Percontis Pilae, ser Nicolaus de Morpho notarius. Bancherius Castelli D. Persimon Petrus Columnellus capitaneus Hispanorum, qui permanet in Regno, recipitur cum honore.

Die 22 satisfit Ill.mae D. Joannae Mariae Ufridutiae Ursinae de pensione domus, quam habitat Magister Macilentus. In prioratu vacante ob mortem Joannis Fatii admittitur Vagnotius Fatius eius filius, jurantibus eius facultates iuxta ordinem Statutorum Jo Marino Casello et Jo. Marino Bonvicino. Item Jo. Antonius Adam frater carnalis Troyli defuncti subrogatur ei in Regularia, nullo alio concorrendo et in regimine. Scribenti Collegio Provinciae de rata Oratorum ad SS.mum de non gravando Provinciam de remigiis, respondetur civitatem per suum  Oratorem acceptasse portionem suam remigum.

Die 24 Sebastiano Persimonis Priore Priorum, Mag.ci D.ni juraverunt, aegrotante Vincentio Calvutio, absentibus D.Dominico, Jacobo Guerrerio, et Jo. Antonio Adae, qui Troylo suffectus erat. Camillus (Sav)inus est loco Caesaris Pieri, et Vagnotius Fatius loco Joannis Fatii: juramentum deest Confal.rum. Consulum et Bancherii. Carta 9 t.o ad 20.

Die 7 Martii 1538 D. Vicelegato petente 50 remiges pro galeris Pontificis, scribitur ut reducatur numerus hominum civitatis. Fit exactio de compositione, sive gratia.

Die … Vicelegatus et Paulus Justinianus commissarius Pontificis instantissime petunt 50 remiges, et expediuntur. Thesaurarius petit omnes condemnationes a 30 annis citra. Consulitur in adventu Pontificis ad Templum Lauretanum per Oratores petere reintegrationem Status et non gravare de debitis taxarum tempore antecedenti Status privationem.

Die 13 Oratores ad Pontificem eliguntur D. Gentilis Billacqua, et Jo. Franciscus Rosatus, pro quibus 20 bol. quilibet civis solvit.

Die 17 ser Jo. Francisco Rosato suis curis distento proponitur Antonius Permathei Orator.

Die 18 Vincentius Adam renunciavit regimini.

Die 24 ser Hieronymus est exactor ducati focularium. Communitas gravatur exactionibus et debitis ita, ut cives de foculari solummodo tenentur libris 50, et populares 25. Etiam qui non habent  ad solutionem domorum. Legitur haeres Joannis Ufriductii officialis damnorum datorum.

Die 27 ser Marianus Carpinus, et Alexander Pacharonus sunt extimatores olei ad flor.52 promiliari quolibet spaciato.

Die 29 post multam varietatem (109) suffragiorum protestantibus Mag.cis D. Prioribus, et D. Hieronymo Rosato, Antonio Morpho, et aliis, et cogente D. Gubernatore sub poena amissionis omnium bonorum, sancitur est solveri, et invenire remiges pro galeriis Pontificiis. Cives electi ad equitandum pro remigibus sunt Falconus Joctus, Jo. Baptista Persanctis, , Jo. Marinus Bonvicinus,  Cacciacontes Jo. Baptistae, Lucas Giliuctius, Pierus Baccinus, cives et consiliarii electi, ut cogerent remiges in civitate, sunt Peregrinus Baccinus, Franciscus Francolinus, Ludovicus Francisci, Baptista Permarini Adae, Dominicus Lucae, Franciscus Calabria, Jacobus Azolinus, Dominicus Cruciani, Polonius Baptistae, Cichus Discretionis, Theseus Nicolai, Dominicus Mathei.

Die ultima agitur de remigibus, infecta re, quia non potuit sufficiens numerus pecuniae inveniri, et habetur mandatum comparendi Maceratae. Carta 21 ad 36.

Die 5 Aprilis 1538 Jo. Baptista Morronus redit Orator a Legato, et ser Troyanus Riccius a Commissario remigum, ac D. Gentilis Billacqua et Antonius Permathei a Pontifice.

Die 7 transactato macello Luciano de S. Elpidio ad Mare Antonii filio deputantur cives exactores collectarum Jo. Franciscus Pacharonus, Lucas Giliutius, Ludovicus Francisci, Pierus Baccinus, Antonius Calisti Pacharoni, Antonius Ludovici pro quolibet contrata.

Die 11 Jo. Franciscus Rosatus Orator a Legato redit, hortaturque cernitam, ut mittat cives pro defensione rerum et jurium Communi Firmi, et de interesse passo in emptione Montis S. Petri de Alliis. Salarium Magistri Macilenti ordinatur solvi a Camera Apostolica, quae occupaverat Firmanis introitus gabellarum et salis, quos tenebat Jo. Franciscus Rosatus, et Legatus jubet mittere homines bene informatos de eius credito, et computu Communis ad Pontificem. Perantonius dicitur de (d)irectis.

Die 13 D. Franciscus Catena venetus mutuavit pecunias pro Communi Firmi  D. Gentili Billacqua, et Federico Vinco.

Die 22 Priores sunt Joannes Magister Marii, ser Persimon ser Pieri, Sebastianus Savinus, Ludovicus Vincus, ser Julius Morica, Alexander Morronus. Confal.rii Nicolaus Pacharonus, Jo. Paulus Polidorus, Caesar Pieri, Branchadorus Caesaris, Federicus Civitella, Nicolaus Amici. Consules S. M. et Flor. desunt cum notario. Bancherius Pilae D. Pompejus Azolinus. Carta 36 t.o ad 42., quae scripta non est, et deest Dominorum juramentum.

Die 5 Maij 1538. Superiori mense, et nunc leguntur represaliae, et executiones in (109v) animalia civium factas pro debitis Communis Firmi. Habetur Commissarius medii ducatus pro centenario solvendo infra octo dies, et litterae Gubernatoris Comitatus, quibus consulit recurrere ad Pontificem de nimio gravamine huius impositionis ascendentis ad duc. 6600. Revidentur computa D. Ludovici Strozzi. Caesar Tammurus solvit sex florenos Marescallo pro Commune Firmano. Satisfit D. Sebastiano Ansovino de 218 ducatis.

Die 8 fit instantia ut exactio Comitatus olim Firmi fiat in effectu, ne communitas Firmi patiat amplius damnum de interesse.

Die 17 praesentibus Peroctio Ludovici Laurentii et Jo. Ludovico Emilii praesentatur Peregrino Baccino electio Capitaneus S. Claudii ultra flumen Chienti facta a Cardinale de Gaddis Episcopo et Principe Firmano. D. Ludovicus Strozius Camerarius Episcopatus Firmani dederat electionem, sed habentur bandimenta Legati prohibentia solitas nundinas S. Claudii. Proponitur mittere Oratorem ad Vicelegatum cum Sinibaldo de Gaddis et D. Ludovico Strozzo pro defensione jurium Cardinalis et Communis.

Die 23 ser Jo. Baptista Florellus fit depositarius medii ducati Magister Ansovinus Amoractus rogatur ut contentus sit denariis solvendis  a Camera: quod si Camera noluerit persolvere, licentiatur. Idem dicitur Magistero Macilento. Die ultima ser Thomas de S. Angelo est Officialis Montis Pietatis a communitate Rachaneti. Carta 43 ad 54.

Die 21 Junii 1538 Priores sunt Franciscus Sebastiani, Alexander Pacharonus, Matheus Ciarpellae, Gaspar Evangelistae, Jo. Franciscus Rosatus, Venerus Permathei. Regulatores Nicolaus magistri Julii Cast., ser Marianus Carpinus Pilae, Vincentius Adam S. M. Confal.rii Baptista Nicolai Chrysostomi, Falconus Ioctus, ser Trojanus Riccius, Antonius Ilioneus, D. Dominicus Riccius, Sebastianus Persimonis. Consules Federicus Vincus S. B., Antonius Ludovici Camp.i, ser Bartholomeus Giliutius notarius. Bancherius S. M. D. Franciscus Clarellus.

Die 23 ser Jo. Pierus Castaneus Orator ad vicelegatum et ad  D. Pompilium in Macerata, et Jo. Franciscus Pacharonus Orator ad Commissarios remigum in Ancona ferunt 24 ex eis post consignationem partim aufugisse, et partim aegrotasse, unde petunt reintegrari a Firmanis numerum sub poena relaxandi Marescallum contra homines civitatis.

Die 14 Julii cogitur Concilium pro Oratoribus destinandis ad Pontificem ad  (110) pretendas exgravationes, restitutionem introitum, et proventum etc. Dicuntur impensae caussa Marescalli quotidie crescere, et sancitur solvi de libra veteri debita a castris Comitatus olim Firmi.

Die 18 Augusti legitur Marescallus intercepisse animalia Firmanorum pro taxis Secretariorum, et a Commissario medii ducati minitari de  relaxandis represaliis, nisi infra quinque dies satisfiat de integra summa, referente ser Trojano Riccio Oratore.

Die 20 Augusti Priores sunt D. Ludovicus Angelita, Lucas Giliutius, ser Trojanus Riccius, Petrus Matheus Rachamadorus, Aurelius Pacharonus, Felix Guerrerius. Confal.rii Franciscus Sebastiani, Alexander Pacharonus, D. Theseus Marchisinus, Peroctius Jo. Ludovici, Jo. Marinus ser Philippi, Franciscus Morronus. Consules Jo. Marinus ser Cipriani Cast., Felix Pacharonus Pilae, ser Prosper Galassius notarius. Bancherius Florentiae Branchadorus Caesaris.

Die 23 mittitur D. Gentilis cum altero cive Maceratam ad audiendam mentem Pontificis, et Legati. Jo. Franciscus Pacharonus fit procurator Communis ad promittendum et solvendum pro reductione predae animalium, ut supra. D. Caesar de Raynaldis fit procurator ad lites, praesertim in caussa cum Ludovico Strozzio. Curatur satisfactio D. Thesaurarii de impositione equitum levis armaturae, et Secretariorum. Instatur pro recuperatione pecuniae solutae pro remigibus. Revisores computi ser Persimonis ser Pieri depositarii sunt Peregrinus Baccinus, Jo. Marinus Bonvicinus, Franciscus Valgarinus, Marinus Ciammagliae, Baptista Adae, Jacobus Angeli.

Die 28 Jo. Franciscus Pacharonus Orator redit a Vicelegato, et attulit Breve restitutionis gabellae, et introitus civitatis, et etiam Portus cum introitibus eius, obligata civitate ad satisfactionem salariatorum et debitorum. D. Joannes de Rochetta erat Marescalchus Provinciae. Revidentur computa omnibus aliis depositariis Communis. Non acceptatur gratia Brevis praedicti cum conditionibus relatis, dicente Antonio Permathei, qui cum D. Gentile fuerat Orator ad Pontificem, se valde mirari, quod a Sua Sanctitate non observentur promissa, maxime de impositione medii ducati, quae fuit reducta ad taxam Clementis, et gabellarum, quae fuerunt restitutae emptoribus. Ludovicus Vincus, Joannes Antonii Scattoni, ser Trojanus Riccius, Pierus Baccinus, Jo Franciscus Pacharonus, Antonius Hieronymi Matheutii, Dionysius ser Antonii se offerunt ire Romam (110v) ad pedes SS.mi sumptibus propriis, ut dignetur providere, ne gravamina sint majora introitibus etc. Carta 51 t.o ad 61.

Die 13 Septembris 1538. Lucas Giliutius Prior dicitur Lucas ser Bastiani, D. Salvator Pacinus est Gubernator. Magister Petrus Barontinus de Auximo praeceptor litterarum Fabriani petit eligi Firmi. Iterum gravatur civitas de tangente pro solutione D. Francisci Ozerii olim Oratoris Provinciae et coguntur Priores et alii Officiales Firmi ad solvendum debitum unius ducati pro foculari. D. Cornelio Centio de Macerata Commissario, jubetur descriptio grani et hordei, de quibus prohibetur Vicelegato extimatio de loco in locum Provinciae. Aurelius Pacharonus fit depositarius pro impositione debiti caussa vastatorum, et exactor.

Die 13 imponuntur 1000 salmae grani pro munitione triremium contra infedeles. Rogatur D. Marinus ut stipendium a Camera Apostolica ordinatum solvat Magistero Ansovino Amoracto.

Die 15 mittuntur Oratores ad Vicelegatum et ad Ill.mum D. Marchionem Guasti, seu olim Capitaneum equitumCe. Montis, qui sunt transituri.

Die Dominico 22 Sept. ser Trojanus Riccius, et Comes Acetus Oratores ad Commissarium remigum reductare impositionem grani referunt ad 700 salmas admittendas in solutione medii ducati. Ser Trojano fit mandatum promittenti pro minori qua poterit quantitate. Die Mercurii 9 Octobris proponitur a Vicelegato declaratio facta a Pontifice de impositione medii ducati vel secundum impositionem focularium, vel secundum taxam Clementis. Mittitur Sindicus et Orator ser Trojanus Riccius ad acceptandam solutionem secundum taxam Clementis, et attenta calamitate et miseria civitatis petitur taxari secundum eius potentiam.

Die Mercurii 26 Octobris convenitur cum aliis provincialibus ad acceptandum gravamen medii ducati. Revidentur computa ab impositione salis et a tempore D. Ludovici Ufridutii, Pierus Raynaldi, et D. Hieronymus Rosatus consulunt petendum a Pontifice Dominum et Patronum ad gubernium civitatis.

Die 29 Octobris Revisores computum Communitatis Firmanae sunt Petrus Paulus Pervenantii, Pierus Baccinus, Joannes Antonii Scattoni, Franciscus Valgarinus, Antonius Grana, Hyppolitus Caesaris, Gaspar ser Stephani, Ser Bartholomeus Giliutius, Jacobus Angeli, Marinus Ciammagliae, Georgius Antonius Sebastiani, Ser Berardinus Ludovici, Vincentius Gualteronus, (111) Jo. Andreas Paganelli praesentes, et Jo. Marinus ser Philippi, Constantius Baptistae Adae, Baptista Permarini Adae, Joannes Perusini absentes.

Die 21 Priores sunt Jo. Marinus ser Cipriani, Hieronymus Formichinus, Joannes Ufridutius,  Jo. Jacobus Beneincasa, ser Berardinus Ludovici, Caesar de Nobilibus. Regulatores Pieroctius Jo. Ludovici Flor., D. Baptista Guerrerius S. Po., Caesar de Nobilibus Camp.i. Confal.rii, Jo. Franciscus Pacharonus, Quiriacus Baldutius, D. Sebastianus Martialis, Bartholomeus Argolicus, D. Vincentius Guerrerius, Cichus Bacinus. Bancherius S. Bartolomei Contes Acetus. De Consulibus nihil.

Die 27 agitur de debitis. Carta 62 ad 74.

Die 16 Augusti 1538 habentur oblationes civium pro stisfactione remigum. Repetantur quae dicta sunt die 5-8-13-17-19 et ultima Maij.

Die 27 Octobris legitur ultra caussas debitorum consultum de expurgandis civibus a calumniis. D. Nicolaus Pacharonus ivit Orator Romam, Pierus eius collega rediit. Dicitur voluntas Pontificis esse de restituendo Statu Firmanis. Cives expurgatores Communis a calumnis sunt D. Persimon Patras, Jo. Baptista Morronus, Octavianus Azolinus, et Petrus Paulus Pervenantii, D. Pompejus Azolinus, Jo. Jacobus Mancinus, Alexander Pacharonus, et Falconus Joctus. Bartholomeus Massucius, Jo. Marinus Bonvicinus, Lucas Hieronymi, et Sebastianus Savinus. Ludovicus Vincus, Baptista Permarini Adae, Jo. Antonius Adam et Antonius Grana.D. Pompejus Rosatus, D. Marianus Pernensis, Contes Acetus, et Jo. Marinus Casellus. Ex Contrata Campiletii desunt.

Die 10 Nov.bris Cichus Bacinus renuntiavit officium Confalonerii, et appicciulati petunt locum. Factae sunt executiones contra D. Priores, et crescunt gravamina. Morphus de Morphis Roma rediens dicit necesse, ut urbem petant 4 cives.

Die 1 Dec.bris agitur de debiti set gravaminibus.

Die Veneris 6 Decembris Jo. Jacobus Mancinus, et Peregrinus Baccinus Roma redeunt pro negociis publicis. Dicitur sal, quod modo venditur Firmi, in majori parte esse terra.Legatus concedit Prioribus accipere denarios undecumque pro Oratoribus Romae degentibus. D. Petrus Tholosanus de Colle est revisor cum deputatis Firmanis, et expurgavit cives depositarios a calumnia. Requiruntur cives qui volontarie ire velint Romam. Prosequuntur gravamina quotidie tum in communitatem, tum in cives.

Die 6 sancitur mittere cives Romam ad petendam restitutionem Status, et leguntur nomina (111v) supradictorum: de contrata autem Campiletii habentur Peregrinus  Bacci, Antonius Morphus, Hieronymus Patriarcha, et Gilbertus Guerrerius. Item ex consiliariis electi sunt Jacobus Angeli, Pierus Raynaldi, Permartinus Petripauli, et Thaddeus Hieronymi, Constantius ser Pieri, Dominicus Martini Raynerii, et Marinus Ciammagliae, Dominicus Gosmei, Apollonius Megliorati, Dominicus Merloni, et ser Bartholomeus Giliutius, Antonius Permathei, Baptista Ada, Joannes Perusini, et Jo. Andreas Paganelli, ConstantiusAdam, ser Crisantes Antonii, Cicchus Descretionis, et Baptista Laurentii, Antonius, Aromatarius, Persanctes Baptistae, Hyppolitus Caesaris, ser Jacobus Palmerius. In die Conceptionis B.mae Virginis fiunt luminaria cum processione. Peroctius Jo. Ludovici unus ex Oratoribus Romam missis, eadem die rediens cum litteris D. Nicolai sui collegae, R.di D. Episcopi Surrentini, et D. Caesaris de Raynaldis retulit SS.mi D.ni clementiam, et mediante Ill.mo et Excell.mo  Duce de Castro, novo protectore voluntatem restituendi Statum Firmanis; sed vult, ut communitas Firmi confiteatur se deliquisse, et in emendationem culpae oblationem faciat sponte sua. Attulit etiam litteras Legati directas Vicelegato de exgravandis Firmanis a quibusdam gravaminibus.

Die Sabati 7 offeruntur Sedi Apostolicae scuti 4000, et loco muneris duc. 2000 Pontifici post restitutionem Status integri una cum Castro Montis S. Petri de Alliis et aliis privilegiis solvenda. Dux Castri rogatur ut suscipiat sub sua protectione civitatem et populum, et commendet Card.li Farnesio filio suo, ut similiter faciat. Fit mandatum de  oblatione in personam Jo. Francisci et Oratorum.

Die Dominico 15 Dec.bris, D. Sebastianus Martius est Commissarius Pontificius pro classis contra Turcas provisione, petitque agentem Firmanum ad faciendum computum de grani dati solutione. Agitur de solvendo medio ducato D. Laurentio Altovito

Vicethesaurario, et de aliis debitis.

Die 18 exactores impositionum sunt Franciscus Valgarinus et ser Bartholomeus Giliutius.

Die Veneris 20 Priores sunt ser Nicolaus ser Antonii, Hieronymus Antonii Tinti, Baronus Eltocomando, Gaspar ser Sthephani, D. Marianus Pernensis, Joannes Tabor. Confal.rii D. Ludovicus Angelita, Joannes Antonii Scattoni, Baronus Berardini Eltuocomando, Franciscus Grassi, D. Philippus Coptius,  Jo. Paulus Montanus. Consules D. Vincentius Guerrerius S. B., Jo. Franciscus Eliseus Ca.i , ser Andreas Francisci notarius. Bancherius Camp.i Sebastianus Persimonis.

Die Dominico 22 Prior Priorum est ser Bernardinus Ludovici pro Caesare de Nobilibus prae (112) mortuo, eius collega die 6 legitur Jo. Jacobus Beneincasa, et die 17 Jo. Marinus ser Cipriani, Jo. Franciscus Pacharonus Orator a Vicelegato, et a Commissario grani retulit, nolle stare conventioni et contractu inter se et Communi Firmi inito, sed velle 300 salmas grani pro armata Pontificis, item denarios per mensem pro 4 vastatoribus mittenti ad Castrum Ecclesiae. Mittitur Romam instrumentum conventionis, et circa vastatores obeditur D. Alexander Pallantonius Locumtenens, seu Commissarius Legati die Jovis 26 iubet mittere Fabrianum ad Legatum 14 vastatores cum zappis, pichonibus, pani set rationem unius caloreni quotidiani, et pane, vino et sex bobus atque uno artifice de arte qualibet. Octavianus Azolinus mittitur Orator cum pecunia pro vastatoribus et caeteris praedictis.

Die Veneris 27 habentur litterae ab Urbe Peroctii Oratoris, qui Fulgineum Comitatus fuerat ducem Castri, et narratur Pontifex non contentari 6000 scut, sed velle 12000, ut retulit etiam Vincentius Lucae Matheutii, cui Romam redeunti datur mandatum pro Peroctio de promittenda d.ta summa, dummodo Status restituatur integer Firmanis cum Castro Alliorum, petita majori quae poterit dilatione. Hieronymus Branchadorus offert se ipsum, et Jacobum filium existentem penes Exc.mum ducem in beneficium publicum.

Die 28 in Concilio statuitur mittere Romam etiam duos de populo. Carta 75 ad 122.

Die 5 Januarii 1539. Michael Rubeus est Prior Priorum, mortuo Nicolao ser Antonii. Jo. Franciscus Pacharonus praesentaverat litteras commendatatias Ducis Castri in favorem communitatis, sed hiis non ostantibus Vicelegatus vult 14 vastatores, libras 600 panis, salmas 5 hordei, et quinque vini die quolibet, et sex boves aratorios cum tregiis a castra etc. Commissarius vero 300 salmas grani exspeditur pro 10 vastatoribus et 4 bobus rogando ne communitas de reliquo gravetur; quod nisi profuerit, mittatur ad Castro Orator, qui cum capitaneo Peregrino, mediante Stephano Columna impetret gratiam ab ipso Duce, et Legato. Cichus Berardini Tamburri subrogatur Janni eius fratri carnali defuncto. Filiis Jacobi Antonii Frictae conceditur nubere sororem extra districtum. Fratribus S. M.ae de Capodarcha dantur cementa pro fabrica conventus.

Die 6 confirmantur Provisores abundantiae Petrus Paulus Pervenantii, Vincentius Parrinus, Lucas Giliutius, Joannes Antonii Scattoni, Jo. Baptista Persanctis, Dionysius ser Antonii, Pierus Baccinus, Baptista Permarini Adae, Jo. Antonius Adam, Jo. Marinus ser Philippi, Georgius Antonius Sebastiani, (112v) Peregrinus Baccinus,  Taddeus Hieronymi, Dominicus Mathei, ser Bartholomeus Giliutius, Marinus Ciammogliea, Jo. Antonius Spachasasso, ApolloniusBaptistae, Dominicus Merloni, Antonius Permathei, Jo. Andreas Paganelli, Baptista Laurentii, Cichus Descretionis, Hyppolitus Caesaris, Persanctes  Baptistae, Pierus Raynaldi.

Die 6 habetur buxulum vastatorum decriptum.

Die Mercurii 8 extat in civitate Vice Marescallus cum duobus equis ad expensas Communis cum ordine ut faciant executionem, nisi infra octo dies habent 300 salmas grani pro abundantia Romae. Mittitur cursor ad Ducem Castri pro commendantiis ad Summum Pontificem, ne graventur Firmani, attenta miseria civitatis, agitur de responso ad Episcopum Sorrentinum de offerendis pecuniis pro recuperatione Status, et de mittendo super his Oratore Duci de Castro; idemque agitur die 22, et die 24, quo Bartholomeus Massutius electus Orator commedatur Jacobo Branchadoro electo eius collegae. Carta 122 t.o ad 129.

Die 9 Februarii 1539 fit in civitate et portu descriptio grani, et de qualibet decina dantur duae salmae, excepta familiae provisione. Rogatur Commissarius recipere granum pro pretio currenti, ne Communitas gravetur.

Die 16 ser Caesar de Trevio donatur civilitate. Cives additi pro abundantia et materia grani sunt Jo. Marinus ser Cipriani, Jo. Franciscus Pacharonus, Jo. Jacobus Mancinus, Sebastianus Savinus, Hieronymus Ufridutius, Jo. Franciscus Rosatus, Jo. Marinus Casellus, Costantius Montanus.

Die 17 ex litteris Jo. Francisci Pacharoni Oratoris ad Commissarium volentem 300 salmas grani pro pretio flor. 3, fit mandatum eidem Oratori et Antonio Permathei consignandi et mensurandi etc.

Die mercurii 19 jubetur Bartholomeo Massutio, ut statim ac habuerit responsionem a Duce Castri de restitutione Status, et resolutionem, debeat Firmanis intimare, et quamvis non esset ad votum, non discedat ab Urbe sine voluntate Communis.

Die Jovis 20 Priores sunt Permatheus Nicolai Magistri Julii, Franciscus Leffectus, Lucas Hieronymi Matheucii, Antonius Ilionei, Vincentius Rictii Adae, Antonius Morphus. Regulatores Petrus Paulus Pervenantius Cast., Vincentius Stabilis, Vincentius Persanctis. Confal.rii Vincentius Gualteronus, ser Marianus Sanctis, Jacobus Bertachinus, Antonius Grana, D. Hieronymus Rosatus, ser Lucas Cordella. Consules Franciscus Sebastiani Cast., Falconus Joctus Pilae, ser Jacobus Vigoritus notarius. Bancherius Castelli non nominatur.

Die Sabbati 22 Antonius Permathei recepit a Commissaris (113) pretium integrum 300 salmas grani mensurandi sibi intra termina medii mensis Martii. Dicitur Bartholomeus Massutius pro suis negociis ab Urbe revocandus.

Die Dominico 23 Cichus Tamburrus Prior aegrotat. Litterae Bartholomei Massutii nuntiant Pontificem nullo modo reddere velle Castrum M.tis S. Petri de Alliis, et de reliquo velle solutionem talem, qualis a Communi Firmi fieri non poterit. Respondetur, ut declaretur a superioribus quomodo debeant solvi taxae, quod impositio vastatorum Anconae exigenda a Comitatu, et relicta, cum effectu exigatur, ut satisfiat creditoribus Communis; et habita responsione, sit in arbitrio Oratoris stare, vel redire, sed ante discessum supplicet Sanctitati Suae, ut dignetur dare modum aliquem in hac miserrima civitate vivendi cum quiete et aliqua satisfactione habitantium, ita ut appareat aliqua facies civitatis. Deputati sunt pro grano requirendo Jo. Marinus Casellus et Lucas Giliucius, Antonius Permathei, et Jacobus Angeli. Ser Bartholomeus Diliutius obtulit 300 salmas pro pretio flor. trium et bon. 30, accepto pretio per Commissarium soluto 900 flor., et habita de reliquo obligatione solvendo ad messem. Accipitur oblatio, cui fecit satis Jo. Franciscus Rosatus D. Manno Mannino de Florentia procuratori D. Sebastiani Martii commissarii, et refertur in margine ad diem 26 Maij.

Carta 129 t.o ad 155.

Die 2 martii 1539. Referente Jo. Francisco Pacharono Oratore, et monente Magistero Macilento Agrippa, mens Vicelegati est ponere Firmi Curiam Generalem Provinciae, et Magistero Macilento scribitur, ut alia die maneat Maceratae, et alloquatur Vicelegatum de modo tenendo pro consequenda praedicta Curia. Caesar Guarnerii, licet domum habeat solummodo Firmi, non habitat.

Die Dominico 9 Martii mittitur Romam ad Oratores pro Curia Generali Provinciae assequenda. Caesar Guarnerii dicitur Caesar Pompee. Vincentius Stabilis est depositarius. Fit a quolibet assignatio capitalium ex aeris sui, sed non allibratur domus propriae habitationis.

Die 10 electi ad ordinandam impositionem medii pro centenario fuerunt Jo. Marinus Casellus, Jo. Marinus Bonvicinus, ser Persimon ser Pieri,  et ser Jo. Baptista Florellus ex civibus, de consiliariis vero Antonius Permathei, Jacobus Angeli, Apollonius Baptistae, et Jo. Andreas Paganelli.

Die 17 absente ser Bartholomeo Cordella procancellario, ser Lucas Cordella eius pater supplet in adunantia, qua sancitur scribere R.do D. Lucae Branchadoro, ut pro Firmanis gratias agat (113v) Duci Castri de protectione suscepta, et narret communitatem dolere nimis non posse plus offerre pro reintegratione Status, cum sit ad praesens reducta in maxima paupertate et miseria, et interim intuatur num possit aliquid haberi, et sciri quo tendat mens Pontificis circa res Firmanas.

Die 23 Franciscus Guerrerius est creditor Communis in flor. 2074; scribente Card.li Camerario, qui jubet satisfieri sub poena excommunicationis et interdicti, D. Hieronymus Bassus de Firmo commendatur pro Cinguli praetura. Magister Ansovinus Amoractus est electus praeceptor Anconae. Reducuntur salaria, et  nunctiari jubetur Pontifici, communitatem non posse retinere Magisterum scholarum  Cancellarium, neque residentiam Magistratus. Sancitur cum D. Luca Branchadori et D. Caesare da Raynaldis mittere Jo. Franciscum Pacharonum ad Pontificem et legatum pro habenda Curia Generali. Die penult. agitur de impositionis capitulis. De carnium provisione etc.

Carta 156 ad 172.

Die 21 Aprilis 1539 Priores sunt Pollidorus Cauctius, Hieronymus Assaltus, Troylus Pacharonus, Pierus Baccinus, Jo. Marinus ser Philippi, ser Lucas Cordella. Confal.rii ser Jacobus Pierius, Franciscus Leffectus, ser Theodorus Persanctis, Gaspar Evangelistae, Stephanus Azolinus, Berardinus Georgius. Consules Lucas Hieronymi S. M., Franciscus Laurus Flor., ser Bartholomeus Giliucius notarius. Bancherius Pilae Jo. Paulus Polidorus. Praesides macelli Cichus Taborrus, Nicolaus Dolcebene, Lucas Giliuctius, Ciriacus Ballucius, Baptista Jo. Adae, Tiberius Cauctius, Baptista Laurentii, Lucas Antonius Philippi pro mense Maij: Junii vero Jo. Marinus ser Cipriani, Franciscus Valgarinus, Bertholomeus Massutius, Jo. Marinus Bonvicinus, ser Prosperus Galassius, ser Jacobus Palmerius, Dominicus Mactei, Constantius ser Petri.

Die 11 Maij Card.lis de Carpo legitur proxime venturus in Provinciam Legatus. Antonius Morphus dicitur affinis ser Bartholomei Cordellae cancellarii.

Die 28 Bartholomeus Massutius Orator ab Urbe retulit, SS.mum Dominum dedisse sibi benedictionem et promisisse in suo adventu in Provinciam restitutionem Status: D. Antonium Franciscum Alambardum de Trevio gessisse pro Firmanis apud Pontificem, et bonam habere dispositionem erga civitatem. D. Bernardinum Ruffum olim Firmi Gubernatorem et nunc auditorem Legati solvendum esse stipendio suo. D. Salvator Pacinus de Colle Gubernator Firmanus laudatur, et discessurus donatura militia et civilitate. D. Jo. Baptista (114) de Mareschalchis de Meldula est novus Baroncellus Firmanorum.

Die 1 Junii Mag.cus D. Vespasianus Petrellus de Trevio est novus Gubernator Firmanus. Mittuntur Oratores Maceratam ad legatum ad faciendum cum deputatis calculum Status de impositione medii ducati, et  habetur Bulla Pontificis de augmento pretii salis ad rationem 3 quatrenorum pro qualibet libra. Gravatur communitas de solutione equitum pro stativis. Ser Jo. Baptista Florellus deputatur Orator cum D. Gentile Billacqua, qui dicitur esse Maceratae.

Die 6 Junii Jo. Franciscus Rosatus destinatur Orator ad Concilium Provinciae et ad Legatum, ut promittat ratam suam de augmento salis, pro qualitate civitatis. Ser Trojanum Riccium cancellarius dicit compatrem suum fidissimum. Carta 173 ad 185.

Die … Junij 1539. Interseruntur quaedam paginae catalogi pertinentis ad sec. XV, nam nomina civium ibi conscriptorum leguntur ex eis, qui vivebant anno 1447. Cives autem sunt ser Cleriacus (leg. Clericus) ser Joannis, ser Joannes ser Colectae, ser Bonus Joannes ser Bartholomei, ser Antonius ser Marini, ser Gentilis ser Marini, deletur ser Persanctes Ioannis de Campo Fellonum, ser Ulixes ser Simonis, Baptista Francisci de Aceto, Nicolaus ser Simonis, Franciscus D. Ludovici, Alexander Antonii Georgii, Franciscus Ludovici Vagnoctii, Gaspar Antonii Cisci, Antonius Jacobi Silvestri, Petrus Nicolai Forti, Jacobus Forti, ser Gentilis Antonii alias Macini (leg. Mancini), ser Joannes Leonardus ser Antonii, ser Gaspar ser Vannis, ser Pierus eius filius, ser Baldaxar Rogierii, ser Leonardus Blasini, ser Bartholomeus Perocti, Nicolaus Joannuctii, Catharinus ser Dominici, ser Simon Jacobi, Andreas de Calvutiis, Simon ser Joannis Baccilis, Ser jacobus Vagnoctii Migiluctii, Gaspar Antonii Adae, ser Pierus Nicolai Sorichae, deletur ser Jacobus Nicolai Targae, Nicolaus Antonutii, deletur ser Joannes Bartolomei de Gructis, ser Jacobus et ser Franciscus Bartholomei (in margine recentiori charactere scriptum est 1350, sed nomina civium spectant ad aevum minus antiquum anno 1350, nam plerique vixerunt anno 1480) ser Piermatheus Gasparis Azolini, ser Baldaxar Lucentini Mathei Smannati, Simon Magri Francisci, Anselmus Joannutii, Joannes Petri de Calvutiis, ser Laurentius ser Colae, ser Barnabeus ser Colae, ser Dominicus ser Francisci de Serviliano, D. Paulus de Angelinis, Antonius Nicolai Cripstofari, ser Lippus (114v) Gentilini, ser Blasius Gentilini, Perus Marinus Petri Stephani, Marcillinus D. Nicolai, Gabriel Lippactii, Mattheuctius Colae, ser Angelus Nicolae de Petritulo, D. Joannes Novellus, ser Marinus ser Andreae, ser Lanciloctus ser Francisci Fortunati, Pernicola Nicolai, Evangelista Vagnoctii Corraductii, Nicolaus Sabioni, D. Andreas, et D. Marius suus frater, D. Antonius de Pedibus, Andreas Nicolai Biselli, deletur Petrus Stephani, D. Johanne Antonius Joannis Campilecii, ser Simon Pauli, Antonius Franciscus Joannis Matheuctii, Perthomas Ludovici de ……..  Postea legitur = iuxta …dicitur  D. Angeli, suffragiis exceptum  faventibus 22, contrariis 11. (forsan et cathalogus conscriptorum in Franciscum Sfortiam qui eum Firmi eicerant: character ad illam pertinet aetatem). Reditur ad mense Junij 1539, et D. Nicolao Pacharono consulente, non mittuntur Oratores ad turbandam mentem Pontificis in caussa salis, sed Maceratam ad supplicandum, ut exgravetur communitas tot impositionibus. Camillus Ciminus producit listam civium impositionibus gravatorum, quorum bona tenentur a Camera Apostolica. Fit capella Conceptionis a Fratribus S. Francisci super portam civitatis.

Die Veneris 20 Junij Priores sunt Jo.Baptista Morronus, Andreas ser Salvicti, Jacobus Bertachinus, ser Jo. Baptista Sciarra, Antonius Calisti Pacharoni, Peregrinus Baccinus. Regulatores Ludovicus Vincus Flor., D. Marianus Pernensiss S. B. Dominicus Lucae Camp.i. Confal.rii Jo. Marinus ser Cipriani, D. Pompejus Azolinus, Dionysius ser Antonii, Colangelus Ilionei, Bonifatius Riccius, Hieronymus Morronus. Consules Stephanus Azolinus S. B., Jo. Paulus Montanus  Camp.i, ser Bartholomeus Giliutius notarius. Bancherius S. Martini Pierus ser Thomae. Praesides macelli pro mense Julii, Jacobus Francisci, Hieronymus Patriarcha, Baronus Eltocomando, Ludovicus Francisci, Jo. Ludovicus Emilii, Cichus Pupi, Dominicus Cruciani, Nicolaus Antonii Cavalerii Augusti, Pierus Baccininus, Baptista alias Cioctus (Adam), Gilbertus Guerrerius, Antonius Ludovici, Iacobus Ceteronus, Permartinus Petripauli, Marconus Mag.tri Innocentii, Jo. Antonius Antognicti.

Die Dominico 29 rogatur D. Mannus ut concedatur franchitiam pecudum communitati Portus pro macello datam a Communi Firmi. Carta 187 ad 196.

Die 20 Julii 1539 Jo. Baptista Morronus Orator ad Legatum cum ser Jo. Baptista (115) Florello retulit pro impositione medii ducati extimanda esse bona immobilia aequa lance inter civitatem et Comitatum, et solvendos de 700 flor. 100 a civitate, quae si debitrix  restet, solvat expensas extimationis, si secus, solvat easdem Comitatus. Item ser Franciscum Capotostum exactorem impositionis vastatorum Anconae debere rendere computum Communi Firmi de sua administratione: cives habentes possessionem in Comitatu conducere posse granum suum ad civitatem. D. Bernardus Machiavellus est commissarius Pontificius pro medio ducato. D. Jo. Baptistae Pontano olim Gubernatori Firmano scribitur.

Die Dominico 27 ser Bartholomeus cancellarius reddit Orator Legati. Communitas Fabriani petit a Firmanis commendari suos carceratos Legato.

Die 30 venit commissarius extimator bonorum immobilium. Carta 197 ad 202.

Die 1 Augusti 1539. Turcus Manentis et Vincentius Massutius se obligaverant pro 100 flor. solvendis D. Bernardo Machiavello. Assistentes commissariis extimatoribus Sebastianus Savinus, Antonius Morphus, et Antonius Grana.

Die 2 deputati cives pro impositione Octavianus Azolinus, D. Pompejus Azolinus, Bartholomeus Azolinus, Jo. Antonius Adam, D. Hieronymus Rosatus, Hieronymus Patriarcha. Populares Piermartinus Petri Pauli cum Jacobo Angeli, Constantius ser Pieri cum Nicolao Antonii, Polonius Baptistae cum Dominico Merloni, Antonius Permathei cum Baptista Adami, Cichus Discretionis cum Baptista Laurentii, ser Jacobus Palmerius cum Hyppolito Caesaris.

Die 3 dicitur Oratoribus Comitatus, ut congreget Concilium Generale omnium castrorum, ut moris erat omnium castrorum, ante separationem, quando communitas transmittebat quator cives pro implendis amicabiliter negociis etc. Interim extimantur bona stabilia civitatis.

Die 9 extimatores frugum sunt Alexander Pacharonus et Jo. Marinus Bonvicinus.

Die Sabati 16 habentur litterae D. Caesaris de Raynaldis de compositione pro restauratione Status Firmani.

Die 17 fit mandatum in D. Pompejum Azolinum de promettendo curam Pontifice non ultra summam 15000 scut. pro reintegratione Status cum privilegiis, introitibus, et Castro Alliorum etc.

Die Mercurii 20 Priores sunt Baptista Nicolai Crysostomi, Baptista Cichi Billini, Brtholomeus Massutius, Baptista Permarini Adae, D. Vincentius Guerrerius, Dominicus Lucae. Confal.rii Pernicola Antonii,  ser Persimon ser Pieri, Lucas Hieronymi, Franciscus  (115v) Laurus, Dionysius Paparoctius, Gilibertus Guerrerius . Consules D. Gentilis Billacqua, Jo. Paulus Polidorus, et notarius ser Dorias Marini. Bancherius Flor.  Baptista Permarini Adae. Praesides macelli pro mense Septembris Baptista Nicolai Chrysostomi, Petrus Paulus Pervenantii, Jo. Jacobus Mancinus, Baptista Pacharonus, Persanctes Baptistae, Hippolitus Caesaris, Joannes Spinelli, Thomas Migni. Octobris, Pierus Jo. Ludovici, Jacobus Rachamadorus, Peregrinus Baccinus, Constantius Montanus, Stephanus Arcioni, Pierus Raynaldi, Felix Antonii, Dominicus Merloni.

Die 22 scribentibus D. Persancte Carpino, et D. Caesare de Raynaldis, e D. Fiscale,

Pontifex infra mensem aderit in Provincia, et infra octo dies discedet ab Urbe. Consulitur Card. lis de Carpo Legatus,  et expectatur adventus Sanctitatis Suae Perusium.

Die 23 Alexander Pacharonus et Jo. Marinus Bonvicinus extimarunt salmam grani in flor. 6, hordei flor. 3 bon.20, speltae flor. 1 bon. 32 ad gabellam communem.

Die Dominico ult.o Augusti agitur de debitis Franciscus Saracini (se)nex dispensatur a Concilio. D. Antonius Vechinus commorans in civitate Anconae est commissarius Pontificius super augmento salis. Baronus Altocomando legitur filius Berardini.

Carta 202 t.0 ad 222.

Die 2 Septembris cives et consiliarii electi pro abundantia  sunt Octavianus Azolinus, Jacobus Francisci, Jo. Jacobus Mancinus, Felix Pacharonus, D. Franciscus Clarellus, Lucas Hieronymi, Jo. Antonius Adam, Permatheus Rachamatorus, D. Hieronymus Rosatus, Jo. Marinus Casellus, Peregrinus Baccinus, Antonius Morphus, Permarinus Petripauli, Jacobus Angeli, Constantius ser Pieri, Nicolaus Antonii, Polonius Baptistae, Dominicus Merloni, Antonius Permathei, Baptista Adam, Cichus Discretionis, Baptista Laurentii, ser Jacobus Palmerius, Hyppolitus Caesaris.

Die Venerii 12 sancitur mittere Oratores de regimine et de populo Camerinum ad pedes Pontificis rogaturos reintegrationem Status Firmani.

Die 19 agitur de munere faciendo Pontifici.

Die 25 Oratoribus Macerata scribentibus respondetur ut curent audientiam a Sua Sanctitate.

Die 29 Octavianus Azolinus unus ex Oratoribus rediit, et petit an revocandus sit unus ex Oratoribus. Respondetur, ut omnes sequantur Summum Pontificem.

Die 2 Octobris redierunt D. Hieronymus Rosatus, et D. Pompejus Azolinus Oratores,  qui referunt audientiam habitam a Pontifice, et mittandum esse Oratorem pro re

conficienda Camerinum ad SS.mum D.num. Deinde leguntur (116) nomina civium, qui 2 Martii statuti fuerant pro executione pecuniae Maceratam mittendae qui sunt Franciscus Leffectus, Lucachius, Antonius Ilioneus, Vincentius Ricii, Antonius Morphus, Vincentius Stabilis, Vincentius Persanctis, D. Petrus Simon Patras, ser Trojanus Riccius, Bartholomeus Massucius, Dionysius ser Antonii, Ludovicus Vincus, Jo. Marinus Casellus, Jo. Marinus Bonvicinus, Jo. Marianus Pernensis, D. Hieronymus Rosatus, Hieronymus Patriarcha, Permatheus Raccamatorus, ser Marianus Carpinus, Antonius Matheutius, Pieretius Jo. Ludovici, Felix Pacharonus, Perdominicus Polisena, Franciscus Calabriae, Vincentius Ursini, Evangelista Gasparis, Falconus Joctus, Perotius ser Thomae, Ciottus Adam, Stephanus Azolinus, Dominicus Lucae, Lucas Giliutius, ser Theodorus Coluctius, Franciscus Eliseus, Berardinus Gagius, Philippus Manfronis, Bonifacius Riccius, Baptista Caprinus, Pernicola Fassica, Baptista Pacharonus, Petrus Paulus Pervenantii, Jo. Franciscus Pacharonus, Baptista Laurentii. Inter solutores vastatorum leguntur Vincentius Adam, Jo. Andreas Cialochonus, Jacobus Angeli, Jacobus Aurifex, Vincentius Foleciani, Julius Colae Pasqualicti, Cichus Bizarrus Cisci, Hieronymus Caroli, ……….. Gentilis Spetioli, ……… ser Stephani, ……….. Compagnutii, Thomas Pieri Caesaris, Constantius Aurifex, Thomas Mag.ri Joannis, Jo, Jacobus Pacinus, Baptista Ciottus, et Baptista Adami, Theseus Nicolai, Stephanus Arcioni, Hieronymus Joannis Georgii, Cichus Andreae Mitis, Permatheus Nicolai, et alii qui alias nominati sunt.

Die Mercurii 10 Septembris venit Firmum D. Antonius Franciscus Rambardus de Trevio missus a Pontifice, qui hodie, vel cras, est Roma discessurus, et monet Firmanos esse eiusdem bonae mentis de restituendo Statu, et civitas disponatur in eius adventu ad petitionem et ad oblationem de solvenda parte compositionis in pecunia numerata.

Die Jovis 11 Septembris D. Antonio Francisco de Trevio offeruntur pro Pontifice ad compositionem faciendam duc. 4000 infra terminum duorum mensium, vel 40 dierum post possessionem reintegrationis. Baptista Cichi Bellini Prior dicitur Baptista Francisci.

Carta 222 t.o ad 236.

Die 5 Octobris 1539 Federicus Vincus, et ser Trojanus Riccius obtulerant capitula pro abundantia civitatis. Sancitur ut quilibet civis, excepto grano ad usum familiae, teneatur dare salmas duas grani pro qualibet decina, unam pretio currenti, aliam pretio carnis priori.

Die 20 Mag.ci D.ni Priores sunt D. Nicolaus Pacharonus, Joannes Antonii Scattoni, D. Theseus Marchisinus, Berardinus Evangelistae, Persimon Marini, Nicolaus Amici. Regulatores (116v) Baptista Nicolai Chrysostomi, Hieronymus Assaltus, Jo. Marinus Bonvicinus, qui per errorem dicitur Camp.i, cum sit contratae S. M. Confal.rii Petrus Paulus Pervenantii, Perantonius Mancinus, Pierus ser Thomae, Jo. Jacobus Benincasa, D. Pergentilis Spetiolus, Joannes Tabor. Consules, Vincentius Adam S. M., Antonius Ilioneus Flor., ser Dorias Marini notarius. Bancherius ser Bartholomeus Persimon Marini.

Die 26 agitur de fidejussionibus pro abundantiae provisione deputati sunt Bartholomeus Massutius, D. Hieronymus Rosatus, Antonius Morphus, D. Franciscus Clarellus,  Octavianus Azolinus, Permatheus Raccamatorus,  Lucas Matheutius, Jo. Jacobus Mancinus, Jacobus Angeli, Antonius Permathei, Piermarinus Petripauli, Baptista Laurentii, Dominicus Merloni. Receptores grani sunt Peregrinus Baccinus, Jo Marinus Casellus, Jacobus Franciscus, et ser Jacobus Palmerius.

Die 23 Novembris fit amplum mandatum D. Pompejo Azolino Oratori Firmano ad Pontificem ad componendas res Status Firmani etc.  Ill.mo D. Sfortia de Cervara erat capitaneus equitum levis armaturae Pontificiae. D. Pompejus Azolinus intuitu Ill.i D. Octavii de Farnesio commedatur medicum phisicum Mag.cum Augustinum de Nursia, et communitas Ofidae Mag.cum Florium Vitalem de Monte S. Mariae in Lapide. Ser Trojanus Riccius Orator ad Legatum obtinuit solvere posse stativarum denarios, pro ratae divisione mense quolibet. Promittitur recognitio Duci Castri et aliis negociantibus rem Firmanorum apud Pontificem.

Die …… D. Pompejus Azolinus Orator Romae erat. Camillus Ciminus depositarius et exactor reddit computum. Communitas causam habet cum Hieronymo Ancileo. Profidetur satisfaciendo D. Berardino Ruffo. Carta 238 ad 247.

Die 2 Decembris 1539. Bancherius quidam Romae poenitentia ductus vult reddere Communi Firmi ducatos aurei 723 scut. 7 acceptos pro usuris et expensis indebite exactis sub annis 149.., 1499 et 1502.

Die Mercurii 3 sacerdos Ordinis Heremitarum S. Dominici obtulit praedictam restitutionem faciendam a duobus bonis viris Florentinis, qui volunt fieri debitores petita dilatione solutionis. Deputantur ad agendum cum praedicto sacerdote D. Hieronymus Rosatus, Baronus Eltuocomando, Ludovicus Vincus simul cum Gubernatore. D. Mannus nuntiat se in praeceptis habere de vendendo sale cum augmento trium quatrenorum. Jo. Franciscus Pacharonus est germanus Jo. Nicolai.

Die 14 ex praecepto Legato panis de grano communis non venditur nisi pauperibus.

Die 20 Mag.ci Priores sunt (117) Jo. Franciscus Pacharonus, Jo. Jacobus Marinus, Vincentius Tortus, Hieronymus Ufriductius, Antonius Vechius, Jo. Paulus Montanus. Confal.rii, ser Nicolaus Sabinus, Baptista Pacharonus, Jo. Marinus Bonvicinus, Bernardinus Evangelistae, Contes Acetus, Alexander Morronus. Consules, Marinus Cordella S. B., Jacobus Guerrerius Camp.i, ser Perius Marini notarius. Bancherius Campiletii Nicolaus Dolcemele.  Pro Vincentio Torto vacante ex appicciolatis adducitur Gentilis de Nobilibus.

Die 22 redierat D. Pompejus Azolinus Orator ad Pontificem et ad Ducem Castri, et habentur litterae D. Antonii Francisci Alambardi de Trevio. Consanguinei D. Jacobi in Gabia commendant eum Communi Firmi.

Die 25 remittitur in Urbem D. Pompejus cum Antonio Permathei, suffragatis etiam Persancte Baptistae, Baptista Adami, et ser Jacobo Palmerio.

Die 26 Vicus de Monturano mutuaverat pecuniam D. Pompejo, et Matheus Marci oleum dederat Communi. D. Tiberius Corradus de Petritulo tulerat Romam litteras et mandatum pro Oratore. Ser Bartholomeus coadiutor  erat electus ad officium Montis Pietatis Fabriani. Mag.ter Macilentus dicitur bone memoriae a Mag.stro Grifone Macilenti filio.  Carta 248 ad 258.

Die Martis penult. Decembris 1539. Relictae sunt 4 paginae non scriptae. Character scribae diversus est, non legitur tamen  nomen novi notarii. Oratores castri Lauri condolent, quia nonnulli Oratores Statum dixerant Summo Pontifici nolle castra olim Comitatus Firmani redire sub gubernio Firmanorum, et negat communitas Lauri se id commisisse Oratoribus, asseritque se redire libenter et paratam esse ad destinandos Oratores ad SS.mum etc.

Die Veneris 2 Januarii 1540. Idem ut supra exponunt Oratores Serviliani, et Oratores ituri ad SS.mum D.mum pro reditu sub gubernio Firmi sunt ser Baptista ser Cipriani, et ser Baptista de Discretis. Eodem die Orator Fancavillae idem assert pro sua communitate.

Die Sabati 3 idem exponuntur ser Paulus Ronalducius de Petritulo potestas Turris Palmarum et Vincentius Moriconus Oratores Turris Palmarum.

Die Dominico 4 ser Julius de lo Abate, et Joannes Jacobi Natalis Oratores Campi Fullonum eodem exposuerunt. Item ser Melchior Berardini et Caesar Jacobi Oratores Monturani.

Die Martii 6 id ipsum asseruit ser Gervasius Loritus Orator Massignani.

Die 18 confirmantur capitula abundantiae Federici Vinci et ser Trojani cum moderationibus (117v) Camilli Cimini. Providetur de pecuniis D. Pompejo Azolino Oratori in medici concurrentes pro primo et secundo sunt Mag.ter Gismundus de  Pergula, Mag.ter Andreas de Ripa Transone, Mag.ter Modestinus de S. Elpidio ad Mare, Mag.ter Nicolaus Flaccus. Ser Jacobus depositarius solvit Maceratae D. Berardino Ruffo.

Carta 263 ad 270.

Die Dominico 15 Februarii 1540. Oratores D. Pompejus et Antonius, qui alibi dicitur Permathei filius, hic vero Vigoritus, redierant ab Urbe. Jo. Franciscus Pacharonus Orator redit a Vicelegato. Gubernator Status monet Firmanos praeceptum haberi a Vicelegato, ne cives recipiantur in castris. Magister Isolarius de Amandula medicus Fabriani, Mag.ter Gismundus de Pergula, Mag.ter Nicolaus de La Fossa concurrunt pro officio medici sed obtinuerunt Magister Augustinus de Nursia, et Mag.ter Augustinus de Monte Gallorum aequalia suffragia. Mag.ter Nicolaus Flaccus medicus habet 10 flor. mensiles. Ser Polonius ser Luciani de Petritulo, et ser Venturoctius Solimanus de Monte Falconum solverant pro Communi Firmi flor. 70 pro residuo medii ducati commissariis Antonio Morpho, Antonio Granae, Bastiano Savino. Sancitur non amplius curare Status restitutionem, quia pecuniae desunt, et ipsa penuria pecuniarum operabitur talem effectum.

Die 20 Priores sunt Franciscus Valgarinus, D. Pompejus Azolinus, Pierus ser Thomae, Magister Julius Latinus, Fabritius Berterami, Constantinus Montanus. Confal.rii Polidorus Cautius, Felix Pacharonus, Troylus Pacharonus, Baptista Permarini Adae, Hieronymus Emilianus, Caesar de Nobilibus. Consules Joannes  Mag.stri Marii Cast., Andreas ser Salvicti Pilae, ser Torius Marini notarius. Regulatores, Antonius Grana Flor. D. Dominicus Rictius S. B., Felix Guerrerius Camp.i. Bancherius deest, finito iam bussulo. Pro Fabritio Berterami vacante extractus est appicciolatus D. Jo. Franciscus Piconus.

Die Mercurii 25 venit ab Urbe Maceratam D. Legatus, et ordinatur Orator de eumdem congratulando de reditu et lamentando de prohibitione conversationis civium per comitatum. Magister Hilarius fuerat electus, et noluit acceptare, Magister Augustinus de Nursia confirmatur. Ser Antonius Latinus obtinet locum Magistri Julii sui patris, Jo. Franciscus Piconus de S. Angelo locum Fabritii D. Caesar  frater carnalis Joannis Magistri Marii defuncti obtinet locum fratris. Locus Caesaris de Nobilibus defuncti non datur filio, quia impeditus erat, sed extrahitur ex bussolo (118) appicciulatorum, deest vero nomen. Caesar Felicis Guerrerii ponitur loco patris mortui, sed in Regularia eligitur Jacobus Guerrerius frater carnalis Felicis. Carta 270 t.o ad 280.

                                                                 Rubrica                                                            

Libri 70 Cons.a Cer.te 1540 -1547

Die 12 Decembris 1540 desunt reliqua pertinentia ad Cernitas et Consilia Firmana a die 25 Februarii 1540 ad diem usque 18 Februarii 1543: per integrum triennium Liber vero hic, quem compendio damus, divisus est in duas partes, quarum prima a die 12 Decembris 1540 ad diem usque 24 Februarii 1547. Pertinet ad Statum Ecclesiasticum castrorum quae Paulus III abstulerat Firmanis; altera vero ad Firmanos spectat a die 21 Augusti 1549 ad 24 usque Aprilis 1561, quae pars inserenda erat Libro 86, vel sequentibus. Pagina prima rogata est ab Apollonio Cataldo de Petritulo Canc.rio Status castrorum tempore primi officii Conservatorum Status, ser Joannes ser Antonii Martialis de Petritulo, ser Pauli ser Vannis de S. Angelo, ser Marini ser Joannis de Marano, ser Marii Carpini de Ortezano, ser Perjacobi Bentivenga de Morisco, et ser Petri Francisci de Monte Giberti sub Gobernatore Generali Status Mag.co D. Philippo Bonagratia de Piscia equite aurato comites que Palatino, qui coepisse dicitur officium semestre Kal. Septembris, D. Franciscus Cuzerinus legitur Orator totius provinciae ad Urbem, D. Laurentius Mari petit debita Status de gabellis. Concilium tenetur in sala Palatii Moliani. Pinguntur in omni terra Status insignia D. A. Card.lis de Farnesio per Mag.trum Hieronymum Faventinum. Rev.us D. Caesar de Nobilibus de Monte Octono legitur consultor, notarius vero Concilii est Jo. Dominicus Fortunatus de Fallerono. Carta 123.

Die 21 Februarii 1541 Concilium cogitur in Monte Ottonum in aedibus residentiae Gubernatoris Generalis, qui propter aegritudine iturus est ad balnea, et sindicatores eius sunt D. Baptista Mancinus de Rapagnano et ser Tiburtius Jacobi de Aquaviva. Consultor est ser Paulus Montanus de Monte Ottono. D. Michael Angelus Thomassinus cum litteris Card.lis de (118v) Farnesio iubet fieri depositariam Status. Conservatores futuri sunt ser Paulus Montanus de M. Octono, ser Baptista ser Marinangeli de Serviliano, Mag.ter Jo. Gualterius de Gualdo, Octavianus Evangelistae de Turri S. Patritii, Nicolaus Soselle de Petriolo, ser  Jacobus Saxinus de Smerillo. Cancellarius est Gentilhominus Castallius de Castignano asculanae diocesis. Carta 4, 5, 6, 7.

Die 6 Martii 1542 aegrotante in lecto eodem Gubernatore, et adsistente D.Matheo Gazio legum doctore de Castigliono Aretino auditore fit Consilium Status in Monte Octono. Fautores Status castrorum sunt Mag.cus Petrus Antonius, et R.dus D. Vincentius de Monte Politiano, D. Franciscus Bonagratia procurator in Urbe. Plurimae paginae relinquuntur non scriptae.

Die 19 Aprilis sub Mag.co D. Berardino Ruffo de Furcia Gubernator in Monte Octono habetur Concilium. Agitur  lis contra communitatem Montis Fortini ut solvat omnia  pedagia. Vel reconoscat Statum, contra Montem S. Mariae in Georgio. Pompeus dicitur Cancellarius.

Die ….. D. Flamminius Ruffus legitur auditor Gubernatoris.

Die ….. Junii dicitur olim Mag.cus Maffeus de commissione Card.lis Farnesii tunc protectoris Status licentias de se D. Nicolam Spetiolum tunc Oratorem Status. Conservastores futuri sunt ser Julius Colai de Petritulo, ser Nicolaus Angeli de Fallerono, ser Ciccus Marculini de Marano, ser Vincentius Moriconus de Turri S. Patritii, ser Marcus

Joannis de Francavilla, ser Marinus Georgii de Collina.

Die …. Ser Franciscus Fabrictus est depositarius Status. Rev.dus D. Con……….. dicitur vicarius Episcopatus, qui monetur de residentia, iuxta tenorem Brevis Pontificii intra Statum. Assistentes in negociis D. Gubernatori sunt D. Camillus Milanus de Lauro, D. Caesar Moriconus de Turri S. Patritii, D. Nicola Spetiolus de S. Angelo, D. Baptista Mancinus de Rapagnano. Carta 7 ad 31.

Die 21 Augusti 1541 agitur de debitis Status, et de querelis factis contra Card.lem de Carpo et contra Gubernatorem.

Die 25 Septembris Card.lis Carpo protector Status fuerat apud Summum Pontificem accusatus ab eisdem Status Oratoribus. Repetuntur a Card.li praedicto pro eodem pretio vectigalia vendita ser Berardino Salemonio pro notariis Status. R.dus D. Michael Angelus Thomassinus est depositarius dativae ordinariae.

Die 22 Decembris D. Nicolaus de Monaldensibus de Urbe Veteri est Gubernator Status,

(119) ser Paulus Montanus rediit Orator a Summo Pontifice, et multa obtinuit. Debita Status sunt flor. 600 et ultra. Ser Ventura Solimanus de Monte Falconum nomine Sindicorum Communis Firmi petit scomputum suae obligationis. Tollitur frequentia Concilii adunandi. Advocatus et Cancellarius Status, relicto depositario. Carta 32 ad 37.

Die 19 Septembris 1536 Marinus Ruffus de Collina causarum civilium Status Ecclesiastici in Piceno fecit propositionis Mag.cus Episcopus et Comes D. Caesar Rannuccius Patricius Romanus est Gubernator Status et Mag.cus D. Antonius Franciscus Puzolus auditor Paulus III dicitur esse Perusii.

Die 16 Januarii 1547 idem Marinus Ruffus proposit sub eodem D. Caesare Gubernatore

Card.li Sancti Angeli est Legatus in Provincia. D. Paulus Constantinus Romae debet

expedire Breve salariariorum. Laudatur ser D. Christophorus de Soriano, Baroncellus de

bene gesto officio. Gubernator iturus est Romam.

Die 24 Februarii 1547 eodem Marino Ruffo proponente, D. Paulus Constantinus dicitur de S. Andrea, et fuit Romae Orator. Carta 38 ad 43.

Die 21 Augusti 1559 in sala Aquilae cogitur adunantia Firmanorum pro pace, et justitia manutedenda in civitate et Statu Firmi sub Mag.co Druso Forlano Gubernatore eiusdem civitatis et Status. Cives adunantiae sunt D. Raphael Pernensis, D. Franciscus Mancinus, D. Paulus Constantinus, D. Jacobus Fratadocchius, D. Felix Aurelius, D. Petrus Simon Thibaldus, Joannes Antonii Scattoni, Cicchus Tabor, Lucianus Carpinus, Troylus Cordellae, Tullius Martellus, Fatius de Fatiis, Sebastianus Sabinus, Cioctus Adam, Guidus Vincus, Aurelius Pacharonus, Silvester Petri Pauli, ser Hieronymus Victorius, ser Melchior ser Jo. Thidei, ser Pompilius Partinus,  Anton Vincentius Sabinus, Hieronymus Anetinus, D. Gentilis de Nobilibus, D. Caesar Lisius, Baronus Iltuocomando, Antonius Stephani Vecchii, Hieronymus Falconus, Constantius ser Stephani, Magister Laurentius Albinus, Hippolitus Riscottonus. Agitur de abjiciendis inimicitiis a memoria, tollendisque rixis et questionibus, ne fiant conventicuale. Petitur a Sacro Collegio favor etc. Ponuntur custodiae in Turri. Vicariis castrorum jubetur invigilare etc. Mittitur (119v) nuncius cum litteris Oratori Firmano Romae existenti, ut Statum juret obedientiam et fidelitatem Card.libus cum petitione castri Alliorum, praecipue  in necessitatibus sedis vacantis etc.

Die 22 iisdem praesentibus D. Acchille, Thoma Liverveti, Ciccho Eliseo, Antheo Magistrelli, D. …….bris Fratadocchius legitur Fradeutius, D. Caesar Lisius, dicitur Ilius. Reparuntur moenia civitatis, claudantur portae S. Catherinae, S. Juliani, et Crucifissi, apertis tantum S. Francisci, et S. Marci. Inimicati, et illi inter quos patratum est homicidium mittuntur extra civitatem, rogaturque Etc.mum  Aprutii vicerex, ne permittat banditos existentes in sua jurisditione accedere ad partes nostras, nequid mali perpetrentur.

Die 23 D. Acchilles dicitur Giuluctius Hieronymus Anetinus dicitur Aretinus: cives electi ad suadendum interessatos in inimicitiis ut sponte recedant a civitate, sunt D. Petrus Simon Thibaldi, Sebastianus Sabinus, Cioctus Adam, Baronus Iltuocomando, Antonius Vincentius Sabinus, Guidus Vincus. Interessati vero in inimicitiis sunt Jo. Paulus et fratres de Nobilibus, Cap.s Octavius et fratres de Adammis, D. Julius Rictius et filii, Theseus Morronus, fratesque carnales et nepotes, Vincentius Paccharonus, Cap.s Vecchius de Vecchis, D. Jo. Baptista Flaccus, Diomedes Paccharonus, Rogerius Nicolai. Propter obitum Pontificis transfertur in dictum Gubernatorem facultas et auctoritas cum robore firmitatis agendi per communitatem Firmi.

Die 25 habetur in adunantia Cicchus Bertacchinus. Mittuntur extra civitatem propter timorem inimicitiae Theodorus de Adammis et fratres, Alexander de Getinellis et fratres, Sebastianus Paccharonus et sores eorum ut sponte recedant, sunt D. Petrus Simon Thibaldus, Sebastianus Sabinus, Baronus, D. Gentilis de Nobilibus, ser Hieronymus Victorius, Antonius Vincentius Sabinus.

Die 26 Rogerius Nicolai dicitur Rogerius Monnus.

Die 29 in adunantia habetur etiam Jacobus Persanctis Sabini, et Hippolitus Caesaris. Carta 1 ad 11.

Die 1 Septembris 1559 Hieronymus Aretinus dicitur Ariatinus, et die 10 Aretinus; Anton Vincentius Sabinus legitur Adon Vincentius. Fiunt vigilae de nocte in Palatio D. gubernaroris. Sebastianus Sabinus dicitur D. Bastienus. Capitanei contratarum electi sunt pro custodia civitatis D. Gentilis de Nobilibus, Giottus de Giottis, Bastianus Sabinus, Ciottus (120) Adam, Aurelius Pacharonus, Lucas Guerrerius.

Die 11 petente Gubernatore vocantur milites de Statu Firmano pro quiete civitatis.

Die 16 imponitur stipendium  militum. D.Eusebius Severinus legitur creditor Communis, de cuius impositione solvitur tertia pars stipendii pro civitate, duo tertia solvuntur a Statu Firmano.

Die 27 Vincentius Azolinus habetur Regulator.

Die 6 Octobris cum Hieronymo Arietino legitur in adunantia Hieronymus Caroli dicitur accidisse quoddam mali, et providetur custodiae civitatis, ac fidejussionibus, et ne cives interessati existentes extra civitatem discedant a castris.

Die 29 Octobris inter cives adunantiae legitur Franciscus Confectus, Vincentius Adae, Antonius Pacharonus, Jo. Baptista Antonuctius. Dicitur creatio Pontificis tendere in longum.

Die 11 Decembris legitur cernita civium numero 60; et adunantia deputatorum numero 36. Inter alios leguntur Felix Thomae Pieri, Cicchus Discretionis,ser Hyppolitus Flammae, ser Cicchus Dominici, Jacobus Francisci Sabini, ser Antonius Ciminus, Julius Pacharonus, Horatius Pacharonus, cum aliis supranominatis. Carta 12 ad 18.

Die 1 Octobris 1559. Relictae sunt paginae non scriptae. Carta 19 ad 34, quae continere debebant Concilium de modo regendi Statum, de quo legitur ultimum consultum D. Andreangeli Francolini de mittendis commissariis ad loca suspecta, et potestatibus, qui faciant descriptionem buccarum et frumenti, et curent ne fiat extractio frumentorum.

Die 2 in adunantia civium habentur D. Pomponius Morphus, D. Andreangelus Francolinus, D. Hieronymus Chrisostomi, D. Franciscus Assaltus, Federicus Vincus, Troylus Cordella, Maximus Ber.i, ser Franciscus Carellus de Moliano, ser Tiburtius Cruciani de Aquaviva, ser Franciscus ser Dominici de Fallerono,  ser Federicus Massuctii de Serviliano, ser Thomas Massuctius de Serviliano,  Orator Petrituli, ser Hyppolitus Flamma, ser Servulus Icicchiae de Turri S. Patritii, omnes conciliarii.  Hi vigore decreti Concilii Generalis agunt de caritate frumenti hoc anno reparanda, pro pecuniis Oratoribus Romae dandis, et accipiendis de supravantiis librorum D. Eusebii Severini. Cum D. Julio Rictio eligitur Orator D. Felix Aurelius, suffragatis etiam D. Pomponio Morpho. (120v) D. Andreangelo Francolino, D. Achille Giliutio Orator de comitati ser Persanctes Factoribus de Lauro, suffragiis datis etiam ser Tiburtio Cruciani de Aquaviva.

Die d.a ser Thomas Massuctius dicitur de Collina, ser Franciscus Polidorus de Massignano, Jacobus de Veteribus cum civibus fecerunt commissiones D. Eusebio Severino de denariis communitatis  commissariis mittenti per Statum de abundantia curanda ac servanda.

Die 3 agitur de abundantia. Ill.mus Antonius Lentius recollegerat frumentum Episcopatus et obtulit negotiatores cum eo declarantur Vincentius Azolinus regulator, D. Pomponius Morphus, Aurelius  Pacharonus, D. Achille Giliutius, D. Tiburtius Vivianus, ser Hyppolitus Flamma.

Die 4 cum civibus adunatis jam nominatis alibi legitur ser Fabius Filetius de Moliano.

Habentur litterae Sacri Collegi ad Firmanos cum licentia agendi etc.

Die ……………….. dicitur R.mo Grillo, ut quamprimum mittat suum nipotem officium Capitanei.

Die 15 D. Eusebius Severinus erat depositarius Communis Firmi. Ser Hieronymus Fidelis petit officium in Provincia et Jo. Baptista Boncius petit extractionem grani de Petritulo. Carta ………………..

Die 5 Novembris 1559. Inter cives adunantiae leguntur ser Cicchus ser Dominici, Bartholomeus Massuctius. Gubernator Provinciae erat Rechaneti die 1 Novembris et scribit de extractione frumenti R.mi Episcopi Firmani. Item agens civitatis Bononiae produxit litteras Card.lis  Camerarii pro extractione 30 salmarum grani. D. Jo. Baptista Boncius est venturus Firmum ad extrahendum frumentum per mare. D. Hieronymus Bonvicinus Orator ………. Gubernatore Provinciae retulit …………., ut Firmun invitetur.  Actores pro negociis publicis cum R.mo. D.no sunt D. Pomponius Morphus, D. Paulus  Constantinus, D. Andreangelus Francolinus, D. Felix Aurelius, ser Hyppolitus Flamma, ser Cicchus ser Nicolae. Curatur ut discedat Capitaneus ………….et ne extrahatur frumentum.

Die 12 ser Cicchus ser Dominici legitur consultor de Fallerono nomine Status.

Carta 45 t.o ad 53.

Die 7 Martii 1560 in adunantia legitur D. Hieronymus Rosatus, Jo. Paulus Montanus, et licentiantur deputati Status pro minori dispendio. Negantur copiae (121) scripturarum D. Druso Forlano petenti,  quia prohibentur sine publica licentia. Deinde habetur die 13 Decembris 1559 cum nominibus civium pro defensione justitiae electorum, qui sunt Jo. Franciscus Fanellus, Silvester Petri Pauli, D. Felix Aurelius, Hieronymus Folianus, Tullius Martellus, Antheus Magistrellus, D. Franciscus Mancinus, Joctus de Joctis, Horatius  Baptistae Paccharoni, Hieronymus Arietinus, Fatius de Fatiis, D. Angelus Paganus, Baromus Eltocomando, Jo. Baptista Sabinus, Marius Marianus, D. Achilles Giliutius, Jacobus Persanctis Sabini, Pernicola Sabinus, Baptista Permarini Adae, Bastianus Racchamadorus, Jo. Franciscus Vulpactius, deletus est D. Paulus Costantinus, Antonius Stephani Vecchie, deletus est Maximinianus Berardini, D. Raphael Pernensis, Federicus Vincus, deleti sunt Jo. Baptista de Nobilibus, et Magister Laurentius Albinus; ser Hieronymus Victorius, D. Lisius Camillus Ciminus, Jo. Paulus Montanus, ser Melchior Jo. Thidei, Cicchus Eliseus, Hyppolitus Caesaris, Perjoannes Falconus, Julius Paccharonus, ser Cicchus Dominici, ser Hyppolitus Flamma. Hi juraverunt capitula in celebratione histac cum silentio etc. Leguntur interessati in inimicitiis discessuri a civitate Octavianus Matheutius et fratres, antonius matheutius et filii, Hieronymus Assaltus, filii et nepotes, excepto valerio vulnerato, et D. Dominicus Assaltus, quibus jubetur ne de domo discedant. Pren.tes Alexis Albanensis et filii, Andreoctius Jo. Grandi Albanensis, Christophorus Albanensis et filii et nepotes, Hieronymus Marcutius et fratres, Bartholomeus Massuctius et filii, Ludovicus Arietinus et fratres, Nicola et Octavianus Trippae ac nepotes, Joannes Bertacchinus et fratres. Qui supra deleti sunt, dicuntur renuntiasse officium, aliqui vero die 16 juraverunt.

Die 17 Joannes de Bernacchinis mittitur extra civitatem propter inimicitiam cum Antonino Dolcebene. Item Vincentius Giliberti Guerrerii, qui noctu cum fatiosis conversabatur. Similiter Horatius Colae Albanensis.

Die 18 Antonius Paccharonus regulator juravit.

Die 24 jubetur Octaviano Branchadoro, qui accessit Pontianum, fidejubere de nemine offendendo. Item Joanni (121v) Marino et Alfontio Marcutii, Nicolae et Octaviano Trippae, Jacobo Bernacchini datur fidejussio de nemine offendendo.

Die penultima juraverunt officium justitiae Alfontius Azolinus, Vagnoctius fatius Branchadorus Caesaris, Ramandinus de Ramandini, Magister Hercules Coptius. Agitur de inimicitiis Petrituli, de rixis inter famulum D. Vincentii Jocti et D. Evandrum Mancinum, inter Marinum Antonii Paccharoni et Jacobum generum Jannini, et alios.

Carta 53 ad 66.

Die 26 Aprilis 1560 cives abundantiae sunt D. Pomponius Morphus, D. Vincentius Joctus, D. Andreangelus Fracholinus, D. Achilles Gidiuctii, Hieronymus Chrysostomus, D. Caesar  Lisius, D. Theodorus Adam, Baptista Portus, Pejoannes Falconus, Aurelius Paccharonus, Blasius Formichinus, Jacobus Persanctis Sabinus, Tullius Martellus, Cicchus Franchinus, D. Franciscus Assaltus, Cicchus Pupi, Vincentius Billacqua, Federicus Vincus, ser Hieronymus Victorius, Antonius Stephanus Vecchie, Dominicus Cicchi. Eodem die inter cives adunantiae habentur cum praedictis Vincentius Eufriductius, ser Cicchus Monaldus, ser Hyppolitus Flamma, ser Persanctes Factorius, ser Franciscus Carellus, ser Coluctius Bertinellus, ser Colvitius Ciminus. Salmae 200 grani accipitur pro abundantia ad rationem flor. novem. Provisores 1000 salmae grani sunt D. Franciscus Assaltus, D. Theodorus Adam, Jo. Baptista Portus. Depositarius Aurelius Paccharonus, D. Jo. Philippus Maranus dedit 200 salmas. Grasserii electi sunt D. Theodorus Adam, Vincentius Billacqua, Perjoannes Falconus, Jacobus Persanctis Sabini, Federicus Vincus. Grasserii praesentes, qui terminant hoc mense, Federicus Selenus et Tullius Martellus. Vincentius Baptistae de Porta Portus petitur a Firmanis, ut liberetur et gratietus Domino Locumtenente.

Die 28 Adam Caesaris est regulator. Jo. Baptista Portus dicitur Antonuctius. Habebitur litterae Card.lis Gaddis ad Benedictum Locumtenentem, et Card.lis de Mantua pro frumentis.

Die 20 Vincentius Effectus pro suis famulis, R.us Franciscus Grana canonicus pro D. Jacopo Martello rectore S. Salvatoris et (122) S. Leonis, degente in S. Justo, Octavianus Matheutius pro D. Bartholomeo suo fratre, Anconae degente, obtinent extractionem

frumenti.

Die 21 Jo. Franciscus Baptista est commissarius Card.liun Praefectorum, cives deputati agendum cum dicto commissario circa frumentum sunt D. Pomponius Morphus, D. Venantius Joctus, D. Hieronymus Crisosthomus, D. Achilles Gidiutius, ser Hyieronymus Victorius,  ser Hyppolitus Flamma, ser Coluctius Ciminus.

Die 24 Jo. Franciscus Papa commissarius venit.

Die 27 agitur contra fraudes grani.

Die 29 agitur de grano reperto in fraudem. Vagnoctius Fatius est commissarius Campi Follonis.

Die ultima D. Joctus de Joctis rediit Orator ab Urbe.

Die 4 Maij et sequentibus agitur de granis.

Die 12  distributores frumenti sunt D. Theodorus Adam, Aurelius Pacharonus, Jacobus Persanctis Sabini, ser Coluctius Bertinellus. Diebus sequentibus agitur de estrationibus, et quod frumenta non sufficiunt pro civitate et Statu, facta descriptione buccarum et grani.

Grassarii anni 1560 leguntur Aurelius Paccharonus, Silvester Petripauli, Jacobus Persanctis Sabini. Deputati pro abundantia Vincentius Billacqua, Tullius Martellus, D. Franciscus Assaltus, Fatius de Fatiis, Bartholomeus Massucius. D. Lacobus Fratadochius, Guidus Vincus, Antonius Stephanus Vechie, D. Julius Riccius, D. Pomponius Morphus, Perjoannes Mechi (alias Fallonus).

Die 7 Julii et 24 agitur de frumentis recollectis.

Die 3 et 28 Augusti de abundantia. D. Tullius Lamponus legitur civis.

Die 4 Octobris agititur de extractionibus.

Die 20 Novembris de abundantia.

Die 3 Decembris de salario grasseriorum.

Die 12 Februarii 1561 agitur de extractione frumentorum concedenda.

Die 24 Aprilis 1561 Baronus Eltocomando est regulator. Imponitur pistoribus bon.1 pro qualibet salma frumenti ad solvendum salarium Grasserioum.

Carta 64 ad 114.

Rubrica

Libri 71 Consilia Cernite ab anno 1543 usque 1544

(122v) Die 18 Februarii. Primus Rujus Libri Quaternus 10 pag. contatquarum primae novem sine scriptis relictae sunt, et ex ipso pergamenae operientis flexu, seu ruga patet Librum fuisse primum paginis, et quaternis multis locupletiorem, neque hunc.

olim quaternum. Desunt Consilia et Cernitae ab anno 1540 post 20 Februarii ad hunc usque diem. Gubernator Firmanus erat D. Franciscus Lucarinus de Trevio, eiusque auditor Mag.us D. Ludovicus de Petronibus de Trevio. Character est ser Bartholomei Cordellae olim coadiutoris Cancellariae. Gubernator Provinciae jubet non molestari cives, nec consiliarios ad solutionem librae, nisi de his quae possident in effectu: qui vero tantum non possident quantum in eorum approbatione et aggregatione requirebatur, sancitur cassata a regimine et a Concilio. Reaptatur fons Fallerae. Depositarius est Lucas Antonii Philippi. Deturpantes dictam fontem multanctur. Propter mortem D. Francisci Clarelli olim cancellarii ser Bartholomeus Cordella, qui ut procancellarius inservit,  eligitur cum honoribus et oneri bus etc. Mortuo Joanne Tabore regolatore, petit locum Cicchus Tabor frater carnalis. Antonius Calisti Pacharoni est Prior.

Die 21 Priores sunt Jacobus Francisci, Vincentius Stabili, Jo. Baptista Persanctis, Troylus Adam, Stephanus Azolinus, Cichus Baccinus. Regulatores Joannes Mag.stri Marii Castelli, Hieronymus Formichinus Pilae, D. Sebastianus Martialis S. M. Mortuo Ciccho Baccino educitur appicciolatus loco eius ser Pompejus Dominici de Gruptis ad Mare.

Die 22 agitur de transitu Hispanorum deputantur pro custodia civitatis, Priore Priorum Pelegrino Baccino absente, D. Hieronymus Rosatus, D. Pompejus Azolinus, D. Astor Martialis: qui ad defensionem civitatis deputaverunt cives ex contratis, Permatheum Nicolai, Jo. Jacobum Mancinum, Sebastianum Savinum, Antonium Granam, Antonium Hieronymi, Antonium Morphum.

Die 27 ex litteris Bartholomei Argolici commorantis in castro Aquavivae et Silvagiae Branchadorae in castro Marani legitur in transitu Hispanorum prope mare (123) venire Card.lis de Aquaviva, qui invitaturo a Firmanis in civitatem. Octavianus Lucae consuluit sumenda esse arma pro defensione civitatis. Quapropter civibus electis adduntur alii cives et consiliarii, et Jo. Franciscus Pacharonus cum Jacopo Angeli, D. Pompejus Azolinus cum Constantio ser Pieri, Bartolomeus Massuctius cum Apollonio Baptistae, Caesar Adami cum Antonio Permathei, D. Hieronimus Rosatus cum Cicho Descreptionis, Peregrinus Baccinus cum ser Jacopo Palmerio.

Die ultima ser Persanctes de Nigris est depositarius Communis, Jo. Marinus Bonvicinus et ser Troyanus Riccius sunt deputati pro recipiendo Card.li de Aquaviva. Carta 1 ad 5.

Die 5 Martii. Mittuntur Oratores in castrum Portus ad invitandum Card.lem, et jubentur facere eum capacem de suspicione civitatis, quia in Statu eiusdem  Card.lis  recipiuntur exules Firmani.

Die 7  recepti sunt in Portu Card.lis Aquaviva et Dux Adriae.

Die 8 Marchio D. Sebastiano Martiali regolatore, D. Astor eius filius patri surogatur.

Die 20 de bussulo extimatorum olei, quo leguntur Permatheus Nicolai Magistri Julii, Alexander Pacharonus, Vincentius Persanctis, Dominicus Lucae, Caesar Adami, Aurelius Pacharonus, extracti sunt Vincentius et Dominicus.

Hi die 27 putarunt miliare olei spacciati 50 flor. Carta 6 ad 9.

Die 12 Aprilis 1543 sancitur expensas factas et faciendas ob retardationem solutionis impositionum taxandas esse in damnum non solventium. Solvitur subsidium triremium, Sindico electo ser Trojano Riccio. Fit novum catastum.

Die 15 accipiuntur pecuniae a Federico Vinco mittendae Maceratam pro subsidio triremium iuxta ratam declaratam a Card.li de Carpo.

Die 17 D. Astor Martialis, et Federicus Vincus mittuntur Oratores Anconam ad Card.lem Viseum Legatum.

Die 22 Priores sunt Vincentius Gualteronus, Thomas Pacharonus, Franciscus Savinus, Antonius Grana, D. Pergentilis Spetiolus, Jo. Franciscus Eliseus. Non amplius nominantur Confal.rii, neque Consules,  neque Bancherii.

Die 29 Oratores (123v) retulerunt litteras Legati petentis mutuum scut. 337 pro defensione Anconae et maritimae orae etc.

Die ultima cives electi pro impositione sunt Franciscus Valgarinus, Jo. Jacobus Marianus, Jo. Marinus Bonvicinus, Pierus Baccinus, Aurelius Pacharonus, Antonius Morphus. Conciliarii Jacobus Angeli, Dominicus Martini Raynerii, Polonius Baptistae, Antonius Permathei, Cicchus Descreptionis, Hyppolitus Caesaris. Operarii Cathedralis D. Perus Mancinus canonicus, D. Marianus Pernensis, et Antonius Grana. Carta 1 t.o ad 14.

Calendis Maji 1543. Fundacarii et ipothecarii primi gradus in impositione sunt ser Trojanus Riccius, Laurentius Bergomensi, Albertus et Jo. Pierus, Antonius Hieronymi, Morphus de Morphis, Vincentius Leffectus, Jacobus Rachamadorus, Augustinus Bergomensis, Baptista Caldararius, secundi gradus Jo. Andreas Bergomensis,

Piccionus Cat.s, Antonius Piccinus, Gaspar Rota, Jo. Franciscus Rosatus, Jo. Thomas de

Amandula , Antonius Panifex tertii gradus Cicchus Aromatarius, Tiberius  Cautius,

Sebastianus Piccionus, Nicola Ceteronus,  Fatius de Fatiis, Ludovicus Aromatarius, Ascanius Aromatarius, Pierantonius Panifex. Quarti gradus Cicchus Tabor, Hyppolitus Caesaris. Magister Nocentes, Magister  Julius Cintius, Thomas de Lanciano, Cichus Mathii, Berardinus de Balistis, Pieroctus Aromatarius, Joannictus Triculus.

Die 27 Jo. Baptista Savinus est Prior Priorum in loco Francisci Sabini. Ex litteris Gubernatoris Provinciae mittuntur Maceratam D. Astor Martialis, et ser Trojanus Riccius

Oratores pro divisione impositionis triremium Pontificiis inter Firmanos et Statum, idest ex 6000 impositis flor. 850 ex parte Firmi iuxta taxam anno preterito factam a Card.li  de Carpo. Satisfit haeredibus D. Francisci Clarelli. Capitibus Crucifixi conceditur appodium

murorum pro fabricanda habitatione Cappellani. Lege sancitur Priores pro tempore esse Sindicos  Ecclesiarum  Conventuum, ne bona ullo modo alienentur, nisi pro utiliori emptione bonorum Ecclesiarum.

Die ultima D. Petrus Simon Tibaldus, et ser Trojanus Riccius mittuntur Oratores ad SS.mum caussa gravaminis, quo Firmani astringuntur a Gubernatore Provinciae ad solutionem impositionis pro triremibus 1000 florenorum de 4500, et de residuo iuxta extimum. (124) Suffragati quoque sunt Sebastianus Sabinus, D. Pomponius Morphus, et D. Censorius Martialis.

Die 14 Junii D. Julio Riccii Oratore ad Gubernatorem Provinciae referente,  jubetur Firmani infra sex dies proximos solvere 150 flor. sub nomine mutui; alias relaxabuntur represaliae. Sancitur  pecunias accipere ab hebreis cum usuris.

Die 17 Junii mittuntur Oratores Maceratam ad Archiepiscopum de Saulo commissarium Pontificis, pro distributione 30.000 ducati imposita Statui Ecclesiastico D. Pompejo Azolino electo, qui aegrotat, sufficitur Orator D. Hieronymus Rosatus cum Camillo Cimino, et cum Francisco Nicolai Sindico.

Die 21 Junii Priores sunt D. Petrus Simon Patras, Baptista Pacharonus, Jo. Marinus Bonvicinus, Caesar Adam, Antonius Hieronymi, Hieronymus Morronus. Regulatores Antonius Grana Flor., D. Dominicus Riccius S. Bar., Felix Guerrerius Cap.i.

Die 22 loco D. Piersimonis Patrassi mortui de appicciulatis extrahitur Cacciacontes Jo. Baptistae. Carta 15 ad 20.

Die 15 Julii 1543 Cives adunantiae D. Hieronymus Rosatus, D. Pompejus Azolinus, D. Astor Martialis, Peregrinus Baccinus, Antonius Morphus, Bartholomeus Massutius, D. Persimon Thibaldus, ser Trojanus Riccius, Jo. Jacobus Mancinus, Sebastianus Savinus, Permatheus Rachamadorus, et Permatheus Nicolai, non obstante miseria civitatis extrema, ordinaverunt cum Conciliariis Baptista Adam, Antonio Permathei, Hyppolito Caesaris, Jacobo Azolino, ser Jacobo Palmerio, Joanne Perusini, Constantio ser Pieri, Jo. Andrea Paganelli, Theseo Nicolai, et Permartino Petri Pauli afferendum munus 50 salmarum hordei et flor. 100 SS.mo D.no, Card.li S. Florae, Duci Castri, et Card.li Sanctae Crucis venturis ad divam Mariam Lauretanam.

Die 18 D. Astor Martialis mittitur Sindicus Maceratam ad promittendam ratam distributionis de 30000 duc.  Declarandae ab ipsa Sanctitate sua Anconae, quo de proximo veniet.

Die 5 Augusti mittendi sunt Oratores ad Gubernatorem Provinciae Rocham contratam pro distributione impositionis duc. 60000, in consulto 600 millium cum instructione (124v) aliarum impositionum, videlicet salis, focularis, medii pro cent. sussidii triremium, introitus Communis, negociationis, et libratici. Magister Grifo Macilentus phisycus confirmatur ad alium annum, et dicitur olim medicus phisycus et chirurgus civitatis et Comitatus. Fit bussulus duorum civium, et totidem popularium edex Conciliariorum, qui praesident curae macelli et carnium. Exactores sunt Bartholomeus Massutius et Camillus Ciminus.

Die 20 Augusti Oratores solverumt 1000 scut. aurei de subsidio triennali 60 millium, et portio tangens civitati et scut. 1200 quolibet anno.

Die 21 Augusti imponutur taxa pro quolibet trimestri Bol.10 cuilibet foculari in civitate, portu et districtu, eiusdem in adunantia civium et consiliariorum, qui sunt D. Gentilis Billacqua, Permatheus Nicolai, Pompejus Azolinus, Alexander Pacharonus, D. Astor Martialis, Bartholomeus Massutius, Caesar Adam, Franciscus Grassus, D. Hieronymus Rosatus, Federicus Vincus, Jo. Marinus Bonvicinus, Gilibertus Guerrerius, Jacobus Angeli, Nicola Ceteronus, Constantius ser Pieri, Dominicus Martini Raynerii, Joannes Perusini, Antonius Permathei, Baptista Adami, ser Grisanctes Joannis, Ascanius Aromatarius, Persanctes Baptistae.

Die 23 Augusti D. Nicolaus Speziolus de S. Angelo commendatur pro S. Epidii praetura. Priores sunt Polidorus Cautius, Hieronymus Assaltus, Troylus Pacharonus, Pierus Baccinus, Jo. Marinus C asellus, ser Lucas Cordella.

Die 24 Jo. Jacobus Mancinus, et Alexander Pacharonus extimatores frugum salmam grani ad gabellam comune duxerunt flor. 2 bol.30, hordei flor. .. bol. 8, speltae flor.1 bol. 116 coram Evangelista Gasparis, et Jo. Baptista Savino. Carta 20 t.o ad 26.

Die 16 Septembris 1543. Antonius Scagnoni de Amandula habitator Firmi habet possessiones iuxta viam  publicam Firmi. Conceditur communitati Cosignani civis Firmanus a Locumtenente  eligendus pro differentia praedictae terrae  terminanda cum communitate Ophidae.

Die 23. Antonius Grana fit exactor librae, ser Bartholomeus Cordella cancellarius erat Maceratae pro negociis publicis, et suffectus ei fuerat ser Bartholomeus Giliutius.

Die ultima (125) Vincentius Stabilis erat exactor impositionis 1200 duc. Gubernator Provinciae est in terra S. Victoriae, et sancitur eum invitare Firmum. Jo. Marinus Bonvicinus, et Camillus Ciminus sunt revisores computi ser Bartholomei Giliutii olim exactoris.

Die 10 Octobris, scribente Gubernatore Provinciae futurum transitum Ill.mae D.nae Marchionis Guasti sancitur eam muneribus visitare in Portu Firmi. Franciscus Sebastiani habet praedium iuxta possessiones Antonii Scagnoni, et probat viam publicam esse meliorem intra possessiones praedictas.

Die 15 Octobris jam receptus fuerat gubernator Marchiae et D.na Marchionissa Guasti in Portu Firmano.Ser Bartholomeo Cordellae datur turrio cum introitu in contrata Camp.i iuxta res eius, et Sanctae Luciae.

Die 21 Octobris Priores sunt D. Ludovicus Angelita, Lucas Giliutius, ser Trojanus Riccius, Permatheus Rachamadorus, Aurelius Pacharonus, Felix Guerrerius. Regulatores Petrus Paulus Pervenantii Cast. Vincentius Stabilis Pilae, Vincentius Persanctis S. M.

Carta 27 ad 33.

Die 6 Novembris. Romam mittuntur Oratores D. Petrus Simon Thibaldus, et D. Jo. Franciscus Rosatus. Excipitur honorifice in Portu Firmano Ill.mus Dux Adriae iuxta convenientiam servitutis Communis Firmi erga Ill.mam Domum praedicti Ducis, monente eius transitum Hieronymo Branchadoro. Dux Adriae etiam die 7 dicitur transiturus, et publicis  suraptibus excipiendus. Ser Theodoro Coluctio conceditur fabricare domum in quodam introitu.

Die 11 dicitur Jo. Marinus Casellus Prior Priorum, qui non erat Prior tunc temporis. Solvitur impositis equitum levis armaturae Ducis Castri. Dux Adriae recipitur in domibus Ill.mi D. Valerii Ursini, vel in Episcopatu.

Die 9 Octobris sancitur recurrere ad Ducem Castri pro relevatione a gravamine stativa rum equitum levis armaturae. Deputati ad videnda debita Communis sunt Antonius Grana, Pierus Baccinus, Falgonus Joctus, Jo. Franciscus Eliseus, Marianus Sgraffine, Constantius ser Pieri, Baptista Adam,  Hyppolitus Caesaris.

Die 21 Octobris Carolus de Gaddis petit remissionem de usuris 1022 duc. exactis in praejudicium Communis a mercatore q. D. Paulo Saulo Florentino.

(125v) Die 24 Priores sunt Jacobus Francisci, Vincentius Stabilis, Jo. Baptista Persanctis, Jo. Antonius Adam, Stephanus Azolinus, Pompejus Dominici. Carta 34 ad 38.

Die 2 Januarii 1544. Jo. Francisco Pacharono Oratore ad Gubernatorem Provinciae referente, sancitur eligere civem et popularem cum Mag.co D. Gubernatore Firmano ad componendum cum militibus levis armaturae, et compositio loco doni habeatur. Scribitur D. Basso procuratori Firmano, ut compareat nomine Communis Firmi in Concilio Provinciali Maceratae.

Die 10 Cicho Bertachino conceditur immutare stratam  iuxta possessionem suam in contrata S. Leonardi. Transactantur impositiones non integre exactas ab Aurelio Pacharono, a Persancte de Nigris, a ser Jacobo Palmerio plus offerenti. Approvantur in Concilio in locum patris Peroctius Jo. Baptistae, et Nicola Ceteronus.

Die 16 aegrotante Mag.tro Francisco Confecto, suffragiis excepti sunt Magister Salvator de Monte Robiano, M.r Bernardinus de Murro Vallium, et Magister Neapoleo Philaretus de S. Victoria qui obtinuit ludum litterarium.

Die 20 scribente Gubernatore Provinciae Hieronymus Branchadorus occisus est Adriae a Cola de Murro Vallium, et mittuntur 25 equites levis armaturae pro quiete civitatis, recipiendi in monasteriis. Sed recurrentibus Prioribus et custodibus monasteriorum, ne cives patiantur hanc rem religioni contrariam, et sibi non convenientem, sancitur pacisci cum hospitibus. Deputati ad curam stativarum sunt Jo. Marinus Casellus, Falconus Joctus, ser Trojanus Riccius, Franciscus Franchinus.

Die 10 Februarii D. Tiberio Corrado Plebano Petrituli, et ser Iacobo de Collina Oratoribus Status Ecclesiastici, olim Comitatus Firmi fit testimonium veritatis de Potestatibus et Officialibus olim castrorum solutis ab universitatibus praedictis.

Die 20 Februarii Priores sunt Octavianus Azolinus, Perdominicus Baptistae, ser Theodorus Coluccius, Nicolaus Adam, Contes Acetus, Georgius Antonius Sebastiani. Regulatores Ludovicus Vincus Flor., D. Marianus Pernensis S. B. , Dominicus Lucae Cap.i.

Die …. Februarii (erratum est, et dici debuit Martii, nam legitur Prior Priorum ser Theodorus Coluccius). Guidus Vincus frater carnalis Ludovici Vinci mortui approbatur loco ipsius Regulariae.

Die 29 (126) Martii extimatores olei 68 flor. pro milliari spacciato de vectura sunt Jo. Marinus ser Cipriani, et Alexander Pacharonus.

Die 30 Martii, discendente Magistero Augustino medico physico, eligitur M.ter Nicolaus Flaccus civis Firmanus. Carta 39 ad 46.

Die 20 Aprilis 1544 Priores sunt D. Nicolaus Pacharonus, Joannes Antonii Scattoni, D. Theseus Marchisinus, Berardinus Evangelistae, Persimon Marini, Nicolaus Amici, quo mortuo extrahitur ex appicciulatis D.  Nicolaus Ramandinus.

Die 27 Oratoribus Ripae Transonum petentibus Mag.cum Nicolaum Flachum a sua communitate confirmatum ad alium annum, non obstante  electione de eo facta a Firmanis, conceditur ut remaneat Ripae ad inserviendum.

Calendis Maji Constantius Pacharonus legitur Prior Priorum loco D. Nicolai. D. Sebastianus a Porticu Lucensis venit Gubernator Firmanus cum Breve Pontificis, et litteris Card.lis de Farnesio. Re.dus D. Vicarius Episcopatus deputatus Sindicator D. Francisci Lucarini de Trevio, Gubernatoris abdicati. Ser Theodorus Coluctius procurator Communis Firmi servatur indemnis contra praedicti Gubernatoris praecepto de comparendo in Urbe.

Die 4 Maji datur facultas nubendi in Terra S. Martini pro Sofonisba filia q. D. Silvestri Rachadini de Villitro habitatoris Firmi et D. Dianome ejus viduae.

Die 11 Maji Joannes Antonii Prior Priorum dicitur vir spectabilis. Magister Camillus Partinus de Firmo eligitur medicus, concurrentibus Mag.ris Guidone Mambrimo de Cerreto ponti, Consalvo Hispano, Galeno de Assisio, Nicolao Benedicto de Monte Robiano, Antonio Francisco de Nursia, Thoma Saminato de Lucha, Isidoro de Monte S. Maria in Georgio, Joanne de Gualdo, Camillo Talia de Monte Giberto.

Die 18 transactatur impositio 316 flor. pro debito solvendo Hebreis de Ancarano Pernicola Jo. Georgii conciliarius  laudatur de  benemeritis erga Rempublicam, et eximitur ab impositionibus. Hebrei coguntur ad solvendam  impositionem Pontificis.

Die 30 Maji agitur de quarto subsidii triennalis solvendo, et de aliis debitis, ac de praemio dando ser Lucae Cordellae notario Reg.rum, qui gratis inservit. Carta 47 ad 52.

(126v) Die 12 Junii 1544 dicitur Prior Priorum abesse in Castro Lauri suae solitae habitationis. D. Caesar Raynaldis monet  relaxari ab Urbe contra Firmanos brachium saeculare et interdictum pro duc. 475 debitis communitati Montis Causarii anno 1516. Item Gubernator Provinciae iubet solvi primum quartum  subsidii de secundo anno, sublata dilatione de trimestri in trimestre, et committitur ser Piersancti de Nigris exactio cum observatione capitulorum suorum. Item Magister Franciscus de Papia minatur executionem pro suo credito. Hebreis diffusis per habitationes stratae magnae prohibetur habitare contra formam statutorum.

Die 20 Priores sunt Michael Rossius, Hieronymus Tintus, Baronus Eltuocomando, Gaspar ser Stephani, D. Marianus Pernensis, Cichus Tabor. Regulatores Nicolaus Sabionus Cast., Felix Pacharonus Pilae, Jo. Baptista Savinus S. M.

Die 24 Mag.cus D. Petrus Leo Marioneus de Eugubio exhibuit litteras Gubernatoris Provinciae cum litteris Card.lis de  Farnesio de sua electione in Gubernatorem Firmanum, et Firmani Breve 12 Julii 1535 …… tenore gubernii coram D. Antonio Sinigardo, et Francisco Assalto.

Die 24 D. Nicolaus Ramandinus Prior Priorum legitur absens a Castro Marani suae solitae continuae habitationis. Mortuo Hieronymo dicto Priore designato Vincentius eius germanus sufficitur. Mortuo quoque Nicolao Sabiono, Vincentius eius filius subrogatur etiam in  Regularia, et Biddinus frater carnalis Felicis Pacharoni defuncti approbatur, et Jo. Baptista Sabinus loco Francisci sui patris ad Regularia. Reparatur fraudibus Catasti, quod fit a Geometris forensibus, et domini possessionum  quae non reperiuntur descriptae in Catastis, coguntur solvere impositiones quascumque ab eis non solutas.

Calendis Julii Micael Rossius dicitur abesse in Terra Montis Fortini, et est Prior Priorum. Scribente Gubernatore Asculi, Hispani discendentes a Terra Laboris in Aprutium adventarum. Magister Grifonus Macilentus confirmatur  physicus et chirurgus civitatis et olim Comitatus Firmi. Cives et conciliarii electi pro defensione civitatis, ser Permatheus Ottinellus et Jacobus Francisci cum Jacobo Angeli et Nicola Ceteroni: Jo. Jacobus Mancinus, et Quiriacus Baldutius cum Constantio ser Pieri, et Dominicus Martini Raynerii: D. Astor Martialis et ser Sebastianus Savinus cum Antonio Stephani  Peroctio Jo. Baptistae. (127) Antonius Grana et Caesar Adam cum Antonio Vigorito et Baptista Adam: D. Hieronymus Rosatus et Jo. Marinus Casellus cum ser Grisancte Antonii et Cicco Discreptionis: Peregrinus Baccinus et Dominicus Lucae cum Ascanio Aromatario et Hyppolito Caesaris.

Die 2 Julii cives peritiores a praedictis electi ad custodiam et defensionem civitatis, in transitu Hispanorum cum arbitrio et auctoritate totius Communitatis Firmanae, sunt Vincentius Gualteronus cum Constantio Pacharono et Vincentio Billacqua. ; Antonius Polidorus cum Jotto de Jottis et Blasino Formichino; Vincentius Ufriductius cum Bartholomeo Sabino et Octaviano Matheutio; Joanne Vincus cum Jo. Philippo Mancino et Rapagnano Adam, Antonius Matheutius cum ser Julio Morica et Federico Vinco; Chrisostomus Baptistae cum  Venero Permethei et Hyppolito Caesaris.

Die 17 Julii redeunte a Gubernatore Provinciae Jo. Francisco Pacharono Oratore mittitur Romam nuncius ad cives, ut impediant quominus civitas gravetur de solutione debitorum, quia Camera Apostolica habet omnes introitus Communis Firmi.

Die 6 Augusti D. Franciscus Ciardinus advocatus, et D. Franciscus Carbonus procurator adhuc est Communis Firmi.

Die 18 Magistero Grifono conceditur non exercere chirurgiam, sed  assistere et consulere in casibus. Tractantur paces inter inimicatos.

Die 20 Priores sunt Theseus Morronus, Andreas ser Salvicti, Jacobus Bertachinus, ser Jo. Baptista Sciarra, Antonius Calisti Pacharoni, Peregrinus Baccinus.

Die 22 sancitur mittere duos Oratores ad Card.les de Aquaviva, et de Carpo, ut  dignentur se interponere ad pacificandos inimicatos in civitate.

Die 24 Jo. Marinus ser Cipriani et Caesar Adam extimatores frugum  putarunt salmam grani flor. 4, hordei flor. 2 bol. 32, speltae flor. 1 bol. 24 coram ser Venantio cancellario Gubernatoris.

Die 5 Octobris inchoatum Concilium non est scriptis mandatum. Carta 53 ad 62.

Rubrica

Libri 72 Cons.a Cer.te 1547

Die Dominico 24 Aprilis 1547 desunt reliqua spectantia ad annum 1544, mens. Sept. Oct. Nov. Et Decemb. Et ad totum annum 1545 et 1546 et ad menses Januar. Febr. Mart. et Apr. 1547. Mag. D.nus (127v) Aloysius Fortinus de Cerreto erat Gubernator Firmanus: Jacobus de Vechis pro Priore Priorum absente. Celebratur Capitulum Generale Heremitarum S. Augustini in civitate Rachaneti. Camillus Ciminus est  destinatus ad Urbem Orator. Habetur Reformatio de ornamentis mulierum, et pro pis funebribus. Magister Camillus Partinus, et Magister Nicolaus Benedictus medici confirmantur ad alium annum. Hieronymus et Apollonius Alexandri de Vechis simul cohabitant et D. Gentilis Billacqua cum Camillo erat Orator Romae. Scripturae publicae prohibentur dari sine licentia Concilii Generalis. Offerente Luciano Carpino, Magistero Francisco Confecto praeceptori conceditur tenere duos Hippodidascalos, qui mercedem recipiant a nonnullis civibus facultuosis. Cives electi pro elemosynis  Capituli Heremitarum Fanciscus Calabria, Jo. Baptista Savinus, Falconus Jottus, Ciottus Adam, Pieretus Ludovici. Pro hippodidascalis Falconus et Jo. Baptista praedicti, Jo. Marinus Bonvicinus, Chrysostomus Baptistae.

Die 29 cives  adunati pro Reformatione ornamentorum muliebrum, et pomparum funebrium sunt Camillus Ciminus et Jacobus de Vechis Priores, Lucianus Carpinus, Regulator, D. Astor Martialis, D. Pomponius Morphus, Federicus Vincus, Antonius Permathei, Baptista Adam, Constantius ser Pieri, Cichus Franchina, M.r Jo. Leonardus Ciammaglia, Thomas Magistri Joannes, ser Jacobus Palmerius, Ciottus Adam, Bartolomeus  Massucius, Octavianus Zolinus, Jo. Marinus Bonvicinus, Jo. Baptista Savini, D. Pompejus Azolinus.  Camillus Ciminus Orator jam in Urbe retulit se omnia fecisse et expedisse ad votum Communis, et commendavit D. Gentilem Billacquam. Electi pro reformatione sunt D. Astor Martialis, Octavianus Azolinus, Bartholomeus Massutius, Antonius Permathei, Jacobus Palmerius, Thomas Magistri Joannis. Carta 1 quae 10 Angelus  calamo delineatus est more antiquo ad 11.

Calendis Maji 1547. Habetur Breve Pontificis in favorem Firmanorum circa debita ante separationem Status non repetenda, circa solutionem debitam a Clericis in bonis patrimonialibus, et de non gravandis (128) Firmanis ad expensas Oratorum Provinciae; item bonae mentis erga Firmanos esse Revered.us Conversinus, et R.mus de Rodulphis. Legitur Caesar Tindalus in promissione olei pro denariis Oratorum; Theseus Nicolai (Morroni), Octavianus Lucae, Octavianus Azolinus, Blaxius Formichinus, et alii jam alibi nominati.

Die 11 D. Gentilis Billacqua retulit  mentem SS.mi D.mini esse de reddendo Statu Firmanis integrum pro 20000 duc. Caesar Tindalus est unus de Prioribus. Legitur die 6 Januarii a Consilio Generali facta remissio in cives adunantiae pro recuperatione Status, qui nominantur D. Hieronymus Rosatus, Caesar Tindalus,  Luctanus Carpinus, D. Gentilis Billacqua, Peregrinus Baccinus, Ciottus Adam, Antonius Vigoritus, Baptista Adam, ser Jacobus Palmerius, Constantius ser Pieri, Tiberius Cautius, Antonius Stephani, Magister Jo. Leonardus Ciammaglia, Theseus Nicolai, Piersanctes Baptistae, Cichus Franchina cum praecedentibus, inter quos D. Astor Martialis, D. Pomponius Morphus, Antonius Grana, Sebastianus Sabinus, Jo. Marinus Bonvicinus, Jo. Baptista Savinus, Chrysostomus Baptistae, Falconus Jottus, Jo. Paulus Polidorus, Perdominicus Polisena, Jo. Antonii (Scattoni), Perdominicus Baptistae, Franciscus Sebastiani (Calabria), Vincentius Stabilis, Guidus Vincus, Jacobus de Vechis, Melchior ser Jo. Thidei, Dominicus Cruciani, Hyppolitus Caesaris, Bartholomeus Massutius.

Die 17 D. Octavius Adam pomisit cum aliis, et cum D. Petrosimone  Thibaldo pro denariis Oratorum.

Die 24 munus ad Capitulum Heremitarum  S. Augustini celebratum Rachaneti fuit de farinae salm. 3, vini 5, pomorum aureorum 2, agnis 8. Carta 11 ad 17.

Die 7 Junii 1547. Mag.cus D. Dionysius castellarius et Gubernator Firmanus. Per litteras D. Gentilis Billacqua Oratoris in Urbe nuntiatur in domo  D. Caesaris, et aliquando in domo D. Joannis Canneti haberi adunantias Satraporum Comitatus, ne res Firmanae sortiantur effectum (hoc est ne Pontifex reddat Statum Comitatus Firmanis).

Die 20 Priores sunt Franciscus Sebastiani, Alexander Pacharonus, Marcus Ciarpellae, Evangelista Gasparis,  Jo. Franciscus Rosatus, Venerius ser Mathei. Regulatores Hieronymus Branchadorus Flor. Jo. Franciscus Rosatus S. B., Georgius Anteus Sebastiani Camp.i.

D. Pompejus est Orator ad (128v) Legatum.

Die 22 scribitur D. Gentili ut quam citius expediat causam  restitutionis Status pro quacumque summa, dummodo solvenda sit ex introitu gabellarum Communis Firmi.

Die 8 Julii mittitur Ciottus Adam Orator, qui cum D. Gentili rogat si haberi possit integra Status restitutio; et in casu quod reservari velit castra Moleani et Petrituli, procuret promissionem et fidem a Card.li Farnesio de restituendis dictis locis infra aliquod tempus.

Die 11 Julii ex  litteris D. Gentilis Billacquae, R.mi Episcopii Exini, D. Rodulphi Docti, et Card.lis de Gaddis relatur Luciani Carpini  redeunti ab Urbe, restitutio Status facienda est cum reservatione Moleani et Petrituli in manibus Card.lis de Farnesio, qui promittit restutuere infra 4 vel 6 menses, pro 25 mil. Duc. aurei in auro. Item scribit Ill.mus D. Fulvius Ursinus.

Die 12 sancitum est in manibus Card.lis Farnesii non solum remittere illa duo castra, sed etiam civitatem a alia castra, homines,  et uxores, et omnia quae Firmani possident. Sancitur reddere gratias adiutoribus Firmanis  et petere confirmationem  D. Dionysii Castellarii Gubernatoris post  f(uturum) tempus saltem  per annum. Adfuerunt huic ConcilioJo. Franciscus Rosatus Regulator et Prior, Alexander Pacharonus, Venerus Permathei, Evangelista Gasperis. Priores, Hieronymus Rosatus, D. Pompejus Azolinus, D. Pomponius Morphus, Contes Acetus, Jo. Jacobus Mancinus, Jo. Franciscus Pacharonus, ser Trojanus Riccius, Dominicus Lucae, ser Theodorus Morphus, Theseus Nicolai, Octavianus Lucae Pacharonus, Gentilis de Nobilibus, Ciottus Bartholomeus Massutius, Lelius Mancinus, Jacobus Rachamadorus, ser Julius Morica, Lucas Giliutius, Antonius Montanus, Martinus Sgruffia, ser Prosper Baptistae Simonis, Vincentius Vici, Jacobus Francisci, Thomas Mag.ri Joannis, Jo. Baptista Persanctis, Antonius Calisti, Cichus Tabor, D. Octavius Adam, Blasinus Formichinus, Cichus Franchina, Permartinus Petri Pauli, Aurelius Pacharonus, Magister Joannes Ciammaglia, ser Jo. Baptista Florellus, ser Berardinus Ludovici, Lucas Antonius Philippi, Dominicus Martini, Caesar Tindalus,  Permarinus Rachamadorus, Pierus Baccinus,  Jo. Baptista Savinus, Peregrinus Baccinus, ser Jacobus Palmerius, Constantius ser Pieri, Vincentius Adam, Antonius Stephani, Baptista Adam, Antonius Vigoritus, Franciscus Nicolai, Berardinus Perusini, Antonius Grana, Hieronymus Ufriductius, Joannes Spinuctius seu Spinellus, ser Grisanctes, Lucianus Carpinus, Tiberius Cautius, Franciscus Gr., Vincentius Ursini,  Thomas Migni, Vincentius Gualteronus.

Die 14 Julii expeditur Romam Sebastianus Sabinus ad agendum cum D. Gentile,  referendo gratias et munera, ac petendo gabellas Moleani et Petrituli solvendas Communi Firmi etc.

Die 29 venturus est  Firmum (129) Mag.cus  D. Julianus Ardinghelli thesaurarius Marchiae, a quo petuntur favores solvendi subsidii in ipsa civitate, et habendi salis boni ac reciptentis. Carta 17 t.o ad 22.

Die 10 Augusti 1547. Operarii Cathedralis sunt D. Constantius Sydereus canonicus, Alexander Pacharonus et Pierus Arietinus. Cives extimatores frugum Permatheus Rachamator, Bartholomeus Massutius.

Die 13 ex litteris Oratorum habetur reservatio castri Montis S. Petri de Alliis, et scribitur eidem, stantibus bonis verbis R.mi Episcopi Exini, Firmanos remisisse sub protectione Card.lis de Farnesio Ill.mam communitatem Firmi super negocio Status gubernandam.

Die 19 Augusti Magister Jo. Ciammaglia dicitur Jo. Leonardus: in adunantia legitur quoque Piersanctes Baptistae. Pontifex sibi reservat Castrum S. Petri de Alliis, quia quaedam summa emptionis fuerat restituita Jo. Francisco Rosato. Conclusum est  peti Breve reintegrationis Status, suspenso Castro praedicto, donec revisa erunt computa.

Die 20 de bussula noviter confecta extrahuntur Priores Jacobus de Vechis, Vagnotius Fatius, Camillus Ciminus, Colangelus Ilioneus, D. Dominicus Riccius, Jacobus Guerrerius.

Die 24 Permatheus Racamadorus et Bartholomeus Massuccius extimatores frugum putarunt salmam grani flor. 3 bol. 10 ad gabellam venditoris, hordei flor. 2, et speltae flor.1 bol.8 ad gabellam emptoris.

Die 27 legitur Pontifex venturum Perusium, et mittuntur D. Pomponius Morphus, et ser Trojanus ad Legatum, ut dignetur commendare Pontifici civitatem.

Die 30 D. Dionysius Castellarius Gubernator Firmanus, cum duobus civibus mittitur Orator ad Pontificem iturus cum Legato et Vicelegato ac D. Paulo de Tarano consulentibus e civitate Maceratae Perusium.

Die 30 sancitur mittere et alios duos cives ad Pontificem pro expeditione rerum, et ad Card.les Farnesium, Crispinum, S. Angelum, et alios. Carta 23 ad 30.

Die 2 Septembris 1547. Ex litteris D. Gentilis Billaqua, et relatione Sebastiani Savini Oratorum apud Card.lem Farnesium et Episcopum Exinum, negociata dicitur reintegratio Status, et laudatur missio Oratorum cum Gubernatore quando Legatus intrabit Perusium, ut cum eo adsint.

Die 3 scribente D. Gubernatore Firmano Legatum, apud quem adstat, hodie discedere Macerata, et cras mansurus Fulginei, D. Pompejus Azolinus, D. Astor Marialis, D. Pomponius Morphus, Jo. Franciscus Rosatus, et Octavianus Azolinus Oratores expediuntur, ut obvientur Legato antequam veniat Perusium. Peregrinus (129v) Ciottus, et ser Jacobus Palmerius deputati sunt ad habendas pecunias pro Oratoribus.

Die Veneris 23 Septembris inter Oratores redeuntes est etiam Sebastianus Savinus, qui retulerunt restitutionem totius Status, excepto Monte S. Petri de Alliis cum  reservatione ad certum parvum tempus Moleani et Petrituli in manibus Card.lis Farnesii. D. Hercules (de Rubeis) de Monte Fortino restiterat, ne redderetur Firmanis dicta terra, sed visis juribus Firmanorum Pontifex voluit fare restitam  Breve restitutionis est apud R.mum Blosium, pro quo recuperando Gentilis Billacqua rediit Romam, et accipiet illud a Card.li Farnesio solvendi sunt 20 mille duc. auri in auro, et 500 scut. Pro expensis et recognitionibus infra duos menses. Jo. Franciscus Rosatus, Sebastianus Savinus, et D. Bartholomeus Lucae creantur procuratores pro habendis pecuniis.

Die 25 legitur D. Marinus Sciarra, qui videtur pecuniae mutuator fuisse.

Die 4 Octobris dicitur vacare locus Colangeli Ilionei Prioris Florentiae: Jo. Franciscus Rosatus, et Sebastianus Savinus Oratores ad Legatum gratias egerunt de favore praestito Firmanis pro reintegratione Status, et acceperunt duc. auri 2530 ad rationem carolenorum 14 etc., de reliquo curam dederunt D. Bartholomeo Matheutio missa electione Montis Pietatis Rachaneti ad libitum Firmanorum, suffragia accipiuntur ser Paulus Bertinellus de Monte Actonum, ser Berardinus Ludovici qui obtinuit, et ser Jo. Politus de Altidona. Oratores Montis Raynaldi offerunt certum territorium olim possessum a Nicolao de Monte Elparo, quod spectat ad Commune Firmi. Vincentius Colangeli Ilionei sufficitur loco patris defuncti.

Die 5 Octobris electores 40 civium curatores pecuniarum sunt cum Gubernatore Jo. Franciscus Rosatus, Peregrinus Baccinus, Sebastianus Savinus, Ciottus Adam. Cives curatores pecuniarum sunt electi Octavianus Azolinus, Jacobus Francisci, Jacobus de Vechis, D. Franciscus Ottinellus, D. Pompejus Azolinus, Jo. Jacobus Mancinus, Alexander Pacharonus, Thomas Pacharonus, Vincentius Leffectus, pro Francisco eius patre, Lucianus Carpinus, D. Astor Martialis, Bartholomeus Massutius, Jo. Marinus Bonvicinus, Sebastianus Savinus Ciarpella, Gentilis de Nobilibus, Octavianus Matheutius, Jo. Baptista Savinus, Permathei  Rachamadorus, Pierus Jo. Ludovici, Jacobus Rachamadorus, Guidus Vincus, Ciottus Adam, Jo. Baptista Sciarra, Bartholomeus Argolicus, Jo. Antonius Adam, D. Hieronymus Rosatus, Magister Dominicus Astemius, D. Dominicus Riccius, Jo. Franciscus Rosatus, (130) Antonius Matheutius, Federicus Vincus, D. Pomponius Morphus, Peregrinus Baccinus, Dominicus Lucae, Federicus Morronus, D. Octavianus Adam. Conscripti sunt a dictis civibus ad solvendam cum eis certam quantitatem plurimi cives et consiliarii qui sunt Pieroctius Aromatarius, Petrus Paulus Pervenantii, Ludovicus  Nardi, Vincentius  Partinus, ser Melchior ser Jo. Thidei, Franciscus Valgarinus, Franciscus Sebastiani, Jacobus Azolinus, Baronus Eltuocomando, Jo. Baptista Persanctis, Hieronymus Ufriductius, Jo. Paulus Polidorus, Vincentius Tintus, Constantius ser Pieri, Dominicus Martini Raynerii, Hieronymus Rosaltus, Aurelius Pacharonus, Stephanus Azolinus, Bernardinus Perusini, Venerus Permathei, Theseus Montanus, Jacobus Guerrerius, Tiberius Cautius, Joannes Scattoni, Jo. Thomas Pacharonus, ser Piersimon ser Pieri, Jo. Antonius Spaccasasso, Blasinus Formichinus, ser Trojanus Riccius, ser Theodorus Persanctis, Falconus Jottus, Baptista Pacharonus, Thomas Migni, ser Petrus Paulus Tosus, Vincentius Stabilis, Vincentius Persantctis, ser Pompejus de Gruptis ad Mare, Cichus Tabor, Evangelista Gasparis, Stephanus Alexandri, ser Berardinus Ludovici, Dominicus ser Nardi, Paris de Portu, Antonius Hectoris, D. Petrus Simon Thibaldus, Jacobus Cordella, Thomas Magistri Joannis, Antonius Vechius, Persimon Marini, Franciscus Francolinus, Nicola Ceteronus, Vincentius Rictii Adae, Vincentius Ursinus, Magister Jo. Leonardus Ciammaglia, ser Jo. Baptista Florellus, Contes Acetus, ser Laurentius de Gualdo, Baptista Adam, ser Jacobus Pierius, Lelius Mancinus, Hercules Piconus, ser Caesar ser Ioannis, Cacciacontes ser Baptistae, Berardinus Gagius, ser Jo. Pierus Castanus, Pompejus Branchadorus, Ramandinus de Marano, Chrisostomus Baptistae, Jacobus Branchadorus, Antonius Montanus, Antonius Ilioneus, Vincentius Ilioneus, Caesar Tindalus, ser Lucas Cordella, Hyppolitus Caesaris, Gaspar ser Stephani, Camillus Ciminus, D. Antonius Sinigardus, Morphus de Morphis, Nicolaus Pernensis, Bonifatius Riccius, Simon Manitti, Jo. Paulus Montanus, Vincentius Gualteronus, Baptista de Moliano, Hieronymus Sebastiani, Vincentius Sabionus, Jo. Franciscus Eliseus, Theseus Nicolai, Antonius Permathei, Magister Franciscus Confectus,  Caesar Adam, Franciscus Grassus Vagnotius Fatius, Branchadorus Cesaris, Jacobus Bertachinus, Ludovicus Francisci, (130v) Jo. Jacobus Beneincasa, Julius Pasqualicti,  Dionysius ser Antonii, Mecoctius Georgii Albanensis, ser Jacobus Palmerius, Joannes Spinellus Ferricioli, Vincentius  Foleciani, Hieronymus Castroni,  Joannictus ………………,Peroctius Jo. Baptistae, Philippus Franciscus nepos Antonii Panicocoli, Albertus Rota, Laurentius Bergomensis, Sebastianus Picionus, Augustinus Bergomensis, Thomas de Lanciano, Magister Bultrinus Faber, Jo. Ludovicus Emilii, Camillus Carminellus, Thomas Manittus, Cichus Laurentii, Barardinus Mozzabicco, Albanensis, Christophorus Albanensis sutor, Hieronymus Cornelii, Gaspar de Binasco, Piccionus Bergomensis, Jacobus pistor iuxta Bonvicinum, Dominicus pistor ad S. Dominicum, Antonius Rota, Magister Petrinus faber, Laurentius faber, Franciscus Quatrarius, Magister Andreas Librarius, Vincentius Azolinus, Jo. Philippus Mancinus, D. Franciscus Assaltus, Hannibal Pacharonus, Magister Baptista Calderarius, Perjacobus Nicolai, Jo. Franciscus Pacharonus, D. Nicolaus Flachus Rapanus de Adam, Phebus Baccinus, Lucas Giliutius, Franciscus Laurus, ser Antonius Latinus, ser Julius Morica, Antonius Calisti Pacharoni, D. Vincentius Guerrerius, Perleonardus Pacharonus, Vincentius Ufridutius, Johannes Grana, Perdominicus Baptistae, ser Hieronymus Martius, Hieronymus Jacobi Pacharoni, Lau(rentius) Caesaris de Nobilibus, Baptista Patriarcha, Alexander Patriarcha, Camillus Emilianus, D. Antonius Giliuctius, Jo. Franciscus Rosatus, Antonius Pasqualictus, Jo. Franciscus Rosatus; iterum cum alia summa diversa, Persanctes Baptistae, ser Marinus Cortesia, ser Hieronymus Victorius, Leonardus Altidonus, Andresius Albanensis.

Die 6 Octobris Jacobus Francisci creatur depositarius pecuniae praedictae.

Die 8 Card.li Farnesio sancitur munus duc. 3000, Episcopo Exino 500, R. Maffeo.

pro scarfinis recuperandis 500. Sebastianus Savinus mittitur Orator cum dictis pecuniis. Fit mandatum D. Bartholomeo Matheutio de Firmo pro 3000 duc. aureishabendis.

Die Dominico 16 Octobris Auditores Rotae miserunt litteras inhibitoriales, curante D. Hercules de Rubeis de Monte Fortino, ne dicta terra redeat ad jurisditionem Firmanam; de quibus scribitur ad Oratores et ad Legatum. Jo. Franciscus Rosatus est Regulator.

Die Jovis 20 Octobris providetur pro recipiendo Card.li S. Angeli Legato Firmum venturo ad dandam possessionem Status Communi Firmano. Servantur indemnes Episcopus Exinus, et D. Gentilis Billacqua, qui promiserunt pro Firmanis (131) solutionem 20 mil. scut. aurei Camerae, et 2000 D. Bindo Altovito et sociis. Favetur Ven. Patribus S. Francisci, ut in eorum conventu Firmano fiat Concilium Generale, et Capitulum pro creando Provinciali et Officilibus. Statuuntur portoni mazerii, et pueri cum palmis ad comitandum cum toto populo Legatum, et revocantur cives etc.

Die 21 Octobris ordinantur processiones et alia ad recipiendum Legatum Jo. Franciscus Azolinus, Peregrinus Baccinus, et D. Bartholomeus germanus Octaviani Matheutii renuntiant omnibus suis exempionibus ad relevandum Commune a debitis. Assistentes Legato cum Mag.cis D.nis sunt D Hieronymus Rosatus, D. Gentilis Billacqua, D. Pompejus Azolinus, D. Astor Martialis, D. Pomponius Morphus, D. Petrus Simon Thibaldus, Jo. Jacobus Mancinus, Bartholomeus Massucius, Sebastianus Savinus, Octavianus Azolinus, Octavianus Matheutius, Alexander Pacharonus. Receptores Legati sunt Peregrinus Baccinus, Baronus Eltuocomando, Jo. Marinus Bonvicinus, Ciottus Adam. Ceremoniarii ser Trojanus Riccius, Jo. Baptista Persanctis, Vincentius Ufriductii, Jo. Baptista Savinus, Lucianus Carpinus, Chrysostomus Baptistae.

Die Dominico 23 Octobris a D.Pompejo Azolino dicitur hodie principium esse Status Firmani, et gubernii  illius; et sancitur futuros Priores eligere arbitrio gubernatoris, Priorum, et Regulatorum pro hac vice dicitur discessurus a civitate Card.lis de Gaddis, cui gratiae aguntur de bonis operibus apud Suam Sancitatem pro restitutione Statum Firmani, et rogatur de continuandis favoribus, et intercessionibus etc.

Die 25 Priores electi sunt Octavianus Azolinus, D. Pomponius Azolinus, Octavianus Matheutius, Hieronymus Ufriductius, D. Antonius Sinigardus, D. Pomponius Morphus, Reg.res Jo. Baptista Morronus Cast., Thomas Pacharonus Pilae, Piermarinus Branchadorus S. M.

Die Mercurii  26 Octobris deputati sunt ad inveniendos homines, qui accipiant gabellas Firmanas Jo. Franciscus Rosatus, Bartholomeus Massucius, Ciottus Adam, ser Trojanus Riccius. D. Gentilis Billacqua, scribit pecunias  Romae haberi posse ad 162 pro 100. Carta 31 ad 59.

Die 1 Novembris 1547 agitur de introitibus Communis subastandis pro habenda pecunia.

Die Mercurii 2  iterum agitur de subastandis gabellis usque ad sabathum proximum Jo. Baptista Morronus et Permarinus Branchadorus (131v) Reg.res mortui dicuntur.

Die 8 dicitur nocte praecedenti diei Lunae in palatio gubernatoris Status in Monte Actone habita congregatio quorundam de Statu et praesertim D. Caesaris, et D. Nicolai de Monte Actonum, qui die sequenti miserunt nuncium ad Urbem. Frater Simon rogtur ante reditum Oratorum ne discedat a Conventu Annuntiationis, qui maxima cum caritate et amore se obtulit ad tractandam pacem. Rogatur Card.lis Gaddus ne permittat Frates Dominici destruere Ecclesiam S. Mariae de Castigliono, ut devotio populi erga illam Dominam sequatur,  prot antiquitus servatum fuit.

Die 17 Novembris post multas paginas sine scriptis relictas, habetur Concilium nunc primo post annum 1538 celebratum contra tirannicam pravitatem. D. Gentilis Billacqua et Sebastianus Sabinus Urbe retulerunt Breve Pauli III de reintegratione Status, exceptis Castris S. Petri de Alliis, Moliani, et Petrituli, ut alias lectum est. Breve concessionis Moliani et Petritui Card.li Farnesio: litteras promissionis Card.lis Farnesii de reddendis castris infra biennium, et concessionis gabellarum dictorum castrorum: Breve Pontificium ad Legatum de reponenda communitate in possessionem Status et introituum, et litteras Card.lis  de S. Flora, camerarii de ponenda communitate in possessionem gabellarum, et D. Bernardini Maffei Episcopi Massanensi de  scarfinis reddendis, promissis ei a D. Jo. Francisco Rosato, scutis auri 600: quietatione D. Bindi Altoviti de scutis auri 60 pro Brevi: motum proprium de  dilatione debitorum ad biennium etc. D. Paulus Ranuctius de Tarano  Locumtenens Legati, ad quem mittitur D. Gentilis Billacqua.

Die 18 habentur in Concilio oblationes Gabellarum D.Hieronymi Alberici de Rachaneto, et D. Alberici eius germani, Cichoni Margarutii de S. Severino, D. Troili Cerri de S. Genesio, D. Francisci Gabrielis Anconitani. Mag.ci Priores reassumunt familiam domicellorum, et tibicinum. Dominelli tunc erant ex Nobilibus. Nominantur enim Iacobus Herculis Sabini, Jo. Marinus olim frater Ludovici Vinci, et Jacobus olim frater Lucae Mactheutii. Ergo Domicelli erant ex his, qui nunc dicuntur Cadetti.

Die 12 in Concilio nunc primo jurant Mag.ci D. Priores, praesente D.Paulo Ranuctio Locumtenente, et cives fidejubent quod omissum fuerat ab anno 1538 ad hoc usque tempus. Deinde jurat Thomas Pacharonus regulator, vacantibus per mortem collegis Castelli et S. Martini.

Die 20 D. Montanus, qui Romae est,  offert se in beneficium communitatis. D.Paulus de Tarano venturus est Firmum ad ponendam communitatem in possessionem Status.

Die Lunae 21 praesente dicto D. Paulo, cives electi promiserunt pro D. Gentile Billacqua promissore 20 mil. duc. auri, D. Hieronymus Rosatus, D. Jo. Franciscus Rosatus, D. Octavianus Adam,  Peregrinus Baccinus, Antonius Matheutius, Guidus Vincus,  Permatheus Racchamadorus, Sebastianus Sabinus, Bartholomeus Massutius, Thomas Pacharonus, Jacobus de Vechis, Franciscus Francolinus,  (deletus est alius), et additus est Antonius Montanus. Referuntur mala opera (132) D. Herculis Rubei Oratoris Romae pro Monte Fortino, cuius hominibus D. Locumtenens missurus est praeceptum de cogendo Concilio, et habenda mente populi et villarum. Oratores Massignani congratulati sunt cum Concilio Firmano de recuperato Statu, et offerunt universitatem suam cum hominibus et facultatibus et fidelitate cives regimini praesentes relevant 12 cives, qui promiserunt ut supra et saepe plerique leguntur consulere in adunantiis, et sunt D. Pompejus Azolinus, Octavianus Matheutius, Hieronymus Ufriductius, D. Antonius Sinigardus, Octavianus Azolinus, et D. Pompejus Morphus. Priores, D. Gentilis Billacqua, D. Astor Martialis, D. Petrus Simon Thibaldus, Baptista Pacharonus, Jo. Franciscus Pacharonus, Federicus Vincus, ser Theodorus Coluccius, ser Piersimon ser Pieri, ser Trojanus Riccius, Camillus Ciminus, Jo. Paulus Montanus, Stephanus Azolinus, Aurelius Pacharonus, ser Jo. Baptista Florellus, Vincentius Tintus, Vincentius Persanctis, Lucas Giliutius, Magister Franciscus Confectus,   Bonifatius Riccius, Franciscus Sebastiani, Blasinus Formichinus, Pompejus Branchadorus, Persimon Marini, Franciscus Grassus, Perdominicus Baptistae, Berardinus Gagius, Falconus Joctus, Vincentius Partinus, ser Julius Morica, Dominicus Lucae, Jo. Marinus ser Cipriani, Vincentius Stabilis, Jo. Paulus Polidorus, Jo. Thomas Pacharonus, Antonius Calisti,  et Antonius Montanus.

Die 23 eruitur Thomam Pacharonum, Jo. Marinum Bonvicinum, Ciottum Adam, et Baronum Eltuocomando transactasse appaltum introituum civitatis Mag.co D. Bindo.

Die 24 gubernator olim Status Ecclesiastici sancitur sindicandus a  sindicatoribus ordinandis D. Locumtenenetem, ut reddat rationem in civitate. Dicitur facienda expeditio Federici Vinci, et mittendum pro habendis fidejussionibus equitum Lauretanorum.

Die 25 sancitur facere expensas Sindicis Comitatus comparentes ad jurandam fidelitatem  et obedientiam in manibus Priorum. Agitur cum Oratoribus de Monte Robiano de juramento ab eis faciendo, et de capitulis inter eos, et Firmanos ab eis deperditis discutiendis et observandis. Oratores Ripae Transonum gratulantur de recuperato Statu, et offerunt partes et homines suae communitatis. D.Reaphael Comus exigit dativas. D. Jo. Franciscus Rosatus, Sebastianus Savinus, Bartholomeus Massucius, Jo. Marinus Bonvicinus, ser Jo. Baptista Florellus sunt curatores negocii gabellarum.

Die Lunae 28 D. Hieronymus Rosatus creatur Sindicus ad recipiendas obligationes et juramenta castrorum Comitatus, et (132v) D. Franciscus Rosatus ac Sebastianus Savinus Sindici ad promittendam indemnitatem equitibus Lauretanis. In obligatione leguntur iidem qui alibi numerati sunt cum Vincentio Ursino, Luciano Carpino, Cacciaconte Jo Baptistae Branchadoro, Caesaris Cicho Tabor, ser Jacobo Palmerio, Tiberio Cautio, Jo. Iacobus Beneincasa, Pernicola Jo. Georgii, Jo. Andrea Dominici, Luca Antonio Philippi, Piero Jo. Ludovici, Baptista Adam, Permarino Petri Pauli, Jo. Ludovico Emilii, Theseo Nicolai, Stephano Alexandro, Julio Colae, Thoma M.ri Joannis, Hyppolito Caesaris, Simone Manicti, Antonio Stephani, Iacopo Cordella, Caesare Tin(ti), Antonio Permathei, Jacobo Guerrerio, Perdominico Polisena, Perdominico Baptistae, Petro Paulo Toso, Vagnotio Fatio, Vincentio Rictii Adae, Pieroctio Ludovici, Jo. Baptista Persanctis, Vincentio Persanctis, Alexandro  Pacharoni, Nicolao Pernensi, Vincentio Partino, Ludovico Francisci, ser Jacobo Pierio, Morpho de Morphis, Bartholomeo Argolico, Vincentio Gualterono, Hieronymo Sebastiani, ser Jo. Piero Castano, Francisco Valgarino, Paride Paridis, Lelio Mancinus, Dionysio ser Antonio, Cicho Laurentii, Jacobo Francisci, Francisco Eliseo, Antonio ser Thomae, Marino Ciammaglia, Francisco Franchino, et Francisco Francolino,  Constantio ser Pieri, Hieronymo Antonii, Piersancte Baptistae, Jo. Angelo Stephani, Jo. Andrea Paganelli, Jo. Baptista Sciarra, Berardino Perusini, Jacobo Azolini, Pompejo Dominici, et Pompejo Branchadoro, Antonio Jo. Andreae, Jo. Antonio Antognicti, Jacobo Bernachino, Venero Permathei, Ascanio Aromataro, ser Lucae Cordella, Antonio Hectoris, Thoma Migni, Gentile de Nobilibus, Theseo Morrono, Nicola Ceterono, ser Theodoro Coluccio etc. Carta 60 ad 118.

Die Jovis 1 Decembris 1547. Nunc primo cogitur cernita civium de regimine  Mag.o  Dionysio Castellario Gubernatore, et D. Paulo de Tarano Locumtente Legati, et D. Pompejo Azolino Priore Priorum. Theseus Morronus filius Jo. Baptistae fit regulator Castelli loco patris Morroni, et Pompejus Branchadorus regulator S. Martini loco Permarini fratris defuncti. Vincentius Stabilis Arcis (Pare) et Lucas Giliutius Arcis Montis Falconum erant castellani  tempore quo sublatus fuit Status Firmanis. Sancitur confirmare ad novam usque extrationem Officiales et Vicarios Comitatus, amotis tamen forensibus. Agitur etiam de remittendo Capitaneo D. Andrea Maximo de Rocha contrata, qui erat Capitaneus  tempore privationis Status Firmani, et post eum vocando D. Lactantio Hirundino de Monte Filiorum Otrani, qui habuerat electionem. Item de renovando officio Bancherii, et interim  tenendo D. Raphaele depositario (133) vel alio ad arbitrium Priorum  usque ad aliam cernitam. Jo. Ludovicus Emilii officialis accusarionum  damnorum datorum confirmatur. Cives cernitae praesentis sunt numero 90. Confirmantur et probantur vota omni petenti eo facta a D. Gentile Billacqua pro recuperatione Status. 1- de veneratione Corporis Christi, eiusque comitiva  facienda in civitate, ac Missa singulis Dominicis celebranda solemniter in Cathedrali, accedentibus Turbus de Prioribus cum populo. 2- de veneratione Conceptionis ac Missa solemnis celebranda in ecclesia S. Francisci qualibet  tertia Dominica mensium interveniente Magistratu et  populo, et quolibet die sabathi in Monasteriis civitatis celebranda Missa solemni de Conceptione, et in ecclesia S. Dominici de sanctificatione, dicti fratres illi assolvent et de festo Praesentationis custodienda, quia illo die D. Locumtenens venit Firmi ad dandam possessionem Status, cum Missa solemni celebranda in Cathedrali , et processione totius cleri. Confirmantur capitula, quae olim habebantur inter communitatem Firmi, et universitates castrorum Comitatus.

Die Veneris 2 Oratores Montis Granarii venerunt ad obedientiam et confirmatur declaratio diei ultima Julii 1548. Communitatem Montis Causarii exgravari a censu Cathedralis Ecclesie propter fidem, et creditum dictae communitatis, pro qua Mag.ci D.ni se volunt teneri eidem Ecclesiae et Operariis. Dominico Pascutii de Lauro datur licentia nubendi D. Jo. Mariam suam filia in Ripis S. Genesii. Confirmatur reformatio Lapedonae de damnis datis alienandis sub ser Francisco Angelico de Collina Potestate. Consulitur differentiae inter Gualdum et S. Ginesium  per jus cives de qualibet contrata. D. Lactantius Fidus olim Gubernator Status confirmaverat  quamdam Reformationem Malleani  ad conservationem quietis castri rogato ser Francisco Staxiario de Massa. Approbantur capitula Montis Pietatis Serviliani. D. Bartholomea Peregrini Baccini nubit in terra  Sarnani cum permissione sine prejudicio legitime succedentium, ut alibi etiam legitur. Inter cives cernitae, qui supra numerati sunt,  habetur quoque Constantius Calisti, D. Joannes Cannitus,  Evangelista Gasparis.

Die 3 Bancherius  Gentilis est extractus Andreas ser Salvicti, ser  Nuntius Benedictus de Monte Giberto est Officialis Lauri, ser Thomas de Petritulo  Serviliani, ser Jo. Franciscus de Serviliano Pitrioli.

Die 4 D. Paulus de Tarano se dicit discessurum infra 4 vel 6 dies. Sancitur eum donare 200 scutis, et rogare  ut stet adhuc per (133v) aliquot dies statuta observanda proponuntur ad unguem. D. Caesar de Monte Octonum cogitur solvere pecunias, quas antea habebat tamquam Depositarius Comitatus. D. Bartholomeo Matheutio jubetur sumere mutuum 25 mil. a Mercatoribus. D. Antonius a Gubernatore commendatus dicitur providendus aliquo officio permisso a statutis, vel civilitate donandus. 

Die Lunae 5 D. Paulus Raynutius de Tarano alloquutus est cernitam monet ut omnes memores sint civitatem privatam fuisse dominio ex causa male vivendi et inimicitiarum antiquarum, unde  vult ut paces realiter fiant, et qui nolunt paciscere expellantur, ut habeatur  honor et reverentia Superioribus, Gubernatori praesertim, qui repraesentat Pontificem,  Magistratui et civibus cernitae, qui eliguntur circumspecti et apti ad regendum, et non illi qui indigent tutoribus, atque in omnibus serventur statuta et leges Firmi. Priores possint ponere partitum contra formam statutorum, ex Cancellario scribenti imponitur privatio omnium officiorum, et Gubernatori assentienti jubet imponi aliquem poenam ut obligantur cives, qui faciant bussulum  80 vel 100 civium ad invigilandum pro justitia contra omnes perturbatores etc., et offert se,  ut sanctitas sua confirmare dignetur omnia haec a Firmanis statuenda. Quae omnia, gratiis actis Mag.co D.no sancita sunt, Andrea Salvicti mortuo, Jacobus de Vechis proponit eiusdem Andreae filium idoneum. Rogatur D. Locumtenens, ut non discedat, et curet haberi in civitate Curiam Generalem, et Gubernatorem in perpetuum. Comitatus reperitur debitum dativarum et subsidii triennalis. D. Bernardus de Machiavellis Thesaurarius in 3000 florenis. Plures cives offerunt ratam suam pro satisfaciendo D. Bindo,  Jo. Altovito, et D. Jo. Franciscus Rosatus ac Sebastianus Savinus se obligant pro Communi. D. Jo. Ludovicus Ciaffonus est procurator Firmi in caussa contra Palagranos de Aquila. Cives deputati pro justitia sunt primi octo electores D. Hieronymus Rosatus, D. Gentilis Billacqua, D. Astor Martialis, D. Petrus Simon Thibaldus, Jo. Jacobus Marinus, Bartholomeus Massutius, Sebastianus Savinus, Alexander Pacharonus, et Jacobus Francisci, Jacobus de Vechis, Falconus Iottus, Lucianus Carpinus, Jo. Baptista Persanctis, Jo. Marinus Bonvicinus, Caesar Adam, Guidus Vincus, Peregrinus Baccinus, Dominicus Lucae, Antonius Montanus, Permartinus Petri Pauli, Bernardinus Perusinus, Constantius ser Pieri, Dominicus Martini Raynerii, Jo. Angelus Stephani, Antonius Stephani Vecchi, Antonius Vigoritus, Jo. Andreas (134) Dominici, Piersanctes Baptistae, Tiberius Cautius. Caeteri desiderantur.

Die 6 agitur de terminnda electione  conservatorum justitiae ad numerum 4, vel in duplum de his qui electi sunt.

Die 9 non habetur assistens cernitae  D. Paulus, sed solus ser Dionysius castellarius Gubernator Firmi. Sancitur instaurare Collegium Advocatorum, Procuratorum,  et Tabellionum praesertim etc. pro miserabilibus personis in tertia instantia ad D. Priores, statuto advocato et procuratore gratis inserviente personis miserabilibus. Habetur ordo, ne quis in adunantiis, cernitae, vel Consiliis,  alloquatur nisi in loco ad consulta danda deputato: neque respondere possit  nisi surgens unus post alium. Confirmantur Reformationes quorundam castrorum.  Salvictus nepos Cardinalis et fratre Andreae ser Salvicti petit locum Bancherii patrui sui. Nunc primo habentur post annum 1538: consulta de condemnatis D. Mutius in gratiam Locumtenentis eligitur Capitaneus, et si renuerit, vocabitur D. Andreas Maximus: si vero acceptaverit, hic eligitur post eius officium. Dominicus est Factor Communis. Falconus Jottus, Antonius Montanus, ser Julius  Morica, et Polidorus Cautius se otulerunt gratis inservire in Arcibus, et sancitur mittere cives castellanos.

Die 12 sancitur servare statutum in conficiendo bussulo. Confirmantur capitula de conservatione quietis etc. et petitur confirmatio a Pontifice. Oratoribus Montis Rubiani conceditur non gravari ob operariis S. Mariae in Castello de tempore praeterito, sed petitur, ut aliquid det pro censu S. Mariae ipsa, et aliae communitates commendatae. Salvictus de Serviliano admittitur Bancherius. Jubentur cives de Regimine habitare in civitate, et possidere qualitates statutarias, et datum eis tempus ad mensem usque Februarii,  alias sancitur eis subrogare appicciulatos, qui denuo mutuentur Communi suas pecunias, quas alias dederunt. Vacantibus appicciulatis alii per suffragia subrogandi sunt, et addendum numero appicciulatorum.

Die 24 D. Petrus Simon Thibaldus Orator ad D. Lutium Commissasium Locumtenentis in castro Moliani pro habenda possessione gabellarum duxit Oratores Moliani, quibus conceditur solutio salarii pro medico et magistero ludii letterarii, et agitur de salariis et introitibus Communis statuendis.

Die 15 juraverunt officium 60 deputati in favorem justitiae praesentibus D. Martinangelo Albertino de Murro Vallium, et D. Francisco Sinigardo de Firmo. Absentes dicuntur D. Gentilis Billacqua, Vagnoctius Fatius, Lucianus Carpinus, Jo. Marinus (134v) Bonvicinus, Franciscus Francolinus, Antonius Ilioneus, Antonius de Vechis, Nicolaus Pernensis, Constantius ser Pieri, et  aegrotus D. Hieronymus Rosatus. Agitur de solutionibus salariorum. Petitiones Moliani remittuntur D. Prioribus …. cui probo viro ab eis eligendo cum omni auctoritate cerniate. D. Lutius eligitur Gubernator Moliani pro Card.li Farnesio. Idem sancitur pro civitate S. Angeli prout Moliano concessum est. D. Nicolaus Spetiolus de S. Angelo commendatur pro officio judicatus Aesii Jo. Franciscus Pacharonus est exactor crediti quod communitas habet cum haeredibus et possessoribus …………….. Hieronymi Ancilei; conceduntur ei litterae ad Viceregem Aprutii ………………. sicurum, D.num, et communitatem Columnellae. Ser Benedictus Bartholomeus Orator castri S. Angeli venit cum ensenio ad D. Priores. In cernita ad ……………….. cum aliis Bartholomeus Argolicus, Peroctius Aretinus,  et D. Joannes Canniti. Sollecitatur exuctio maleficiorum. Confirmatur ser Bartholomeus Cordella Cancellarius.

Die 18 agitur de augumento gabellarum in Comitatu de <quibus> comitativi gravantur minantes recursum ad Superiores.

Die Lunae 19 D. Hieronymus Rosatus, Jo. Marinus Bonvicinus, Nicolaus Pernensis, et Lucianus Carpinus, jurarunt officium Conservatorum praesentibus Jacobo …………… Savini et Joanne Veneto, qui alibi dicitur gener Simonis Lucentini. Carta ……………………….

Die 20 Priores sunt Vincentius Gualteronus, Franciscus Guerrerius, Camillus Ciminus, ser Antonius Latinus, D. Hieronymus Rosatus, Georgius Antonius Sebastiani. Confal.rii nunc primo post annum 1538 extracti Franciscus Valgarinus, Lucas Giliutius, Jo. Baptista Antonuccius, Bartholomeus Argolicus, Contes Acetus, Georgius Antonius Sebastiani. Consules, Octavianus Azolinus, …………………. Perdominicus Baptista Pilae, ser Hieronymus Victorius notarius. Bancherius Generalis Castelli vacat.

Die 20 Martii Ciottus Adam retulit concilio <Mo>liani ordinasse 20 homines ad Card.lem Farnesium et ad Eccell.mum D.num Octavianum, ne communitas Moliani expolietur gabellis castri.

Die Mercurii 21 vocatur per 2 vel 3 die Nativitatis Concilium Generale Comitatus ad favorem justitiae, ad agendas gratias Pontifici de restitutione Status, et ad rectam instructionem augmenti gabellarum. Salvictus approbatur Bancherius, Jo. Antonius filius Giorgii Antonii Sebastiani mortui ponitur loco patris, jurante qualitates Hieronymo fratre carnali, et Francisco Calabria. Ser Antonius Latinus est in officio Interamne, Franciscus Guerrerius …………vit Eccell.mo Duci Octavio, Camillus Ciminus, Morpho referente in eodem …………tio est; quibus fit gratia de residentia, dummodo familia habitet Firmi (135) <fi>unt gratiae quaedam de condemnationibus. Ser Octavianus Humilis de Patrignono proponitur Cancellarius una cum ser Bartolomeo Vincentius Foleciani approbatur in Concilio, et Fatius de Fatiis et Maximianus.

Die 22 Calculatores rationum  D. Raphaelis sunt Sebastianus Savinus, et Constantius Rachamadorus. Pacerii electi de numero 60 Conservatorun iustitiae sunt Chrysostomus Baptistae  cum Jacobo Francisci, Jo. Marino Bonvicino, deleto Jo. Francisco Pacharone. Falconus Iottus cum Luciano Carpino, et D. Pompejo Azolino, deleto ser Trojano, D. Astor Martialis cum Jo. Baptista Antonutio, et ser Trojano Riccio; ser Adam cum Guido Vinco, er Francisco Grasso; Stephanus Azolinus cum Aurelio Pacharono et Antonio de Vechis, D. Pomponio Morphus cum Dominico Lucae et Antonio Montano. Ex praedictis primi prodierunt  e bussulo Chrystoforus Baptistae, D. Pompeius Azolinus, Jo. Baptista Antonutius, Guidus Vincus, Stephanus Azolinus. Cuius loco positus est D. Petrus Simon Tibaldus, et D. Pomponius Morphus. Sancitur per Mag.cos D.nos cum aliquibus  doctoribus confirmari taxam officialium.

Die 23 sancitur ut cives dent cautiones de habitando familiariter in civitate, et recusantes censeantur ipso facto privati,  et poena fidejussionum est 100 scut. Juramentum sancitur deferri a Magistratibus.

Die Lunae post festum Nativitatis, Hieronymus Savini fuit mutuator Communis in expeditione Oratorum Perusium ad Pontificem. Notarium Consulum est Officialis damnorum datorum ad Capitanei adventum. Marcus Antonius Vincentii, et Paulus Continus admittuntur ad Concilium, et Jo. Andreas de Baptistis. Proponitur quoque ser Piersanctes de Nigris, sed non leguntur suffragia. Ser Bartholomeus Cordella petit, ut fiat provisio de novo Cancellario, et dicitur expectandus D. Gentilis Billacqua, quia Cernita noluit forensem.

Die 26 Mag.ci D.ni juraverunt, et Jo. Antonius Georgii Antonii pro patre defuncto. Bancherius est Salvictus Pieri ser Salvicti, qui non comparuit, neque tres Priores absentes, unde statuitur revidenda esse Statuta et Reformationes circa absentiam civium extractorum ad Regimen, et non sit dandum eis tempus ad redeundum.

Die Martis 27 Decembris Concilium habetur civium de Regimine, et de Concilio, ac Oratorum Comitatus  quo sancitur mittere Oratores ad gratias agendas ad Pontifici de unione Comitatus et civitatis reddita, fieri augmentum gabellarum, confirmari conservatore set capitula justitiae et pacis, et alia ad beneficium universale, et impetrari

(135v) absolutionem  a quaecunque excommunicatione incursa etc.

Die 28 D. Albericus habuit in mandatis ab equitibus Lauretanis de duc.  2000 mutuandis Communi Firmano de quibus vult retinere 150 pro fructibus; caeteros 1850 solvere in Provincia. D. Bartholomeus Matheutius remisit in Urbem  duc. 620, alios mittet fidejubentibus 12 civibus Rachanatensibus, ad quos mittitur D. Petrus Simon Thibaldus. D. Gentili scribitur, ut sollicitet negocium pecuniarum cum D. Debastiano de Lucha. Agitur de his quoque a D. Montano. Accipiuntur a R.mo Conversino duc. 3060. Leguntur mutuatores ser Franciscus de Pitriolo, ser Marinus Sciarra, et Tiburtius de Aquaviva, ser Piersanctes  Lucitus de Lauro, ser Porphyrius de Monte Leone, Petrus Franchilutius de Monte Giberti, Benedictus de Grotta Azolina, ser Marius Carpinus de Ortezano, Jo. Baptista miles Lauretanus de Lauro, D. Nicolaus Cinthius de S. Angelo, Marinus Sorecus de Lauro, D. Adam Baptista Mancinus de Rapagnano, Ruffinus de Serviliano. Quorum quatuor D. Jo. Baptista D. Adamus, ser Tiburtius Vivianus, et ser Porphirius mittuntur Oratores Comitatus ad Pontificem.

Die 30  taxa habetur equitum Ill.mi comitis Sfortiae de 20 coelatis, et debitum Communis haeredibus D. Jacobi  Poligrani de Aquila reduci ad duc. auri 256. D. Catharinus de Amandula fideliter custodivit vexillum Communis Firmi  tempore separationis, et in reintegrazione illesum restituit, civilitate donatur. Fiunt gratiae condemnatis. Admittuntur ad regimen Hieronymum Mignerica (alias Migni), D. Franciscus Assaltus, Camillus Carminellus, Federicus Silenus, Hieronymus Cavalerius, Joannes Vincus, Constantius Beccarinus, civibus jurantibus eorum qualitates statutarias.

Die ultima  communitati Montis Raynaldi conceditur debitum flor. 12 reparationi palatii applicare. Carta 119 ad 244.

Rubrica

Libri 73 Consilia Cer.te 1548

Die 2 Januarii 1548 Jacobus Francisci est depositarius Communis. D. Gentilis est Romae Orator. Bancherius extrahitur Lelius Mancinus.

Die 6 Veneris D. Astor Martialis, et Bartholomeus Massutius Oratores referunt grate exceptus fuisse a civitate Rechaneti. D. Persimon Tibaldus est Commissarius Altidonae, ubi reperit nonnulla bona illius Communis occupata. Locumtenens (136) reduxit taxam militum Illr. D. Sfortiae de S. Flora ad octo coelatas. D. Julius Riccius se gesserat in Curia, ut procurator caussarum Communis ser Trojanus Riccius, qui se dicit Oratorem ad Locumtenentem Marchiae, cum ser Bartholomeo Cordella fit Cancellarius. Hieronymus Fidelis Gabellarius Portus creatus Castellanus. Jo. Marinus Bonvicinus est Commissarius Gruptarum ad Mare, D. Jacobus Vivianus Orator Aquaevivae exponit debita et calamitates suae patriae, et praestatur a Firmanis auxilium. Accipitur in numero Consilii ser Piersanctes de Nigris, exactor, Cichus Bertachinus, Pierjoannes Meci Falconi, Antonius Polidori, Cenzus Nardi Tinti, Nicolaus Bracchonus, Cicchus Baptistae Aurificis, et Jo. Baptista Flaccus.

Die 7 Vagnoctius Fatius iuravit capitula conservatorum justitiae in manibus Mag.ci D. Juliani auditoris et Mag. DD. Priorum. Scribente D. Nicolao Flacco (qui videtur Potestas Montis Fortini) et ex illa communitate, supplicatur D. Paulo Locumtenente, et permittitur ibi fieri more solito parlamenta de mense in mensem. Datur pro illis hominibus mandatum conficiendum ab aliquo doctore Firmano, et monetur D. Nicolaus et alii, ut curetur ne scandala oriantur.

Die 8 accipiuntur pecuniae in appalto a civibus S. Severini, Rechanati, et aliorum locorum, a D. Jo. Francisco Rosato duc. 2000, et ab aliis Firmanis iuxta qualitatem. Item accipiuntur pecuniae ab annumerandis in consilio cernitae, qui sunt Philippus de Portu Firmi, Antonius Orlandi, Constantius ser Stephani, Andreoctius Persancti, Antonius Vincentius Sabinus, Jo. Baptista de Nobilibus, Ser Jacobus Charellus, Nicola Manzitti, ser Bartholomeus Giliuctius, Perjacobus Ufriductius, Gioctus de Gioctis, ser Persanctes de Nigris,  qui non fuit admissus, Vincentius Azolinus.

Die Lunae 9  cives offerunt pecunias aut frumenta, qui sunt Pellegrinus Baccilis salmas grani 60, Pompejus ser Dominici civis salmas 25, Vincentius Partinus scut. 100, Bastianus Savinus scut. 100, Guidus Vincus duc. 100, Jo. Baptista Savinus duc. 100, Jacobus Francisci duc 100, (136v) D. Pomponius Morphus duc. 100, Octavianus Matheutius duc. 100, ser Jo. Pierus Castanea salm. grani 26, Bartholomeus Massutius salm.25, D. Vincentius unus ex Prioribus duc. 50, D. Hieronymus Rosatus duc. 100, Camillus Ciminus salm. 25, Jo Antonius Georgii Antonii duc. 25, ser Antonius Latinus duc. 25, Thomas Pacharonus Regulator duc. 100, Pompejus Branchadorus duc. 40, D. Pompejus Azolinus duc. 50, D. Astor Martialis duc. 50, D. Pomponius Morphus iterum duc. 100, D. Jo. Franciscus Rosatus duc. 200, Baptista Pacharonus duc. 50, Gentilis de Nobilibus duc. 50, Calabria duc. 25, Ludovicus Francisci (alias Jacoboni) salm. 15 grani. Approbantur etiam Consiliarii qui mutuant pecunias in appalto,  Galeazzus Brachinus, Jo. Philippus Mancinus, Jo. Baptista Pictor, Lucangelus Argolicus, Berardinus Antonuctius, Josue Tibalductius, Hannibal Pacharonus, Joachim Francisci Savini, Vecchius de Vechis, Julius Martellus, Jo. Franciscus Franchus, Pernicola Savinus, Hieronymus Azolinus, Jacobus Persanctis Savini, Malatesta Branchadorus, Vincentius Billacqua, Perjoanni Pauli Apostoli, Vincentius Eliseus, Antonius Vincentius Spezza, Julius Tibaldus, Cichus Pacinus, Guliassius Chrysostomis, Vincentius Carpinus, Joannes Cacciacontis, Vincentius Branchadorus, Cichus Volavento, Jo. Franciscus Prencivallis, Bartholomeus Savinus, Antonius Cordella, Hieronymus Pieri, Hieronymus Perangeli Mazzantis, ser Hieronymus Pompilius Partinus, Jo. Franciscus Lelius, Antonius Branchadorus, Dominicus Cichi Solomei.

Die 9 Camillus Ciminus et ser Antonius Latinus, qui fuerant absentes, juraverunt cum  aliis officialibus.

Die 10 Cola Torronus habitator Gruptarum ad Mare juravit de bene vivendo coram Mag.cis D.nis Prioribus. In Concilio Jacobus Angeli dicitur quoque Azolini. Item D. Franciscus Assaltus legitur Sallatus consultor ornatissimus (ita jocante ser Trojano Riccio cancellario) Jo. Baptista de Nobilibus retulit gratias de sua approbatione ad concilium. Jo. Marinus Bonvicinus obtulit duc. 100, Jo. Baptista Fiorellus duc. 50, Cichus Valgarinus duc. 25, et alii plurimi, qui 4 paginis, compehenduntur. De mandato D. Gubernatoris  et Priorum nonnullis civibus taxa pecuniae minuitur, aliis augetur. D. Jo. Franciscus Rosatus dedit duc. 400. Inter cives mutuantes legitur Berardinus de Nigris, Guliassus Chrysostomi dicitur Cipriae, Hieronymus Persanctis dicitur Falconi. Cives de Regimine leguntur et nominantur 85 de numero et de consilio 83. Alii dicuntur absentes, et sancitur eos taxari a D. Gubernatore cum 15 civibus et 15 consiliariis, qui sunt Thomas Pacharonus, Jo. Franciscus Rosatus, Sebastianus Savinus, Pellegrinus Baccilis, Bartholomeus Massuctius,  Jo. Baptista Savinus, Octavianus Azolinus, Guidus Vincus, Octavianus Matheutius, Jacobus Francisci, Jo. Marinus Bonvicinus, Baronus Eltocomando, Antonius Matheuctius (alias de Veteribus), Gentilis de Nobilibus, Ciottus Adae. Consules (137) D. Franciscus Assaltus, Joannes Vincus, Cicchus Bertachinus, Jo. Baptista Flaccus, Antonius Orlandus, Constantius ser Stephani, Antonius Vincentius Savinus, Jo. Baptista de Nobilibus, Vincentius Azolinus, Galeactius Brachonus, Jacobus Franciscus Savini, ser Jacobus Palmerius, Antonius de Smerillo, Thomas Magistri Joannis, Jacobus Azolinus.  Confirmantur gratiae  concessae in Cernita.

Die Veneris 13 absente D. Francisco Guerrerio Priore, donatur civilitate Magister Nicolaus Benedictus de Monte Robiano cum fratribus suis. Jo. Francisco et Jo. Philippo communitas Monturani obtulit 50 scut. pro solutione Pontifici facienda. D. Jo Franciscus Rosatus est Depositarius 20 mil. Duc., et ser Jo. Baptista Fiorellus eius notarius.

Die 14  leguntur alii cives, qui absentes erant, taxati et alii homines, tribus paginis inscripti. Inter cives habetur Baglionus Grana, Baptista Patriarcha, Franciscus Guerrerius, Petruspaulus de Campo Follonum, Androctius Falconus, Nicolaus Pergentilis Galeocti, Thomas Ottinellus cum  D. Francisco Ottinello, heredes Hieronymi Argenti, Michael Angelus Flaccus,  cum D. Nicolao, Horatius Valgarinus, Hieronymus Azolinus, D. Vincentius Guerrerius, Caesar Guerrerii, haeredes D. Pergentilis, heredes Girardi, Thomas Liverocti, Simon Manicti, Gabriel Contis Paccharoni, Franciscus Laurus, Franciscus del Monte, Vincentius Colangeli, Centius Antonii Pacharoni, Gionius Jacobi Pacharoni, haeredes Spaccasassi, Permatheus Massutius, Thomas Pieri Cichi, Lucianus Frictae,  Mag.cus D. Benedictus de Massignano, Vincentius D. Savini, Jacobus Vicus, Hieronymus Savinus, Jo. Franciscus Gulpuctius, Contes Branchadorus,  et alii vel nondum nominati, vel nonnullis ab hinc annis penitus oblivioni traditi.

Die 15 concurrunt in taxa communitates Rapagnani, et Lapedonae, et Jacobus Guerrerius.

Die 16 Pompejus Azolinus consultor dicitur Mag.cus D.nus. Proponitur Cancellarius  Magister Jo. Philippus Benedicto de Monte Robiano una cum ser Trojano Riccio, Vincentio Lauro, ser Bartholomeo Cordella, et Magistero Francisco Confecto, qui obtinuit  cuius loco eligitur praeceptor Grammaticae Magister Visitus …….. de Monte Florum.

Die 17 electi sunt ad obligandum Gabellariis Permatheus Rachamatorus, Jo. Marinus Bonvicinus,  Falconus Joctus, Chrisostomus Baptistae, D. Pompeius Azolinus,  Baronus Eltuocomando, Pieroctius Jo. Ludovici, D. Jo. Franciscus Rosatus, D. Persimon Tibaldus, D. Pomponius Morphus, Dominicus Lucae. Jo. Baptista Savinus est Gabellarius.

Die 20 habentur litterae B. Conversini, et D. Gentilis Oratoris conquerentes de solutione 20 mil. Duc. retardata. Habentur plurimae supplicationes (137v) pro gratiis,et Reformationes castrorum pro confirmatione habenda.

Die 2 ex litteris Bartholomei Massutii, et Octaviani Azolini, atque ex relata Jacobi Savini cives quidam  Rechanatenses invenerunt 6000 scut. et se obligaverunt pro Communi Firmano. Morphus de Morphis mittitur Sindicus ad servandos eos indemnes. Cives qui se obligant sunt numer. 61, de quibus alibi passim fit mentio. Baronus Iltuocomando dicitur Baronus Be..dini; et Petrus Paulus Tosus legitur ser Petrus Paulus Tosii.  Cives Rechanatenses sunt Martinangelus Jacobi, Antonius Jacobi Veneris, Perleopardus Pernicolai, D. Antonius Rogat.s, Jo. Baptista Honofrii, Politus Salvoni, ser Antonius Bartholomei Lazari, et Alexander eius frater, Bartholomeus Fabritii, Tholomeus Jo. Monaldi, et Antonius Franciscus Jo. Baptistae.

Die 23 D. Gentilis Billacqua Orator retulit magnum inesse periculum nisi quamcitius solutio fiat saltem octo millium scut., nec potuisse obtinere dispensationem appaltus, et rem hanc reliquisse R.do Censorio. D. Trojanus Riccius Orator a Thesaurario retulit non haberi dilationem, sed offerendam ei est aliquam pecuniae summam cum spe dilationis; a Locumtenente,  D. Thideum Fortinatem fidejuberi debere de non accedendo ad Montem Fortinum ad  milliaria 10. Accipiuntur frumenta oblata a D. Luca Branchadoro et undecumque collecta pecunia trasmittitur Romam per Bastianum Savinum. Curatur contentare castrum Moliani quod petit 100 scut. in suis gabellis pro salariatis.

Die 27 fuerunt pertractata  negocia panninorum et frumentorum. Accipiuntur pecuniae  per Baronum a Cicho Margarictio de S. Severino. A communitate Francavillae  deferenda sunt 50 scut. Ser Hannibal deferre debet a communitate Moreschi ultra 50 alia 25 scut. Sebastianus Savinus non revocatur ab Ancona. D. Vincentius Guerrerius exortatur, ut e Mantua requirat et ponat pecunias in appaltu. D. Gentilis, D. Astor, et D. Pomponius destinantur Romam cum pecuniis, quae haberi possunt, eadem die Baptista Percivallis de Recaneto commendatus a D. Locumtenente, alias dicto D. P., et a civibus Rechanatensibus eligitur Capitaneus Firmanus. Ser Trojanus Riccius additur Cancellario.

Peroctius Evangelistae cedit locum suum ser Baptistae de S. Angelo in appicciulatis. Oratores Montis Actonum  attulerunt 33 salmas grani dono dari Communi Firmi. Oratores Belmontis  50 scut. ex parte Communis sui. Jo Philippus de Smerillo per Pellegrinum Baccilem  scut. 50, et infra mensem 200. Pellegrinus <Ba>cilis fit Sindicus Communis ad promittendum castro Moliani 200 florenos (138) annuos de gabellis castri. Oratores Petrioli offerunt 50 scut. Procurante D. Hisilarii, Cichonus Marganuctius de S. Severino mutuatur Firmanis 4000 scut., et Baronus creatur Sindicus ad vendendos ei gabellarum introitus pro rata ad 10 annos.

Die 28 Gabriel Berardini de Firmo creatur Procurator Communis Firmi ad petendum pro castro Moliani quotannis florenos 200 accipiendos a Gabellariis Firmanis positis in castro Moliani. Jo Philippus testis dicitur de Nobilibus de Smerillo. Fita bulla D. Jo. Francisco Rosato de 4000 scut. solutis Pontifici, et acceleratur sollicitatio de reliquis.

Die 30 D. Lucas Branchadorus sollicitat solutionem, ne incurratur infamia et indignatio Pontificis. Procurantur a civibus frumenta et oleun, gemmas et ornamenta vendenda pro dicta satisfactione. D. Jo. Franciscus Rosatus, Pellegrinus Baccili, Jacobus Francisci, Matheus Marci, Jacobus Azolinus, et Tiberius Cautius,  Jacobus Francisci Savini obtulerunt oleum, et ser Jo. Pierus Cattaneus, Octavianus Azolinus, Jo. Marinus Bonvicinus, oblationem solvendi pro Communi.

Die Martis ultima D. Pomponius Morphus Sindicus creatur de accipienda scut. 5000 a D. Hieronymo Alberico, et etiam ab aliis quibucunque, qui velint ponere pecunias in appaltu. D. Gubernator obtulit torquem auream suam et omne suum argentum. D. Jo. Franciscus Rosatus ultra 7 miliaria olei offert emere oleum a quocunque dare volente. D. Lucas Branchironus ultra 300 salmas offert tractam 400 salmarum. Sancitur eligere cives curantes 1000 salmas grani mettendas Anconam; et exactionem pecuniarum, qui sunt Jacobus Francisci, Falconus Jottus, Jo. Marinus Bonvicinus, Pierotius Ludovici, Antonius de Vechiis, Vincentius Ursini, Jacobus Azolinus, Antonius Polidori, Joannes Vincus, Antonius Stephani, Jo. Baptista de Nobilibus, Hieronymus Falconi. Qui non solverit in civitate per totam sequentem diem, et extra intra terminum a M. D. Priores assignandum, a Baroncello executionem  patietur. Oratores Montis Giberti offerunt duc. 50, et totidem Petrus Francolini de Monte Giberti. Carta 1 ad 127.

Die Mercurii 1 Februarii 1548 Romam afferendae sunt litterae cambii pro scut. aurei 2155 et bol. 46 (ergo reliqua habebantur). R.dus D. Lucas totum suum granum ponit in appaltu Firmi.

Die 3 relevantur indemnes D. Bartholomeus Matheutius, et Sebastianus Savinus ab obligationibus  contractis Anconae cum Jo. Cinamo et Jacobo Parenza ac sociis de 30 ballis pannorum ultrafine, et cum (138v) Vito Salomonis de ballis quinque panni carisei; et cum civibus Rechanatensibus de scut. 12 mil. Sancitur mittere Mantuam et Ferrariam ad D. Vincentium Guerrerium et D. Horatium Calistum, atque Romam ad D. Hieronymum Albericum, et ad D. Anton Jacobum Venereum, qui dignetur sumere mandatum ad se obligandum pro Communi Firmi. Ad accipiandum retractum pecunie et panninis revertitur Sebastianus Savinus cum Jo Philippus D. Pomponius Morphus. Orator Romae est Jacobus Augustinelli et Caesar Adae. Mittuntur ad Ducem Urbinatem, et ad D. Vincentium Guerrerium. Petitur licentia a Pontifice augendi in Regimine 6 palluctas, pro quibus singuli approbati solvant 100 scut.

Die 5 Mag.cus D. Baptista Percivallis capitaneus cum suis officialibus jurat officium. D. Gentilis Billacqua, qui propter aegritudinem renuerit, promittit se rediturum Oratorem Romam ………. Festa carnis privii, si videbitur Nicolaus Calvutius aggregatur Concilio. Hieronymus Fidelis civilitate donatur. Providetur de salario Mag.cus D. Dionysius Castellarius Gubernator. Custodia Bariselli 20 peditum et sex equitum  reducitur ad solitum civitatis. Petunt adscribi numero Consiliariorum D. Paulus Costantinus. D. Raphael Pernensis, D. Montanus de Montanis, D. Achilles Giliuctius, Magister Camillus Italia de Monte Giberto, physicus, D. Vincentius Polonii Meliorati, Lucas Michelangeli de Moliano, Lupidius Morosi, Jo. Antonius Savinus, D. Baptista Mancinus de Rapagnano, Paulus Jo. Adae, Cichus Terentii, Vincentius Francisci Gentilis, Cicchus Petri Pauli, ser Gervasius Lauretus, Jacobus Guerrerius.

Die 7  Jacobus Guerrerius iturus est Mantuam pro Communi Firmi, referente Hieronymo Rosati. D. Petrus Mancinus cum Jo. Philippo eius nepote exhibet 2000 florenos, dicitur fuisse gabellarius Firmi tempore privationis Status, et renuntiat  actionem omnem, quam habet in gabellis Communi Firmi.

Die 8  approbantur capitula exactoris porrecta a Morpho de Morphis.

Die Veneris 10 R.mus D. Fabius Minganellus venit in Provinciam Vicelegatus, et sancitur eum visitare. Fit bussulum castrorum et arcium. Conceduntur gratiae condemnationum. Petente Luca Giliuctio ser Bartholomeus eius nepos subrogatur sibi in Regimine. Ser Lucas Cordella dicitur senex, et providendum esse  de notario Regulariae. Jacobus Augustini de Guerreris mittitur Sindicus Communis Firmi ad relevandum D. Vincentium Guerrerium, et alium quemcunque pro mutuo 6000 scut. et plus si erit necesse. Appaltus incipit Kal. Martii. Orator S. Benedicti offert duc. 50. Rapagnanus (139) Adae Jophilippus Mancinus, D. Paulus Constantinus approbantur Consiliarii.

Die 12 D. Pomponius Morphus, et Lucianus Carpinus Romae sunt Oratores.

Die Mercurii 15 D. Gentilis Billacqua et D. Federicus Vincus electi sunt Oratores ad Vicelegatum. Consiliarii approbantur D. Raphael Permensis, Nicolaus Calvuctius, Hieronymus Fidelis, D. Montanus de Montanis, D. Baptista Mancinus, D. Achilles Giliuctius, Paulus Adae, Jacobus Augustini Guerrerii, ser Gervasius Lauretus, Gabriel Mancinus, Lucas de Moliano, Horatius Valgarinus, Jo. Antonius Savinus.

Die 16 cives adunantiae pro bussulo castrorum conficiendo sunt D. Gentilis Billacqua,  D. Pompejus Azolinus, D. Astor Martialis, D. Jo. Franciscus Rosatus, Pellegrinus Baccilis, Octavianus Azolinus, Falconus Gioctus, Jo. Marinus Bonvicinus, Octavianus Matheuttius, Jo. Baptista Antonuctius, Guidus Vincus, Vincentius Ursini. Sancitum est cives de Regimine omnes imbussolari pro castris 1° gradus, consiliarios omnes de 2° gradus; notarios omnes de 3° gradus: ad arces vero omnes cives.

Die 17 equites D. Sfortiae pro hac vice solvuntur  de pecuniis gratiarum; de reliquo vero fiet taxa pro rata civitatis et Comitatus. Ad officium notarii appaltus suffragati sunt ser Jo. Baptista Florellus qui obtinuit, ser Jo. Pierus Castaneus, Joannes filius Antonii Granae, Vincentius Freductius, ser Lucas Cordella , ser Hieronymus Victorius, ser Marius de S. Angelo imbussolatur. D. Antonius de Nobilibus, et D. Caesar Azolinus. Canonici petunt damnatum in festo Paschae donari S. Mariae in Castello, et conceditur. Filius Vincentii Partini dicitur physicus civitatis.

Die 18 Vicelegatus vult poenas conditionales et notitiam omnium quae occurrunt circa bannimenta, prohibitque fieri gratias de his,  quae comprehenduntur in bannimentis. Sancitur mittere ad Vicelegatum, ut nihil innovet, et satisfacto Pontifice, petere ne quid innovetur de reintegratione concessa in Statu et juribus Firmanis. Ser Laurentius qui redit Firmum iuxta decretum de reditu omnium civium, accepit nuntium de morte matris, et datur ei venia absentiae. D. Jo. Baptista de Nobilibus de Petriolo die 19 commendatur pro S. Severini praetura. Approbantur Conciliarii Jacobus Vincus,  Antonius Vincentius Valgarinus, ser Hieronymus Victorius, ser Persanctes de Nigris, Cichus Laurentii, Vincentius Francisci Gentilis, Cichus Petri Pauli, Joannes Francisci de Matheuctis de Castro Palmarum, ser Joannes Politus,  Ramandinus de Ramandinis, Lucianus Jacobi Antonii, Lupidius Moresii, Vincentius Piccioni, ser Baptista Permarini de S. Angelo.

Die 20 Priores sunt Theseus (139v) Morronus, ser Persimon ser Pieri, Vincentius Persanctis, Evangelista Gasparis, Federicus Vincus, Peregrinus Baccinus. Regulatores Pierus Arietinus Flor., Federicus Civitella S. B., Hieronymus Patriarcha Camp.i. Confal.rii Permatheus Octinellus, Jo. Paulus Polidorus, Dionysius ser Antonii, Evangelista Gasparis, Antonius Matheuctius, Jo Paulus Montanus. Consules Gentilis de Nobilibus S. M., Antonius Latinus Flor., ser Antonius Ciminus notarius. Bancherius S. Martini Gentilis de Nobilibus. Castellari Aquavivae Branchadorus Caesaris, Gualdi Pierus Jo. Ludovici, Portus Franciscus Leffectus, Montis Falconum Vincentius Partinum, S. Benedicti Vincentius Ilioneus. Officiales tertii gradus ser Orpheus Girardus de Ponzano, ser Thomas Victorius de Petritulo, ser Leonardus de Veteribus de Aquaviva, ser Joannes Cicchi Berardi de Monte Apponum, ser Dominicus Barba de Monturano, ser Hieronymus ser Martini de Serviliano, D. Valentinus Lopidi de Monte S. Elpidio Morico, ser Franciscus Angeli de Collina, ser Vincentius Laurus de Lauro, ser Jo. Baptista Gazota de Campo Fullonum, ser Persanctes de Nigris de Firmo, ser Hercules Joannis Leo de Turrii Palmarum, ser Antonius Boctius de Ortezano, ser Persanctes Factoris de Lauro, ser Cichus Mathei de Lapedona, ser Martius Berardini de S. Elpidio Morico, ser Julius Joannini de Marano. Primi gradus Theseus Morronus, ser Theodorus Coluctius, D. Nicolaus Ramandinus, pro quo vacante Antonius ……nierii, Camillus Ciminus, Antonius Jo. Andreae, Camillus Emilianus, Pieroctius Jo. Ludovici, Antonius Hieronymi, Antonius Montanus, Permatheus Rachamatorus. Secundi gradus Gabriel Mancinus, Jo. Angelus Stephani, Jo. Baptista Flaccus, Cicchus Bertachinus, Constantius Beccharinus, Nicolaus Bracchonus, Joannes Vincus, Cicchus Tarentii, Vincentius Branchadorus, Jacobus Vinchus, Lucianus Jacobi Antonii, qui renuntiavit, Dominicus Cichi Solome, Tiberius Cautius. D. Franciscus Margaructius de S. Severino obtulit emere septimam partem gabellarum 25 mil. Scut., pro 10 annis cum anticipatione solutionis, et ad id Baronus creatur Sindicus. Idem  D. Franciscus Margaructius civilitate donatur. Qui non solvunt impositiones per totam diem  sabathi privantur officiis, et lacerantur eorum cartuciae, et nihilhominus per D. Gubernatorem obligantur solvere cum poenis eius arbitrio. Volent D. Vicelegato emere duos mulos a fratribus S. Augustini Firmi, accipiuntur a Communi Firmano, et ei donantur. Referente S. Trojano curator pecunias haberi a Mag.ro Moysi hebreo Maceratae, et mittitur ad R.dum Thomam pro venditione grani et olei mortuo Permatheo Nicolai Mag.ri Julii confalonerio Castelli. (140) D. Franciscus Octinellus probatori loco patris.

Die 21 Thomas Pacharonus, Pompejus Branchadorus, Theseus Morronus, et Pieroctius Arietinus promiserunt Mag.co D. Thesaurario solvere taxam equitum D. Sfortiae Comitis S. Florae, praesentibus Barono Iltuocomando, et ser Dario Cagnito (lege Canito).

Die 22 dicitur Legatus redire ad diem Veneris proxime futurum,  unde cras  sancitur Concilium cogere et postridie Cernitam.

Die 24 D. Horatius Pacharonus, et Bartholomeus Massutius scribunt nullam invenire potuisse pecuniam. Sancitur sumere oleum mercatoribus vendendum a Bartholomeo Mysutio, et Matheo Marci. Confirmantur gratiae Carnitarum.

Die 24 Franciscus Effectus renuntiavit arcem Portus propter senium, et oculorum orbitatem, et proponit ser Hieronymum Fidelem,  vel alium ad beneplacitum Cernitae. Corruunt muri S. Elpidii Morici, et mittuntur Commissarii, qui  etiam videant differentias illius castro cum Monte Raynaldo, et aliis vicinis. Monti S. Mariae in Georgio relaxatur medietas debiti per palliis S. Mariae in Castello a tempore privationis Status. D. Sanctes Clarignanus Orator Montis Causarii obtulit quantitatem grani; Oratores Aquavivae 40 scut. Petente Branchadoro, Polidorus Cautius ponitur eius loco pro primo extracto. Conceditur Hebreis emere mobilia a Firmanis, dummodo non intrent per januas publicas, et solvant 54 flor. mutuo gratuito. Baptista Patriarcha  sufficitur in Regularia, Hieronymo Patriarcha defuncto. Venduntur 200 miliaria olei pro reliquo satisfactionis 20 mil. duc. auri.

Die 25 Lucianus Jacobi Antonii gratiis actis ait se cogi potiori anni tempore stare in castro Campi Fellonis, et ideo renuntiavit numero Consilialiorum et officio Collinae.

Die Dominico 26 Mag.ci D.ni juraverunt, loco Federici Civitellae legitur Federicus Vincus, et loco Hieronymi Baptista Patriarcha, pro Permatheo D. Franciscus Ottinellus. Thomas Pacharonus donat suae patriae 100 scut. et hisque dat in appaltu, dummodo alii cives donent suas impositiones similiter. Ser Trojanus Riccius composuit debitum Firmi cum Monte Causario in tribus terminis solvendum.

Die ultima Morphus de Morphis et D. Jo. Franciscus Rosatus sunt gabellarii exactionis dativarum et salis. Carta 127 t.o ad 243.

Rubrica

Libri 74 Consilia Cernite 1548

**************

Trascrizione digitata da Albino Vesprini belmontese 2019