PERGAMENE DELLO STATO DEI CASTELLI DI FERMO medioevo e rinascimento pergamene digita Albino Vesprini. HUBART latino

SUMMARIUM SCRIPTURARUM ET PRIVILEGIORUM ARCHIVIJ VETERIS PERILLUSTRIS CIVITATIS FIRMI Authore MICHAELE HUBART Leodiense Belga = Repertorio dello Stato di Fermo nel medioevo e nel rinascimento. Digitazione di Albino Vesprini A. D. 2016 – Belmonte Piceno
0001 FIRMUM Breve Pauli Papae Tertij approbantis taxam circa Officiales Civitatis Firmi, et diversa Capitula quorumdam eruditorum dictae Civitatis pro tempore ad id destinatorum. Datum anno Domini 1535 – Pontificatus anno tertio –
0002 FIRMUM Bulla Gregorij Papae decimi tertii confirmantis taxam mercedum iudicum, et Notariorum Criminalium Civitatis Firmi, Sub Data Romae secunda Iulij Pontificatus anno septimo 0003 FIRMUM Breve Gregorij Papae XIII-super scindicatu Cancellariorum Criminalium in fine biennij. Datum 20- Maij anno Domini 1581 – Pontificatus anno nono –
0004 FIRMUM Breve Leonis Papae Decimi tribuentis authoritatem Prioribus, et Communi Firmano inquirenti contram Doghanerios Salariae et relevantis eos ab ulteriori gravamine quam habitationis, straminum, et lignorum pro militibus, et stipendiariis Sanctae Rom. Eccl. Datum ultima Iulij 1513 – Pontificatus anno primo-
0005 FIRMUM Breve Gregorij Papae XIII- super confirmatione conventionum cum R.mo Domino Episcopo Firmano, super observatione Bullae Pinellianae et alis etc&. Datum anno Domini 1585 – Pontificatus anno XIII –
0006 FIRMUM Breve Sixti Papae Quinti confirmantis in forma specifica Statuta, et taxas mercedum judicibus et notarijs Criminalibus Civitatis Firmi, alias assignatas, nec non rescriptum Excellentissimi Domini Ioacobi Boncompagni. Sub Data anno Domini 1586 – Pontificatus anno primo –
0007 FIRMUM Breve Pauli III- revocantis concessionem Notariatus causarum civilium et criminalium factas Dominico de Monticulo, et Bernardino Salomono: restituentis vero in pristinam Notaritariatus Civilium iurisdictionem Conservatores et Communitatem Firmi, Criminalium vero Gubernatorem eiusdem Civitatis pro tempore existentem. De anno Domini 1542 – Pontificatus anno 8.° –
0007 bis FIRMUM Capitula, Acta, et Depositiones Textium examinatorum pro parte Ill.mi Domini Philippi Episcopi Firmani in causa cum Domino Thebaldo Morici pro conservatione iurium Sancti Martini de Tusino –
0008 FIRMUM Instrumentum emptionis Notariatuum Civilium, et Damnorum datorum Civitatis, Status, et Comitatus Firmani fact& per Communitatem Firmi a Reverenda Camera Apostolica pretio & 3/m monetae Sub die XX- Novembris anni Domini 1565 – rogato Tydeo De Marchis Bononiensi –
0009 FIRMUM Instrumentum obbligationis 20/m Scutorum auri fact& per Dominum Gentilem Billacquam Sindicum Civitatis Firmi nomine dictae Civitatis R.mo Domino Bernardino Helvino Camerae Apostolicae Thesaurario Generali pro redemptione Comitatus Firmi, excepto Castro Montis Sancti Petri de Alleiis una cum cassatione eiusdem obligationis mandato et quietantia etc& Sub anno Domini 1547 – rogato Iohanne Nicia Notario –
0010 FIRMUM Provisio perpetuae sine cura cappellaniae sub invocatione Sancti Michaelis Archangeli sitae in Cathedrali Firmana facta per Innocentium Papam octavum ad favorem Domini Luciani Cole Firmani sub anno Domini 1485 –
0011 FIRMUM Resignatio, et provisio perpetuae sine cura Cappellaniae sub invocatione Sancti Michaelis Archangeli in Ecclesia Cathedrali Firmana valoris XXIIII- Ducatorum pro Luciano Cole Abbreviatore Apostolico similem Capellaniam in eadem Ecclesia obtinente cum dispensatione ut easdem Cappellanias insimul ad vitam retinere possit. Per Bullam Innocentij PapaeVIII. Data Romae pridie Id. Ianuarii 1485 – Pontificatus anno 2° –
0012 FIRMUM Bulla Eugenij Papae Quarti confirmantis omnia et singula Statuta Civitatis, et Communis Firmani pactaque et Capitula num. X prout in ea videre est. Data Romae 8° Kalend. Aprilis 1446 – Pontificatus anno 16 –
0013 FIRMUM Literae patentes absolutionis amplissimae omniu excessum, criminum, etiam lesae Majestatis patratorum, tam per Universitate, Commune, et homines Firmanos, quam eius Comitatus, concessae eisdem ab Ill.mo, et Revd.mo Domino Iohanne Dominico Cardinale Tranen pro Marchia de Latere Legato. Sub Data Maceratae anno Domini 1537 –
0014 FIRMUM Literae monitoriales, sive excommunicationis factae pro parte Iohannis Francisci de Firmo, ac sociorum suorum emptorum Gabellae Civitatis et Comitatus Firmi a Revissimo Domino Auditore Camerae sub anno Domini 1450 sub subscriptione Laurentij Venantij –
0015 TERRA S. IUSTI, seu MACERATA Instrumentum procurationis factae per Commune et homines Terrae Sancti Iusti in personam Sanctis Massactij de Firmo specialiter, et expresse un causam quam habent dicti homines, et Commune cum R.mo Domino Episcopo Ossimano pro March. Ancon. Rectore super limitatione, et declaratione Dioecesis dicti Episcopi Maceratensi ac aliis de causis prout latius in eo sub anno Domini 1371 – Indictione decima tempore Sanctissimimi Domini Nostri Papae Gregorij XI – die 19- Februarij rogato Berto Ser Thomasij de S. Iusto – Vide numero 37-601 –
0016 FIRMUM Cedula, sive Commisio facta per Fulcum de Papia Gentilem, et Iohannem de Camerino Capitaneos Ecclesiae Mercenario de Monte Viridi pro Commune Firmi, qua ratificabunt pacta per Sanctissimum Pontificem concessa super tractatu pacis et obedientiae cum Firmanis, ac aliis prout latius in ea sub anno Domini 1329 – Indictione XII tempore Domini Iohannis Papae XXII – rogato Ser Laurentio Francisci de Firmo Notario –
0017 FIRMUM, EPISCOPATUS Sumptus quarundam Litterarum factis per Revd.um Cardinalem Marchiae Anconatanae Rectorem directarum Nobili Viro Bucciarello Vicario Camerali eidem praecipindo ut visis eisdem Literis de Castris Montis Sancti, Ripaetransonis, Montis Sancti Petri, Gruptae Azzolinae, Monturani fructus redditus et proventus percipienti removeat et sine contradictione Reverendissimo Episcopo Firmano ipsos fructus relinquat prout latius in eis exemplatibus per Gibertum Petri Notarium, Sub anno Domini 1295 – Indictione octava, die 17.Augusti –
0018 FIRMUM Sumptus ciusdam particulae Statuti reperti in Volumine Statutorum Communis Firmi in Archivio publico videlicet quod Salaria Potestatis et Capitanei colligi debeat per Fumantes omnes aliae Dativae imponi debeant per libras et fumantes et eo modo et forma prout in ea extracta Sub anno Domni 1300 – Indictione XIII- tempore Domini Ioannis Papae XXII extractum per Philippum Magistri Dominici Philippi de Firmo Notarium –
0019 SANCTUM JANUM Instrumentum mandati procurae factae per Universitatem, Commune, et homines Civitatis Firmi in personam Domini Matthei Clerici Praebendati Ecclesiae Sancti Matthei de Firmo, ad dicti Communis nomine recipiendum Marcellinum Monaldi, et alios Socios in dicto mandato nominatos de Sacto Jano in Cives ad perpetuam Cittadiniam Civitatis Firmanae factum sub anno Domini 1292 – Indictione 6, die 21 Novembris Sede Apostolica Pastore Vacante ob obitum Domini Nicolai Papae Quarti – rogato Francisco Magistri Petri –
0020 FIRMUM Bulla Gregorij XIII- dans facultatem Ill.mo et Revd.mo Cardinali Montalto (qui postea ad summi Apostolatus apicem evectus Sixstus Quintus nuncupatus fuit), et Communitati Firmanae costruendi Monasterium in Ecclesia Sancti Leonis. Data Nono Kalendas Martij 1576 – Pontificatus 5.o–
0021 FIRMUM Instrumentum mandati procurae fact& per Equitem Ludovicum de Eufreductiis, Mattheum de Sanctis, et Consortes Cives Firmanos in personam Thomae Pacharoni de eodem ad ipsorum constituentium nominibus, et pro eis recipiendo ad quocunque mutuatore sive Bancum Romae retinente florenos octingentos auri Camerae, prout latius in dicto instrumento facto sub anno Domini 1453 indictione prima tempore Sanctissimi Domini Nostri Nicolai Papae V- die 25 septembris – rogato Pocuctio de Rictiis Notario et Cive Firmano –
0022 FIRMUM, et ANCONA Copia cuiusdam Brevis Ill.mi, et Re.mi Angelici Episcopi Albenensi Terrarum, et Provinciarum S. R. E. in Italia citra Romandiolam Vicarij Generalis directum Communi Civitatis Firmanae, in quo expresse ordinat et mandat stipendium unius de tribus banderis ad custodiam Gironis deputatis ascenden& ad mille-nongentos-triginta-octo florenos auri annuatim receptos per Officiales Camerae per dilectos in Christo Commune Civitatis Anconae in recompensationem unius Banderiae Equestris pro qua ipsi Communi solvere tenentur, de caetero Communi Firmano persolvant et caeteris aliis prout latius in dicta Copia sub Data Bononiae 8- Idus Ianuarij Pontificatus SS.mi Domini Urbani Papae V – anno sexto Exemplatum per Antonium Nicola de Sancto Angelo – Vide num. 35-46-49-183-309-450-528-800-810 –
0023 FIRMUM Instrumentum quietationis factae per Dominum Marcum Teriscum de Teresijs de Faventia Procuratorem Domini Ramesini de Ramesinis de eodem loco, Camerae Apostolicae Depositarij Communis Firmi, et pro eo Paulo Puctij de dicto loco de Ducatis ducentis-octuaginta-quinque auri causa, et occasione prout in dicto quitationis instrumento facto sub anno Domini 1370 – Indictione 8 Sub Pontificatu Domini Urbani Papae V.ti 26- Martij rogato Antonio filio quondamPetri de Bagno Notario –
0024 FIRMUM ANCONA RECINETI Instrumentum assignationis seu consignationis Equi Magagnati de pede dextro, una cum protestatione facta per Compati de Milano stipendiarium in Civitate Anconae Giberto Nicolai Syndico Communis Firmi et aliis Sindicis dictae Civitatis Anconae prout latius in dicto instrumento facto sub anno Domini 1292 – rogato Ser Guido Notario –
0025 FIRMUM Processus fulminatus cum insertione Bullae, et executiorialium super Canonicatu, et prebendis concessis Reverendo Domino Luciano Cole prout in eis sub rogitu Domini Petri Gregorij de Gerarductiijs 15 – Novembris 1486 – Pontificatus Innocentij Papae 8.i anno tertio –
0026 FIRMUN, seu EPISCOPATUS Copia cuiusdam Privilegij Imperatorijs Friderici concessi Re.mo Domino Episcopo Firmano, eiusve Episopatui, videlicet omnem Jurisdictionem per totam Dioecesim Firmanam prout latius in dicta copia facta sub anno Domini 1185 – Indictione III, XVII Kalendas Martij facta per Gothifredum Imperiali auctoritate Cancellarium et Exemplata per Iacobum Rictij et alios prout in ea etc& –
0027 FIRMUM, seu CASTRUM MONTIS S. PETRI Instrumentum sumptus mandati procurae factae per Dominum Iohannem de Coppis de Narnia Domini Petri Domini Rainaldi de Montorio Civitatis Firmi Potestatis Vicarium, et Iudicem Collateralem cum consensu totius Concilij dictae Civitatis prout in eo in personam Magistri Nicolitti Iohannis Calvitti Civis Firmani, et nunc Prioris ad nomine dicti Communis Firmi recipendum venditionem sub quacunque de omni jurisdictione, de qua Sacrosanta Lateranensis Ecclesia, et Canonici habent in Castro Montis Sancti Petri a Fratre Gentilischo de Firmo procuratore dictae Lateranensis Ecclesiae sub rogitu Ser Montis Iacobbi de Firmo de anno 1311 – Indictione 9.a, sub Pontificatu Sanctissimi Domini Nostri Clementis Papae Quinti die Tertia intrante Ianuario. De sumptu vero Ser Leonardi Biasini Peranti de Firmo –
0028 CIVITAS IADRAE, FIRMUM Instrumentum transactionis, et quietationis factae per Georgium filium quondamDomini Thomasij Benedicti de Mattaferris Civis Iadrae Calao Iacobuctij de Firmo Syndico Civitatis Firmi, et nomine dicti Communis de summa, et quantitate denariorum, ac de expensis factis in lite cum Commune Firmi ad quam, et quas dicta Universitas, et Commune praedictum quondam Thomassio vigore In-strumentum Mutui tenebatur, prout latius in dicto transactionis Instrumento continetur fact& sub anno Domini 1365 – Indict.e 4.ta die 16- 9.bris rogato Iacobuctio Bonaccursij Notario –
0029 FIRMUM, seu CASTRUM MONTIS SANCTI PETRI Instrumentum transumptus cuisdam sententiae arbitrariae latae per Dominum Neapolionem Domini Iacobi Neapolinis de filiis Ursi Potestatis tunc temporis Civitatis Firmanae, et arbitratorem et amicabilem Compositorem inter Dominum Gentilem de Molliano Sindicum Communis Firmi nomine et Vice ipsius Communis et hominum Firmi ex una, et Thomassium Rainaldij Domini Sganbij Procuratorem Communis, et hominum Castri Montis Sancti Petri et pro eis super litibus occasione incendiorum, guastarum, damnorum, excessuum, culparum, et rerum ablatarum communiter, vel divisim hominibus dicti Castri et ipsi Communi et super promissione facta a Sindico Communis Firmi nomine ipsius Communis, cuius sententiae tenor in parte infra sequitur et est talis videlicet quod dictus Thomas Sindicus Communis Montis Sancti Petri pro ipso Communi faciat incontinenti quietationem de ulterius non petendo Domino Gentili Procuratori Communis Firmi de damnis, guastis, rapinis, incendiis, incisionibus, et omnibus aliis rebus ablatis Communi, et hominibus Montis S. Petri a Communi et hominibus tam Civitatis Firmi, quam eius Districtus et sic dictus Dominus Gentilis Procurator nominibus quibus supra etc& Sub anno Domini 1277 – Die tertia Augusti indictione 5.a, Vacante Pastore S. R. E., Sub rogitu de sententia SerSilvestri de Sulmona, de Transumptu vero Ser Andreae Magistri Matthei –
0030 CASTRUM MONTIS SANCTI PETRI seu FIRMUM Instrumentum emptionis Castri Montis Sancti Petri, eiusve iurium factum Communi, et Universitati Civitatis Firmi, et pro eis D. P. Felici Morrono, et Gentili Billacqua Civibus Firmanis, et omnibus per Reverendissimum Dominum Episcopum Ariminen& Generalem The-aurarium Sanctae Matris Ecclesiae, Iohannem Gaddum, et alios Socios nomine, et vice Reverendae Camerae Apostolicae pro precio duodecim millium Ducatorum sub anno Domini 1535, Indictione 8, sub Pontificatu Domini Pauli Papae III, die vero 20- Augusti sub rogitu Ser Iohannis Niciae Camerae Apostolicae Notarij –
0031 FIRMUM Literae patentes in forma Bullae, seu publici Instrumenti de promotione Censorij Martialis ad utriusque Iuris Doctoratum per Iacobum Antonium Ferreum I. U. Doctorem ab Ill.mo, et Reverendissimo Domino Cardinali Iacobutio tali promovendi facultate donatum etc& rogato Giberto Concio Notario –
0032 FIRMUM Mandatum executivum Ill.mi Cardinalis Sfortiae, et Romanae Ecclesiae Camerarij directum omnibus, et singulis Officialibus Provinciae Marchiae, ac Civitatis, et Status Firmi, seu alium eius nomine in realem et corporalem possessionem Gabellarum, introituum, et proventuum tam Civitatis, quam Status Firmi ex causa prout in eo factum sub anno Domini 1547 – die 23- 8.bris tempore Sanctissimi D N. Pauli Papae III –
0033 FIRMUM Privilegium Papae Innocentij Octavi confirmans libertatis, et immunitatis Ecclesiae Firmanae – Sub Data Mediolani XIII- Augusti …….. Pontificatus anno nono –
0034 FIRMUM Privilegium in forma Brevis Sanctissimi Domini Nostri Pauli Papae III directum R.dis Vicariis R.dorum Episcoporum Firmanae, et Camerinensis Dioecesis de iterum, et denuo Monasterium sub regula S. Catherinae de Senis in loco, seu Ecclesia Parrochiali sub invocatione Sanctae Mariae Virginum, seu Sancti Liberatoris construend& communibus sumptibus Firmi, prout latius in eo. Sub Dat& anno Domini 1546 . X.mo Kal. 9.bris –
0035 FIRMUM ANCONA et RECINETUM Instrumentum mandati procurae factum per Commune, et homines Civitatis Firmi in personam Gentilis Bonafidantiae ad dicti Communis nomine promittendum Sindicis Civitatis Anconae, et Recanati quod Commune Firmi habebit, et retinebit continue per quinque annos trecentos equos valoris quemlibet quinquaginta librarum, nec non recipiendum a praedictis Sindicis Civitatis Anconae promissionem per dictum tempus de retinendo ducentos equos, et Civitatis Recanati centum viginti quinque quemlibet valoris ut supra nec non ad paciscendum, ac ad alia faciendum prout in eo factum sub anno Domini 1292 – Indict.ne V- die 7.ma Maij Apostolica Sede Vacante – rogato Marco Marcellini – Vide 49-406-528-722
0036 FIRMUM Instrumentum sumptus quarundam reformationum factarum in Concilio Trecentorum de Populo Civitatis Firmi, et consultat& per Dominum Fridericum de Arena, videlicet quod Priores Populi, qui sunt, et erant pro tempore una cum Capitaneo, et suis Officiliabus, qui erant pro tempore omnes questiones, lites, et discordias ex quacunque causa cognoscere, et processus facere, definire, et summarie condemnare, et punire possint, nec non alia facere, prout latius in dicta Consultatione, et reformationibus, rogatum de praedictis Antonio Magistri Leonardi de Monte Causarij, de sumptu huismodi Ser Thomassutio Thomae de Firmo –
0037 FIRMUM, MACERATA Instrumentum actus appellationis factum per Dominum Iacobum de Papia Procuratorem Communis, universitatis, et hominum Firmi, ac aliarum Terrarum, prout in eo a quibusdam Litteris emanatum ad instantiam R.mi Episcopi Maceratensis per Sanctissimum Dominum Nostrum Gregorium Papam XI-, a quibus quidem Litteris Ser Sanctes Massucctij de Firmo Sindacario nomine appellavit, et petit Apostolos, prout latius in eis, et postmodum ipse SerIacobus Sindicus ut supra, et hoc coram R.mo Domino Angelico Cardinale, et pro S. R. E. Vicario Generali, qui Revd.mus eiusdem SerIacobo pro Apostolis tale dedit responsum Re.mum Episcopum Corsarium bene, iuste, iuridice processisse, et pro parte dictarum Communitatum, et Terrarum male, et frustatorie fuisse appellatum, prout latius in eo sub rogitu Ser Matthei Iacobini –
0038 FIRMUM Privilegium Imperatoris Friderici 2.i super confirmatione Privilegij Friderici Primi sui Avi factum, et concessum Communi Firmo super redditione libertatis ac omnium jurium, et consuetudinum etc& prout antea per Annum ante incursione sui, vel Maguntini exercitus, sub Data apud Assisium Kalendis Januarij 1178. Confirmatum in Castro prope Sanctum Germanum de anno 1242 . Mense Augusti die 15 – anno eius Jmperij 22 – Regnorum Jerusalem 18 – Siciliae vero 45 – Signum Friderici Jmperatoris † –
0039 FIRMUM, seu CASTRUM MONTIS S. PETRI Instrumentum sumptus Mandati cuiusdam procurae factum per Commune, et homines Montis Sancti Petri ultra Tennam in personam Iacobi Petri Thomae Damiani de dicta terra ad se ipsum Sindacario nomine Universitatis, Communi, et hominum Montis Sancti Petri praedicti cum omni debita humilitate, subiectione, a fidelitate inclinato capite, et genibus flexis specialiter praesentandum coram Re.mo Domino Episcopo Maceraten& et Recanaten& pro Sacros.ta Romana Ecclesia, et Sanctissimo Domino Nostro Eugenio Divina Providentia Papa IV- Provin. Marchiae Gubernatore vel coram suis judicibus, et in manibus eorumdem corporaliter tactis scripturis fideliter jurandum, et liberaliter cum perfecta devotione, et fidelitate promittendum debitam fidelitatem, ac omnimodum, et universalem obedientiam praefatae Sacros.tae Romanae Ec-clesiae, et praelibat& Gubernatori Commisariis nec non dicto nomine, eadem reverentia nominibus, quibus supra se praesentandum coram Magnificis, et Potentibus Dominis Prioribus populi, et Vexillifero Civitatis Firmi et in manibus ipsorum corporaliter tactis scripturis jurandum veram fidelitatem, et omnimodum, ac universalem obedientiam, recognoscendo ipsam in Dominam, et alia prout in dicto Mandati procurae Instrumento manu Ser Vannis Tholomei de dicto Castro Montis Sancti Petri. Transumptu vero Ser Colasantis Petructij Giptis de Leonessa factum quodam mandatum principale sub anno Domini 1433 . 11.a Indictione die 7.a Martij –
0040 FIRMUM Instrumentum cuiusdam sententiae Arbitrariae latae per Dominum Philippum de Stellis de Mantua Collateralem Domini Potestatis Firmi arbitratorem, et amicabilem compositorem inter Abbatem Monasterij Sancti Bartholomei de Castro Campi Fulloni, et eius Sindicum ex una, et Bartholomeum Palutij, et Dominicum Roberti partibus ex altera ratione certarum petiarum terrarum sitarum iuxta flumen Asij versus Campifulloni etc& Actum in plano Asij 7- Decembris 1460 – Sub Pontificatus Sanctissimi Domini Nostri Domini Pij Papae 2.i, rogato Iacobo Ser Georgio de S. Lupidio Morici Notario –
0041 FIRMUM EPISCOPATUS Jnstrumentum sumptus quarumdam Literrarum Episcopi Firmani, quibus concessit Communi Firmi defensionem Castrorum et Podiorum Ecclesiae, ac Episcipatus Firmani competentium circa littus maris in acqua, et terra a flumine Truenti usque ad flumen Potentiae – rogato Altidona, Notario, de sumptu vero Vannes Mayn Marconaldi –
0042 FIRMUM Copia cuiusdam Privilegij Sanctissimi Domini Nostri Gregorij V.ti- Communi Firmano directum concedentis auctoritatem, ut possit secundum iuris ordinem, et aliarum Civitatum Marchiae consuetudinem contra delinquentes justitiam debite exercere; Extractum per Nicolaum Ser Guiductij anno Domini 1429 – Indictione 7.ma sub Pontificatus Domini Martini Papae V – Die 25- Maij –
0043 FIRMUM Instrumentum mandati procurae factum per Antonium Rizardi de Scaramella de Iulio in personam Cole Iohannis de Roma, et Antonij alias Gipsarello de Iulionisio ad dicti constituentis nomine recuperandum ab offitialibus Civitatis Firmanae quandam quantitatem denariorum perventarum ad manus eorundem offitialium occasione pretij quarundam Bestiarum per praefatum olim Rizardum vendit&, et demum a quibusdam occisum, et de exactis, et recuperatis quietantias ac instrumenta quecunque cum clausolis in similibus, et iuxta ritum loci faciendas prout latius in dicto procurae mandato sub anno Domini 1450 – tempore Domini Nicolai Papae V die 6 – 7.bris rogato Petro de Sancto Bono –
0044 COMITATUS FIRMI, VENETIAE Monitio, seu praeceptum factum per Sanctissimum Dominum Nostrum Innocentium Nobili Viro Rainerio Zeno Potestati Firmano, in quo prae-cipitur eidem, ut non permittat quod homines Comitatus Firmi a Communi Firmi molestentur in personis, et bonis, prout latius in litteris, seu praecepto. Sub Data Perusij XI- Kalend. Maij Pontificatus sui anno nono –
0045 CIVITAS SENARUM Petitio Civoli Provenzani Civis Senensis facta in Concilio Communis, et Populi Senensis super credito, quod debet consequi a Universitate, et Communi Civitatis Firmi, videlicet in quo lis, et quaestio praedicta debeat terminari datis per ambas partes Fideiussonibus de stando iuri, et iudicatum solvendo, quae petitio, et alia fuerant in dicto Concilio praeposita, et obtenta, prout latius in sumptibus factis per quondam Nicolaum Paltonerij, et Franciscum Notarium quondamMagistriPaltonerij extractum sub anno Domini 1306 – Indictione V, sub diebus, et mensibus prout in eis – Vide 656-693 –
0046 CIVITAS ANCONITANA Copia, sive sumptus cuiusdam Copiae quarumdam Rubricarum repertarum in Volumine Statutorum Communi, et Populi Anconitani de hominibus, Civitatibus, et aliis locis, qui, et quae non debent solvere Duanam Anconae, prout latius in dicto sumptu extracta, et exemplata pe Petructium Petructioli de Firmo anno Domini 1358 – indictione XI – tempore Domini Innocentij Papae V – die ultima Aprilis –
0047 FIRMUM Copia cuiusdam reformationis, et Ordinamenti facti, et initi per duodecim Sapientes de Concilio, qui electi fuerunt super negotiis, et novitatibus Esculanorum tempore Domini Thomae de Venetiis Civitatis Firmanae Potestatis, et per Nicolaum de Gerardo de Eleggia ad Maleficia praedicti Domini Potestatis Notarium Rogatum sub anno Domini 1285 – Indictione 13 – Exemplatum per Gualterium Iacobi Notarium –
0048 FIRMUM Instrumentum Mandati Procurae factum per Universitatem, Commune, et homines Civitatis Firmi in Personam MagistriAndreae Gentilis de dicta Civitate ad nomine dicti Communis petendum et recipiendum finem, renunciationem causae, et litis dicti Communis occasione Gabellarum a Domino Vanne Andreoli, et Antonio eius Fratre de Firmo motae, e factae prout latius in Libello inferius descriptos sub anno Domini 1373 – Indictione tertia – tempore Domini Gregorij Papae XI – die 25- Septembris rogato Ser Nardo Ser Corradi de Bictonio –
0049 ANCONA FIRMUM seu RECINETUM Instrumentum mandati procurae factum per Universitatem, Commune, et homines Recanati in personam Iacobelli Ugolini de dicta Civitate ad dicti Communis nomine renovandam, et confirmandam antiquam amicitiam, pacta, concordiam, et Conventiones cum Commune Anconae, Firmi et eorum Sindicis, ac alia faciendum prout in eo sub anno Domini 1292 –Indictione V.ta – 18- Maij, Romana Ecclesia Pastore Vacante – rogato Iohanne Thomae –
0050 FIRMUM Jnstrumentum confessionis librarum tredicim millium Ravenatensium factum per Iohannem de Cavedalis, et Palmerium Domini Falconis Sindicos Communis Firmi nomine dicti Communis Leoni Domini Armanni de Foroboscho de Florentia, ac Socio, causa, et occasione prout in eo facto sub anno Domini 1278 – Kalenis Iulij Indictione 6, Pontificatus Nicolai Papae III anno primo – rogato Paulo de Reate Notario –
0051 FIRMUM, seu CASTRUM MONTIS SANCTI PETRI Instrumentum cuiusdam quietationis factae per Thomasium Rainaldi Domini Sgambij Procuratorem Castri Sancti Petri nominibus dicti Castri, et hominum Domino Gentili de Molliano judici, et Sindico Communis Firmi nomine ipsius Communis de quatuor millibus Libris per Commune Firmi Communi, et hominibus Montis Sancti Petri solvendis sicut apparet per jnstrumentum manu Thebaldi Morici Notarij, nec non aliarum causarum prout in dicto jnstrumento quietationis rogato de eo Ser Silvestro de Sulmona Sub anno Domini 1277 – 3.a Augusti indictione 5.a, Pastore Vacante – De Instrumento sumptus manu Ser Andreae Magistri Matthei –
0052 CARNASSALE FIRMUM, seu GUARDIA Instrumentum sumptus submissionis factae de Castro Guardiae sive Carnassalis a Domino Lino Domini Guilielmi de Massa Domino MagistroDominico Scambij Sindico Communis Firmi, nomine eiusdem Communitatis, sub anno Domini millesimo trecentesimo vigesimo primo <1321> – indictione 4.ta, tempore Domini Iohannis Papae XXII – die vero 23- Augusti rogato Monte Iacobi de Firmo Notario, de Instrumento sumptus Vanne Berardi de Firmo –
0053 FIRMUM Intrumentum, seu mandatum Procurae factum per Dominum Bonavere de Aemilia Iudicem, et Vicarium Civitatis Firmi, Nobilem, et Magnificum Virum Dominum Nepolionum Domini Iacobi Nepolionis de filiis Ursi Potestatem eiusdem, ac Consilium, et Commune eiusdem Civitatis in personam Iacobi Domini Supponis Alioni ad recipiendum mutuo nomine eorum, et dicti Communis a Gentiluctio Faccierij Domini Nicolai centum, et nonaginta quatuor libras Anconitanarum, causa dandi ipsam quantitatem Romanae Curiae pro recolligendis Castris ipsius Communis ipsae Curiae pignoratis, et ad promittendum, et alia faciendum prout in eo latius, factum Sub anno Domini 1277 – Indictione 5.ta die prima Martij rogato Angelo Magistri Pelmerij Notario –
0054 FIRMUM Copia seu sumptus mandati executivi Petri Stephani Raynerij, et Oddi de Sancto Eustachio Almae Urbis Senatorem concedentium vigore Decreti, et auctoritatis Sacri Senatus plenam et absolutam potestatem Nobili Viro Urso Domini Matthei Ursi de filiis Ursis, seu eius Procuratori, capiendi, habendi, et sibi retinendi de bonis, et rebus hominum Civitatis Anconae, Aesij, Recanati, et Firmi, ac personas Civitatum praedictarum usque ad satisfationem sibi a dictis Civitatibus factam de mille quingentis Marchis argenti etc& prout latius in dicto sumptu – rogato Oddo MagistriIohannis de Civitae Firmi Notario anno I –
0055 CASTRUM GUALDI, seu SISMUNDO Instrumentum renuntiationis, quietationis, ac donationis factae Inter Dominum Benedictum Domini Iacobi de Censis Procuratorem Ill.mi Domini Iulij Caesaris de Varano Nobilis Veneti, et Iacobum Bonhoannis, et Ipohannem Domini Nicolai Fogliani Sindicos Civitatis Firmi de lite, et pretendentiis litis super parte Territorij Castri Sismundi cum promissione inter alia, quod prefatus Ill.mus manutenebit, et proteget Civitati Firmi Castra Gualdi, Falleroni, Lauri, et Sancti Angeli, et versa Vice, quod Civitas manutenebit, et proteget prefato Ill.mo, et Civitati Camerini Castra Montis Albi, Cessa Palumbi, Colis prete, et Campi Rotundi de Anno 1482 – die 16-9.bris tempore Sixti IV manu Ser Antonij Pasqutij de Castro Sancti Iohannis de Fluminata comitatus Camerini, et Ser Antonij Bertacchini de Firmo –
0056 GUALDUM Venditio Castri Gualdi per Garengum filium Bovi, ac alijs, prout in eo sub anno Domini 1180 –
0057 CASTRUM GUALDI seu SISMUNDO Instrumentum annullationis, et declarationis factae inter Dominum Benedictum Domini Iacobis de Censijs Procuratorem Ill.i Domini Iulij Cesaris de Varano, et Iacobum Bonioannis, et Iohannem Domini Nicolai Fogliani, quod Instrumentum celebratum inter eos de faciendo compromissum de forma Sententiae, et de omnibus sequentibus vigore dictae Sententiae sit nullum et cassum, quod denuo praefatus Ill.mus condere deberet instrumentum venditionis partis Castri Sismundi pro validitate venditionis de anno 1482 – die 16 – Novembris tempore Sixti Papae IV manu Ser Antonio Pasqutij de Castro Santum Iohannis Paqutiij de Castro Sancti Iohannis de Fluminata Comitatus Camerini, et Ser Antonij Bertacchini de Firmo –
0058 GUALDO Instrumentum receptionis factae per Leonardum Martini Sindicum Civitatis Firmi de hominibus Castri Gualdi in Cives, et Districtules Civitatis praefatae, in quo praefati homines inibi descripti juraverunt se fore, et esse perpetuos Cives, et Districtuales dictae Civitatis, submittendo se, eorum bona, haeredes, et Successores Iurisdictioni Communis Firmi promettendo subire onera, solvere Dativam, et alia facere prout alij Cives Firmani soliti sunt, et secundum pacta inita inter dictum Commune Firmi, et Dominum Raynaldum de Brunforte de anno 1319 – die 20- Aprilis, tempore Iohannis Papae XXII – in Castro Gualdi manu Ser Dominici Salvicti Notarij –
0059 GUALDO seu BRUNFORTE Instrumentum Donationis factae per Nobiles Dominos Raynaldum Vannem D. Octaviani, et Nallum Domini Gulterij de Brunforte pro se ipsis, et Dominum Vannem pro se, et Scattono, ac Octaviano filijs Domini Octaviani suis Fratribus, et Dominum Nallum pro se, et nomine Neapolionis, et Friderici Domini Gualterij de Brunforte suorum Fratrum, Nobilibus, et Potentibus Dominis Rectoribus Civitatis Firmi, videlicet, Domino Guidono Domini Henrici de Bononia Capitaneo Populi, et Dominis Prioribus dictae Civitatis de omnibus iuribus, et actionibus, quae, et quas ipsi Nobiles habent in infrascriptis rebus, et in primis Castrum Brunfortis, Castrum Gualdi, Castrum Colonnatae, et Castrum Leonis, et omnes Vassallos, et habitatores dictorum Castrorum, silvas, prata, fossas, dominium, et iurisdictionem ipsorum. Et hoc ea causa prout in dicto Instrumento; pro quorum observatione Nobiles Viri Baccalarius Domini Fidesmidi de Monte Viridi, Bardonus Anselmutij de Smerillo, Nicoluctius Fidesmidi, et Cerellonus Tholomei de Firmo fidejussorum de anno 1413- die 16- 7-bris Pastore Vacante Ecclesia Romana ob mortem Clemente V – manu Ser Pauli Domini Iohannis de Firmo Cancellarij Civitatis –
0060 BRUNFORTE Privilegium Maynfredi Regis Siciliae concessum Nobili Viro Raynaldo de Brunforte, ut posset usufructuari Terras Abbatiae Farfen& in partibus Marchiae dudum Fallerono, et Rainaldo de Fallerono concessas Curiae dicti regis spectantes. Sub Data Fogiae de anno 1263 – Mense Martij anno 5° eius Regni –
0061 GUALDO Instrumentum mandati procurae factae per Universitatem, Commune, et homines Civitatis Firmi in personam Leonardi Martini Civis Firmani ad dicti Communis nomine, et pro eo a Ranaldo quondamDomini Ranaldi Brunforte Castrum Gualdi, Gironem, omnes Vassallos, et homines habitantes in dicto Castro eiusve Territorio cum omnibus juribus ad dictum Castrum spectantibus, et pertinentibus pro precio, et precij nomine decem millium librarum Ravennatensium et Anconitanarum parvarum, de dictis ab eodem venditore quietantias recipiendum, nec non de dictis rebus venditis a praefato Domino Rainaldo tenutam et possessionem vacuam accipiendum, ac alia faciendum, prout latius in dicto procurae mandato factum sub anno Domini 1319 – Inditione2.a, tempore Domini Iohannis Papae XXII – die 14 Aprilis rogato Dominico Salvati Notario –
0062 GUALDO Instrumentum liberationis Castri Gualdi, seu venditionis factae per Nobilem Virum Dominum Raynaldum filium quondam Domini Raynaldi de Brunforte Dominum dicti Castri Gualdi Rictio Bertholetti de Gualdo Sindico Communis, et hominum dicti Castri de libertate Vassallagij faciendo eos liberos uti Cives Romanos, et de possessionibus, et juribus quomodocumque in dicto Castro sibi pertinentibus, pro precio X/m, et quadrigentarum librarum Ravennatensium, et Anconitanarum parvarum, et X/m, et quincentarum salmarum grani, et ordei, cum reservatione jurium patronatuum Ecclesiarum situarum in dicto Castro, et Castro Cardine, et eorum Districtu; non recedendo a venditione jam facta per ipsum Dominum Raynaldum Sindico Communis Firmi de aliquibus praedictorum, prout patet manu Raynalductij Boctij de Penna 1319 –18.Aprilis tempore Iohannis Papae XXII –
0063 GUALDO seu BRUNFORTE Privilegium concessum per Fridericum Jmperatorem Raynaldo de Brunforte recipienti ad gratiam omnes Universitates locorum, et singulares personas de Marchia ad fidem Jmperialem redire volentes, et eorum offensas remittendi. Sub Data Fogiae de anno 1249 – mense Februarij –
0064 GUALDO Instrumentum donationis factae per magnificum Nicolaum Franciscum filium Domini Sergij de Brunforte, et Nepotem, et haeredem Dominae Margaritae de Brunforte Magnifico Domino Loysio de Bonacasa de Firmo Viro, et Procuratori Magnificae Dominae Claritie de Brunforte sororis consobrinae ipsius Domini Nicolai Francisci ex causa consanguinitatis, et aliis causis animum suum moventibus, de omnibus bonis stabilibus positis in Comitatu Firmi, et eius pertinentijs quomodocumque ad eum spectantibus, etiamsi dicta bona stabilia per alios occupata fuerint de anno Domini 1467 – die 25 – Septembris tempore Pauli Secundi, Manu SerPetri Pauli Civis, et habitatoris Neapoli cum legalitate Nicolai Magnae Curiae Siciliae Locumtenentis –
0065 GUALDO Transumptum Testamenti quondamNobilis, et Potentis Militis Domini Rainaldi de Brunforte facti manu Rainalductij Boctij de Penna Notarij sub Anno Domini 1319 – die 22- Aprilis tempore Iohannis Papae 22.di- in quo instituit eius haeredes Ser Puctium suum Bastardum in omnibus bonis, Vassallis, et Iurisductionibus quas habebat in Castro Gruptarum ad Mare, et eius Districtu in Contrata Cajaletae ubcumque positis, in possessionibus, et quidquid habebat in Contrata Sancti Thomassi de pede Tenna, et in omni jure ipsorum, et Dominas Masciam, et Ceccam eius filias in omnibus bonis, pascuis, Guastaliis, et in aliis iurisdictionibus, Ecclesiarum Patronatibus, Cursibus, et Rivis acquarum, Molendinis, et in omnibus, quae ipse habebat in Castro Gualdi et Castellaro Cardine in Castro Sancti Angeli et in nonnullis bonis in Girone Gualdi, Commune Firmi ultra alia per ipsum ad diversas Ecclesias, et personas Legata, prout latius in dicto Copiatum, manu Ser Roduldi Ufreductij Scambij sub anno Domini 1319 – die VIII- Iulij tempore Iohannis Papae 22 –
0066 GUALDO Sumptum, sive Copia particulae cuiusdam Testamenti Nobilis Viri Raynaldi de Brunforte instituendum in dicto Testamento haeredes Universales Commune Civitatsi Firmi, et Raynalductium, Dominum Conradum, et Octavianum suos filios, ponendo dictos filios, et eorum bona in manibus, fortiam, et protectionem dicti Communis. Celebratum fuit hoc apud locum Fratrum Minorum de Roccha Bruna de anno Domini 1281 – die 22- 9.bris tempore Domini Martini Papae IIII manu Ser Munaldi Cambij de Gualdo. Transumptat& manu Dominici Iacobuctij de anno Domini 1321 – die 27-Martij, tempore Iohannis Papae 22 –
0067 GUALDI Instrumentum mandati procurae factae per Dominum Raynaldum Domini Raynaldi de Brunforte in personam Domini Gratiae Alexi Civis Firmani ad ipsius nomine inducendum, et immittendum in tenutam, et corporalem possessionem totius Castri Gualdi, Rocche, seu Gironis, ac omnium, et singulorum existentiun in eo Dominum Leonardum Martini Sindicum Communis Firmi nomine dicti Communis una cum Instrumento inductionis corporalis possessionis factae per praefatum Dominum Gratiam Procuratorem nomine quo supra, ab anno Domini 1319 – indictione 2.a tempore Domini Iohannis Papae 22 – die 17- Aprilis de Procura, de indictione die 19- dicti mensis rogato Dominico Salvati –
0068 GUALDI Sumptus, seu copia transumptus Instrumenti Venditioni Castri Gualdi pretio X/m librarum Ravennatensium Communi Firmi, et nomine illius Leonardo Martini Civi Firmano per Raynaldum quondam Raynaldi de Brunforte cum pactis conditionibus, et promissis prout in eo latius. Acto anno Domini 1319 – die Septima Aprilis per Dominicum Salvati Notarium. Sumptus, et Transumptus per Abideum Bugarisco anni 1344 – tempore Clementi Papae VI – Per Iacobum Ser Georgij de Firmo Anno 1371 – die 2- Januarij tempore Sanctissimi Domini Nostri Pauli Papae II – Vide n°71 et seq. –
0069 CASTRUM SANCTI BENEDICTI Literae Decretales Aloysij tituli Sancti Marci Cardinalis Cornelij S. R. E. Camerarij directae Ill.mo Firmano Episcopo, eisque Vicario, et Universitatis Firmi Gubernatori pro amotione sequestri posito super Castro Sancti Benedicti pendente litem inter Universitatem, et nomine eiusdem ex una, et Magnificam Communitatem, et homines Civitatis Firmi ex altera partibus, remittendo, et reintegrando Universitatem, et homines Firmi ad suam possessionem, et iurisdictionem Castri Sancti Benedicti. Datae anno 1572 – Indictione 15 die 24- Iunij Pontificatus Gregorij XIII- Anno primo, Iohannes Thomas Caresana locus † Sigilli appendentis –
0070 BRUNFORTE Commissio causae obtenta a Sanctissimo Domino Alexandro Pontifice pro parte Raynaldi de Brunforte directa Rev. Domino Gerardo Canonico Firmano super restitutione Castri Morici alias venditi Universitati Sancti Ginesij per quendam Paganellum de eodem Castro ipso non requisito prout latius in dicta Commissione. Data Anagni Idib& 9.bris –
0071 GUALDO Nomina hominum habentium, et possidentium modiolos Terrae in Territoriis Castrorum Gualdi, et Gismundi –
0072 CASTRUM GUALDI Citatio cum actis ad instantiam Antonij Berardi de Castro Gualdi per Dominum Iohannem de dicto Castro in Marchia Anconitana super appellationibus Iudicem Generalem facta Potestati, Prioribus, regimini et Communi Civitatis Firmi, ac Iohanni Thomae de Castro Gualdi super sententia lata contra praedictum Antonium per Dominum Cambium de Parma Civitatis Firmi, eiusque Status Appellationum Judicem in pronunciandam praedicto Domino Cambio appellationem ad instantiam dicti Antonij factam fuisse, et esse desertam prout latius in actis sub anno Domini 1317 – Indictione X.ma, tempore Domini Innocentij Papae VI.ti, rogato Ser Petro Matthei –
0073 CASATRUM SISMUNDI Instrumentum venditionis partis territorij Castri Sismundi, et Castellaris positi in dicta parte factae per Dominum Benedictum Domini Iacobi de Centiis de Camerino Proveditorem Ill.mi Domini Iulij Cesario de Varano S. R. E. gentium armorum generalis egregiis Viris Ioacobo Bonioahnnis, et Iohanni Domini Nicolai Fogliani Sindicis Civitatis Firmi pro pretio duorum millium Ducator& auri, et trecentum salmarum grani de anno 1482 – die 16 – Novembris tempore Sixti Quarti manu Ser Antonij Pascutij de Castro et Iohannis de Fluminata Comitatus Camereni, et S. Antonij Bertacchini de Firmo –
0074 GUALDO seu BRUNFORTE Literae Apostolicae Alexandri Papae Quarti directae Abbati Monastery Claravallis de Clento Camerinensis Dioecesis mandantes quatenus absolvere studeat Nobilem Virum Raynaldum de Brunforte, eius Uxorem, et Nuntios ab excommunicatione incursa, quia Percivallo Auriae Civi Ianuen& Nuntio Manfredi Principis Tarentini aliqua exenia transmiserunt. Sub Data Anagniae Idibus Novembris Pontif& eiusd& anno quinto –
0075 GUALDO SISMUNDO et SARNANO Sententia lata per Dominum Gasparem Ferrarinum Auditorem R.mi Domini Archiepiscopi Raven& in Provincia Marchiae Gubernatris inter Civitatem Firmi, Castrum Gualdi Comitatus eiusdem Civitatis, et Ser Iohannem Blancum de Monte Lupino Procuratorem Civitatis ex una, et Terra Sarnani, et Ser Sanctem SerNactij de S. Victoria Procuratorem dictae Terrae ex altera super Territorio Castri Sismundi, a quo Territorio dictum Commune Sarnani in totum excluditur, et per Sententiam definitivam ad Civitatem Firmi pertinuisse, et spectasse, ac pertinere, et spectare declaratur, reservato iure, et actione Communi, et hominibus Terrae Pennae in proprietate, et possessione, si quae haberent in dicto Castro Sismundi de anno 1453 – die prima Februarij, tempore Nicolai Papae Quinti – publicata manu Ser Archangeli Ser Vici de Recaneto –
0076 GUALDO Alia copia Testamenti nobilis, et potentis militis Domini Raynaldi filii Domini Raynaldi de Brunforte etc& copiatum manu Ser Alexandri Magistri Iacobi Raynaldi de Anno 1329 – die 26- Decembris tempore Iohannis Papae 22.di– Vide n°65
0077 SISMONDO Sententia lata Rev.mum Dominum Bartholomeum Archiepiscopum Ravennatensium Provinciae Marchiae Gubernatorem, et Vicarium Generalem inter Civitatem Firmi ex una, et Terram Sarnani, ac Amandulae ex alia super Territorio Castri Sismundi, in qua obligatur Civitas ad vendendum illis de Sarnano, et de Amandula omnes possessiones cultas, et incultas dicti Castri Sismundi ultra flumen Tennaculae versus illos de Amandula, et de Sarnano pro florenis -350 –cum reservatione etc& prout in ea sub anno Domini 1454 – die 26 – Augusti tempore Nicolai V.ti, preaesentibus etc& manu SerLucae Bartholomei Ballutij de Monte Falcono Notarij –
0078 SISMUNDO Mandatum Ill.mi Domini Caesaris de Varano Nobilis Veneti in personam Domini Benedicti Domini Iacobi de Centijs contra Sindicum Civitatis Firmi in causa, seu lite partis Territotij Castri Sismundi et possessionum, ac Casellaris in dicta parte dicti Territorij existentium, ad renuntiandum liti ad donandum, et vendendum Communi Firmano ad transigendum, et compromittendum, et accettandum, nec non promittendum de manutendo Castra Lauri, Gualdi, Sancti Angeli, et Falleroni, et alia faciendum etc& de anno Domini 1482- die octava Novembris tempore Sixti IV, manu Ser Antonij Pascutij –
0079 GUALDO, seu BRUNFORTE, Instrumentum venditionis factae Per Nobiles Viros Dominos Raynaldulcium, Gualterium, et Octavianum eorum nominibus, et Corradi eorun Fratris MagistroIacobo Bonaventurae Sindico Communis Pennae Sancti Iohannis de nonnullis Vassallis olim de Castro Sismundi, de Castro Cardine, et de Castro Gualdi habitatoribus Castri Pennae eorumque bonis excepto de iis quae habent in Castro Guardi, Cardinis, Scuti, Sismundi, Sarnani, et aliis Castris dictorum Nobilium pro pretio 500- librarum Ravenn Anconitanarum de anno Domini 1284 – die 23 Octobris tempore Martini IV- manu Gentilis de Penna –
0080 GUALDO seu MONTE VERDE Literae Reginae Hierusalem, et Siciliae, non signatae, amoto igillo etc& pro indemnitate, et liberatione Thommasij Domini Bartholomei Patris Petri, Legum Doctoris familiaris eius Magnificae Dominae Mittarellae di Monte Viridi Sorori Domini Rainaldi. Data et& –
0081 BRUNFORTE Jnstrumentum transactionis, et concordiae super lite, quae vertebatur inter Rainaldum Ferri ex una, et Fidesmidum quondam Comitis Rainaldi ex altera de bonis Montanis ect& prout in eo sub anno Domini 1215 – rogato Mauritio de Brunforte –
0082 GISMUNDO Mandatum Procurae Civitatis Firmi et nonnullorum Civium secretorum in personam insignis Equitis Domini Francisci Lauri ad compromittendum in L. Patriarcham Antiochenum differentiam, quam Communitas habebat cum Ill.mo Domino Cesare de Varano super Territorio Castri Gismundi de anno Domini 1474 – manu SerProcuctij de Rictiis Cancellarij –
0083 GUALDO Copia cuiusdam Instrumenti venditionis factae per Crescentium filium quondam Bartholomei Domino Fidesmido filio quondam Comitis Rainalductij de tota parte sibi contingente, et ex parte Adinulphi filij quondam Comitis Monaldi in Castro, sive a podio Gualdi, et eius curia, seu districtu, Terris, Pascuis, Jurisdictionibus, Vassallis, et aliis actionibus, Patronatibusque Ecclesiarum pro pretio 1100- Librarum Rave&nnatensium et Anconarum, sed non apparet in ea data millesimi, manu vero, Bonsinni Notarij –
0084 GUALDO Mandatum Castri Gualdi in personam Ser Antonij Pauli ad comparendum coram Magnificis Dominis Prioribus Civitatis Firmi, et in eorum manibus fidelitatis, et obedentiae juramentum praestandum etc& De anno Domini 1434 – rogato Ser Cola Contis de Monte Fortino Vicario dicti Castri.
0085 GUALDO Literae in forma Brevis Iuliij Papae 2.di directae R.mo Legato Provinciae Marchiae, ut attento Privilegio absolutionis Civitatis Firmi per Alexandrum Sextum concesso ab omnibus delictis quantumvis gravibus absolvat, et relaxet Paschalem, et Alexandrum Gentilis de Gualdo etc& De anno Domini 1504 –
0086 GUALDO Copia cuiusdam Instrumenti concessionis factae per Magnificum Franciscum Gentilis nomine suo, et Fratrum, et Sororis, videlicet Iohannis, Iacobuctij, et Reinalductiae Nobilibus Viris Rainalductio, Gualterio Domini Rainaldi de Brunforte pro eis, et Fratribus eorum, ut in eo etc& de omnibus Terris suis, et Possessionibus positis in Districtu Gualdi etc& De anno Domini 1283 –
0087 GUALDO Jnstrumentum venditionis, de Benevenuto, et Iohanne filius quondam Gerardi cum eorum Manzis quos et quae habebunt in Districtu, et Curia Castri Gualdi cum omni Dominio, ac aliis prout in eo factum per Venantium Cesariae eorum Dominum Guidolino Alberti Berardi una cum Jnstrumento juramenti Fidelitatis supradictorum Benvenuti, et Iohannis etc& sub anno Domini 1240 – rogato Gentile Eufreductij – Vide n°17 et 18.121-496 –
0088 GISMUNDO Mandatum Procurare Civitatis Firmi factum in persdonam Domini Iohannis de Aceto ad compromittendum litem, et differentiam super Castro Gismundi cum Illmo Domino Iulio Cesare de Varano in Ill.mum Dominum Cardinalem Iohannem Baptistam de Sabellis de anno Domini 1480 – rogato Ser Procuctio de Rictiis Cancellario –
0089 CASTRUM MONTIS SANCTI PETRI Per quaedam processus habiti inter Commune Montis Sancti Petri, et Commune Civitatis Firmanae, seu eorum Sindicos etc& coram Ill.mo, et R.mo Domino Ioanne Tituli Sancti Clementis Cardinale Papien& Marchiae Legato, et in hac parte Sanctissimi Domini Nostri Pij Papae Secundi Commissario etc& De anno Domini 1458 –
0090 BRUNFORTE Literae patentes approbationis et confirmationis quorumdam capitulorum hinc inde factorum in causa compromissoria Domini Raynaldi de Brunforte eius filiorum, et Fratrum ex una, et Magistri Carbonis Rodulphi Sindici Communis, Universitatis, et hominum Castri Sarnani nomine dicti Communis ex altera praeterquam unius capituli incipientis: (idem quod ipsi Nobiles), prout in eis est signatum, concess& eisdem partibus per Dominum Fidericum Anconitanae Marchiae Rectorem. Sub anno Domini 1287 – Indictione XV – die 23-Maij Sede Apostolica Vacante –
0091 BRUNFORTE Literae patentes Manfredi Dei Gratia Regis Siciliae directae eius Vicario in Marchia Generali, ut de eius commissione Raynaldo de Brunforte Terras Abbatiae Farfensis olim concessas Fallerono, et Raynaldo de Fallerono cum eorum iuribus, et proventibus tradat, et consignet, vel assignari faciat. De anno Domini 1263 – Regni eius anno V.to–
0092 CASTRUM BRUNFORTE Privilegium Serenissimi Henrici Comitis Isolae Majoris, et in Marchia Anconitata Vicarij Generalis Manfredi Siciliae Regis de donatione, et concessione Castri Montis Alti siti in Comitatu Camereni Domino Rainaldo de Brunforte. Datum apud Esium anno Domini 1260 –
0093 BRUNFORTE Literae patentes absolutionis a censuris, et excommunicatione Ranaldum, et Octavianum de Brunforte, fact& per Rved.mum Petrum Sanctae Mariae Novae Diaconum Cardinalem, et Sedis Apostolicae Legatum, directae Guardiano Fratrum Minorum, et Priori Sancti Constantij de Podio Camerinensis Dioecesis tempore Domini Bonifatij Papae 8.i die 16- Decembris –
0094 BRUNFORTE Licentia confirmationis, cessionis quorumdam jurium cessorum per Nobiles Mulieres Floresteriam, et Helenam filias, et haeredes quondamDomini Raynaldi de Acquaviva, videlicet de duabus partibus pro indiviso omnium jurium, quae habebant in omnibus bonis praedicti eorum Patris Nobili Viro Domino Raynaldo de Brunforte, et hoc ex commissione, et confirmatione Revd.mi Petri Sancti Georgij Cardinalis, et Apostolicae Sedis Legati. Sub Data Esculi Nono Kalendas Maij anno Domini 1200 –
0095 CASTRUM SISMUNDI Privilegium concessum per Re.mum Ludovicum Miseratione Divina tituli Sancti Laurentij in Damaso Cardinale Camerarium, et Apostolicae Sedis Legatum Domino Pandulpho de Lamontibus Civi Asculano pro se, et haeredibus suis de fructibus, possessione, Territorio, sive tenuta Castri Sismundi Firmanae Dioecesis ad Ecclesiam, Cameramque Apostolicam nullo medio pertinen cum quadam turri diruta, cui Amandolae, Sarnani, Mont.is S.cti Martini, Pennae, et Gualdi Territoria sunt confines, sub anno Domini 1444 – Indictione octava, die 13- Septembris Pontificatus Sanctissimi Eugenij Papae Quarti anno quinto decimo –
0096 BRUNFORTE Literae patentes Sanctissimi Domini Nostri Jnnocentij directae Marchiae Anconitanane Rectori ad instantiam Domini Raynaldi de Brunforte, ut prohibeat hominibus, et Communi Montis Sancti Iohannis, ne ipsi recipiant, nec recipere debeant ad cohabitandum Vassallos praedicti Domini Raynaldi, immo receptos restituant prout in eis – Data Quinto Kalendas Aprilis Pontificatus sui anno X.mo –
0097 BRUNFORTE Sumptus Articulorum, seu Capitulorum cum depositionibus testium examinatorum ad defensiam Bonaventurae Domini Bentevenghae Procuratoris Militis Domini Gualterij Domini Raynaldi de Brunforte, et Sociorum contra inquisitionem factam contra eos, et quemlibet ipsorum, ex quo accesserunt, ac alios miserunt ad Agrum Coppe nuncupatum iuxta Abbatiam Majoris Insulae, et contulisse granum in ipso campo sub diebus, mensibus etc& prout in eo –
0098 BRUNFORTE Privilegium concessionis Castri Montis Alti, eiusque Jurium siti in Comitatu Camerini per Manfredum Dei Gratia Siciliae Regem Raynaldo de Brunforte causis, et rationibus prout in eo. Datum anno Domini 1260 – per manus Donati de Siclo Notarij –
0099 BRUNFORTE Licentia Familiaritatis concessa per Serenissimum Dominum Carolum Secundum Rainaldo de Brunforte eius militi, prout latius in eo, sub Data Aquilae anno Domini 1294 – die 3.a 8.bris –
0100 CASTRUM BRUNFORTIS Jnstrumentum emptionis factae per Johannem nomine, et vice Raynaldi de Brunforte de Ioanne Vitalis cum toto suo Manzo omnibus servitiis etc& a Domino Ioanne Domini Bovis, Bove, et Raynaldo Domini Palmerij de Sancto Angelo pretio 40- stariorum grani de anno Domini 1252. Indictione X tempore Innocentij Papae IV, 7- Aprilis rogato Ioanne Notario –
0101 BRUNFORTE Literae patentes Innocentij Papae IIII ad instantiam Raynaldi de Brunforte directae Marchiae Anconitanae Rectori ut homines de Castri dicti Rainaldi modo Castrum Pennae Sancti Iohannis habitantes ad dicta Raynaldi Castra redire compellat, prout per prius habitaverunt. III- Kalendas Decembris Pontificatus sui anno decimo –
0102 BRUNFORTE Instrumentum Dationis, et Concessionis Dotis Dominae Salvagiae Nepotis Alberti Gentilis factae per Albertum praedictum Domino Ranaldo de Brunforte pro Berarductio suo filio, videlicet, de Palatio Turri, et Trasanna etc& Sub anno Domini 1270 – Indictione 3.a die 15 Augusti – rogato Stephano Guilielmi
0103 BRUNFORTE Copia mandati Procurae fact& per Federicum de Brunforte Regni Siciliae Mariscallum in personam Antonuctij de Massa March. Ancon. eius fratris ad ipsius nomine exigendum quantitatem pecuniae loco mutui datam Andreae de Foroli ab ipso Andrea sub anno Domini 1401 – 20- Martij Indictione 9 – copiatum per Antonium Notarium –
0104 BRUNFORTE Instrumenta captionis possessionis, ac donationis petiarum Terrarum facta per nominatos in eis Venturello de Brunforte sub rogitibus, millesimis etc& prout in eis latius –
0105 BRUNFORTE Instrumentum sumptus absolutionis, irritationis, et cassationis omnium, et singularium inquisitionum, bannorum, et condemnationum, Sententiarumque factarum, et datarum contra Commune, et homines Civitatis Firmanae, eius Territorij et Districtus Castrorum et Villarum dictae Civitatis et contra omnes, et singulos Cives Firmanos Rainaldum de Brunforte, et quoslibet alios de domo sua, Vassallos etc& per Dominum Raymundum Actonis de Aspello Marchiae Anconitanae Rectorem Generalem ob crimina excessus etc& prout in eo latius de anno Domini 1312 – Indictione X.ma tempore Clementis V.ti – rogato Francisco Iohannis Notario – De sumptu vero Dominico Iacobuctij Notario –
0106 BRUNFORTE Literae Fidelitatis Sanctissimi Domini Nostri Alexandri pro petendo Nobilium, et aliorum Ecclesiae devotorum auxilio, et militibus conducendis ad partes Marchiae Anconitanae ex causa liberationis Regni Siciliae de manibus violentorum ad favorem Episcopi Faventini directae Nobili Viro Raijanldo da Brunforte, ac ex aliis causis ut in eis. Datae Neapoli 6 Calendas Februarij Pontificatus sui anno primo –
0107 BRUNFORTE Jnstrumentum juramenti, ac promissionis Ognety et Gentilis eius Filij de Malvicino factum Domino Fildeo et Filiis Falleronis de salvando eorumdem personas, ac re pro posse, et tradere eisdem in tenutam Turrim Castri Malvicini usque ad perfetionem guerrae finitae, ac alia prout in eo de anno Domini 1213 – Domino Ottone Imperatore, rogato Borsino Notario –
0108 BRUNFORTE Transumptum, sive Copia quarumdam positionum factarum pro parte Bovis Domini Gerardij, et Domini Fildei Comitis Raynaldi tenoris, et continentiarum prout in eis. Exemplatum, et scriptum per Conradum Notarium de Massenago –
0109 BRUNFORTE Sumptus Citationis factae per Reverendum Dominum Simonettum tituli Sancti Martini Presbiterum Cardinalem Apostolicae Sedis Legatum Marchiae Anconitanae Rectorem de Civitatibus, Castris, et locis Ranaldo de Brunforte, Ezelino de Moliano, et aliis seguacibus etc& nefandarum actionum, ut coram eo compareant in termino 8 dierum ex causis prout latius etc& De anno Domini 1265 – X- May, Indictione 8 tempore Clementis Papae IIII-
0110 BRUNFORTE Instrumentum Mandati Procurae factum per Cichum Neapolionis de Brunforte in personam Assasy Iohannis Magistri Alexandri de Sarnano ad ipsius nomine et pro eo venden& Terras, et possessiones ipsius Constituientis positas in districtu Fabriani precio prout ipsi procutarori videbitur, prout latius in eo. Datum anno domini 1362 – tempore Domini Innocentij Papae VI – Indictione XV – Aprilis die decima-octava rogato Marino Matthei –
0111 BRUNFORTE Instrumentum denuntiationis, et electionis Potestatis Pisanorum factae in personam Raynaldi de Brunforte per Universitatem, et Commune Pisae, pro quo notificando costituti fuerunt Procuratores et Sindici Ugonicus Bonaccursius, et Franciscus Raynerius sub anno Domini 1282 – Indictione 9.a octavo Idus Septembris – rogato Deodato Notario –
0112 BRUNFORTE Testamentum Domini Raynaldi de Brunforte, in quo reliquit nonnulla Legata ad Pias causas facta varijs Monasteriis, ac Ecclesiis, ac etiam particularibus personis. Datum de anno Domini 1281 – tempore Domini Martini IIII – 22 Novembris – rogato Monaldo Cambij –
0113 BRUNFORTE Jnstrumentum ventitionis omnium bonorum, quae habet Gentiluctius filius quondam Gualterij de Castro Gualdi factum Domini Fidesmido Raynaldi de Brunforte precio 100- Librarum Ravennatensium de anno Domini 1226 – mense Februarij Indictione XIII – rogato Mauritio de Brunforte Notario –
0114 BRUNFORTE Sumptus, seu copia quarumdam exceptionum factus pro parte, et ad instantiam Dominorum Raynaldi, Gualterij et Octaviani de Brunforte productus per Dominicum de Brunforte coram Domino Roberto Camerinense Episcopo – rogato Guilelmo Apparoni, de sumptu vero huismodi Iacobo Gualdo Notario –
0115 MONTI S. PETRI Transumptus duorum publicorum instrumentorum repertorum in Archivio Communis Castri Montis Sancti Petri, quorum unum stipulatum manu Ser Dominici Stephani Iohannis Gualterij de Firmo de anno Domini 1355 – Alterum instrumentum manu Domini Cole Mattheuttij Notarij, in quibus continentur pacta capitula, et conventiones factae inter Magnificum Commune Civitatis Firmi, et Commune Castri M. S. Petri –
0116 GUALDO Instrumentum venditionis, et traditionis diversorum bonorum factum Nobili Gioanni Marchutio per Dominum Raynaldum quondamDomini Raynaldi de Brunforte, prout in ea latius de Anno 1315 – Ecclesia Romana Pastore Vacante ob mortem Clementis V.ti factum in Castro Gualdi rogato Monaldo Cambij –
0117 GUALDO, et SARNANO Capitula inter Commune Firmi, et Castrum Gualdi ex una, et Commune Terrae Sarnani ex altera tenoris ut in eis –
0118 FIRMUM Minuta Stipulationis pacis cum Dominis de Capranica, et Commune Firmi propter occisionem factam felicis recordationis Iohannis Baptistae de Capranica Episcopi, et Principis Firmani per quosdam de Civitate, et dicti Communi Firmi –
0119 FIRMUM Copia quorundam Decretorum factorum in Magnifico, et generali Concilio Magnificae Civitatis Firmi die 18- Maij 1572 –celebrato, et in Magnifica Adunantia a praefacto Concilio deputata eodem die congregata, et celebrata tenoris prout in ea, Sindico Sebastiano Sabino – Exstracta per Adam Laurum de Firmo –
0120 FIRMUM Copia cuiusdam instrumenti procurationis factae in personas Fr. Iacobi Monachi Gallicae linguae, et Rubini famuli praefati Fratris Iacobi ad petendum, et recipiendum nomine, et Vice Dominorum Francisci, et Andreae filiorum quondam Magnifici Domini Ursi de filiis Ursi mille, et quingentas Marchas argenti a Communibus, et Universitatibus Civitatum Anconae, Firmi, Recanati Exij etc& prout latius in dicta copia de anno 1307 –
0121 CASTRUM GUALDI, et TERRA SANCTI GINESIJ Confessio, seu declaratio Territorij Terrae Sancti Ginesij facta per Sindicum Firmi, et Sindicum Castri Gualdi, videlicet, Territorium Sancti Ginesij praedicti versus Castrum Gualdi, attendendo sententiam per Reverendum Episcopum Cajazen& olim Locumtenentem se extendere per confinia, ut latius in dicta confessione, una cum aliis capitulis, et declarationibus prout un ea de Anno 1485 –
0122 FIRMUM Instrumentum Mandati Procurae factum per Commune, et Universitatem Firmanam in personam Iohannis Baptistae Morroni Civis Firmani ad comparendum personaliter in Camera Apostolica coram R.dis Dominis Clericis Camerae Auditore etc& et transigendum etc& de quingentis Ducatis de carlinis, de quibus in dicta Camera lis fuit etc& inter Commune Firmi ex una parte, et Philippum de Bene Mercatorem Florentinum ex altera, et alia faciendum etc& prout latius in eo, rogato Bernardino Batimulo Notario de anno 1507 – Ludovico Brancadoro, et Bartholomeo Antonij Regulatoribus –
0123 FIRMUM Exemplum, seu transcriptum quarumdam literrarum Rev.di in Christo Patris, et Domini Domini Bertrandi Dei Gratia Ostiensis, et Velitrensis Episcopi Apostolicae Sedis Legati factum, et exmplatum per Rollandum Longi Clericum Coricosopum De anno Domini 1333 – Indictione prima die 27- Augusti Pontificatus Iohannis Papae XXII –
0124 FIRMUM Exemplum cuiusdam scripturae reformationis Concilij scriptum manu Bartholomei de Pettinatis Notarij. Exemplatum per Iacobum Iohannis Iacobi de anno Domini 1278 –
0125 BRUNFORTE Copia Tramsumptus cuiusdam Instrumentj super divisione Feudorum, et aliorum bonorum factum inter Nobiles Viros de Brunforte producti coram Magnifico, et Rev.do Domino Lutio Orsono de Briscia Magnificae Civitatis Firmi, ac eius Comitatus et Districtus Gubernatore, cuius copiae Instrumentum Originale in Carta Membrana descriptum ex majori parte comsumptum propter vetustate temporis reperitur, rogato de anno Domini 1313 – tempore Domini Clementis Papae Quinti –
0126 FIRMUM, et EPISCOPATUS Acta quaedam inter Re.mum Episcopum, et Commune Maceraten& contra R.mos Firmanos, et Camerinenses Episcopos cum productione diversarum Bullarum, et Privilegiorum Maceratensium in Civitatem erectarum directarum R.mo Domino Angelico Episcopo Albanen& Terrarum, et Provinciarum S. Rom. Eccl. in Italia Vicario Generali, pro assignandis limitibus, et confinibus per eum, seu eius Locumtenentem Maceratensi Dioecesis, et aliis prout latius in actis etc – Acta sub anno Domini 1370-, et 1371 – per Lemosinum Matthei de Egubio Notarium R.mi Oxomen& Episcopi Locumtenentis, et Commissarij scripta vero per Dominicum Vannuctij de Firmo –
0127 EPISCOPATUS Instrumentum sumptus cuiusdam privilegij Serenissimi Friderici Romanorum Imperatoris fact& R.mo Domino Episcopo Firmano videlicet, quod nullus Comes nullus Marchio, nulla persona magna, vel parva de eius Jurisdictione Episcopatun suum inquietare, vel bona eius rapere, aut homines eiusdem Dioecesi molestare, vel per aliquam violentiam, vel injuriam gravare audeat, ac etiam nonnullarum aliarum concessionum prout latius in dictu sumptu extractus per Iacobum Rictij Notarium de anno Domini 1272 – Quarta Iunij, Indictione15.a –
0128 FIRMUM Literae patentes confirmationium Privilegiorum, exemptiorum, immunitatum, gratiarum, et concessionum fact& Universitati hominibus, et Communi Civitatis Firmi per bona memoria Calixtum Pontificem3.um, et alios Romanos Pontifices, et modo ut supra confirmatarum per Pium Papam – sub anno Domini 1458 – 7 Kal. 8.bris sub subscriptione G. Lolli.
0129 CASTRUM GISMUNDI, et FIRMAN Instrumentum mandati procurae factae per Universitatem, et Commune Firmanum in personam generosi Equitis Ludovici de Eufreductiis de Firmo ad dicti Communis nomine comparendum coram Re.mis Dominis Episcopis de Sancta Cruce, et Tarvisino, et causam, seu litem, quam dictum Commune Firmi super Territorio, et possessionibus Castri Gismundi habet cum Domino Iulio Cesare de Varano Camerinen& de iure, et facto compromitten& etc& prout latius in eo Sub anno Domini 1474 – Indictione 7.a tempore Sixti Papae Papae IV – rogato Procuctio de Rictijs –
0130 FIRMUM Breve Sanctissimi Domini Nostri Pauli Papae IV- Confirmationis privilegiorum, indultorum, et Statutorum Civitatis Firmi dictae Civitati concessorum, et pro ea DD. Mattheo Corrado, et Andrea Angelo Francolino. Sub Data Romae die 8- Iunij 1555 –
0131 FIRMUM Literae Patentes Mathiae Dei, et Apostolicae Sedis gratia Episcopi Phamagustani Reverendissimi Domini Bernardi Sanctae Mariae in Porticulu Diaconi Cardinalis Perusiae, et Umbriae Legati de latere Vicelegati de prima tonsura collata Iohanni Paulo Sebastiani Martialis Firmano p.ma Novembris 1517 – Pontificatus Leonis X.mi Anno V.to.
0132 TERRA AMANDULAE Instrumentum sumptus Mandati Procurae factu per Tuctium Thomae Gentilis Pecorarium de Amandula in personam Benedicti Clerici ad causas, quas habet, et praesertim cum Commune Firmi, prout latius in eo sub anno Domini 1358 – tempore Domini Innocentij Papae VI – die ultina Januarij rogato Coluctio Dominici, De sumptu huiusmodi Nunctio Iohannis – Vide n°337-393-725-824 –
0134 FIRMUM Bulla Sanctissimi Domini Nostri Bonifatij Papae IX- liberationis, et absolutionis omnium excessuum et delictorum factorum et patractorum per homines tam Civitatis, eiusve Territorij, quam eius Comitatus Tempore fel. recordat. Urbani PP. VI- in spernendo eius mandata immo recipiendo Nuntios damnatae memoriae Roberti olim Basilicae, tunc Antipapae, qui se Clementem VII- ausu Sacrilego nominabat, ac alia faciendo prout in ea sub Data Romae 3.° Non. Iunij Pontificatus illius anno XII –
0135 CASTRUM FIRMANUM Instrumentum promissionis de solvendo dativas, ac alia onera, et de prestando obsequia realia, et personalia, ut alij Cives Firmani, salvis nonnullis, prout in eo, ac de abitando cum Familiis, massaritiis, et rebus in Castro Firmano, quod alias vocabitur Rombaldo, factum per Marcellinum Monaldi et Socios, prout latius in eo Mattheo Paebendato Ecclesiae Sancti Matthei Sindico Communis Firmi nomine dicti Communis de anno Domini 1293 –Indictione 6, die ultima Novembris Sede Apostolica Vacante ob mortem Nicolai Papae IIII– rogato Fratuctio MagistriPetri Notario –
0136 FIRMUM seu PORTUS S. GEORGIJ Instrumentum pactorum, et conventionum factarum per Morronum Ioannuctij de Firmo Sindicum Communis, et hominum Civitatis praedictae cum consensu Domini Ioannis Vicecomitis dictae Civitatis Vicari pro S. R. E. generalis, et etiam cum consensu introscriptorum Dominorum Priorum Magistro Antonio Magistri Iacobi, Magistro Iacobo Claudij, Iacobutio Thomae, ac aliis de Firmo muratoribus de bene fabbricandis omnes muros circum circa Portum S. Georgij Civitatis Firmi, stare debentes ad eorum risicum pro precio, et sub conditionibus, et pactis prout in eo sub anno Domini 1362 – Indictione XV – tempore Domini Innocentij Papae VI – die 28- Ianuarij rogato SerAndrea Ludovici de Egubio –
0137 FIRMUM Copia Unius Privilegij Alexandri Papae confirmantis omnes consuetudines, et omnia iura concessa, per Dominum Ioannem Papam eius Praedecessorem. Datum Anagni undecimo Kalendas iulij Pontificatus eiusdem Alexandri anno primo. Exemplata per Petrum Martini Notarium anno 1286 – tempore D. Honorij Papae IIII –
0138 FIRMUM Instrumentum quietationis de Ducatis auri trecentis-nonaginta-sex factum per Bonaventuram quondam Marci Donati de Fabriano Domino Andreuctio Sindico Communis Firmi etc& sub anno Domini 1369 – scriptum, et publicatum manu Laurentij olim Petruccioli de Massa tempore Urbani Papae V –
0139 FIRMUM Sumptus, sive exemplum nonnullorum actorum factorum in causa Domini Rodulphi Domini Gentilis de Varano, et Domini Bernardi eius Fratris cum Petrosana Domini Rainaldi, et aliis Sociis, prout in dictis actis –
0140 FIRMUM Rotulus Chartarum pecudinarum simul sutarum, quae sunt num. 14- in quibus apparent diversa jnstrumenta emptionum factarum de Territorio Montis Sicci etc& manu Joannis Joannis Roggerij de anno Domini 1254 –
0141 FIRMUM Unum instrumentum sententiae cum copia facta in causa, quam habuit Commune Firmi cum Commune et particularibus Jadriae occasione Salis Sub anno Domini 1342 – tempore Domini Clementis Sexti, 9 0ctobris a qua appellavit Iacobus de Jadria Procurator Domini Thommasij de Mattaferris etc& rogato Marchitto Angeli de Firmo –
0142 FIRMUM Instrumentum protestationis cum copia factum per Sindicum Communis Firmi Mattheo Michae Procuratori Domini Thomae de Mattaferris occasione salis supradicti de anno Domini 1342 – publicatum manu Vennantij Magistri Marci –
0143 FIRMUM Copia cuiusdam Instrumenti receptionis quorundam Massariorum in Cives Civitatis Firmi – De anno Domini 1320 – tempore Sanctissimi Domini Iohannis Papae XXII –
0143 bis BUCCHIANUM Copia, sive Exemplum quorumdam pactorum habitorum inter Sindicum Communis Firmi, et Sindicum Castri Bucchiani, ac etiam copia cuiusdam electionis Officialium ad assignandum limites, et confinia cum alio exemplo assignationis, et declarationis Officialium Electorum etc& prout latius in eis publicata manu Egidi Transmundi Eldonulfi de Firmo de anno Domini 1333 – tempore Iohannis Papae 22 – Exemplata per Andream Magistri Gentilis de Anno 1335 –
0144 BUCCHIANUM Instrumentum Originale eorum, quae continentur in copia instrumenti retroscripti ad num: 143 – publicata manu Egidij Transmundi de anno Domini 1333 – Vide numerum 143 –
0145 BUCCHIANUM Instrumentum donationis, cessionis et concessionis factae de Castro Bucchiani MagistroFrancisco Petructij Sindico Communis Firmi cum pactis, et condictionibus in dicto instrumento contentis fact& Sub anno Domini 1333 – publicat& manu Egidij Transmundi Notarij – tempore Papae Iohannis XXII –
0146 BUCCHIANUM Instrumentum Scindicatus Communis Firmi factum in personam Magistri Francisci Petructij ad recipiendum Castrum, et Castellare Castri Bucchini a Nobilibus Viris Domino Raynaldo Domini Raynaldi Milite, et Nunctio Gentiluctij de Bucchiano etc& factum sub anno Domini 1333 – publicat& manu Egidij Transmundi Not.ij –
0147 FIRMUM Copia Instrumenti renovationis, seu additionis Statutorum Communis Firmi fact&, et publicat& manu Vanni Domini Sindici de Firmo, De anno Domini 1357 – tempore Domini Innocentij Papae Sexti, copiata per Angelicum Francisci de Molliano de anno Domini 1360 –
0148 BUCCHIANUM Discursus facti super Iuribus Bucchiani, et Mont’Elpari pro Domino Nicolao de Mont’Elparo, seu eius successoribus, adiuncto Privilegio exemptionis Magn.co, et Excel.ti Domino Nicolao praedicto fact& per magnificam Civitatem Firmanam de anno 1396 – manu Domini Vannis Cancellarij Civitatis, Nominando cum Civem etc& prout latius in eo –
0149 FIRMUM Commissio causae obtenta a Sanctisimo Domino Paulo Pontifice 2.do pro parte R.di Domini Luciani Cole Canonici Firmani, ac Rectoris ruralis Ecclesiae Sanctorum Philippi, et Iacobi Firmanae Dioecesis una cum citatione, et inhibitione facta ad instantiam dicti R.di Domini Luciani contra Dominum Iohannem de Castro Ripae de Cerreto ex adverso per Reverendum Dominum Iohannem Sacri Palatij Apostolici Locumtenentem sub anno Domini 1470 – Pontificatus eiusdem Anno 6 rogato Adriano Bart.s Notario Leodiensis Dioecesis, exequuta eodem Anno per Ludovicum Mattheutij Notarium prout a tergo per Instrumentum –
0150 FIRMUM Sumptus quarumdam quantitatum librarum receptarum per Morronum Ioannuctij Bancherium Communis Firmi a variis hominibus dicti Communis Firmi debitoribus tam occasione Dativarum, et Gabellarum, quam etiam salis, sub diebus, Mensibus, et Anno, qui est 1329 – prout in eo. Nec non copia solutionum factarum per Morronum nomine Communis Firmi variis Officialibus dicti Communis de dictis libris receptis rogato Angelo Bernardi de Firmo –
0151 FIRMUM Sumptus quarumdam librarum ut in numero supradicto anno 1332- Nec non copia solutionum ut supra etc& rogato Paulo Francisci Not.o –
0152 FIRMUM, et VENETIAE Sumptus cuiusdam Instrumenti quorumdam pactorum factorum, et initorum inter Commune Firmi, et Commune Venetiarum. Transumptatum per Paganinum Falconum Notarium. Millesimo, et maiori parte dilaceratum –
0153 FIRMUM, et VENETIAE Literae Raynerij Zenij Ducis Venetiarum Potestati, et Commnuni Firmano directae ad favorem Iuliani Sambatini ob damna in personam, et rebus super ripa Portu Firmi passa, in quibus dictus Commune, et homines requirit, ut de tantis injuriis, et damnis eidem Iuliano illatis absque ulla culpa in dicto loco ad restaurationem et emendationem damni providere placeat, alioquin etc& Sub Datum in Palatio Ducale die 12. sept.bris – Vide numeros 238-368-396-409-410-724 –
0154 FIRMUM Bulla Sanctissimi Domini Nostri Eugenij Papae IIII concessionis, quod prima, et secunda causa non retrahantur a Civitate Firmana, sed in dicta Civitate eadem cognosci debeant ex causa prout in ea. De anno 1432 – tertio Caled. Ianuarij Pontificatus eius anno 2.do –
0155 FIRMUM Jnstrumentum Transactionis, et Concordiae occasione reprehensaliarum factum per Universitatem, et Commune Firmi hominibus, et Universitati Tunnuli, et pro Universitati Firmi inter Gentilem Bonifilij Maraldi ex una, et pro dicta Communitate Tunnuli Sylvestrum Filetti ex altera, prout latius in dicto jntrumento de anno Domini 1225 – tempore Domini Honorij Papae 3, rogato Stephano Aulo de Firmo Notario – Vide num. 2252 –
0156 CASTRUM RIPAE CERRETI Instrumentum Mandati Procurae factum per Universitatem, Commune, et nomine Ripae Cerreti in personam Domini Nicolai Dominici de Firmo ad causas, et praesertim in causa, quam habere sperant cum Universitate, et Commune Terrae Montis Sanctae Mariae in Georgio, et generaliter etc& prout in eo. De anno Domini 1421 – tempore Domini Martini Papae V- rogato Vicarello Coluctij Ioacobi de dicto Castro –
0157 FIRMUM Instrumentum dationis, et concessionis cuiusdam petij terrae positae ultra flumen Thesini, in loco qui dicitur Colondes usque in tertiam generationem legitimam masculinam factum per Romanum Dominum Gerardum Reverendum Episcopum Firmanum Gualterio Domini Iohannis de Offida Sub anno Domini 1255 8-Martij, tempore Domini Alexandri Quarti – rogato Iohanne Notario –
0158 FIRMUM Instrumentum quietationis librarum quadrivigentorum sexaginta usualis monetae factum per Dominum Cautem Egidij de Parma tunc temporis Civitatis Firmi Iustitiae iudicem Universitati, et Communi Firmi, et pro eis Coto Egidij Bancherio pro salario sex mensium dicti sui officij prout latius in eo factum de anno Domini 1345 – Indictione XIII – tempore Clementis Papae V – rogato Nunctio Iohannis –
0159 FIRMUM Privilegium, seu licentia data per Raiynuctium S. R. E. Cardinalem Farnesium de ordine Sanctissimi Domini Nostri Pauli Papae 3.ti Ministris Gabellarum Civitatis, et Status Firmi, ut possint a Clero, et personis ecclesiasticis Civitatis id quod solvere voluerint exigere, et recepire absque aliquarum Censurarum incursu. Sub Data apud Sanctum Petrum t3.io Cal. 7.bris Pontificatus eiusdem Anno XV –
0160 FIRMUM Bulla provisionis Parochialis Ecclesiae S.ti Iohannis, et Cappellaniae Sanctae Crucis de Piperno Dioecesis Terrasinen concessa per Sanctissimum Dominum N.trum Paulum 2.um R.do Domino Luciano Cole Canonico Firmano per obitum quondam Francisci Vespe ultimum eorumdem possessorem extra Romanam Curiam defunctum de anno Domini 1469 – Nonis octobris –
0161 FIRMUM Instrumentum liberationis, et absolutionis hominum Communis Firmi a poenis incursis ob non paritionem literis Egregij Viri Domini Gerardi de Fastis Vicarij Marchiae Anconitanae non eundo contra Asculanos Rebelles, et Hostes Romanae Ecclesiae, una cum compositione poena dicta de causa prout latius in eo factum de anno Domini 1308 –tempore Clementis Papae V- rogato de eo Francisco Zannis –
0162 FIRMUM, SANCTUM GINESIUM Instrumentum mandati procurae factum per Universitatem, Commune, et homines Terrae Sancti Ginesij in personam Puctij Magistri Lucae, videlicet ad ipsius Communis, et hominum nominibus a Sindico Communis Firmi recipiendum finem, et generalem quietationem etc& de omnibus damnis etc& per eos, seu eorum sequaces hominibus Firmi factis etc& et sic è converso de anno Domini 1306 – tempore Domini Clementis Papae V rogato Andrea Philippi de Camereno –
0163 FIRMUM Instrumentum acceptationis Potestariae Civitatis Firmi factumper Dominum Cyprianum de Albertis de Florentia pro semestre sub anno Domini 1287 – tempore Domini Clementis VII – rogato Archangelo Retini de Spoleto –
0164 FIRMUM Literae patentes confirmationis omnium privilegiorum, gratiarum, et pactorum initorum, et factorum per quoscunque Summos Pontifices, Legatos, et Officiales Universitati Firmi, nec non Literae Remissionis, et absolutionis hominum omnium, et singulorum tam de dicta Civitate, et Comitatu, quam Incolarum, qui deliquerunt in quocunque homicidio, vel delicto, praeterquam eorum qui delinquerunt contra Statum S. R. E., et Civitatis Firmanae concessae per Dominum Ludovicum de Meglioratis Domini Nostri Papae Nepotem Communitati, et Populo Civitatis Firmanae tempore Domini Innocentij Papae VII – de anno Domini 1406 – rogato SerSimone de Senis Cancellario –
0165 FIRMUM Literae Laurentij Ducis Venetiarum directae Potestati, et Communi Civitatis Firmanae de extrahendis ab ipsa Civitate per Mattheum Carbonis salmis centum frumenti, eisque Venetiaa transferendis, prout in eis latius –
0166 FIRMUM Breve Sanctissimi Domini Nostri Pij Papae IIII directum Prioribus, et Communi Firmi, in quo apparet Licentia concessa eisdem quod possint super tectum Prochialis Ecclesiae Sancti Martini Firmani fabricare, et ampliare unam Aulam seu Lodiam, aut Porticum pro negotiis pertractandis, ac etiam recreationis causa tempore hyemali, ac ex aliis causis prout in eo latius Sub Data Romae die 29- Maij 1565 – Pontificatus Anno 6° –
0167 FIRMUM Literae in forma Brevis Domini Nostri Pij Papae 2.di directae Prioribus Civitatis Firmi, quibus eisdem exponit, quod si summam 2114- florenorum pro subventione S. R. E. solverint Thesaurario in Camerae Apostolicae Libris describantur, quae eidem Communitati in quatuor sextertiis debitis, seu debendis computabantur. Datae Tiburno 12 – Augusti 1461 –
0168 FIRMUM Restitutio octo Castrorum separatorum a iurisdictione Firmana concessa per Gregorium Papam XIII- de Anno Domini 1575 – Pontificatus Anno3.o. Castra sunt haec Massignani, Montis Ottonis, Ponzani, Lauri, Servigliani, Altedoni, Petrituli, ac Castrum Falleroni –
0169 FIRMUM Capitula concordata inter Civitatem, et Ecclesiam Firmanam de anno 1614 cum Breve Pauli Papae Quinti concessum ad favorem Communis Firmi de non fabbricando circa muros Firmanos per distantiam etc& prout in eo & datum 17- Septembris 1613 – Pontificatus Anno Nono –
0170 FIRMUM Duo Brevia Confirmationium omnium Staturorum, privilegiorum etc& Civitatis Firmanae quorum unum Clementis VII Datum die 26- Aprilis 1524 alterum est Pauli 3.tij Datum die 5.a X.bris 1534 –
0171 FIRMUM Mandatum executivum Alexandri Riarij Causarum Camerae Apostolicae Generalis Auditoris ad favorem Domini Leonardi quondamFrancisci Berettarij ad effectum exigendi unam pensionem annuam Ducatorum 40- auri in auro de Camera super Parrochialis Ecclesiae Sancti Clementis de Monte Ulmi Firmanae Dioecesis fructibus sibi per Pium Papam IIII auctoritate Apostolica reservatam in Terra Pisciae, aut in Civitate Florentina. Dat& Romae in aedibus illius anno Domini 1578 – Pontificatus Gregorij XIII – Anno sexto –
0172 FIRMUM SENAE Productio Testium coram Magnifico Domino Ugolino de Corrigia Potestati Senensi, et coram Giliolo eiusdem Iudice collaterali per Ciolum quondamProvenzani Civem Senensem contra Commune Firmi intendens probare se fuisse ab eis captum violenter detentum etc& et violenter coactum facere quetantiam librarum mille etc& prout latius in eo de anno Domini 1298 –
0173 FIRMUM RIPAETRANSONUM Acta, et scripturae celebratae per egregium Legum Doctorem Dominum Iacobum de Boncambiis Commissarium specialiter deputatum per Reverendissimum Dominum Petrum Columna Provincia Marchiae Anconitanae Gubernatorem Generalem inter Magnificos, et potentes Dominos Dominum Ludovicum, et Gentilem de Melioratis, seu Communitatem Firmi ex una, et Communitatem, et homines Ripaetransonis ex altera partibus, ex causa differentiae certorum confinium ut dicto Castellariorum Guardiae et S. Angeli de Trifunto, et eorumdem Territoriorum, et pertinentarum inter dictas partes ortae de anno 1425 – tempore Martini V.ti –Angelo Nicolai Notario Deputato –
0174 MOLLIANUM Copia Instrumenti immissionis, tenutae, et bonorum emptorum a Camera Apostolica per Cicchum Thomae Crisendei Sindicum Communis, et hominum Castri Mogliani receptae a Domino Thoma de Parisanis, de Tolentino Commissario, et Procuratore Reverendi in Christo Patris Domini Petri Rattoncini Receptori in Italia pro S. R. E., et Domino Nostro Papa Generali de anno 1370 – tempore Domini Urbani Papae V.ti Exemplata per Iohannem Nuctij tempore Domini Pregorij PP. XI –
0175 MOLLIANUM Copia Instrumenti quietationis Ducatorum auri duorum millium, et quadrigentorum facta Ciccho Thomae Crescendei Sindico Communis, et hominum Molliani per Dominum Petrum Rattoncini pro Sanctissimo Domino Nostro, et S. R. E. fructuum, redituum etc& Camerae Apostolicae in Italia Receptorem Generalem pro certis bonis a Camera Apostolica emptis per Dominum Cicchum etc& prout in eo latius de anno 1370 – tempre Domini Urbani Papae V.ti publicata manu Iohannis Americi de Parma Notarij exemplata manu Iohannis Nuctij de Molliano sub anno Domini 1371 – tempore Gregorij Papae XI –
0176 FIRMUM Confirmatio Gabellae dimidij quadrantis pro qualibet Libra Carnis pro perficiendo Monasterio Sanctae Marthae concess. per Sixtum V.um Domino Caesari Ottinelli Civitatis, et Communis Firmi apud eundem Sanctissimum Oratori De anno Domini 1586 – ultima Iunij Pontificatus illius Anno 4.to –
0177 FIRMUM, et MONTIS S. PETRI Literae Apostolicae in forma Brevis Sixti IIII Pontificis Maximi directae A. Episcopo Tiburtino Provinciae Marchiae Legato ad informandum se, possessumque, acta omnia, et probationes diligenter inspiciendum causa violentae mortis Domini Dominici de Castro Montis Sancti Petri de Alleiis Firmanae Dioeocesis contra Communitate, homines, Priores etc& Firmi, absolvendumque, cassandum, et annullandum omnia injuste contra dictam Communitatem intentata. De Anno Domini 1474 – Pontificatus eiusdem anno tertio –
0178 FIRMUM Rescriptum Clementis Pontificis Maximi Revd.mo Camerinense Episcopo, et Mansionario Firmano ad absolvendum a Censuris, et Excommunicatione quosdam Testes producendos in una causa inter Commune Firmanum ex una et Nobilem Virum Annibaldum Transmundi Romanorum Proconsulem super iniuriis penuniae summa etc& vertente, et ad excommunicandum denuos praedictos Testes post depositionem etc& Datum Viterbij Decimo Kalendas Junij Pontificatus anno V.to –
0179 FIRMUM, seu CASTRUM MONTIS VIRIDIS Copia instrumenti receptionis Dotis Nobilis Dominae Isabellae Sororis Dominorum Ianini, et Andreae de Rovellono, per Nobilem Virum Mercenarium fiulium Domini Fidesmidi de Montis Viridi maritum, et sponsum praedictae Dominae Isabellae etc& prout in ea publicata per manus Magistri Superantij de Cinglo Medici Notarij de anno 1314 – tempore Clementis Papae5.ti, Exemplata manu Thomae Lamberti de Camerino Anno Domini 1361 . 4.ta mensis Augusti tempore Domini Urbani Papae V.ti – Vide num. 213 –
0180 FIRMUM, MONTE CAUSARIO Rescriptum Honorij III Pontificis factum sub plumbo Potestati, et Populo Firmano, ut cogant homines Castri Civitatis Novae ad restituendum libertati homines Castri Montis Causarij, quos captivos detinent. Sub Data Laterani Nonas Decembris Pontificatus anno quinto, videlicet anno Domini 1220 –
0181 MONTIS VIRIDIS, FIRMUM Copia cuisdam sententiae condemnatoriae latae per Dominum Genium de Arezzio Iudicem in Marchia Anconitana super Malefitiis Generalem contra Potestatem, Capitaneum Civitatis Firmi, omissos nonnullos alios, et Mercenarium Domini Fidesmidi de Monte Viridi ob excessus, et delicta ut latius in dicta Sententia Lata sub anno Domini Iohannis Papae XXII – rogato Alberto Guglielmi, exemplata per Paulum Gentiluctij de S.° Justo –
0182 FIRMUM Copia, seu sumptus cuiusdam privilegij Revd.mi Domini Petri tituli Sanctae Mariae Transtiberim Cardinalis, et in nonnullis Provinciis et Terris S. R. E. Vicarij Generalis directs Rectori Thesaurario, seu Gabellarum exactoribus Provinciae Marchiae, videlicet, quod hominibus tam Civitatis, quam Status Firmi pro milliare olei tantum solvi faciant florenum unum cum dimidio pro Gabella, et pro qualibet Libra exstimationis mercantiarum duodecim denarios, prout latius in eo fact&, tempore Sanctissimi Domini Nostri Gregorij Papae XI – Die 27- Decembris Pontificatus sui anno 3.o –
0183 FIRMUM,et ANCONA Instrumentum procurationis factum per Universitatem et homines Civitatis Anconae in personam Domini Rainaldi Farabotti de dicto loco ad dictae Universitatis nomine renovandam, et confirmandam antiquam amicitiam cum Commune Firmi, et eius Sindico, et ad faciendum cum dictis Communibus, et hominibus earumdem cum Sindicis pacta, et conventiones duraturas ad quinque annos, ac ad promittendum etc& prout latius in eo sub anno Domini 1292, Sede Vacante – rogato Philippo Dagi de Ancona –
0184 FIRMUM Breve Pauli Quinti Pontificis Maximi, per quod prohibetur omnibus tam Laicis, quam in Ecclesiastica Dignitate Constituitis personis ne imposterum in Civitate et in Territorio, ac Comitatu Firmano tam in Terris propriis, quam in alienis seratur Oriza. Datum VIII- Februarij 1611 Pontificatus Anno 6.to –
0185 FIRMUM Processus fulminatus super expedictione Parocchialis Ecclesiae Sancti Iohannis, et cappellae Sanctae Crucis de Piperno Terracinensis Dioecesis ad favorem Domini Luciani Cole Canonici Firmani directus R.mo Domino Episcopo Terracinensi, eiusque in spiritualibus, et temporalibus Vicario, ut eum in dictarum possessionem immittant. De anno Domini 1469- die 21 – Octobris rogato Iohanne Notario –
0186 FIRMUM Instrumentum Donationis Palatij, eiusve jurium positum in Civitate Firmi in capite Plateae Magnae, iuxta bona Sanctae Mariae Humilitatis factum per Reverendum F.rem Bartholomeum Ordinis Pauperum Apostolorum Generalem, et Capitulum Fratrum dicti Ordinis, Universitati, et Communi Firmi, et pro eo Marino Vannis, et Sociis tunc temporis Prioribus de anno 1470 – tempore Domini Pauli Papae 2.di rogato Procuctio de Ritiis Notario –
0187 FIRMUM Instrumentum quietationis Ducatorum viginti-unius millium occasione pretij unius Adamantis, sive Margaritiae venditae, et factum respettive per Dominum Antonium Bragadinum Casserium, et Exactorem Venetum Universitati, et Communi Firmi, et pro dicta Universitate Domino Octaviano Matheuctio factum sub anno Domini 1562 – die XI- X.bris rogato Petro Francisco Blancho –
0188 FIRMUM Privilegium Serenissimi Domini Ottonis Quarti Imperatoris Romanorum semper Augusti concessum Civibus et Civitati Firmanae, ut possint cudere, et facere denarios prout latius in eo Sub anno Domini 1211 – Calendis Decembris –
0189 FIRMUM Breve Leonis Papae Decimi, quo praecipit Communitati Firmanae, ut mittat 100 operarios Lauretum per duos menses sub poena excommunicationis etc& De anno Domini 1519 – Vide numerum 1377 –
0190 FIRMUM Breve Sanctissimi Domini Nostri Eugenij Papae IIII confirmans ordinationem factam per Magnificos Dos Priores Firmanos, ut Hebraei ibidem commorantes ferrent signum O notabilis quantitatis, et coloris, ut a Christiani decernantur. De anno Domini 1433 – 6.a Iunij –
0191 CASTRUM MONTIS LUPONUM Instrumentum mandati procurae factum per Commune, et nomine Montis Luponis in personam Domini Matthei Marci de Firmo ad causas, quas habet, et in specie cum Domino Hannibaldo Domini Transmundi, sub anno Domini 1267 – Indictione X tempore Domini Clementis Papae IIII – rogato Homodeo Notario – Vide numeros 296-710
0192 FIRMUM Bulla, seu Literae patentes confirmationis omnium libertatum exemptionum, immunitatum, gratiarum, privilegiorum, indultorum etc& concessorum Communitati, et hominibus Civitatis Firmi a Sanctissimo Domino Nostro Calixto Papa III, ac aliis eius Praedecessoribus, ac Legatis, et Nuntiis Sedis Apostolicae confirmatae etc& per Sanctissimum Dominum Xistum Papam 4.um Sub Data anno Domini 1471 – Pontificatus Anno primo –
0193 FIRMUM Literae patentes absolutionis nonnullorum hominum Civitatis Firmi ob excessus, malefitia, et delicta facta per ipsos frangendo Carceres, et extrahendo Belfortem Domini Antonij de Aceto, Dominum Antonium Benedicti, et Dominum Iohannem Augustini per suas culpas, et excessus morti condemnandos, metu quarumdam Litterarum Francisci Sfortiae Vicecomitis concessarum per Iohannem Epicopum Maceraten&, prout latius in eis etc& sub anno Domini 1433 – tempore Eugenij Papae IIII –
0194 FIRMUM Literae in forma Brevis Sanctissimi Domini Nostri Leonis Papae Decimi directae Communitati et hominibus Firmi, in quibus eisdem praecipitur, ut sub poena excommunicationis, et confiscationis omnium honorum, et aliis poenis arbitrio eius infligendis nullas iniurias, aut quodvis detrimentum inferre praesumant quibusvis personis, locis, aut gentibus S. R. E. subiectis etc& prout in eis de anno Domini 1555 –
0195 FIRMUM Instrumentum quietationis florenorum 198- auri factum per Dominum Bertuctium Magistri Lambertini de Macerata nomine Domini Petri de Caieta Camerae in Marchia Thesaurarij Paulo Puctij de Firmo nomine Communis Firmi solvendi pro tertia paga dicto Communi tangendi ratione Belli Civitatis Perusiae de anno Domini 1369 – tempore Domini Urbani V.ti rogato Francisco Branche –
0196 FIRMUM Instrumentum quietationis Ducatorum 16/m auri ad rationem librarum sex, et soldorum quatuor pro Ducato factum per Dominum Danielem Delphinum tam suo, quam nomine Andreae eius Fratris degentis Venetiis Universitati, et Commune Firmi, et pro eo Domino Octaviano Matheuctio eius Procuratori ex causa prout in eo de anno Domini 1562 –rogato Mattheo Saliano Notario –
0197 FIRMUM Copia quarumdam Literarum R.mi Domini Episcopi Sabinen directarum Re.do Domino Bonifatio in Provincia Marchiae Vice Rectori in quibus eidem praecipitur, ut processum contra Commune Firmi per ipsum formatum, ex quo in tempore talleam tangendi non solverit, casset, et aboleat etc& visis praesentibus. Data prope Viterbium 20- Maij. Transumpta per Bartholomeum Guidonis de Imola.
0198 FIRMUM Breve Sanctissimi Domini Nostri Innocentij Papae VIII obtentum ab instantiam Comitis Iacobi de Scolis de Placentia directum Prioribus, et Communi Firmano, ut eundem Comitem Iacobum ad Officium Praeturae Civitatis pro semestri inchoando post finitum tempus praesentis Praetoris benigne recipiant datum per eundem in forma solita juramento de non recipiendo aliquod genus muneris, prout latius in eo Datum Romae p.ma 8.bris 1488 –
0199 FIRMUM Breve Sanctissimi Domini Pij Papae 2.di directum Antianis, et Communi Civitatis Firmanae, in quo eisdem commendat Andreuctium Gerardium equitem Senensem, ut eundem in prima electione de futuro Capitaneo faciendo eligere debeant, prout latius in eo Datum Romae prima 8.bris 1443 – Pontificatus anno X.mo –
0200 FIRMUM Breve Sanctissimi Domini Innocentis Papae VIII- directum Prioribus Firmi, in quo eis commendat Dominum Balthassarrem de Leonardellis de Urbeveteram Praetorem in honore habeant ex causis prout in eo sub anno Domini 1488 . Pontificatuseius Anno X.mo –
0201 FIRMUM seu CASTRUM MONTIS S. PETRI Breve Sanctissimi Domini Nostri Pauli Papae 2.di directum R. Domino Vicario Episcopi Firmi, in quo eidem committit, ut homines Civitatis Firmanae, qui Ecclesias incendio dederunt, ac Castrum Montis Sancti Petri de Alleiis expugnaverunt iniuncta poenitentia salutari absolvat, non obstan& Data Romae 12 – Aug. 1470 –
0202 FIRMUM Inquisitio, una cum Testium depositionibus fact& per Dominum Gentilem de Gualteronibus, et Dominum Gentilem de Molliano Iudices, et etiam per Iacobum Franconis, et Socios Priores Communitatis et Populi Firmi, et Civitatis Firmi, ex eorum officio, et authoritate ei concessa per reformationem Concilij Trecentorum de Populo, ac etiam secundum formam Statutorum, et ordinamentorum Civitatis Firmi contra Dominum Franciscum de Sancinis de Spoleto Potestatem Civitatis Firmi; Dominum Paulum eius Socium, et alios Notarium, et Birruarios causa, et occasione prout in dicta Inquisitione anno Domini 1297 – tempore Domini Bonifatij Papae Octavi –
0203 FIRMUM Copia, seu sumptus quorumdam praeceptorum factorum ad instantiam Dominorum Priorum Civitatis Firmi nomine dictae Civitatis Officialibus Castrorum de quibus in dicta Copia, de mittendo festinanter milites, videlicet illam quantitatem pro quolibet Castro, quae est scripta in dicto sumptu, causa prout in eo, ac ad alia prout in dicto sumptu. Exemplat& per Angelum Bernardi de Firmo anno Domini 1352 – tempore Clementi Papae 6.ti –
0204 FIRMUM Receptum, seu quietatio facta per Dominum Bonifacium de Bellacijs Mercatorem Florentinum Commorantem in Romana Curia Procutarorem D. Salvi de Bulgarinis et Sociorum de Ducatis 1224- auri in auro de Camera DD. Ioannis Mariae Argolici, Iohannis Baptistae de Morronibus, et Sociis Oratoribus Communi Firmi nomine dicti Communis sub Die 14- Iunij 1504 – tempore Iulij 2 Pontificis Maximi, ac alia sub dicta die Ducatorum 818- auri in auro facta per Dominum Petrum del Bñ Mercatorem Florentinum iisdem rogato Philippo de Carolis Camerae Apostolicae Notario –
0205 FIRMUM Literae Revd.mi Episcopi Praenestini S. R. E. Cancellarij, seu Sanctissimi Domini Nostri Papae Noni directae Prioribus, quibus hortatur eosdem, ut in obedientiam, et fidelitatem debeant de bono in melius perseverare erga Romanam Ecclesiam ex causis ut in eis, sub Data Romae XI Ianuarij –
0206 FIRMUM Literae Magificorum Dominorum Priorum Civitatis Firmi directae Serenissimo Regi Siciliae, in quibus eum supplicant, ut Domino Troijlo Civi Firmano fidem, et audientiam praestet in omnibus, quae ipsi pro parte dicti Communis exponet. Sub Data Firmi die 23-Martij anno Domini 1474 –
0207 FIRMUM Literae Ill.mi Domini Valerij Ursini directae Magnificis Dominis Prioribus Civitatis Firmi, in quibus eisdem significat, quod de denariis praeceptis per Dominum Octavianum Mattheuctium nomine Communis Firmi a Delphinis Mercatoribus Venetiarum in sui commodum mille Ducatos converterit, promittens solvere interesse, et censum pro rata, et ad tempus prout Commune Firmi dictis Delfinis solvit, prout latius in eis sub anno Domini 1549- 21 Iulij –
0208 FIRMUM Sumptus cuiusdem Instrumenti locationis, et affictuationis omnium introituum, et proventum Civitatis, et Status Firmi, quod Dominos Iohannes Franciscus Rosatus conductor, seu administrator illorum exigere, et percepire solitus erat pro septem annis. Datae, et locatae per Rev. Dominum Franciscum Michaelem Almae Urbis Gubernatorem, ac per alios, prout in eo nomine Sanctissimi Domini Nostri Papae, et Camerae D. D. Binno de Altovitiis, et Sociis Mercatoris Florentinis pro precio, et annuo fictu florenorum 3/m, et quingentorum –
0209 FIRMUM, PONZANUM Instrumentum, seu Fides facta per Dominum Hieronimum Victorium Notarium Firmanum per pendentia litis, quam Cives Firmani habent cum Universitate, et hominibus Communis Castri Ponziani occasione solutionis Pascuorum, et aliorum graviminum. De anno Domini 1566 – tempore Papae Pij Quinti –
0210 FIRMUM Literae Domini Nicolai de Jmola Camerae Apostolicae Notarij directae Dominis Prioribus Civitatis Firmi, in quibus certiores eos facit posse petere a Sanctissimo quemlibet gratiam, et facultatem, quam certo certius ob fidelitatem S. R. E. praestitam consequentur. Sub Datum Janue die vigesima secunda Julij Indictione 7.a –
0211 FIRMUM Instrumentum Decreti facti per Reverendum Dominum Astorgium Anconae, et Numanae Episcopum, ac pro Sanctissimo Domino Nostro Martino Papa V.to in Provincia Marchiae Gugernatorem, quod omnes, et singulae causae primae et 2.ae instantiarum de caetero cognosci possint in Civitate Firmi – Datum anno Domini 1430 – die 5.a Decembris rogato Ser Mario Ser Matthei –
0212 FIRMUM Oblatio facta 3200- florenorum pro quatuor annis per Vincentium Tintum pro Gabellis, et proventibus Communis Firmi iuxta folium de anno Domini 1558 –
0213 FIRMUM Instrumentum receptionis Dotis Nobilis Dominae Risabellae Sororis Dominorum Ianini, et Andreae de Rovellono per Nobilem Virum Mercenarium filium Domini Didesmidi de Monte Viridi etc& – Vide num. 179 –
0214 FIRMUM Instrumentum quietationis quadrigentorum aureorum pro taleis anno 1390- solutorum Domino Antonio Covelli pro S. R. E. Marchiae Thesaurario Generali per Dominum Franciscum Nicolai Mercatorem Civitatis Maceratensis solventem nomine Communis Firmi de anno 1391- Et altra Quietatio 22- Ducatorum aurei, et sex Anconitanarum argenti solutorum idem per eundem etc& Rogato Berto Gentilis de Murro Vallium –
0215 FIRMUM, seu CASTRUM SANCTI BENEDICTI Instrumentum venditionis octavae partis Castri Sancti Benedicti, eiusve Territorij, iurium, et aliorum factum per Dominum Deutegardeno Domini Morici de Sancto Fabian& Procuratorem Domini Gualterij Domini Bernardi de Acquaviva Francisco Domini Suppi Civi Firmano, ac Sindico Communis Firmi pretio mille librarum receptarum per ipsum venditorem a dicto Sindico Communis Firmi, ac aliarum causarum, prout in dicto venditionis instrumento facto sub anno Domini 1281 –die 19.Februarij – rogato Petro Bartholomei, Ecclesia Romana Pastore vacante –
0216 FIRMUM Sententiae Condemnatoriae, seu Condemnationes pecuniariae, et corporales latae per Dominum Andream Iohannuctij de Castello Firmi potestatem contra diversos pro infrascriptis in dictis sententiiis excessibus, et delictis tempore Domini Urbani Papae VI, Sub Annis, Mensibus, et diebus in eis sub rogitu Ser Alphini Notarij.
0217 FIRMUM Copia Privilegij Christiani Archiepiscopi Maguntini confirmans omnia Civitatis Firmanae bona, jura, rationes, justitias, terras, agros, vineas etc&, ac remittens eumdem Civitatem, et homines in eadem libertate, quam anno ante Civitatis destructionem habuerunt etc& relevans eos, seu etiam infra proximos quinque annos ab omni exactione vel dativa quavis modo a quoquam hominum exacta. De anno Domini 1177 – apud Assisium – Exemplata per Bartholomaeum Petri –
0218 FIRMUM Bulla Sixti Quinti Pontificis Maximi in qua admittitur resignatio notariatus Firmani Lucae Angeli Galeotti in favorem Communis, et hominum Civitatis Firmi dummodo dicta Communitas, et homines dicti Lucae Angeli pro hac vice ratione dicti Officij mille et septuaginta scuta monetae Romanae de Iuliis 10 solvant, quae Scuta praedicta decimo quinto quolibet anno recurrente Romanae Ecclesiae Pontificibus, seu Camerae Apostolicae solvere tenebuntur Data anno Domini 1590 – Pontificatus Anno Quinto –
0219 ASCULUM, seu FIRMUM Copia trium Bullarum Bonifacij Papae Octavi directaeprima Potestati, et Communi Firmano. Altera Nobili Viro Davino de Ferentino militi in Anconitana Marchia Vicario Generali. Tertia Nobili Viro Gentili de Fiuliis Ursi, ut Castra Montis Pasilli, Furci, et Montis Cretacij hostiliter Commune Esculano expugnata, devastata, et accepta dicto Domino Davino absque dilatione assignari curent sub poena in eis contenta etc& prout in eis. Data apud Urbem Veterem Decimo-quarto Calendas Augusti Pontificatus anno 3.o – Exemplata per Dominum Stephanum Thomae de Firmo Notarium sub anno Domini 1298 – tempore Bonifatij Papae VIII – Vide numeros 248-456-712-808 –
0220 FIRMUM Copia Privilegij Jnnocentij Papae Quarti, in quo praecipit Marchiae Anconitanae Rectori, quatenus omnia privilegia, et jura Civitatis Firmi illibata conservet, et conservari faciat. Dat& Laterani Tertio Idus Decembris Pontificatus XI– Exemplatum per Dominum Deuteguardem Notarium de anno 1272 –
0221 FIRMUM Copia Privilegij Gregori Papae V facta Communi, et hominibus Firmi ut possint contra Malefactores exercere justitiam de anno Pontificatus XV Exemplata per Petrum Martini Notarium anno Domini 1286 – tempore Honorij 4.ti –
0222 FIRMUM Copia privilegij Innocentij Papae, in quibus confirmat omnia jura, indulta, et privilegia Civitatis Firmi. Sub Data Mediolani 16 Calendas Augusti Pontificatus nono. Exemplat& pro Petro Martini Notarium de anno 1286 – tempore Honorij 4.ti –
0223 FIRMUM Copia privilegij quarumdam concessionum factarum Communi Civitatis Firmi per Robertum de Castillono Sacri Romani Jmperij in Marchia Vicarium Generalem. Actum prope flumen Tennae rogato Nicolao Monturano –
0224 M. SANCTAE MARIAE in GEORGIO Copia seu exemplum publici instrumentis declarationis, et pronunciationis in causa vertente inter homines, et Commune Montis Sanctae Mariae in Georgio, et coram Sindicum etc& contra Cameram Romanae Ecclesiae in Provincia Marchiae, et Advocatus, et procuratores dictae Camerae ad haec vocatos et requisitos per Nicolaum de Coructis de Gualdo Legum Doctorem Generalem Auditorem, et Iudicem ordinarium deputatum Revd.mi in Christo Patris Domini Gerardi Dei Gratia Abbatis Majoris Monasterij Turonen Almae Urbis Patronum B. Petri etc& Gubrnatoris – rogato Francisco Sanctis de Gualdo Exemplata manu Iacobi Francisci de Monte Sanctae Mariae in Georgio de anno Domini millesimo trecentesimo septuagesimo quarto – tempore Domini Gregorij Papae undecimi –
0225 FIRMUM, seu MONS S. MARIAE in GEORGIO Instrumentum Sindacatus Terrae Montis Sanctae Mariae in Georgio factum in personam Vannis Cicharae de dicta Terra ad praesentandum Pallium in Festo Assumptionis B. M. V. prout de more, publicatum manu Colae Domini Angeli Bernardi Notarij anno Domini 1392 – tempre Bonifatij Divina providentia Papae Noni –
0226 FIRMUM, SMERILLUM Instrumentum cautionis, seu fideiussionis Nobilis Viri Raynaldi de Brunforte pro Domino Corrado Domini Bovis de Smerillo vendente, et tradente Antonio Valentis olim de Monte Pasillo, nunc de Civitate Firmana, Domos, Palatium, Turrim etc& in eo contenta etc& rogatum manu Andrea Martini anno Domini 1297 – tempore Bonifatij Papae 8.1 –
0227 FIRMUM Copia, sive exemplum cuiusdam privilegij R.mi Domini Albanen in Italia citra regnum Siciliae Vicarij Generalis absolutionis quorumdam Bannorum, et condemnationum per Officiales Camerae Apostolicae factas contra Nobiles de Smerillo, de Camporo, de Massa, de Brunforte, de Monte Viridi, de Molliano Comitatus Civitatis Firmi concessum per eumdem Reverendissimum Dominum Albanen& eisdem Universitati, et Communi Firmi, et directa Re.mo Episcopo Ausimano tempore Domini Gregorij Papae XI – Anno Pontificatus p.mo exemplata per Benedictum Notarium de Amandula –
0228 FIRMUM, et CASTRUM SANCTI BENEDICTI Instrumentum venditionis factae per Dominum Venibene de Abbamontis de Civitate Esculi pro se, et Simonicto Domini Georgij de Monte Pasillo, et tutorio nomine Georgiuctij filij quondam Domini Siminicti Domino Iacobo de Rusticis Sindico Communis Firmi de octava parte Castri Sancti Benedicti de Albula, quam nomine suo, et supradictorum habebat in dicto Castro pro indiviso cum Commune Firmi, cum domibus, plateis, silvis, pascuis, Terris etc& prout in eo, cum conditione quod Gualterius de Brunforte, et Franciscus Domini Albertini de Monte Pasillo in solidum Fideiubeant pro ipsis Domino Venibene, et aliis venditoribus de observando contenta in Istrumenta pro precio 500- librarum Vultern& Anconitanarum, et Ravennatensium bonorum de anno 1291 – die penultima Ianuarij, tempore Sanctissimi Domini Nostri Nicolai Papae Quarti – manu Andreae Martini –
0229 FIRMUM Privilegium confirmationis absolutionis factae per Reverendum Egidium Civitati Firmanae, eiusque Comitatui, et hominibus facta per Urbanum V- Pontificem non obstante contradictione, et praetendentia R. Domini Stephani Abbatis Monasterij Sancti Victoris prout latius in eo sub Dat& Romae 14- Calen. Februarij Pontificatus eiusdem anno Septimo sub subscriptione G. de Bosco –
0230 FIRMUM Copia, sive exemplum cuiusdam reformationis super tractatu obedientiae, reconciliationis, et pacis prout latius in ea factum in Concilio generali Trecentorum de Populo Civitatis Firmi sub rogitum Crescini Iovannitti de Fabriano extractum, et transumptum per Antonium Venturae de eodem loco, sub anno Domini 1327 – tempore Sanctissimi Domini Iohannis Papae 22.di –
0231 FIRMUM Privilegium Remissionis octo millium, et ducentorum florenorum auri iuxta, et secundum tractatum, et compositionem factam per Universitatem, et Communi Firmi cum MagistroRoggerio Cactia Praeposito, et in Marchia ad condemnatorum, et condemnationum compositionem pro Camera specialiter deputato ob excessa facta per Universitatem, et homines Firmanos, concessum per Sanctissimum Dominum Nostrum Bonifatium Papam 8.um dicto Communi Firmi. Data Romae Cal. Februarij Pontificatus anno 4.to–
0232 FIRMUM Sumptus cuiusdam instrumenti venditionis Palatij et domorum positis in Civitate Firmi in Contrata Florentiae iuxta fines in eo appositos factus per Cuctium Iacobi de Benvengatis, et Bandinum Domini Fuctij Iohannino Scambij Sindico Communis Firmi nomine dicti Communis pro pretio duorum millium, et quingentarum librarum factus sub anno Domini 1341, tempore Benedicti XII – rogato Vannino Francisci. Exemplatus manu Cicchi Vannini etc&. –
0233 FIRMUM Sumptus praecepti lati per Dominum Mochatam de Picholominibus de Sena Civitatis Firmi Potestatem Castris, et hominibus, prout latius in eo de parendo mandatis eiusdem, et dicti Communis, ac etiam de mittendo nuntios ad fidejubendum factus de Anno Domini 1342 tempore Benedicti Papae XII –rogato Simone Vannis. Exemplat& manu Matthei Angeluctij Barrabon de Firmo anno Domini 1352 – tempore Clementi Papae VI –
0234 FIRMUM Privilegium Serenissimi Domini Ottonis Quarti Romanorum Imperatoris Concessum Universitati, et hominibus Civitatis Firmi, videlicet tradendo eis, atque eorum successoribus plenam jurisdictionem littoris maris a flumine Potentiae usque ad flumen Truenti, licentiam cudendi monetam, et vietandi, seu prohibendi cuiuscumque munitionem quamcunque, et constructionem aedificiorum ab eodem litore per mille passus etc& Datum anno Domini 1211 – Regnante Domine Ottone 4.to Imperatore anno eius Imperij XIIII tempore Sanctissimi Domini Nostri Innocentij Papae III – Huis rei testes in eo nominati sunt Petrus Almae Urbis Praefectus, Fridericus marchio de Baden, Comes Hermannus De Arziburch, Comes Haydenez De Lutrube, Guido Cazaconte etc& –
0235 FIRMUM Sumptus, seu Copia Privilegij supradicti Serenissimi Ottonis Quarti Romanorum Imperatoris, Transumpt& manu Iacobi SerGeorgij de Firmo sub anno Domini 1464 – tempore Pij Papae 2.di –
0236 FIRMUM, seu CASTRUM SANCTI BENEDICTI Instrumentum pactorum initorum inter Mattheum Marci Sindicum Communis Firmi, et Gentilem Domini Alberici Procuratorem Nobilis Viri Vinciguerrae Domini Albertini de Mercato ante venditionem factam per ipsum Gentilem nomine dicti Vinciguerrae Domino Mattheo Sindico praedicto de medietate quartae partis totius Castri Sancti Benedicti de Albula, in quibus reservavit sibi jurisdictionem, Vassallos, et Castra Mercati, Borempadarij, et Alvetrete, ac facultatem costruendi novum Castrum sub anno Domini 1280 – tempore Nicolai III manu Ser Andreae Martini –
0237 FIRMUM, MOLLIANUM Instrumentum venditionis bonorum quondam Gentilis De Molliano condemnati, factum per Reverendissimum Dominum Egidium Romanae Ecclesiae Vicarium Generalem Communis Firmi, et pro eo Dominico Domini Boniovannis Sindico precio 3/m florenorum sub anno Domini 1355 – tempore Innocentij Papae Sexti, rogato Antonio Bartholomei de Firmo – Vide num. 322 –
0238 VENETIA, seu FIRMUM Sumptus cuiusdam Rubricae Satuti Firmani de exemptione bonorum Civium vehendorum a Trunto flumine usque Venetias ac alia prout in dicto sumptu extractus Sub anno Domini 1284 –rogato Iacobo Albertucci –
0239 FIRMUM Instrumentum procurationis factum per Dominum Stephanum Petri Romanorum Proconsulem, et Civitatis Firmi Capitaneum cum consensu Dominorum Priorum, ac totius Concilij dictae Civitatis in personam Thomassini Thoma ad dicti Communis nomine emendum domum, vel domos, unam vel plures a quibuscunque personis vendere volentibus pretio mille septingentarum, et quinquaginta librarum, ac ad accipiendum, et recipiendum tenutam, et possessionem dictarum domorum etc& prout in dicto procurae mandato facto sub anno 1295 – rogato Benevenuto Boncambij Notario –
0240 CASTRUM SANCTI BENEDICTI, FIRMUM Instrumentum venditionis factae octavae partis totius Castri Sancti Benedicti pro Dominum Ugolinum Domini Georgij de Monte Pasillo nomine suo, et tutorio Siminicti sui Fratris Domino Francisco Domini Suppi Sindico Communis Firmi pro precio 500- Vultern& Ancon& cum omnibus juribus, Dationibus Ecclesiarum, pascuiis, et aliis de anno Domini 1280 – Sede Vacante per morten Nicolai Tertij Pontificis Maxini – manu Ser Andreae Martini –
0241 FIRMUM Instrumentum sumptus quarumdam Litterarum Sanctissimi Domini Nostri Innocentij Papae VII- directarum Prioribus, et Communitati Civitatis Firmanae, in quibus continentur, ut totis viribus ab officio Potestariae, sive Capitaneatus, aut Locumtenentis tam Civitatis Firmanae, quam Girofalchi, Comitatus, Territorij, et Districtus Iohannem Cicchum Filimartium Domicellum Neapolitanum amoveant, et expellent, et possessionem praedicti Girofalchi cum munitionibus, et rebus ad id pertinentibus Revd.mo Domino Angelo pro Romana Ecclesia in Provincia Marchiae Legato tradant, et assignent, prout latius in eo. Sub Data Viterbi Nonis Ianuarij Pontificatus anno secundo. Exemplata per Antonium quondam Ser Cischi Notarium –
0242 MONASTERIUM SANCTI PETRI de FERENTILLO Sumptus cuiusdam Privilegij Sanctissimi Domini Nostri Gregorij Papae IX- factum ad favorem Monasterij, et Monachorum Sancti Petri de Ferentillo, videlicet quod Monasterium praedictum sit liberum, et exemptum tam in capite, quam in membris ab omni Ecclesiastica, secularive persona etc& prout in eo sub anno Domini 1231, 16- Cal. X.bris Jndictione V – anno Pontificatus octavo – Exemplatum manu Iohannis Theodini Notarij –
0243 FIRMUM Instrumentum Mandati procurae factum per Dominam Antoniam uxorem quondam Domini Iohannis Vicecomitis de Olegio in personam Stephani Thomae de Firmo ad nomine ipsius Dominae Antoniae comparendum coram Dominis Prioribus Civitatis Firmi, et nomine praedictae constiuendum petendum exigendum et recipiendum omnem quantitatem pecuniae ipsi Domini constituenti debitae et debendae ac ad lites, et causis etc& Sub anno Domini 1371 – tempore Domini Gregorij XI – rogato Gratio Cole de Narnia –
0244 FIRMUM Instrumentum cuiusdam reformationis factum per Angelum Maccoli, et Socios Priores Populi Civitatis Tuderti super petitione pro parte Domini Fortunati Domini Ranaldi de Carociis dictae Civitatis Tudertinae ad officium Potestariae Civitatis Firmi electi de non concedendo represalias contra Universitatem, et Commune Firmi prout latius in eo sub anno Domini 1385 – tempore Domini Urbani 6.ti – rogato Ristoro quondam Simonicti Ristorij Notario –
0245 FIRMUM Instrumentum Venditionis factae de quarta parte pro indiviso totius Castri Sancti Benedicti de Albula Domino Mattheo Manci Sindico Communis Firmi per Nobiles Viros Dominum Anselmum Domini Transmundi, et Bonorepaduro, et Berarductium Domini Guilielmi eiusdem Castri pro se, et nomine Friderici sui Fratris precio 1000- librarum Vulturn& Anconitanarum cum omnibus iuribus, Vassallis, Ecclesiarum Patronatibus, Pasquis, et aliis, pro quibus observandis Benedictus Roggerij de dicto Castro fideiussit anno Domini 1280 – die 26 Iulij, tempore Nicolai Tertij manu SerAndreae Martini –
0246 FIRMUM, seu CASTRUM SANCTI BENEDICTI Instrumentum possessionis traditae per Roggerium de Sancto Angelo pro se, et procuratorio nomine Suppi, et per Suppum Domini Iustiniani procuratorio nomine Domini Anselmi, et Berarductij Guilielmi de Bonorepaduro Francisco Domini Suppi Sindico Communis Firmi de Castro Santi Benedicti de Albula Ecclesia, Platea, et aliis iuribus etc& pro tenuta, et possessione medietatis 4.ae partis venditae a Domino Roggerio, et 4.aepartis venditae a DD. Anselmo, et Berarductio. De anno Domini 1280 – die 3- exeunde Iulio tempore Nicolai III – manu Ser Martini Notarij –
0247 FIRMUM Sumptus cuiusdam sententiae absolutionis factae, et latae per Dominum Thadeum de Spoleto judice, et Exgravatorem Communis Firmi, ac alios nominatos ad favorem Philippi Sindici Communis Firmi prout in eo etc& sub anno Domini 1281 – tempore Domini Martini Papae 4.ti – rogato Gregorio Matthei –
0248 FIRMUM, et ESCULUM Pacta, seu Capitula, et facta infusione, et gratia Spiritus Sancti ac operibus Ven. Viri Beati Iacobi de March Ordin. Minorum, ac de Consensu, et licentia, et voluntate Re.mi in Xp.to Patris et Domini tituli Sanctae Crucis in Hjerusalem Cardinalis Firmani, ac in Marchia Apostolicae Sedis Legati inter Magnificam Civitatem Firmi ex altera, prout latius in eis, etc& una cum jnstrumentum mandati procurae Dominorum Antianorum Civitatis Esculae, ac totius Concilij in personam Domini Thomae Malaspinae, et Domini Iohannis Sassi Civium Eculanorum, adiuncto etiam instrumento acceptionis, et ratificationis emologationis etc& per eosdem procuratores prout latius in eis facta de anno Domini 1446 –tempore Domini Eugenij 4.ti, rogatis de pactis, et capitulis Petro Paulo Mathuctij filio de Esculo, de mandato procurae eodem, de retificationis instrumento Ser Sancte Vannis de Esculo Notarijs –
0249 FIRMUM Instrumenta publica concernentia emptione, et venditione, evictionemque Molendini bassi empti per Magificam Civitatem Firmi a Dominis de Morronis de anno 1589 – rogato Domino Vincentio Tempestino –
0250 FIRMUM, seu CASTRUM MONTIS S. PETRI Instrumentum transumptus cuiusdam licentiae per Fr.em Pacem de Callio Ordinis Minorum de Observantia ad instantiam Francisci Thomassini, et Nicolictij Iohannis Calvicti Procuratorem, et Officialium Communis Firmi pro dicto Commune, et pro Commune, et hominibus Castris Montis Sancti Petri Districtus, et Dioecesis Firmi peten& datae, et concessae Fratri Gentilisco de Firmo eiusdem Ordinis exercendi Sindacatus per Canonicos, et Capitulum S. R. E. ipsi facta de anno Domini 1311 – tempore Clementis Papae Quinti, rogato de Instrumento Originali Ser Monte Iacobi de Firmo, de transumpt& Ludovico Mattheuccij. In dicto Transumptu apparet Mandatum procurae factae per eundem Fratrem Gentiliscum in personam Domini Percivallis Iohannis Ugolini de Firmo ad inducendum monachum Nicolictum Ioannem Calvicti Sindicum Communis Firmi, vel alium nomine dicti Communis in corporalem possessionem Iurisdictionis supradicti Castri, ac omnium aliorum etc&. Item apparet in eodem sub eidem anno, et Pontificatu Dominum Percivallem authoritate qua supra immississe Nicolictum Iohannis Calvicti in corporalem possessionem dictae jurisdictionis dicti Castri Montis Sancti Petri etc& prout in eo –
0251 FIRMUM Copia cuiusdam Citationis factae per Officiales Generales Marchiae Anconitanae Viris, Regiminibus, et Communis Civitatis Firmi ad instantiam Centuctij Officialis in Cassaro Montis Florum, ut infra 15 dies de pecunia compositionis viginti quinque millium florenorum Camerae debitorum solvat in manibus Conductij 375- florenos occasione stipendij prout in dicta citatione –
0251 bis FIRMUM Instrumentum fideiussionis praestitae per Dominum Iacobum Domini Gatti, Philippum Boncij, et Socios pro Domino Arnaldo Georgij venditore domorum, de quibus in eo etc& cum alio instrumento dationi, et acceptationis tenutae respective fact& per praedictum Rainaldum Thomassino Thomae Sindico Communis Firmi, et nomine dicti Communis de anno Domini 1296 – Indictione 9, 26- Ianuarij rogato Benevenuto Boncambij Notario –
0252 CASTRUM SANCTI BENEDICTI, FIRMUM Instrumentum procurationis Domini Richardi Domini Gualterij, et Iacobi Domini Taddei de Acquaviva, tam eorum nomine, quam Conradi, et Rainaldi Fratris dicti Richardi in personam Icilini Domini Roggerij de Molliano ad vendendum quartam partem pro indiviso Castri Sancti Benedicti de Albula Firmanae Dioecesis Communi, seu Procuratori dictae Civitatis precio 3000- librarum Volturnarum Anconitanarum cum omnibus juribus, Vassallis, Patronatibus Ecclesiarum, et aliis etc& De anno Domini 1282 – tempore Martini 4.ti Pontificis Maximi – manu Ser Joannis Morici de Molliano –
0253 FIRMUM Instrumentum quietationis 2/m florenorum factum per Rev. Dominum Vitalem Brest Clericum, et pro S. R. E. in Marchia Generalem Rectorem, et Thesaurarim Philippo Iacobi de Firmo Priori, et Iacopino Sindico pro residuo 4/m lorenorum auri, quod dictum Commune Firmi solvere tenebatur ex causa prout in eo de anno Domini 1307 – tempore Clementis Papae V.ti – rogato Guidono Ugolini de Fano –
0254 FIRMUM Licentia, seu facultas concessa per Sanctissimum Dominum Nostrum Alexandrum Hieronimo Petri Scolari Firmano ad omnes etiam sacros Ordines non obstante defectu natalium Sub Dat& Romae anno Domini 1500. X- Cal. Augusti Pontificatus Anno 8.o –
0255 FIRMUM Instrumentum sumptus quarumndam quietationum factum per Ser Iohannem de Curte de Ispera Marchetto Paccharono Bancherio Firmano de summis denariorum prout in eius occasione Litterarum Domini Ioannis de Olegio Vicecomitis, prout latius in eis sub annis 1365 – diebus etc& prout in eis, rogato Pocuctio Petruccioli, de sumptu vero Antonio Marci de Firmo –
0256 FIRMUM Privilegium Innocentij Papae VIII- concessum R.do Domino Luciano Ole Clerico Firmano de substituendo, et subrogando eum in locum Domini Blaxi Anselmi Clerici Lucani Apostolicarum Litterarum sollicitatoris admittendum eum ad locum, seu officium sollicitationis in locum ut supra. Sub Dat& Romae anno Domini 1483 – 6-Calend. Septembris Pontificatus sui Anno primo –
0257 FIRMUM Instrumentum Mandati Procurae factum per Rajmundum Mariscalcum in Marchia, et Gruptarum ad Mare Castellanum, et Isnardum de Bellicadro Castellanum Castri Marani in personas Bonjovannis, et Iovannis ipsorum constituentium nominibus recipiendum a Communi, et hominibus Civitatis Firmanae 269- libras, quas debent habere occasione Custodiae dictorum Castrorum ac aliis de causis prout in eo etc& De anno 1279 tempore Domini Nicolai Papae III – rogato Ubertino Notario –
0258 BITTONUM, seu FIRMUM Instrumentum reformationis super petitione facta pro parte Domini Andreae Domini Thebaldi de Bittono Potestatis Civitatis Firmi in Concilio Generali dicti loci, videlicet, quod numquam possint concedi repraesaliae contra homines Civitatis Firmanae, eiusque Districtu causa rationis reddendae per Dominum Andreae in Officio dictae Potestariae de anno Domini 1393 – Indictione p.ma tempore Bonifatij Papae IX- rogato Cola Alexij de Spello –
0259 MONASTERIUM DE FERENTILLO Copia cuiusdam Privilegij concessi per Bonifatium Papae Monasterio de Ferentillo directa Capitulo Ecclesiae Lateranensis, ut ab eo dictum Monasterium reformetur. Dat& Ananiae III Nonas Augusti, Pontificatus anno X.mo – Exemplata manu Roggerij Deutalene sub anno Domini 1307 – tempore Clementis Papae V.ti –
0260 FIRMUM Privilegium seu Provisio Archiprisbiteratus ac Beneficiis Ecclesiae Cathedralis Firmanae datum Rev. Domino Luciano Cole canonico Firmano a Sanctissimo Domino Nostro Paulo Papa 2.do, anno Domini 1465, Pontificatus eius anno primo –
0261 FIRMUM Instrumentum quietationis 300- librarum Ravennatensium, et Anconitanarum factae per Rainaldum Georgij Mattheo Iacobi Franconis nomine Communis Firmi ad computum precij venditionis domorum, Turris, et Palatiorum dicti Domini Raynaldi venditi Communi Firmi, factum sub anno Domini 1296 – rogato Mattheo Iacobi Pauli –
0262 FIRMUM Breve Sanctissimi Domini Nostri Bonifatij Papae IX- directum Populo, Communi, et Officialibus Civitatis Firmanae, in quo eis rememorat honores per eosdem praestitos Andreae Thomacello eius Germano, hortaturque eosdem, ut de bono in melius continuare procurent, prout latius in eo. Datum Romae Idibus Martij Pontif. eiusdem anno 2.do –
0263 FIRMUM Privilegium Indulgentiae concessae omnibus, qui visitaverint Ecclesiam Sancte Mariae Misericodiae Civitatis Firmi erecta in platea Sancti Martini in Festo Annunciationis Beatae Mariae Virginis a primis Vesperis usque ad secundas Vesperas, et eidem manus porrexerint adiutrices per Sanctissimum Dominum Nostrum Bonifatium Papam. Sub Data Romae Calendis Octobris Pontificatus eiusdem anno XI –
0264 FIRMUM Bulla Sixti Papae V.ti resignationis perpetui simplicis Beneficij Ecclesiastici ad Altare Sancti Laurentij in parrochialis Ecclecia Plebania nuncupata Sancti Iohannis Castri Altidoni siti Firmanae Dioecesis per Dominum Antonium Meliorij Canonicum etc& ad favorem Domini Censorij Martialis Canonici etc& facta in forma dignum de anno 1586 – Pontificatus Anno primo –
0265 FIRMUM Jnstrumentum venditionum duarum petium terrarum factarum per Valentinum Monaldi Gentili Sindico Communis Firmi pretio prout in eis Sub anno Domini 1254 – Die prima Februarij rogato Iacobo Magistri Dominici –
0266 FIRMUM Sumptus quorumdam pactorum factarum, et habitorum inter Reverendissimum Dominum Egidium Episcopum Sabinensem, Apostolicae Sedis Legatum ex una, et Magnificum Dominum Iohannem Vicecomitem de Olegio Marchiae Anconitanae Rectorem, et Civitatis Firmi, eiusque Districtus Vicarium, tenoris, et continentiarum prout in eo scriptum manu Ferdinandi Notarij sub anno Domini 1360 –
0267 FIRMUM Copia, seu exemplum quarumdam Litterarum Papalium Urbani Pontificis directarum Nobili Viro Ademario de Agrifolio Militi Rectori March. Anconitanae, ut non molestari a quoquam permittat Commune, et homines Civitatis Firmanae, sub praetextu, quod Egidius Episcopus Sabinensis tunc in partibus illis Apostolicae Sedis Legatus, qui praedictos Commune, et homines a quibusvis etiam haereseos processibus, et sententiis absolvit reservato Rebellionis contra S. R. E. crimine, nullo modo absolvere potuerit etc& Datae Romae 14 Cal. Februarij Pontificatus anno 7 – Exemplatae manu Vannis Dominici Iohannis de Firmo sub anno Domini 1370 –
0268 FIRMUM Privilegium Nicolai PapaeV.ti, quo concedit omnibus Christifidelibus Capellam, sine Altare de Spina Salvatoris nostri sita in Ecclesia Fratrum Heremitarum Sancti Augustini Firmani visitantibus, poenitentibus, et confessis, die Veneris Sancto indulgentiam 7 annorum, et totum quadragentorum Sub Data Spoleti anno Domini 1449 – Pontif. anno 3.° –
0269 FIRMUM Privilegium Nicolai miseratione Divina Sancti Viti in Macello Martijrum S. R. E. Diaconi Cardinalis Gaddi, quo auctoritate sibi per Paulum 3.um Pontificem Maximum sibi concessa testatur eundem Paulum Pontificem Indulgentiam Plenariam concessisse omnibus Christi Fidelibus vere poenitentibus, et confessis Altare de Spina Sanctissimae Coronae Domini Nostri Jesu Christi in Ecclesia Sancti Augustini Civitatis Firmanae a 2.dis Vesperis Quintae Feriae in Coena Domini usque ad Solis occasum Feriae Sextae in Parasceve proxime futurarum devote visitantibus – Datum Romae anno Domini 1549 – Pontificatus eiusdem Anno 15 –
0270 FIRMUM Attestatio Caroli Miseratione Divina Sancti Viti in Macello Matijrum S. R. E. Diaconi Cardinalis Carafae Dominum Paolum Papam 4.um Indulgentiam plenariam concessisse omnibus Xp.ti Fidelibus vere poenitentibus, et confessis, qui Altare de Spina Sanctae Coronae Domini Nostri Iesu Christi in Ecclesia Sancti Augustini Firmani a 2.dis Vespris Quintae Feriae in Coena Domini usque ad Solis occasum Feriae 6.ta in Parasceve proxime futurarum devote visitaverint. Datum Romae anno Domini 1556 – Pontificatus Anno primo –
0271 FIRMUM Literae patentes Iohannis Miseratione Divina Episcopi Portuensi S. R. E. Cardinalis de Salviatis, Sanctissimum Dominum N.rum Iulium Papam 3.um Indulgentiam plenariam concessisse omnibus Christi fidelibus vere poenitentibus, et confessis, qui Altare de Spina Coronae Domini Nostri Jesu Christi in Ecclesia Sancti Augustini etc& prout in superiori bus visitaverint – Datae Romae anno Domini 1553 – Pontificatus Anno 4.to –
0272 FIRMUM Instrumentum Actorum factorum in Causa, et Quiestione vertente inter Commune Firmi ex una, et Anselmum Dominici, Ciscum Dominici, et Simonictum Simonis olim Gabellarios Communis Firmi ex altera occasione Gabellarum coram Domino Iohanne Nicole in Marchia Anconitana super Civilibus iudice Generale, ac aliis prout in dictis actis, et vigore commissionis factae in eis per egregium Virum Dominum Blasium S. R. E. in Marchia Anconitana Rectorem, sub anno Domini 1357 – Indictione X tempore Domini Innocentij VI rogato de eo Gernino Andreetti –
0273 FIRMUM instrumentum confessionis Dotis factae per Benvenutum olim Bartholomei Benevenuto Bosonis de libris viginti Sub anno Domini 1253 – Indictione decima quarta tempore Domini Alexandri PapaeV.ti, die 2.da Iulij – rogato Friderico Notario –
0274 FIRMUM Literae patentes, seu privilegium Re.mi Domini Petri Miseratione Divina tituli Sanctae Mariae in Tramstiberim Presbiteri Cardinalis Sanctissimi Domini Gregorij Papae XI- in nonnullis Provinciis S. R. E. in Italia consistentibus Vicarij Generalis directae Thesaurario, et aliis exactoribus in Provincia Marchiae Anconitanae, quod non debeant aliquam Gabellam novam in Comitatu Firmano exigere de anno Domini …… – 22- Octobris Pontificatus SS.mi anno 3° –
0275 FIRMUM Instrumentum electionis Potestatis Civitatis Firmi factumper Fr.em Esayam Buleganum Ordinis Heremitarum, ac Sindicum ad id specialiter deputatum, et ad promittendum dicto Potestati Salarium prout in eo in personam Domini Marsilij de Padua, una cum renunciatione facta dictae Potestariae per praefatum Dominum Marsilium – rogato Iohanne Notario –
0276 FIRMUM Literae patentes, seu licentia confirmationis privilegiorum concessorum per Summos Pontifices, et confirmatorum per Iohannem Vicecomitem de Olegio S. R. E. Vicarium Generalem hominibus tam Civitatis Firmanae quam eius Districtus inculis, in eo videlicet, quod Causae Criminales, aut Mixtae, et cuiscumque generis, ac etiam appallationum trahi non possit nec debeant ad Curiam Generalem Marchiae aut ad aliquam aliam Curiam, quam Civitatis, et Districtus Firmi. Sub Data Firmi X-Iunij Ind.ne XIIII –
0277 FIRMUM, seu CASTRUM MONTIS SICCI Jnstrumenta emptionum nonnullarum rerum stabilium emptarum a Commune Firmi, et pro eo a Gentile Sindico Communis Firmi, sub diebus, mensibus, annis, Indictionibus, Pontificatibus, et preciis prout latius in eis, rogato Ser Orlandino Adriani Notario de anno Domini 1254 –
0278 FIRMUM Instrumentum sumptus quarumdam solutionum factum per Matteum Dominici olim Bancherium Communis Firmi repertarum in quadam quinterno publicato manu Petructij Petructio de Firmo Notarij de anno Domini 1363. Ind.ne prima diebus et mensibus prout in dicto Instrumento publicato et subscripto manu Antonij Marci Notarij –
0279 FIRMUM Instrumentum quietationis 202- Ducatorum auri factum per Bonaventuram Mantiae de Fabriano a Magn.co Domino Ademario de Agrifolio, et Socii March. Ancon. Rectoribus Depositarium electum Andreuctio Andreae Civi Firmano nomine dictae Civitatis, et hoc per parte solutionis dimidietatis taxae eidem Firmanae Civitati taxatae sub anno Domini 1369 – Indictione 7 tempore Domini Urbani Papae V.ti – die XXII Maij rogato Salimbene de Fabriano –
0280 FIRMUM Sumptus Privilegij confirmationis jurium, et Privilegiorum Communis Firmi factus per Innocentium Pontificem, Sub Data Mediolani 16 Augusti Pontificatus eiusdem anno nono –
0281 RUBIANUM Jnstrumentum sumptus promissionis, ac Juramenti Fidelitatis, respective factum per Raynerium Potestatem Montis Rubiani, Cucurri et Montis Otti nominibus totius Populi dictorum Castrorum, ac cum promissione de ratificando etc& Gerardo Petri, et Sociis nomine totius Populi Firmani et aliorum Castrorum etc& prout in eo sub anno Domini 1205 – rogato Iohanne Notario de Jnstrumento principali, de sumptu huismodi di SerCambio Notario –
0282 RUBIANUM Instrumentum mandati procurae factae per Universitatem, Commune, et homines Montis Rubiani in personam Thomasuctij Thomasij de dicto loco ad dicti Communis nomine se praesentandum coram Domino Paulo de Cesena Potestate Civitatis Firmi, eiusque Capitaneo, ac nomine quo supra se ponendum in manibus praefati Potestatis, et Capitanei et componendum de eo super eo, quod per Commune Civitatis Firmi petitur contra dictum Commune Montis Rubiani, quia non fecerunt Parlamenta, ac alia secundum pacta, et concordata inter dicta Connunia, prout latius in eo sub anno Domini 1293 –manu Ser Bartholomei, Vacante Sede Apostolica, per mortem Nicolai Papae Quarti –
0283 RUBIANUM Sumptus receptionis quarumdam quantitatum librarum ab hominibus Montis Rubiani per Colluctium Bonarelli Bancherium Communis Firmi etc& De anno Domini 1343 – rogato de dicto sumptu Paulo Francisci –
0284 RUBIANUM Instrumentum promissionis fidelitatis, ac aliorum pactorum prout in eo factum per Raynerium Potetatem Montis Rubiani, Cucurri, et Montis Otti cum licentia, et consensu totius Populi dictorum Castrorum, Gerardo Petri Thomae, et Sociis recipientibus nomine totius Populi Firmani prout latius in eo sub anno Domini 1200 – die 2- Septembris rogato Iohanne Notario –
0285 RUBIANUM Sumptus quarumdam solutionem factus per Colluctium Bonarelli Bancherium Communis Firmi Castellano Rochae Montis Rubbiani pro salariis eiusdem una cum famulis provenientibus, et pro temporibus prout latius in eo factus. Sub anno Domini 1343 – tempore Domini Clementis Papae VI – sub diebus prout in eo, rogato Angelo Bernardi de Firmo –
0286 RUBIANUM Sumptus receptionis quarumdam summarum denariorum receptorum a Massariis, Commune, et hominibus Montis Rubiani per Stephanum Manentis Bancherium Communis Firmi sub anno Domini 1338 – tempore Domini Benedicti 12 – rogato de dicto sumptu Thoma Firmani –
0287 RUBIANUM Instrumentum ratificationis cum iuramento, et osculo pacis intervenientis de ratam, gratam et firmam habendo conventionem, pacem, et concordiam factam, et celebratam, inter Commune Firmi, et Terram Montis Rubbiani, et pro eis per Dominum Iohannem Plebanum Sindicum Communis Firmi ex una parte, et Cambium Blaxij Sindicum Communis Montis Rubiani. Sub anno Domini 1255 tempore Domini Alexandri Papae V.ti – rogato Luca Notario –
0288 RUBIANUM Instrumentum promissionis quietationis et renunciationis respective factum per Dominum Tholomeum Persicanis Potestatem Montis Rubiani nomine, et Vice Universitatis, et Communis eiusdem loci MagistroThomasio recipienti pro Civitate Firmana, et pro habitatoribus eiusdem occasione concordiae factae, inter homines dicti Loci Montis Rubiani ex una, et homines Civitatis Firmi ex alia, prout latius in dicto juramento facto sub anno Domini 1207 – Die X Februarij rogato Thoma Notario –
0289 RUBIANUM Instrumentum cuiusdam praepositae una cum consultatione super ea factum in Concilio Generali Terrae Montis Rubiani de Commissione Domini Gualterij de Offida Potestatis dicti loci coadunato, et Praeposita facta per eundem Potestatem, quod dictum Commune Montis Rubiani necesse habeat pro pacifico, et bono statu ipsius Terrae Capitaneum, et Rectorem ad praesens habere ad gubernandum, et ad concordiam reducendum homines ipsius cum Potestate Capitaneo hominibus tam Civitatis, quam Status Firmi, ac aliis prout latius in ea, super qua Innocentius Magistri Raynaldi de eadem Terra consuluit, quod Simonictus Domini Gentilis sit Capitaneus, et Rector dicti Communis per 15 dies ad promissa peragendum, sub anno Domini 1293 – Sede Apostolica Vacante per mortem Nicolai Papae Quarti – rogato Andrea Morici –
0290 RUBIANUM Instrumentum pacis promissionibus prout in eo factum per Garardum Petri Tomassij, Suppum Iacobi Decani, et Socios nomine Communis Firmi, Leonardo, Thebaldo, Pagano, Raynaldo, et Andreae recipientibus pro toto Populo Montis Rubiani, et habitantibus ipsius loci, ac eorum Fautoribus, quam pacen supradicti nomine Civitatis in perpetuum firmam tenere, et salvare eorumdem personas, ac res mobiles, et immobiles promiserunt, ac alia facere etc& Sub anno Domini 1200 – rogato Ioanne Notario –
0291 RUBIANO Sumptus receptionis quarundam summarum denariorum, seu librarum factae ab hominibus de Monte Rubiano nomine dicti Communis Andreae Bancherio Communis Firmi pro causis prout in dicto sumptu rogato Angelo Bernardi –
0292 RUBBIANUM Instrumentum pactorum initorum inter Dominum Colam Domini Iohannis Procuratorem, et Ambassatorem Civitatis Firmi, et Nobilem Virum Branchutium Coluctij de Monte Rubbiano, et dictam Terram de anno Domini 1379 – die sexta Octobris tempore Sanctissimi Domini Nostri Urbani Divina Provvidentia Papae Sexti manu Ser Iohannis Nicole Deutaleve de Firmo notarij –
0293 TERRA MONTIS RUBIANI Instrumentum conventionum, et pactorum initorum inter Universitate, et homines Montis Rubiani, et pro eis inter Mag.rum Andream Roggerij de Monte Rubiano Sindicum ex una, et Universitatem, Commune, et homines Firmanos ex altera, et Iacobum Aldigherij eorum Sindicum, promittente Sindico Communis Rubiani eidem Iacobo Sindico Communis Firmi recipienti veram, et perpetuam subjectionem, ac fidelitatem etc&, quem è contra Dominus Iacobus Sindicus Firmanus nomine quo sopra recepit, et recipere voluit una cum hominibus, et singularibus personis dictae Terrae Montis Rubiani in Cives perpetuos cum immunitatibus, dignitatibus, honoribus, et aliis prout in eo sub anno Domini 1325 tempore Domini Iohannis Papae XXII – rogato Riguctio Magistri Deodati –
0294 CASTRA MOLIANI, et PETRITULI Instrumentum acceptae possessionis Molliani, et Petrituli per Commune Firmi, una cum Instrumento praesentationis Brevis Iulij Tertij de anno Domini 1553 – rogato Bartholomeo Cordella de Firmo –
0295 FIRMUM Privilegium Gregori Noni concedenti merum, et mixstum jmperium Communi Firmano de anno Domini 1241 – VI Calendas Junij Pontificatus eiusdem anno 15 –
0296 CASTRUM MONTIS LUPONUM Instrumentum mandati procurae factum per Dominum Iohannem Ioannis Sindicum Communis Montis Luponum in personam Domini Matthei Gentilis Sindici Communis Firmi ad causa, et praesertim in causa, quam dictum Commune Montis Luponum habet cum Domino Hannibaldo fact& sub anno Domini 1267 – tempore Clememtis 4.ti – rogato Homodeo Notario –
0297 FIRMUM Breve Gregorij XIII- confirmatorium restitutionis octo Castrorum olim separatorum a Communi Firmano, non obstan& quod non fuerint servatae omnes solemnitates contentae in Breve reintegrationis. Datum anno Domini 1577 – pontificatus eiusdem anno 6.to –
0298 FIRMUM Literae Iohannis Dannuli Ducis Venetiarum factae ad favorem Iohannis Lombardi directae Potestati et Concilio, et Communi Firmi, in quibus continentur, ut eidem restituant possessione, ac alia suppellectilia etc& prout latius in eis de anno……… –
0299 FIRMUM Praeceptum, sive Literae Monitoriales factum per Rev.mum Dominum Raimondum causarum Camerae Apostolicae Generalem Auditorem Potestati, Concilio, et Communi Firmi, ut infra 10 dies a die praesentium computandos solvant in Romana Curia, seu solvi faciant Francisco Guidi, et Iacobo Aldobrandini Civibus, et Mercatoribus Senensibus 101 Marchas Sterling. Causa prout in eo termino elapso non soluta ab Abbate Sancti Savini Ordinis Sancti Benedicti Firmanae Dioecesis, cui dictae Literae diriguntur, plubicentur excommunicationem. Datum Viterbij die 14 Septembris anno Domini 1270 –
0300 FIRMUM Jnstrumentum venditionis trium modoliorum, et septem Stariorum Terrae factum per Thebaldum Sindicum Communis Firmi nomine dicti Communis MagistroMattheo Johannis precio XXV- librarum etc& de anno Domini 1243 – Jndictione prima die XV- Aprilis rogato Andrea Philippi Pucilictij Notario –
0301 FIRMUM Copia Privilegij Ottonis Quarti Romanorum Imperatorij, ut supra num. 234 – et 235 – Signum Ottonis 4.ti……… † –
0302 FIRMUM Instrumentum quietationis Ducatorum auri centum-nonaginta-septem factum per Ser Marcum Teresini Procuratorem Ser Ramesini de Ramesinis de Faventia Romanae Ecclesiae Depositarij Communi Firmi, et pro eo Cichono MagistriDominici ex causa prout in eo – Sub anno Domini 1370 – Indictione Octava tempore Domini Urbani Papae V.ti rogato Ser Antonio Petri –
0303 S. ELPIDIO FIRMUM Provisio Beneficij Ecclesiastici in Ecclesia Sancti Elpidij facta per Nicolaum de Nigris de Monte Sancti Martini Revd.mi Firmani Episcopi Vicarium ad favorem Francisci Beradini Ser Odoardi de Terra Sancti Elpidij praesentati per Marinangelum Gasparis, Marinum Francisci Dominici assertos Patronos, et haeredes dicti Beneficij etc& Data anno Domini 1523 tempore Adriani Papae Sexti –
0304 FIRMUM, et TERRA MONTIS FORTINI Privilegium Nicolai Papae Quinti in forma Bullae confirmans omnia Statuta, indulta, et Privilegia concessa Civitati Firmanae, et Capitula inita, habita, et firmata inter dictam Civitatem, ac Universitatem, et homines Terrae Montis Fortini Firmanae Dioecesis de anno 1447 – Pontificatus eiusdem anno primo –
0305 FIRMUM Copia privilegij Friderici Primi Romanorum Imperatoris confirmationis omnium bonorum, et Canonicorum Ecclesiae Firmanae, ac etiam Privilegij concessi per Henricum V.um Imperatorem quod non plures, quam triginta in Canonica ordinentur. De anno Domini 1164 – Anno regni eius duodecimo, Imperij vero9.o, Transumpta manu Benvenuti Iacobi de anno 1262 –
0306 MONASTERIUM SANCTI PETRI de FERENTILLO Electio facta noni Abbatis Monasteri Sancti Petri de Ferentillo Ordinis Sancti Benedicti in personam Religiosi Viri Nicolai de Putealia, confirmatum per Simonem Miseratione Divina tituli Sancti Martini Presbiterum Cardinalem Apostolicae Sedis Legatum, previis suis Litteris huismodi confirmationis Religioso Viro Abbati Monasterij Sanctae Mariae de Putealia Ordinis Sancti Benedicti Sabinensis Dioecesis de anno Domini 1263 –
0307 FIRMUM TERRA MONTIS SANCTI Instrumentum mandati procurae factum per Commune, et homines Civitatis Firmi in personam Domini Percivallis Iohannis Iudicem, et Sindicum dicti Communis, ad nomine dicti Communis pactiones, et capitula a Magnifico Morici Sindico Castri, et hominum Terrae Montis Sancti, et Vice dicti Castri, et Universitatis recipiendum observandum et observari faciendum etc& prout in eo latius – De anno Domini 1296, tempore Sanctissimi Domini Nostri Bonifatij Papae octavi- rogato Marco Marcellini Notario –
0308 FIRMUM Inquisitio cum actis inde secutis facta, et formata per Dominum Antonium de Monte Falco in Marchia Judicem contra, et adversus Commune Civitatis Firmi, et ipsam Universitatem causa, et occasione, quod quotidie in dicta Civitate in vilipendium dicti Domini Iudicis nonnullos exbannitos receptaverunt, quorum nomina in ea reperiuntur. Datum sub anno Domini 1279 – tempore Domini Nicolai Papae tertijs –
0309 FIRMUM, et ANCONA Instrumentum confoederationis factum inter Civitates Fimanam, et Anconitanam, sive earum nominibus inter Ludovicum Iohannis de Firmo Civitatis Firmi Sindicum, et Paulum Honofrij de Polydoris Civitatis Anconae Sindicum de anno Domini 1448 – rogato Barnaba de Vitalibus de Camereno –
0310 FIRMUM Privilegium in forma Bullae Bonifatij Papae noni – directum Nobili Viro Gerardo de Adigheriis Domicello Parmensi, ut pro stipendijs sibi debitis ab Ecclesia Romana, et suis Equestribus, quorum Capitaneus erat exigere possit a Communi Civitatis Firmanae mille florenos auri de Camera etc& Datum Romae Calendis Martij Pontificatus eiusdem anno primo –
0311 FIRMUM Breve Clementis Papae Octavi absolutionis Communis, et Universitatis Firmi ab excommunicatione, quam dicta Universitas verebatur se incurrisse ob non observationem Decreti Ill.mi, et Revd.mi Cardinalis Sancti Angeli de remittendo post mortem alicuius Civis de Magistratu statim infra octo dies per electionem alium Civem in locum demortui. De anno Domini 1601 – Pontificatus illius Anno Decimo –
0312 FIRMUM Breve Pij Quarti Pontificis Maximi concessum Communi, et Civitatis Firmi ut possint exigere a quibuscunque Gabellas, et Dativas observata proportione de patrimonialibus, et alijs bonis per eos acquisitis. Datum de anno Domini 1563 – Pontificatus eiusdem Anno 4.to –
0313 FIRMUM Receputum Ducatorum 22- bon. 35- factum per Reverendum Patrem Dominum Fabrianum de Monte Politiano Camerae Apostolicae Clerico Marchiae etc& Thesaurarium Domino Francisco Bartholomei Sindico Communis Firmi nomine dicti Communis de anno Domini 1479 – signum Fabianus Thesaurarius Locus † Sigilli R. Scarella Camerae Notarius –
0314 FIRMUM Literae in forma Brevis Sanctissimi Domini Nostri Sixti Papae IIII directum Prioribus, et Communi Firmi super querelis, et obiectionibus per omnes Firmanos contra Reverendissimum Dominum Iohannem Baptistam Episcopum Firmanum datis, hortans eos ad remissionem, et absolutionem, in pristinumque statum reductionem eiusdem per eos faciendam, regiminique, e administrationi Cathedrali Ecclesiae Firmanae Reverendissimum Dominum tituli Sancti Eustachij S. R. E. Cardinalem declarat praefixisse. Datae Romae de anno Domini 1483 –
0315 FIRMUM Liber Capitulorum Montis Pietatis Civitatis Recanatensi de anno 1258 –
0316 FIRMUM Literae Iohannis Danduli Venetiarum Ducis scriptae Nobilibus, et Sapientibus Viris Potestati, Concilio et Communi Firmano ad favorem Nobilis Viri Marci de Molin causa, et occasione prout in eis. De anno ………. 7.X.mbris Indictione XIII –
0317 FIRMUM Sumptus cuiusdam privilegij Sanctissimi Domini Nostri Bonifatij Papae Noni ac etiam Sanctissimi Domini Nostri Gregorij XI- Universitati, et Communi Firmi concessorum videlicet quod Residentia Generalis Curiae totius Provinciae Marchiae Anconitanae Firmi de caetero perpetuis temporibus permanent cum privilegiis, honoribus, modis, et conditionibus prout hactenus dum praefata Residentia in ipsa erat Civitate. Data Privilegia Bonifatij est XVII Cal. Februarij Pontificatus illius anno 9° – Gregorij vero 17-Maij 1372 – transumptum per Ser Antonium Ser Dominici de Firmo –
0318 FIRMUM Literae patentes Bartholomei Arrani de Spoleto Episcopatus Firmi Generalis Vicarij admittens permutationem factam beneficiorum, et unius Parochialis inter Rev.os Dominos Censorium Marialem, et Angelum Cordellam de Monturano Clericos Firmanae Dioecesis, prout in eis latius de anno Domini 1565 – tempore Pij Quarti Pontificis Max. –
0319 FIRMUM Privilegium confirmationis libertatum, immunitatum, et privilegiorum a Summis Pontificibus, et Apostolicae Sedis Legatis Universitati, et Communi Firmi concessum, et modo per Sanctissimum Dominum Innocentium Pontificem confirmatum ex causis ut in eo. Sub Data Mediolani XVI Cal. Augusti Pontificatus sui anno nono –
0320 FIRMUM Literae Bonifatij Papae Noni directae Populo et Communi Civitatis Firmanae, quibus commendat idem Populo etc& ut fidem adhibeat consiliis, et requisitionibus Venerabilis Fratris Benedicti Episcopi Camerinensis Datae 13 Cal. Aprilis – Pontificatus anno primo –
0321 FIRMUM Bulla Sanctissimi Domini Nostri Pauli Tertij concessionis et facultatis costruendi, et erigendi Monasterium in Ecclesia B. M. Virginis Civitatis Firmi sub regula S. Catherinae de Senis, ac sub cura, et regimine Fratrum Sancti Dominici Firmani Ordinis Praedicatorum cum pactis, et conditionibus prout in ea latius sub Data Romae Anno Domini 1546 – Pontificatus eiusdem anno 12.o –
0322 FIRMUM Instrumentum sumptus cuiusdam publici Instrumenti venditionis omnium bonorum mobilium, et immobilium Domini Gentilis de Molliano Rebellis Sanctae Matris Ecclesiae, et condemnati, factum per Reverendissimum Dominum Egidium tituli Sancti Clementis Presbiterum Cardinalem Apostolicase Sedis Legatum, et in Italia citra Regnum Siciliae Terrarum Romanae Ecclesiae Vicarium Generalem, Universitati, Communibus, et homonibus Firmi, et pro eis Domino Dominico Domini Bonjoannis Firmano Sindico precio 3/m florenorum sub anno Domini 1355 – scriptum manu Antonij Bartholomei, Copiatum manu Nicolai Vagnarelli de Firmo – Vide originale n°237 –
0323 FIRMUM Petitio facta per Ambasciatorem, seu Oratorem Communis Firmi in Concilio Senensi super questione, et lite, quam dictum Commune Firmi habet cum Ciolo Provenzani olim Firmi Potestate, et fuit resolutum in dicto Concilio remittendum huismodi differentiam Consulibus Mercantiae Civitatis Senensis, et locum a Ciolo eligendum ubi huiusmodi differentia terminari debeat. Caeteris omnibus interim hinc inde suspensis.
0324 FIRMUM Literae Commendatitiae Rev.mi Domini Cardinalis Neapolitani directae Dominis Prioribus Firmi, quibus eisdem commendat Venerabilem Magistrum Fratrem Thomam Civem Provincialem Lombardieae Jnferioris Ordinis Praedicatorum. Datae Romae 29. Januarij –
0325 FIRMUM Literae Domini Petri Galesij directae Magnificis Dominis Prioribus Civitatis Firmi, in quibus exponit eiisdem, se Capitula huius Civitatis Magnifico Domino Mario Bencio dictae Civitatis Locumtenenti ad unguem observari facturum, ac alia prout in eis Sub Datae Romae XIII- 7.bris 1551 –
0326 FIRMUM Supplicatio Universitatis, et hominum Civitatis et Status Firmani facta Ill.mo Domino Thaddeo Gaddo Cardinali, et Gubernatori Firmano, ut per eius Officiales Capitula intus descripta omnino observari debeant prout in ea per eius subscriptionem observari mandavit –
0327 FIRMUM Receptum, seu quietantia Scutorum quingentorum monetae Marchiae factum per Simonem Calcaneum Marchiae Casserium nomine Nicolai Calcanei Thesaurarij Commini Firmano, ex causa prout in eo etc& die 26- Maij 1505 –
0328 FIRMUM Copia quarumdam Litterarum Apostolicarum, seu Rescriptorum Martini Papae Quinti directarum Giffredio de Anania Domini Papae Notario Marchiae Anconitanae Rectori, et Gualtero de Fontanis Praeposito de Ingreio in Ecclesia Carnotensi Domini Papae Capellano ad taxandas, et modificandas condemnationes Civitatum Communitatum et singularum personarum Marchiae Anconitanae etc& Data anno Domini 1284 – tempore Domini Martini Papae Quinti –
0329 FIRMUM Bullae provisionis Canonicatus, et Praebendae Firmanae Dioecesis per resignationem Antonij Pagani ad favorem Iohannis Pauli Martialis in forma dignum. Dat Anno Domini 1517 – tempore Leonis Papae Decimi Pontificatus anno 5.to –
0330 FIRMUM Literae inihibitoriales cum Decreto R.mi P. Domini Antonij Augustini Iuris Utriusque Doctoris Sanctissimi Domini Nostri Papae, et ipsius Sacri Palatij Apostolici Causarum Auditoris, in lite, et causa vertente inter Rev. Dominum Censorium Martialem Clericum Firmanae Dioecesis, et Ascanium Thomassinum eiusdem Dioecesis Clericum ratione beneficiorum perpetuorum simplicium etc& prout in eis Datae sub sigillo praefati Rev. Patris Domini Antonij anno Domini 1546 – tempore Pauli 3.ij rogato Iohanne Serrurier Sacri Palatij Apostolici Causarum Notario –
0331 FIRMUM Instrumentum appellationis factum per Dominum Mattheum Gentilem Sindicum, et Sindacario nomine Communis Firmi a Sententia lata per Dominum Iacobum Sanctae Mariae in Cosmedin Diconum Cardinalem ad favorem Iohannis Mandonis contra dictun Commune de anno Domini 1268 – rogato Benevenuto Iacobi Notario –
0332 FIRMUM Testamentum Ludovici Iohannis Papa de Firmo factum de Anno Domini 1478 – rogato Nicolao Francisco Coluctij de Firmo Notario una cum quietationibus solutionum factarum de Legatis per supradictum Testatorem factis, rogato de eisdem eodem Notario –
0333 Anno 1368 FIRMUM Instrumentum Mandati Procurae Nobilis Viri Gualterij Domini Albergicti de Terra Fabriani in personas Dominorum Petri quondam Iohannis de Sarnano, et Petri quondam Vembeni de S. Ginesio in causis, litibus, et quaestionibus quas habet et habitaturus est cum Nobili Viro Petrello …….. de Moliano etc& Actum Firmi anno Domini 1368 – rogato Antonio quondam Angeli Concilij de Sarnano –
0334 FABRIANUM Copia, seu exemplum quarumdam Litterarum, seu Privilegij Egidij Miseratione Divina Episcopi Sabinen& Apostolicae Sedis Legati, Terrarum, et Provinciarum Romanae Ecclesiae in Italia existentium Vicarij Generalis, quibus remittit omnia delicta, et commissa contra S.R.E. per nobiles Viros de Clavellis de Fabriano, ac Commune, et Universitatem, et homines Fabriani, eos generaliter absolvendo de anno Domini ………. Nonis Iulij Pontificatus SS.mi Innocentij 6.ti. anno Decimo, rogato de Copia Ludovico SerRomani Bucase de Fabriano 17 July Anno 1362 tempore eiusdem Domini Innocentij Papae 6.ti – Vide num.422-718-743
0335 FIRMUM Copia instrumenti ventitionis, et ratificationis quorundam bonorum celebrati inter Dominum Melchiorem quondam Antonij Ludovici Iohannis Papae de Firmo, et Petrum Ludovici eius Fratrem Carnalem, de anno Domini 1501 – tempore Alexandri Papae 6.ti – copiata manu Lucae Antonij de Firmo –
0336 FIRMUM Literae Bonifatij Papae Noni in forma Bullae directae Communi, et hominibus Firmi hortantes eosdem ut in defendenda S. R. E. solertes existant, et antiquam fidem conservent. De anno ……, IIII Cal. Septembris Pontificatus eiusdem anno primo –
0337 TERRA AMANDULAE Appellatio interposita, et facta pro parte Iuctij Thomae Gentilis de Terra Amandulae per Benedictum Clerici Leonis de Firmo Procuratorem praedicti Iuctij a quadam condemnatione, videlicet in centum viginti quinque libris denariorum , occasione quod incidente quinque arbores fructiferas, coram Domino Cambio Iudice Appellationum Civitatis Firmi, fact&, sub anno Domini 1358 – Indictione XI, tempore Domini Innocentij Sexti, rogato Nuctio Iohannis –
0338 FIRMUM Computum nonnullarum partitarum summarum denariorum ex rebus habitis a Mercatoribus Delphinis Venetis per Magnificum Commune Firmi, videlicet de datis, et receptis sub Annis, mensibus et diebus prout in eo –
0339 FIRMUM Testamentum Reverendi Domini Censorij Martialis Canonici Firmani factum, signatum tertio iterato sigillo, et manu propria subscriptum de anno Domini 1589 – die X Martij Sedente papa Sisto Quinto –
0340 FIRMUM Literae excommunicationi in forma Bullae directae Archiepiscopo Firmano, seu eius Vicario in spiritualibus concessae Universitati, et Communi Firmi per Paulum Papam Quintum contra omnes bonorum dictae Universitatis occultos detentores, raptores, celatores, ac diversorum damnorum illatores, citra terminem prout in eis. Datae anno Domini 1609 – Pontificatus Anno V.to –
0341 FIRMUM Literae Camillo Burghesi etc Curiae Camerae Apostolicae Generalis Auditoris moderantes inhibitionem ad instantiam Domini Lucij Flaccij, seu eius Procuratoris contra Universitatem, et Commune Firmi, alias obtentam. Data anno Domini 1592 – tempore Sanctissimi Domini Nostri Clementis Papae 8.i-
0342 FIRMUM Literae Iohannis Dominici Spinolae etc& Curiae Causarum Camerae Apostolicae Generalis Auditoris pro manutentione Universitatis, et Communis Firmi in possessione exigendi poenas a Colonis, et laboratoribus Fratrum Agostinianorum damnorum dantibus in Terris alienis etc& Data anno Domini 1613 – tempore Domini Pauli V.ti Pontificis Maximi –
0343 FIRMUM Supplicatio diversorum Communi et Civitatis Firmi ad Iohannem Baptistam de Monte pro obtinenda absolutione excommunicationis, et delictorum commissorum per eos contra S. R. E. aggrediendo hostiliter Castrum Petrituli ob aggressionem factam ab hominibus dicti Castri in personam cuiusdam Friderici de Nobilibus de Firmo banniti et condemnati facta de anno Domini et concessa prout apparet per subscriptionem et sigillum –
0344 FIRMUM ET TERRA SANCTI GENESIJ Compromissum factum pro stabilienda pace, et concordia per Universitatem, et Commune Firmi, ac eius Sindicum ex una, et Commune, et Terram Aancti Genesij, eiusque Sindicum ex altera . De Anno Domini 1306 – Sanctisssimi Domini Nostri Clementi Papae V.ti, anno primo-
0345 FIRMUM Instrumentum declarationis factae per Rev. P. Dominum Angelum Iustinianum Collegij Societatis Iesu Civitatis Firmi Rectorem, medio juramento more Sacerdotali se in causa vertente inter dictum Collegium, et Vincenzum Francolinum, et Socios praeteritis ultimis mensibus Priores Firmi, non intendere, nec intendisse quicquam contra Privilegia, iura, et indulta Dictae Civitatis innovare, et hoc tam suo, quam suorum superiorum nomine Romae et ubicunque locorum commorantium voluntate, et consensu facere se declarat etc& prout in eo. Datum Firmi in dicto Collegio de anno Domini 1612 rogato Paulo Florello de Firmo –
0346 FIRMUM Jnstrumentum factum per Dominos Priores Civitatis Firmi de exstimatione facta damnorum datorum, et guastorum factorum dictae Civitatis, et eius Districtui de anno Domini 1248 – rogato Thoma Ranoncello Notario –
0347 FIRMUM Processus fulminatus cum insertione Bullae, et Litterarum exequutorialium super canonicati et praebenda Ecclesiae Firmanae concess& R.do Domino Ioanni Paulo Martiali ob resignationem factam in manibus Sanctissimi ad favorem praedicti per Dominum Antonium Paganum, sub rogitu Domini Ludovici quondam Ser Angeli de Rotella Civis Firmani de anno Domini 1517 – tempore Leonis Papae X.mi –
0348 FIRMUM Duo instrumenta cessionis omnis iuris et actioni, quod habuerunt Guilielmus Palmerij custos Contratae Sancti Martini, et Ioannes Andreae Custos Contratae Florentiae, occasione quadraginta soldorum, quos recipere debent a Commune Firmi pro custodia facta ultimis quatuor mensibus tempore Domini Neapolionis Domini Iacobi Neapolionis de filiis Ursi etc& fact& in favorem Domini Hosmidi Moricizazi de anno Domini 1270 – rogato Gentile Simonicti Notario –
0349 FIRMUM ET TERRA SANCTI GENESIJ Privilegium absolutionis Bannorum, et excommunicatorum datum Communi Firmano propter bellum illatum contra Commune Sancti Genesij. Datum in Monte Ulmi de anno Domini 1306 – rogato de promulgatione eiusdem facta per Dominum Vitalem Rectorem super Spiritualibus Iacobo Guilielmi de Sancta Victoria –
0350 FIRMUM Instrumentum remissionis omnium delictorum tam per Commune Firmi, quam eis particulares commissorum contra Montem Sanctum, Montem Ulmi, et contra alios factum per Reverendissimum Dominum Vitulem Provinciae Marchiae Rectorem anno Domini 1317 – rogato Martino quondam Fratris Rayneri de Cesena Notario –
0351 FIRMUM Literae exequtoriales provisionis Parrochialis Sanctae Mariae Angelorum nuncupatae Castri Montis eiusdem Sanctae Mariae in Georgio Firmanae Dioecesis ad favorem Alexandri Avoltroni Presbiteri dictae Ecclesiae amoto Marino Ricciardo illicito eiusdem Parrochialis detentore directae Vicario Episcopi Firmani in spiritualibus Generali. De anno Domini 1577 – Pontificatus Gregorij Papae XIII- Anno sexto –
0352 FIRMUM Sumptus cuiusdam privilegij confirmationis Jurium, et consuetudinum Civitatis Firmi primo confirmatorum per Reverendissimum tituli Sanctae Mariae in Cosmedin Diaconum Cardinalem, et in Anconitanam Marchiam Vicegerentem, ac postea confirmatorum per Sanctissimum Dominum N.rum Alexandrum Pontificem, prout latius in dicto sumptu. Datum Anagni XI Cal. Iulij Pontificatus anno p.mo – rogato de sumptu Andriolo Petri Notario –
0353 FIRMUM Literae Monitoriales pro parte Communis, et Universitatis Firmi contra Reverendissimum Priorem, Subpriorem, Sindicum, et Fratres Sancti Augustini dictae Civitatis Firmi, ac eorum muratores, ut cessent a fabricatione super moenia dictae Civitatis inchoata. Datae an. Domini 1612 . Pontif. Pauli P. V.ti – Anno octavo –
0354 CASTRUM MONTIS S. PETRI Instrumentum Venditionis Montis Sancti Petri factum per Fratrem Gentilischum Sindicum Lateranensis Ecclesiae Magistro Nicolicto Sindico Communis Firmi sub anno Domini 1311 – scriptum, et publicatum manu Montis Iacobi, et subscriptum manu Francisci Iohannis –
0355 TERRA MONTIS VIRIDIS seu MONTIS S. MARIAE in GEORGIO Duo instrumenta, quorum unum exequtionis, alterum traditionis possessionis Castri Montis Viridis hominibus Terrae Montis S. Mariae in Georgio de anno Domini 1366 – tempore Domini Urbani Papae V.ti – rogato Petro Thomassutij de Smerillo Notario –
0356 FIRMUM Testamentum quondam Domini Pauluctij Antonij de Castrum Petrituli, in quo post diversa legata facit suos haeredes universales Michilinam suam filiam, Felicem, Antonium, et Pierum filios Ludovici Iohanni Papae de Firmo, executores vero instituit Ludovicum Iohannis Papae, et Felicem eiusdem filium de anno Domini 1464 – rogato Bartholomeo Thomae Massitti de dicto Castro –
0357 FIRMUM CASTRUM MONTIS SANCTI PETRI de ALLEIIS Copia Instrumenti cuiusdam procurae factae per Dominos Potestatem, Capitaneos etc& Firmi in Concilio Generali Trecentorum de Populo in personam Domini Montanelli Egidij ad recipiendum titulo Venditionis nomine Communis Firmi Cessionem, et Concessionem sub quacumque forma a Dominis de Castro Montis Sancti Petri etc& prout in eo a Domino Gerardo Praeposito Ecclesiae Sancti Petri de Marriano etc& sumpt& manu Simonis Ser Iohannis de Montenariis De anno Domini 1361 –
0358 FIRMUM Instrumentum mandati Procurae factum per Reverendissimum Gerardum Dei Gratia Firmanum Episcopum in personam Guidonis de Florentia ad vendendum duas petias terrae positas in pertinentiis Maceraten& etc& prout in eo. Datum de anno Domini 1257 – rogato Iohanne –
0359 FIRMUM Tres minutae seu copiae Bullarum pro Communitate Firmi quarundam Eugenij Papae IIII absolutionis, et confirmationis privilegiorum ac omnium emptionum, altera Calisti Papae III confirmationis eorum, quae per Eugenium IIII, et Nicolaum V.um Pontifices eidem Communi Firmi concessae sunt etc in Scatula ferrea –
0360 MONASTRIUM SANCTI PETRI de FERENTILLO Copia Instrumenti electionis factae de Nicolao de Putealia Farfensi Monasteris Monacho in Abbatem Monasterij Sancti Petri de Ferentillo, una cum copia privilegij conformationis iusdem dati a Symone tituli Sancti Martini Presbitero Cardinali, Apostolicae Sedis Legato etc& de anno Domini 1264 – copiatum manu Pauli Bernardi Notarij de anno Domini 1266 –
0361 OFIDA Exemplum quorumdam Capitulorum cuiusdam publici jnstrumenti factum inter Dominicum Gentilem Abbatem Farfensem, et Ofidanos etc& De anno Domini 1204 – Exemplatum per Gualterum …… de Ofida – Vide num.982 et 983 –
0362 FIRMUM et RIPATRANSONA Instrumentum mandati procurare factae per Potestatem, et Concilium generale hominum Ripaetransonis in personam Iohannis Raynaldi Iohannis ad emendum terras, et Vineas dandas, et assignandas Gerardo Dei Gratia Firmano Episcopo pro liberatione, absolutione, et transactione, quam idem Dominus Episcopus fecit Communi Ripaetransonis etc& rogato Friderico Domini Salvi Ripaetransonis Notario de anno Domini 1255 – tempore Domini Alexandri Papae IIII –
0363 FIRMUM Appellatio interposita ad Sanctissimum Dominum Nostrum Papam per Pacem Rodulphi Sindicum Communis Firmi nomine dicti Communis Potestatis, et Officialium a praecepto, seu praeceptis factis per Dominum Panianum Delegatum Marchiae Anconitanae Rectorem de non extrahendo Grasciam de Territorio, et districtu Firmi extra Marchiam absque speciali dicti Rectoris licentia fact& sub anno Domini 1286 –
0364 LUTARISCUM Instrumentum Procurae factae per Cicchum quondam Ser Andreae de Lutarisco ultra flumen Piscariae in personam Vagnoctij quondam Coluctij Novelli de Monte Sancti Petri Provinciae Marchiae ad Causas, et specialiter nomine ipsius constituentis uti haeredis in causa cum Tutio Meliorati Tutio SerAndreae de Florentia, et Socio, ac ad alia prout latius in eo factum de anno Domini 1369 – tempore Domini Urbani V- rogato Ser Ciccho Amici etc& –
0365 FIRMUM Copia Litterarum Ill.mi, et R.mi Cardinalis Farnesij circa restitutionem Gaberralum Molliani, et Petrituli Civitati Firmanae –
0367 FIRMUM Copia quietationis scutorum 456- Bolog. 75- ad rationem X- Iuliorum pro Scuto factae per Franciscum Guerrerium filium, et haeredem quondam Alexandri Matthei Cicchi de Firmo uti Creditorem Communis, et homimum dictae Civitatis Dominus Sigismundo Iotto, et Antonio Paccharono Procuratoribus, et Oratoribus respective dictae Civitatis Firmi nomine dicti Communis ex causa prout in eo de anno Domini 1570 – rogato Fausto Pinolo –
0368 VENETIAE, et FIRMUM Instrumentum pactorum, et conventionum initorum, et factorum inter Universitatem, et Commune Firmi et pro eo per Iacobum Iohannes Sindicum, ac Universitatem, et homines Venetiarum, et pro eis Ill.rem Dominum Rajnerium Zeno Ducem Venetiarum prout in eo de anno Domini 1260 – rogato Conrado Notario; et quia Originale est laceratum vide Copiam numero 372 –
0369 FIRMUM Literae Ill.mi et Revd.mi Cardinalis Ursini Apostoliocae Sedis Legati directae Re.mis Dominis Episcopis Nolani Marchiae Locumtenenti, et Clusino Thesaurario, in quibus eisdem notum facit, ut non debeant molestare Firmanos ob mortem eorum Episcopi, ex causis ut in eis. Datae Romae anno Domini 1483 –
0370 FIRMUM Sumptus. Seu Copia Privilegij Serenissimi Ottonis Imperatoris. Vide num. 234 -235 – et 301 –
0371 FIRMUM Receptum Florenorum 68- factum per Nicolaum Calcaneum Marchiae Anconitanae Thesaurarium Communi Firmi, et pro eo Ser Antonio Oratori ex causa prout in eo sub Die 8.a Aprilis 1506 –
0372 FIRMUM Sumptus cuiusdam Instrumenti Pactorum initorum, et factorum inter Commune Civitatis Venetiarum, et homines Civitatis Firmi etc&. Vide Num.368 –
0373 FIRMUM Expensae factae per Magnificos Dominos Delphinos in Citationibus, et Sententiis latis contra Fideiussores Magnificae Communitatis Firmi –
0374 FIRMUM Instrumentum mandati procurae factae per Dominum Innocentium de Alberis Florentinum Commissarium Apostolicum super exatione impositionis in Provincia Marchiae in personam Iohanni Francisci Alberive de Tollentino ad ipsius nomine, et pro eo cassandum, Instrumentum 6/m Scutorum auri factum per Communitatem Firmi eidem Domino Commissario occasione dictae impositionis manu cuiscunmque Notarij computata rata tangente Castris Petrituli, et Montis Ottonis, ac ad alia prout in eo factum anno Domini 1568 – tempore Domini Pij Papae V.ti rogato Dominico Philippi –
0375 FIRMUM Literae Commendatitiae Augustini Borbadici Dei gratia Ducis Venetiarum Magnificis Dominis Prioribus Civitatis Firmi directae ad favorem Iohannis de Medes etc& –
0376 FIRMUM Literae Revd.mi Cardinalis Bononiensis directae Dominis Prioribus Firmi, in quibus notum facit Oratores Firmanos reperisse D.N. Gratiosum, et commissa expedisse, ac Communi Firmi magnum gerere affectionem, eiusque quietem, et augmentum desiderare. Datae Romae XV Ianuarij –
0377 FIRMUM Declaratio super electione Rectoris Ecclesiae Sanctae Mariae de Mare de Iure Patronatus Sub anno Domini 1281 Pontificatus Martini Papae Quarti – rogato Bartholomeo de Guarcino Notario –
0378 MONASTERIUM ABBATIAE DE FERENTILLO Sumptus cuiusdam copiae Privilegij Sanctissimi Domini Nostri Bonifatij Papae concessum Reverendissimis Dominjis Canonicis, et Capitulo Ecclesiae Lateranensis de Urbe circa reformationem Monasterij de Ferentillo copiatus manu Ruggerij Deutaleve –
0379 FIRMUM Receptum florenorum 300- factum per Nicolaum Calcaneum Provinciae Marchiae Thesaurarium Communi Firmi, et pro eo Iohanne Bergomensi, ex causa prout in eo. Datum Macerati VI- Augusti 1505 –
0380 FIRMUM Literae Ill.mi Domini Jordani Ursini directae Magnificis Dominis Prioribus Civitatis Firmi, tenoris prout in eis etc& –
0381 FIRMUM Literae Revd.mi Conchen& Episcopi Prov. Marchiae Generalis Rectoris super facto Palatij Dominorum Priorum Firmi direct& dictis Dominis Prioribus, in quibus eisdem notum facit super eadem et materia se scriptisse Revd.mo Ser Angeli, prout latius in eis sub Data Maceratae 19 Februarij –
0382 FIRMUM Supplicatio Civitatis Firmi facta Ill.mo Domino Balduino de Monte dictae Civitatis Gubernatori, una cum rescripto de eligendo, et deputando in locum Prothomedici Physicos, et Aromatarios, pro evitandis expensis. Data Romae die 21 Iulij 1553 –
0383 FIRMUM Instrumentum, seu Fides quietationis Ducatorum 3426/m auri in auro de Camera factum per Dominum Sabinum de Bargharinis Mercatorem Florentinum Universitati, et Communi Firmi ex causa prout in eo. Sub anno Domini 1506 – rogato Philippo de Carolis –
0384 FIRMUM Privilegium Sanctissimi Domini Nostri Bonifatij Papae Noni- concessum Universitati, et Communi Firmi, videlicet, quod residentia Generalis Curiae totius Provinciae Marchiae Anconitanae in Civitate Firmi de caetero perpetuis temporibus permaneat cum privilegiis, honoribus, modis, etc& prout in eis. Dat& Romae apud Sanctum Petrum 17 Cal. Febr. Pontificatus sui anno nono –
0385 TERRAE ACCUMULI et AMATRICIS Sumptus cuiusdam Instrumenti pacis fact& inter Gualterium Gentilis de Accumulo Sindicum Universitatis, et hominum dictae Terrae nomine dictae Universitatis ex una, et Laurentium Angeli de S. Laurentio de Amatrice Sindicum Universitatis, et hominum Terrae Amatricis nomine dictae Universitatis cum pactis, et capitulis ut in eo sub anno Domini 1387 – regnante Carolo III – imperatore – Vide num.859 –
0386 FIRMUM Privilegium Friderici Secundi Jmperatoris confirmantis omnia bona, ususque, et consuetudines Civitatis Firmi, et recipientis dictam Civitatem in gratiam pristinam, absolvendo eam, eiusque homines, seu habitatores ab omnibus poenis, mulctis, et condemnationibus a quibuscunque ipsis illatis etc& De anno Domini 1242 – apud Sanctum Germanum decima quinta Augusti, Jmperij eius anno 22 – Regni Jerusalem 18 – Regni vero Siciliae 45 –
0387 FIRMUM Privilegium Sanctissimi Domini Nostri Bonifatij Papae Octavi concessum Universitati, et Communi Firmi de faciendo in Ecclesia B. M. Virginis de Firmo una Cassam cum duabus clavibus pro colligendis Elemosinis pro fabrica dictae Ecclesiae facienda etc& Datum Anagni 6 Cal. Iunij anno Pontificatus nono –
0388 FIRMUM Instrumentum mandati Procurae factum per Revd. Dominum Franciscum Abbatem S. Antonij de S. Antonio Ordinis S. Augustini Viennen& Dioecesis in personam Domini Nicolai Brune de Pinerolo Taurinen& Dioecesis Prioris Prioratus Sancti Antonij de Monte Sancto, ad specialiter, et expresse domum, et hospitalem ad Ecclesiam Sancti Antonij Civitatis Firmi, eisque iurium, penutentiarum, et bonorum regendum, et gubernandum, ac ad alia prout latius in eo factum Sub anno Domini 1544 – tempore Pauli Papae III rogato Gabriele Vignoli Archivij Romanae Curiae Scriptore –
0389 FIRMUM Literae in forma Brevis Sanctissimi Domini Nostri Sixti Papae Quarti directae prioribus, et Communi Firmi, in quibus eisdem praecipit ut sub poena 4/m ducatorum, aliisque poenis etc& nec Anconitanos neque Auximanis ullum presidium, seu auxilium prestent, sed faciant quantum per Dominum Fabianum de Monte Policiano in huiusmodi Commissarium ispis fuerit iniunctum. Datum Romae die 28 Iulij 1477 –
0390 FIRMUM Sumptus cuiusdam Bullae, seu Commissionis factus per Sanctissimum Innocentium Quartum Pontificem directae Revd.mo Marchiae Anconitanae Rectori, in qua eidem committit, et mandat quatenus omnia Privilegia, et jura Civitatis Firmanae illibata conservet, et faciat quantum in ipso fuerit integra conservari. Exemplatus per Nicolaum Guiductij de Firmo sub anno Domini 1429 – tempore Domini Martini Papae V.ti –
0391 FIRMUM Accusatio, seu denuntiatio facta coram Domino Andrea Zeno Potestate Firmano per Raynaldum Michaelis Sindicum Communis Firmi nomine dicti Communis contra Antonium Armanni, Filios Supponis, et Dominum Adenulphum Ruggieri capientes, et impedientes Rotam, quae vocatur Rota Villae Campilioli, quae est Communis Firmi, una cum positionibus seu articolis, ac testibus super eis examinatis ad instantiam dicti Sindici nomine Communis Firmi, sub anno Domini 1254 – rogato Petro Matthei –
0392 FIRMUM Breve Sanctissimi Domini Nostri Iulij Papae III confermationis omnium et singulorum Statutorum, privilegiorum, indultorum, reformationum, ac aliarum concessorum per alios summos Pontifices pro tempore Universitati, et Communi Firmano – sub Data Romae apud Sanctum Petrum sub Anulo Piscatoris die 22 Ianuarij 1552 – Pontificatus Anno 2.do –
0393 TERRA AMANDULAE Instrumentum pacis factae inter Angelum Laurentij, et Lucianum Colae de Amandula Sub anno Domini 1503 – Indictione 6 tempore Domini Alexandri papae VI rogato Galeotto Iohannis de Ferraria –
0394 FIRMUM Instrumentum compositionis Reverendi Domini Censorij Martialis pro Civitate cum Reverenda Camera Apostolica pro scutis 3/m tempore Gregorij decimi quarti Pontificis Maximi –
0395 MONS VIRIDIS Instrumentum Mandati Procurae factum per Nobilem Dominam Margaritam alias Mittarellam filiam quondamMercenarij Domini Fidesmidi de Monte Viridi Uxorem Nobili Viri Gualterij de Alberghetti de Clavellis de Fabriano in personam Vagnottis quondam Coluctij Novelli ad comparendum agendum etc& in omnibus suis causis coram quocunque judice, et praesertim in causa, quam habet cum Domino Tutio Meliorati etc& fact& sub anno Domini 1369 – tempore Urbani V.ti rogato Francisco quondamRicardi –
0396 FIRMUM, et VENETIAE Literae Serenissimi Iohannis Danduli Venetiarum Ducis directae Potestati, et Communi Firmi, ut Paulo Gerardo Notario praesentium latori fides habeatur. Datae ultimo mensis Iulij Indict. XII –
0397 FIRMUM Privilegium Serenissimi Ottonis Romanorum Imperatoris dans Communi, et hominibus Firmi Jurisdictionem Maris. Vide num. 234 – 235 – et 301 –
0398 FIRMUM Commissio interdicti suspensionis a divinis facta ad favorem Domini Remedij de Laidis Procuratoris Domini Antonij de Pompeis, et consort& Creditorum Communis Firmi in scutis centum et trium, ac Iuliorum octo nec non in Ducatorum 366- Monetae Venetae pro expensis dicti Procuratoris, ac etiam victus, et contra dictam Civitatem eiusve homines, et personas debit& ut in eo Sub anno Domini 1556 – tempore Pontificatus Pauli Papae IIII –
0399 FIRMUM et TERRA SANCTI GINESIJ Sumptus quarumdam Litterarum absolutionis a poenis, et suspensione ob delicta commissa per Commune, et homines Firmi contra Commune et homines Sancti Ginesij factus per Rev.mum Guabalitanum Episcopum, et Polifortem Abbatem a Sanctissimo Domino Clemente ad pacificandam Provinciam destinatos directos Dominis Ranaldo, et Gabrieli prout latius in eo sub anno Domini 1306 –
0400 FIRMUM Bulla Martini Papae Quinti in qua ratificat, comprobat, et confirmat ad favorem Dominae Cicharellae Domini Iohannis Antonij Aceti uxoris omnia eiusdem Iohannis Antonij bona etc de anno Domini …….. Pontif. anno 4.to –
0401 FIRMUM, et VENETIAE Instrumentum mandati procurae factae per Universitatem, et Commune Firmi in personam Iannoni Matthei, et socis ad dicti Communis nomine comparendum coram Domino Duce Venetiarum, seu eius judicibus, et nominibus eorumdem cum eis tractandum concordiam ac alia faciendum prout in eo sub anno Domini 1329 –Imperante Ludovico Romanorum Imperatore – Media pars Instrumenti est abscissa –
0402 CAMERENUM, et FIRMUM Instrumentum mandati procurae factae per universitatem, et Commune Camereni in personam Ugolini de Camerino ad dicti Communis nomine promittendum, et promissiones recipiendum a Domino Angelo Iohannis Sindico Communis Firmi nomine dicti Communis recipienti de Communi defensione facienda jurium Civitatis Camerinensis, et Firmanae, occasione novitatis factae per Pontificem de Cathedrali Ecclesia facta in Terra Maceratensi sub anno Domini 1321 – tempore Iohannis Papae 22.di – rogato Ricardo Ottinelli de Camereno –
0403 FIRMUM Licentia data per Sanctissimum Dominum Nostrum Alexandrum Pontificem Hyeronimo Petri Scholari Firmano, ut non obstante minoritate annorum possit se adscribi militiae Clericali, una cum Commissione facta Revd.mo Domino Ludovico Episcopo, ut constito de bona vita, et conversatione, concedat. Data Romae anno Domini 1500 – Pontificatus eiusdem Anno octavo – rogato Christophoro de Gardis –
0404 FIRMUM Licentia extraendi extra Prov. Marchiae, et loca Ecclesiae non subiecta blada, et legumina cuiuscumque generis, illaque ad Civitatem Firmi conducendi absque alicuius Gabellae solutione concessa per ill.mum, et Reverendissimum Dominum Cardinalem Sancti Angeli, et Vicarium Generale praedictis Communi, et hominibus Firmi pro anno praesenti ob sterilitatem. Dat& anno Domini …… – Bononiae XII- Cal. Augusti tempore Pontificatus Gregorij Undecimi –
0405 TERRA SANCTI JUSTI Privilegium donationis, et concessionis de proventibus, et redditibus Terrae Sancti Justi Comitatus Firmi, ac aliis locis de Comitatu Camereni per Manfredum Regem Siciliae Corrado de Accolis causis prout in eo sub anno Domini 1260 –
0406 FIRMUM et RECANATUM Sumptus cuiusdam Domini Sixti IIII prohibitionis Nundinarum Civitatis Anconae sub poena 10/m Ducatorum auri de Camera eo tempore, quo Civitates Firmi, et Recanati dictas Nundinas habent prout latius in ea. Dat& anno Domini 1472- rogato de sumptu Hieronimo Nicolai de Recanati –
0407 FIRMUM, et VENETIAE Instrumentum receptionis nonnullorum Ducatorum auri factum per Danielem Andream, et Fratres Delfinos Venetos a varijs diversijs Fidejussonibus Magnifici Communis Firmi descriptis in eo ex causis etc& sub anno Domini 1556, tempore Domini Pauli Papae IV – rogato Bonifacio Soliano, et Matteo eius filio Notario Venetiano –
0408 FIRMUM Privilegium Papae Gregorij Undecimi concessionis, et confirmationis Curiae Generalis factum Universitati, et Civitati Firmi direct& Re.mo Episcopo Oxomen, et Provinciae Marchiae Rectori, mandando Rectoribus, Thesaurariis et aliis Officialibus Curiam Generalem tenentibus, ut in dicta Civitate Firmana maneant, prout temporibus praeteritis manserunt etc& Datum anno Domini 1372 – Pontificatus anno secundo, ut in attestatione Hugonis tituli Sanctae Mariae in Porticu Diaconi Cardinalis continetur –
0409 FIRMUN et VENETIAE Literae Serenissimi Christophori Manci Venetiarum Ducis directae Dominis Prioribus Firmi, in quibus propter corrosionem murium percipi substantia non potuit. Data Venetiis A. 1468 –
0410 FIRMUM, et VENETIAE Literae Commendatariae Augustini Barbadici Ducis Venetiarum Directae Magnificis Dominis Prioribus Civitatis Firmi ad favorem Antonij quondam Zaneti –
0411 FIRMUM Bulla Sanctissimi Domini Nostri Eugenij Papae IIII – directa Prioribus et Communi Firmi, in qua eisdem notum facit minime eamdem Civitatem dedisse Iacobo Candulae Reverendae Camerae Capitaneo Armorum Generali. Dat& Romae anno Domini 1431 – Pontificatus anno primo –
0412 FIRMUM Literae santissimi Domini Nostri Bonifatij Papae directae Prioribus Firmanis, in quibus plurimam fidelitatem, et devotionem erga Sedem Apostolicam ipsius Communie et Civitatis ob casum inibi occursum commendatur. Sub Datae XV Cal. Iulij Pontificatus sui anno primo –
0413 FIRMUM Breve Santissimi Domini Nostri Pii Papae IIII confirmationis statutorum, et privilegiorum per alios Romanos Pontifices pro tempore concessorum, et confirmatorum Civitati Firmi. Sub Data Romae anno Domini 1560 – Pontificatus sui anno primo –
0414 FIRMUM Breve Sanctissimi Domini Nostri Pij Papae V.ti confirmationis Privilegiorum, et Statutorum Civitatis Firmi, ac omnium immunitatum, gratiarum, et indultorum per alios Romanos Pontifices et predecessores suos, et legatos, et alios superiores dictae Civitatis concessorum ac eisdem Confirmationis de stando ad sindacatum tam majores, quam minores Officiales finitis eorum Officiis, prout latius de anno Domini 1566. Pontificatus eiusdem anno primo –
0415 FIRMUM Literae patentes in forma Bullae Sanctissimi Domini Nostri Bonifatij Pontificis directae Communi, et Populo Civitatis Firmanae, ut Reverendissimum Dominum Antonium de Vetulis de Viterbo Firmanum Episcopum attentis litterarum scientia, et aliis virtutum meritis prout latius in dictis Litteris tamquam Patrem, et Pastorem Animarum una cum Vicario, et Officialibus, ac procuratoribus sui devote, ac benigne suscipiant etc& – Datae Romae Cal. Aprilis Anno primo –
0416 FIRMUM Breve Sanctissimi Domini Innocentij Papae directum Prioribus et Communi Civitatis Firmi, in quo declarat se esse creatum Pontificem, et eosdem exhortat ut Dominum Deum orent pro exaltatione S. R. E. et vires contra Fidei hostes acuant. Sub Data anno Domini 1484 – Pontificatus Anno primo.
0417 FIRMUM Instrumentum pacis initae, et factae per Dominum Nicolaum Basilicae Principis Apostolorum de urbe Canonicum, et Dominum Petrum Equitem Romanum de Capranicis pro se ipsis, eorumque haeredibus, et successoribus, sive de iure Canonico vel Civili computandis, ob mortem R.mi Domini Iohannis Baptistae etiam de Capranica Episcopi quondam, et Principis Firmani, Baptistae, et Bernardino Adae ad invicen Fratribus germanis, et Gabrielis Crisostomi de Firmo, eourumque familiaris, Fratribus, filiis, ac aliis, exceptis quibusdam aliis in calce huiusmodi Pacis Instrumenti sub anno Domini 1493 – tempore Alexandri Papae 6.ti, rogato Stephano Alexandri de Narnia, una cum Bernardino Capacio Senense –
0418 FIRMUM Literae denuntiationis, ac publicationis excommunicationis contra omnes Priores, et Regulatores, ac Communitatem Firmanam et particulares personas Debitores DD. Antonij de Pompeis, et litis consort& in quantitate Ducatorum 508- monetae venetiarum, ex quo eisdem summam praedictam una cum interesse prout in eis non solverunt etc&. Datae anno Domini 1556 – tempore Pauli Papae IIII –
0419 FIRMUM Instrumentum quietationis 3/m florenorum factum per Dominum Franciscum quondam Sanctis de Ambrosiis Florentinum Anconae degentem et Procuratorem Domini Leonelli Pij de Carpo variis, et diversis hominibus Civitatis Firmi nomine dicti Communis, ex causa prout in eo Sub anno Domini 1560 – tempore Pij Papae IIII rogato Hieronimo Iustiniani Not. Anconitano –
0420 FIRMUM Breve Pij IIII Pontificis Maximi, quo restituit Priores, et Commune Firmi pristinae potestati, ac facultati exigendi multa, et confiscandis ob maleficia patrata De anno Domini 1565 – pontificatus sexto –
0421 FIRMUM, seu CASTRA MOLLIANUM, et PETRIOLUM Breve Gregorij XIII- Pontificis Maximis restitutionis Universitati Civitatis Firmi Castri Molliani, et Petrioli Comitatus Firmi de anno Domini 1578 – Pontificatus eiusdem Anno sexto –
0422 FABRIANUM Instrumentum Mandati Procurae factum per Nobilem Virum Dominum Albergictum de Clavellis de Fabriano in personam Marci Andreae de Rovellon ad emendum a Nobili Viro Domino Antonio Domini Albergicti de Clavellis, et a Domino Mattheo Vannis de Fabriano etc& quoddam Molendinum positum in Territorio Fabriani in loco, ubi dicitur Fosso etc& prout in eo. Actum in Castro Montis Sancti Petri de anno Domini 1369 tempore Urbani Papae V.ti rogato Iuliano Coluctij Novelli de dicto Castro Montis Sancti Petri –
0423 FIRMUM Sententia lata per Magnificun Dominum Petrum Tanutium Ill.mi, et Revd.mi Domini Bartholomei Cesij Sanctissimi Domini Nostri Papae Generalis Thesauraij Auditorem in causa vertente inter magnificam Civitatem Firmanam, uti executricem Testamenti quondamDomini Censorij Martialis ex una, et Fabium Matheuccium de Sancto Elpidio partibus ex altera de, et super bonis per dictum Censorium relictis Monasterio Monialium Sanctae Catherinae de Senis in dicta Civitate etc& Data ad favorem Magnifici Communis Firmi executoris Testamentarij ut supra prout constat hoc publico Instrumento rogato de eo Scipione Penello Camerae Apostolicae, et Spoliurum Notario, de anno Domini 1592 – Pontificatus Clementi Papae Octavi Anno primo –
0424 FIRMUM Literae patentes Camilli Burghesi Prothonotarij Apostolici Sanctissimi Domini Nostri Papae, et Curiae Causarum Camerae Apostolicae Generalis Auditoris (qui purpureo donatus Galero, et ad summi Apostolatus apicem evectus Paulus Papa Quintus nuncupatus fuit) in quibus absolvit Iacobum Racamadorum de Firmo Scindacario nomine diversorum particularium de Firmo a Sententia excommunicationis contra dictos particulares lata ad instantiam Ill.mi Domini Matthei Stendardi ob non paritionem mandato executivo etc prout in eis de anno Domini 1592 – Pontificatus Clementi Papae 8.i Anno primo –
0425 CIVITAS PERUSIAE Copia Litterarum Apostolicarum Clementis Papae VII copiatarum in 5.to registro Bullarium, et Brevium sic nuncupato existente in Cancellaria Magnifici Communi Perusiae approbantium, et confirmantium Litteras Martini V.ti, ac Iulij 2.di Pontificum Praedecessorum etc&, in quibus etiam Comitativi dictae Civitatis cogantur ad subsidium prout in eis, eisdem modis, quibus Focus temporibus Braccij de Fortebracciis exigi consueverat etc& prout in illis – Datae anno Domini 1525 – Pontificatus eiusdem Anno 2.do – rogato de copia Sancte quondam Benedictis Civis Perusini approbat per Priores Almi Collegij Notariorum Civitatis Perusiae, ut per Herculanum de Rubeis Notarium –
0426 FIRMUM Bulla petitionis factae per Commune Firmi a Sanctissimo Domino Nostro Innocentio Quarto de reparandum, et in pristinum statum reducendo aliqua Castra, et Villas ad Firmanam Ecclesiam, et Communi Firmi spectantia olim diruta per Ecclesiae Jnimicos, una cum Rescripto directio Marchiae Anconitanae Rectori. Sub Data Perusij Pontificatus anno 9.o –
0427 CASTRUM FIRMANUM Instrumentum diversorum pactorum inter Civitatem, et Commune Firmi, ac particulares personas in eo nominatas, receptas per dictum Commune in Concives, et habitatores Castri Firmani alius Montis Rombaldi nuncupat – Datum , et actum Firmi anno Domini 1294 – Apostolica Sede Vacante ob mortem Nicolai Papae Quarti – rogato Fratuccio Magistri Petri Notario –
0428 FIRMUM Literae Henrici Bolbet Auditoris Camerae Apostolicae attestantes Nicolaum Ser Matthei de Iricampan& ob octo annis fuisse, et esse Curiae Camerae Apostolicae notarium, eiusque instrumentis datam fuisse plenariam fidem, et quod quoddam instrumentum procurae pro Domino Gerardo de Aldigheriis de Parma factum in personam Antonij Comini de Signoronis de Parma etc& fecisse qod etc& diligenter inspexit et recognovit dictus Auditor etc& – Datae anno Domini 1390 – Pontificatus Bonifacij Papae Noni anno primo –
0429 FIRMUM Copia, sive exemplum cuiusdam particulae Testamenti transumpta de quodam Testamento Magnifici quondam et Eccelsi Domini Iohannis quondam Domini Philippi Vicecomitis de Olegio Dioecesis Navariensis etc& prout in eo rogato Ludovico de Egubio Notario de anno Domini 1364 – rogato de Copia Ciccho Mathioli de Massegniano –
0430 FIRMUM Rescriptum in forma Bullae Innocentij Papae revocantis concessionem, si qua fuisset facta Civitati Firmanae de Castro Montis Cretatij per quondam Fridericum se pro imperatore gerentem. Datum Perusij octavo Cal. Decembris Pontificatus anno 9.o –
0431 FIRMUM, EPISCOPATUS Literae Apostolicae Honorij Papae Tertij, quibus declarat se investisse per vexillum Reverendum Firmanum Episcopum de Comitatu Firmi etcum prout in eis. Datum Laterani XIII Kal. Februarij Pontificatus anno octavo –
0432 FIRMUM Literae Apostolicae in forma Brevis Alexandri Sexti Pontificis Maximi hortantes ut Nobilem Virum Caesarem Borgia Ducem Romandiolae, et Valentinae, Commune, et Civitas Firmi in dominum recipiat, et Comiti Iacobi eiusdem Ducis Locumtenenti in omnibus se facilem praebeat. De anno Domini 1503 – Pontificatus eiusdem anno undecimo –
0433 FIRMUM Breve Sanctissimi Domini Clementis VII approbationis confirmationis circa Reformationem Regiminis Consiliariorum Civitatis Firmi factum per Reverendissimos Dominos Franciscum Armellinum Cardinalem ac pro Marchia legatum, et Iohannem Iacobum Gambaronum Episcopum Albinganensem Vicelegatum ex causis prout in eo factum sub anno Domini 1524 – Pontificatus anno primo –
0434 FIRMUM Receptum Scutorum 200- monetae Marchiae factum per Nicolaum Calcaneum Marchiae Thesaurarium, et subscriptum per Simonem eius Garmanum Communi Firmi, ex quo Summam praedictam recepit per manus Persantis Ser Barnabei de dicta Civitate –
0435 FIRMUM Receptum Nicolai Calcanei in Marchiae Thesaurarij florenorum 500- Monetae Marchiae factum Communi Firmi, ex quo recepit per manus SerNicolai Barnabei de eodem summam praedictam ex causa prout in eo etc& Sub die 25 Iulij 1505 –
0436 FIRMUM Fides Instrumenti quietationis factae per Dominum Franciscum Gabrielem de Luccha, et Dominum Vincentium eius socium Cessionarios Isac Tribut Haebrei Iohanni Francisco Lelio, et aliis de Firmo sub anno Domini 1552 – rogato Andrea de Bilestris Anconitano .
0437 FIRMUM Copia nonnullorum Litterarum, seu Brevium Summorum Pontificorum, videlicet, Innocentiij et Leonis X.mi circa taxas Officialium assignatas Secretarijs Apostolicis una cum Breve Leonis X.mi confirmationis concordiae, et transactionis per Commune Firmi initiae cum Domino Onofrio de Bartholonis Cive Fiorentino sub annis, mensibus et diebus prout in eis –
0438 FIRMUM Receputum Scutorum 606- auri factum per Mutium Bicum Casserium nomine Marci Antonij pro Marchia Thesaurarij, et donativi Depositarij Domino Petrino Bellanti Firmi Depositario, et eius nomine Francisco Turri sub die 24- Martij 1557 –
0439 FIRMUM Instrumentum sumptus cuiusdam confessionis receptionis Ducatorum 920- auri pro saldo, et residuo Ducatorum 1500- receptorum mutuo a Gencarello Manardini de S. Severino per nominatos in eo, nomine Communis Firmi sub anno Domini 1405 – tempore Domini Innocentij Papae VII – rogato Ioanne Nicole Deutaleve. De sumptu vero Ioanne Antonij –
0440 FIRMUM Bandimenta facta ad instantiam Magnificorum Dominorum Priorum Civitatis Firmi ex auctoritate eis data a Generali Concilio dictae Civitatis de vendendo Gabellas Civitatis, et Status pro quatuor annis cum capitulis prout in eis una cum oblationibus factis per nonnnullos homines de Firmo sub anno Domini 1558 –
0441 FIRMUM Copia pactorum factorum super Macello Communis Firmi loco mutui tradito Angaructio tenoris prout in eis –
0442 FIRMUM, et ASCULUM Capitula, seu pretentiones factae per Firmanos pro compositione pacis et concordiae inter eos, et Asculanos –
0443 FIRMUM Protestatio facta per Dominum Raynerium de Raynerijs de Perusia Sanctissimi Domini Nostri Commissarium, nec non R.mi Domini Legati Marchiae Vicesgerentem Alexandro alias Bruchio Bancherio Communis Firmi in restitutione librorum Maleficiorum qui ob id non intendebat dimittere Officium suum Commissariatus. Sub anno Domini 1502 – rogato Petro Paulo Angneli de Flactraio –
0444 FIRMUM Bullettinum, seu Mandatum flor 21/2 auri cum dimidio fact& per Bonaccursium Dominorum Priorum, Cancellarium directumAntonio Paccharono de Firmo Bancherium dicti Communis ad solvendum dictam summam Antonio Andrioli etc& Sub anno Domini 1366 – tempore Urbani V.ti –
0445 FIRMUM, et EUGUBIUM Literae Comitis Antonij Montis Ferretti de Urbino directae Magnificis DD. Prioribus Communis Firmi, in quibus eisdem declarat represalias contra Dominum Iohannem de Acurambonis de Eugubio per dictum Commune minime concedi debere ex causis ut in dictis Litteris. Datae Urbini 26- Febr.j –
0446 FIRMUM Instrumentum praesentationis quarumdem Litterarum R.mi Domini Egidij Apostolicae Sedis Legati directae Dominis Prioribus Civitatis Firmi, ut Commune Firmi solvere debeat Dominae Antoniae de Benzonibus relictae haeredi Domini Iohannis Vicecomitis de Olegio Summam denariorum, et infra terminos, ut in eis sub anno Domini 1367 – Indict.e Va – tempore Urbani V – rogato Bonaccursio de Parma –
0447 FIRMUM et ASCULUM Instrumentum reformationis pacis inter Asculanos, et Firmanos per Dominum Cardinalem Andaganensem in Provincia Legatum cum capitulis pactis et conditionibus alias factis ac etiam in dicto Instrumento contentis factum sub anno Domini 1486 – die 3 Septembris rogato Ser Antonio Bartachino de Firmo –
0448 FIRMUM Instrumentum mandati procurae factum per Dominos Leonardum Equiti Domini Galeazzi de Bandis, et Mattheum Domini Io. Francisci Guadagnini de Rizzonibus, una cum instrumentis ratificationum factis per Dominum Fredericum Domini Berti, ac Antonium Pompejum eorum socios Fidejussores Magnifici Communis Firmi pro summa Ducatorum 16/m perceptorum a Dominis Andrea, et Daniele de Delphinis Patritiis Venetis factum in persona Domini Remedij Domini Iohannis de Laudis ad eorumdem constituentium nominibus, petendum et requirendum Communitatem praedictam, ut praedictis Creditoribus satisfaciant, alias fore necesse, ut accipiant denarios ad cambium pro illis satisfaciendis, ac ad alia, ut in eo factum anno Domini 1555 – rogato Dominico Eugenij Petri –
0449 FIRMUM Inventarium quorumdam instrumentorum assignatorum per Dominum Mattheum Magistri Philippi Morrono Ioannucci de Firmo prout latius in eo de anno Domini 1372 –
0450 FIRMUM, et ANCONA Instrumentum confoederationis una cum capitulis factum inter Commune Firmi, et pro eo Ludovicum Iohannis de Firmo Oratorem ex una, et Communitatem Anconae, et pro ea Paulum Honofrij de Polidoriis de Ancona Sindicum, et Procuratorem ex alia factum sub anno Domini 1448 – tempore Nicolai V – rogato SerBarnabeo notario et Cancellario –
0451 FIRMUM Literae Amelij de Agoto directae Dominis Prioribus, Confaloneriis, et hominibus Civitatis Firmi ad interessendum celebrationis Sponsalitium Dominae Alovisiae eius filiae Primogenitae traditae in uxorem Domino Iohanni de Camerino, et in Terra Ripetransonis –
0452 FIRMUM Receptum Ducatorum 30- auri factum per Iohannem de Sebina Doctorem et Advocatum Communis Firmi, una cum eius Litteris directis Prioribus Firmi –
0453 FIRMUM Commissio Revd.mi Domini Philippi de Caraffis tituli Sanctae Mariae Transtiberim Cardinalis Sanctissimi Domini Nostri Papae in Italia Vicarij Generalis de exequendo Laudum datum per Re.mum Dominum Episcopum Firmanum ad favorem Antonij Iohannuctij Paccharoni contra Colam Magistri Paris de Firmo super medietate acquae prout latius in laudo non obstante appellatione per ipsum Colam interposita. Data Bononiae Pontificatus Gregorij XI – anno 2.do –
0454 FIRMUM Receptum Scutorum 160- factum per Dominum Bindum Albuitum nomine Collegij Apostolici Communi, et hominibus Firmi, et pro eo Domino Gentili Billacque ex causa in eo sun anno Domini 1547 –
0455 FIRMUM Copia punctorum praesentandorum R.mo Domino Legato una cum Litteris praefati R.mi conclusionis pecuniarum, quas Commune Firmi debet Iohanni de Olegio, et pro eo haeredibus suis ex causis prout in eis –
0456 ASCULUM Copia Instrumenti Mandati Procurae factae per Universitatem, Commune, et nomine Civitatis Asculi in personam Iohannis Testoni famuli ad dicti Communis nomine comparendum coram R.mo Domino Iohanne Episcopo Albanense, et Marchiae Legato, et promittendum ac ratificandum pacem jam factam cum Firmanis cum Capitulis dictae Pacis, ac alia faciendum, prout in eo Sub anno Domini 1487 – tempore Domini Innocentij VIII rogato Benedicto quondam Marini de Asculo –
0457 FIRMUM Instrumentum procurae factum per Dominum Leonellum Pium de Carpo in personame Domini Francisci quondamSanctis de Ambrosiis de Florentia Anconae degentem ad ipsius nomine exigendum a Magnifica Communitati Firmi summan denariorum quam ipsi debet virtute instrumenti, et de exactis quietandum, ac ad alia prout in eo. Sub anno Domini 1551 – tempore Iulij Papae III rogato Petro Francisco Notario –
0458 FIRMUM Receptum R.mi Domini Berardini Maffei Episcopi Scutorum 250- auri in auro factum Communi Firmi, et pro eo Domino Gentilii Billacqua, et Bastani Savino pro parte compositionis Scarfinarum Sub anno Domini 1548 –
0459 FIRMUM Literae Revd.mi Domini Episcopi Conchen& Marchiae Rectoris directae Prioribus Firmi, in quibus exponit Berardinum Conciven invenisse in Castro Apliani quandam quantitatem grani marci sive guasti et cuius sit ignorari fides exhortat eos ut illud vendant et referto Domino dicti grani precium restituant.– Datae Maceratae etc& –
0460 FIRMUM Computum nonnullarum partitarum summarum denariorum ex rebus habitis a Mercatoribus Delphinis Venetis per magnificum Commune Firmi, videlicet de datis, et receptis sub annis, mensibus, et diebus prout in dicto computo –
0461 FIRMUM Copia, sive sumptus cuiusdam Robricae Statuti Firmani existentis in secundo Libro dicti Statuti ad Cart. 56, quod non possint, neque debeant de caetero Domini Priores recipere supplicationes super Maleficiis, sive Condemnationibus pecuniariis, nisi prius Delinquentes pacem habuerint ab offensis, qua habita, et facta fide per Notarium de ea rogatum, possint dictae supplicationes in Cernitis, et Concilio proponi, et recepi respective. Item Copiam cuiusdam Decreti, seu Reformationis repertae in Libro Reformationum scriptae per Ser Iohannem Comitem ad Cart. 63- die 4- Iulij 1522, videlicet, quod delinquentes habentes gratiam de homicidio ut alijs Maleficijs si post gratiam impetratam maleficium aliquod cum armis patraverint, poena omnis Capitulis, aut Corporis afflictiva, de quibus gratiam habuerint reviviscant, et pro illis delictis possint non aliter puniri, ac si gratiam non habuissent etc& copiata pe SerBartholomeum Cordellam de Firmo –
0462 FIRMUM Copia cuiusdam Instrumenti obligationis 3/m scutorum factum per Dominos Gentilem Billacquam, Sebastianum Sabinum, et Lucianum Carpinum Cives, et Oratores Firmanos Reverendae Camerae sub Die XV- Maij 1548 –
0463 FIRMUM Sumptus Instrumenti obligationis 20/m Scutorum Auri in auro factum per Dominum Gentilem Billacquam Sindicum Civitatis Firmi nomine dicti Communis Revd.mo Domino Berardino Helvino Camerae Apostolicae Thesaurario Generali, et hoc pro redemptione Comitatus Firmi, excepto Castro Monis Sancti Petri de Alleiis, tempore Domini Pauli Papae III- de anno Domini 1547 – rogato Iohanne Nicia Camerae Apostolicae Notario –
0464 FIRMUM Copiam cuiusdam decreti concessionis Maleficiorum Civitatis Firmi, ac etiam introitus a die caepti Officij Domini Panetij Panorzi Cortonensi Firmi Locumtenentis cum onere solvendi salaria Locumtenenti, Baroncello, et aliis Officialibus Ill.mo, et Revd.mo Domino Cardinali Altemps in Magnifica Cernita Firmi XIII- Febr. 1562 –
0465 FIRMUM Copia quarundam partitarum pecuniarum per dilinquentes quosdam pro poenis delictorum solutarum, et ad Magnificum Commune Firmi spectantium reperta in registri dicti Communis script& namu SerLucae Cordellae extracta manu Ser Bartholomei eius filij sub annis etc& prout in eis.
0466 FIRMUM Instrumentum solutionis poenarum fact& per homines in dicto Instrumento nominatos Ser Bartholomeo Cordellae Depositario Communis Firmi sub anno Domini 1566 – tempore Pij Papae Quinti –
0467 FIRMUM Copia cuiusdam Decreti obtentum in Magnifico, et Generali Concilio Civitatis Firmi 28- Maij 1555 – supplicantem Sanctissimum Dominum Nostrum ut non concedere dignaretur in Gubernatorem Firmi Ill.mum, et Reverendum Cardinalem Caraffam cum oneribus solitis, et consuetis –
0468 FIRMUM Copia cuiusdam Decreti obtenti in Cernita Civitatis Firmi 4- Februarij 1566- de capienda possessione Maleficiorum pro Magnifica Communitate Firmi vigore Litterarum Ill.mi e Revd.mi Cardinalis Constantiae, una cum constitutione procuratoris, videlicet Domini Nicolaij Cinthij ad eam capienda ac electione Depositarij, videlicet Ser Bartholomei Cordellae cum solita promisione –
0469 FIRMUM Copia quarundam partitarum pecuniarum solutarum per delinquentes pro poenis eorum excessuum, et delictorum ad Commune Firmi spectantium repertarium in Registro † scripta manu Lucae Cordellae, et exstracta per Ser Bartholomeum eius filium sub annis 1535-1536-1537 –
0470 FIRMUM Oblatio facta per Ser Iacobum Palmenicani in proventibus Gabellarum Civitatis, et Status Firmi iuxta capitula facta per quatuor annis videlicet florenorum triginta duo millia –
0471 FIRMUM Copia, sive sumptus cuiusdam Brevis Martini Papae Quinti directus Revd.mo Episcopo Anconitano, ac Provinciae Marchiae Locumtenenti, in quo eidem circa petitiones porrectas per Oratores Firmanos respondit, quod Gabellae ponantur prout erant tempore novitatis, et quod Dativa 4/m florenorum, quae dicto tempore exigebatur pro talleis reponatur, nec non assettamenta Comitatus, quae solvuntur per Comitativos exigantur, et de eis solvatur pro expensis Civitatis Girifalci, et Tallearum per deputandos a nobis Cives ac nonnullis alia prout in eo, sub DataRomae Pontificatus illius anno XIII, transumpta per Iohannem Blaxij de Firmo, et Socios Notarios –
0472 FIRMUM Appellatio facta per Dominum Raynerium de Raymeriis de Perusio olim Communis Firmi Potestatem ad quodam sequestro facto ad instantiam Domini Dominici Rictij de Firmo asserti Domini Raynerij Creditoris ex causa prout in ea sub anno Domini 1522 – tempore Adriani Papae VI rogato Mariotto Notario –
0473 FIRMUM Literae Domini Berardini Galesij, directae Domino Mario Bencio Firmi Locumtenenti, in quibus eidem esponit, ut auxilium, consilium, et favorem eidem Civitati tam per se, quam per suam Curiam prestet, ac alia faciat etc& Sub Data Romae anno Domini 1551 –
0474 FIRMUM Copia cuiusdam Inibitionis obtentae a Revd.mo Domino Auditore Camerae pro parte, et ad instantiam Communis, et hominum Civitatis Firmi ex causa quarumdam Litterarum praeceptorialium dicto Communi, et hominibus factis per Re.mum Dominum Egidium Ipiscopum Sabinen& in Provincia Legatum ad favorem haeredum quondam Domini Iohannis de Olegio in praecipiendo eiusdem, ut dictis haeredibus solvere debuissent 250- Ducatos auri singulis mensibus etc& prout in ea –
0475 FIRMUM, et VENETIAE Literae Domini Bragadin Veneti directae Domino Locumtenenti Civitatis Firmi, in quibus eumdem orat, ut iure medio, ac eius auxilio faciat consequi, et habere summam denariorum, quam Commune Firmi ei debet, et quae ad praesens reperitur in manibus particularium dictae Civitatis. Sub Datae Venetiis di 17- Martij 1554 –
0476 FIRMUM Scripturae diversarum rerum, et Literae diversorum nullius pene momenti –
0477 FIRMUM Quietationes, seu receputae factae Communi Firmi, per diversos ab pecuniarum summas ab eo recepitas –
0478 FIRMUM Scriptum oblationis factum super proventibus Gabellarum Civitatis, et Status Firmi per Dominum Aurelium Paccharonum, et Socios quatuor annis iuxta banna, et folium eiusdem Communitatis in offerendo eidem Communi triginta millia florenorum solvendo iuxta solitum sub anno Domini 1558 –
0479 ASCULUM, et TERRA AMATRICIS Capitula inita inter Universitatem, et homines Asculi, et Terrae Amatricis hinc inde executioni mandanda in pace inter ipsas fienda –
0480 FIRMUM Copia, sive sumptus cuiusdam Decreti obtenta in Generali Concilio Civitatis Firmi, ac redditi per Dominum Achillem Giliuctium consulendo emolumenta, redditus, et proventus cum oneribus prout exstitit Decretum in personam bona memoria Ill.mi Domini Iohannis Baptistae de Monte etc& facta Sub anno Domini 1552 –
0481 FIRMUM Scriptum, seu Apocha cessionis Scarafinarum Officiorum Comitatus Firmi fact& per Reverendissimum Berardinum Maffeum Massae Episcopum dictarum Scarafinarum Dominum Communi Firmano cum pactis prout in eo – XI-9.bris 1547 –
0482 CIVITAS INTERAMEN& et FIRMUM Instrumentum cuiusdam propositae factum in Concilio Civitas Interamensi ad petitionem Domini Angeli de Paradisis Potestatis Firmi, videlicet, quod cum in sua electione, ac in Capitulis habeat, quod Potestas, vel aliquis ex suis Officialibus contigerit, condemnari tempore eorum Sindicatus, vel ante ex aliqua ratione nunquam postulabit, vel recipiet a Communitate eorum, vel a quocunque Rectore aliqua Rapraesalias contra Commune, et personas Firmi, una cum consultatione facta per Dominum Alfonsum de Federicis, quae fuit obtenta Sub anno Domini 1442- tempore Alexandri Sexti Pontificis Maximi rogato Paulo Pacitto Notario –
0483 FIRMUM Sumptus nonnullorum Instrumentorum procurationum factus per Commune Firmi in personas Sindicorum prout in eis nec non sumptus Instrumentorum mutui a Magnifico Commune Anconae per Sindicos praedictos de summa denariorum acceptorum, prout latius in eis sub annis etc&, et rogitibus Variorum Notariorum –
0484 FIRMUM Sumptus cuiusdam instrumenti promissionis 1500- Ducator& auri fact& per Universitatem, Commune, et homines Firmi Branchuctio Coluctio de Monte Rubiano et Iohanni Colae de Camporo Procuratoribus Domini Senciarelli Monardini de S. Severino ex causa ut in eo sub anno Domini 1388 – rogato Iohanne Cola Deutaleve de Firmo sumpt& per SerAntonium Vannis –
0485 FIRMUM Instrumentum consignationis Turcharum Clarissimo Domino Iohanni Contarino Veneto, per Ill.mum et Reverendissimum Dum Octavianum Ser Cruce, Sanctissimi Domini Nostri Referendarium Ragusae consignandos pro redemptione Captivorum Christianorum prout in eo. De anno Domini 1575 – tempore Gregorio Papae XIII –
0486 FIRMUM Copia Brevis Pij Quarti contra exemptos et privilegiatos concessi Civitati, et Comitatui Firmano etc& –
0487 FIRMUM Sententia lata per Reverendum Dominum Fabium Mignanellum Provinciae Marchiae Vicelegatum inter Commune Firmi, et Equites laureatos tam Civitatis, quam Status Firmi, videlicet, quod dicti Equites teneantur, et debeant solvere Gabellas, Pascua, et alias impositiones quae, et quas alij Cives Firmani solvere solent sub anno Domini 1549 – rogato Octaviano Cane Notario sub sigillo R.mi Cardinalis Farnesij Legati –
0488 FIRMUM Scriptum, seu Apocha promissionis Scutorum 600- auri factum per D. D. Gentilem Billacquam, et Bastianum Savinum Ill.mo Bernardino Maffeo Massae Episcopo scarafinarum posessori circa officia comitatus Firmi, una cum quitatione dictorum scutorum facta per eundem Ill.mum eisdem nomine Civitatis Firmi eisdem nomine etc& Sub anno Domini 1543 –
0489 FIRMUM Iuramenta recepta per Magnificum Dominum Paulum Rajnuctium de Tarano Legati Marchiae Locumtenentem, et Commissarium Apostolicum a Sindicis Castrorum Comitatus Firmi de servando fidelitatem, et subiectum dicto Communi, et hoc in Ecclesia Majori Firmana etc& De anno Domini 1547 –
0490 ANCONA, et CAMERENUM Sumptus cuiusdam Instrumenti confederationis una cum Capitulis in eo factis per Magnificum Commune Anconae, et eius Sindicos, ac per Commune Camereni, seu per Rodolphum de Camereno, eiusque natos, coram Revd.mis Dominis Antonio Archipraesbitero Ragusino, et Bernardino Episcopo S. Floris, et aliis Nuntiis Sacri Concilii Costantiensi sub anno Domini 1416 –
0491 FIRMUM Literae Repraesaliarum concessarum per Reverendissimum Marchiae Rectorem ad instantiam Domini Petri Guasconis Legum Doctoris, et Reverendae Camerae Creditoris in florenos centum auri contra Commune, et Universitatem Firmi debitores dictae Camerae in 25/m etc&.
0492 FIRMUM Instrumentum quarumdam Litterarum Citatorialium ad instantiam Antonij Iohannuctij Paccharoni coram Revd.mo Iohanne de Marliano Auditore R.mi Petri Tituli Sanctae Mariae Transtiberim Cardinalis pro S. R. E. Vicarij Generalis super appellatione interposita per Colam Magistri Paridis de Firmo prout in eo de anno Domini 1372 – rogato Vanne Dominici Petri –
0493 FIRMUM Literae patentes R.mi Domini Francisci de Piccholominibus S. R. E. Diaconi Cardinalis reintegrationis ob delicta per Cives, et incolas Civitatis Firmi patrata in personam quondam bona memoria R.mi Domini Iohannis Baptistae Firmani Episcopi, et hoc iuxta tenorem, et formam Litterarum Apostolicarum Alexandri Sesti de anno Domini 1493 –
0494 FIRMUM Licentia celebrandi Missam in Cappella Palatij Communis Firmi concessa per Ill.mum, et Re.mum Cardinalem Mont’Altum Episcopun Firmanum, qui ad pontificatus evectus Sixti Quintus nomen assumpsit. Data Romae anno Domini 1577 – mensis Iunij Octava Pontificatus Gregorij XIII – Anno 6° –
0495 FIRMUM Literae patentes provisionis ruralis Beneficij per resignationem sponte factam a Domino Pieramico Salvatoris ad favorem Domini Flaminij Martialis. Datae anno Domini 1536 – die p.mo Decembris sub Pontificatu Sanctissimi Domini Nostri Pauli Papae Tertij –
0496 GUALDO Instrumentum venditionis factae per Magnificum, et Potentem Militem Dominum Rainaldum Domini Rainaldi de Brunforte Leonardo Martini Sindico Communis Firmi de Castro Gualdi, Arce, Girone, Pascuis, et aliis jurisditionibus pretio X/m Librarum Ravennatensium usualis monetae cum pactis, conditionibus, et capitulis in dicto jnstrumento reservatis manu Ser Rainilductij Boctij de Penna sub anno Domini 1319 – tempore Sanctissimi Domini Nostri Iohannis Papae XXII –
0497 FIRMUM Instrumentum quietationum factarum per diversos homines Creditores Communis Firmi in variis librarum summis, prout latius in eis dicto Communi, et pro eo Morrono Ioannuctij Sindico, sub Annis, Indictione, Mensibus, et diebus, ut latius in eis, rogato Laurentio Mercati de Ancona Notario –
0498 FIRMUM Literae Testimoniales R.mi Domini Iohannis Baptistae tituli Sancti Clementis S. R. E. Cardinalis Cicadae absolutionis a majori excommunicatione, ac aliis poenis, in quibus Communitas, regimen, et homines Firmi innodati erant, et in diversa perjuria diversis de causiis incurrerant, et praesertim ob necem illatam in personam R.mi Domini Episcopi de Capranica Firmani concessae dictae Universitati, et Communi a Sanctissino Domino Nostro Iulio Divina providentia Papa3,o, sub Data Romae 20- Februarij 1553- Pontificatus Anno 3.o–
0499 FIRMUM Instrumentum transactionis ac promissionis factum per Colaum Iacobuctij de Firmo Sindicum Dicti Communis Georgio Filio, et haeredi quondam Domini Thomasij Benedicti de Mattaferris Civi Iadrae de mille et octingentis Ducatis Venetis ex causa, et sub terminis prout in eo sub anno Domini 1365 – rogato Iacobo Bonaccursij Notario –
0500 FIRMUM ASCULUM Instrumentum sumptus cuisdam Commissionis factum per Fridericum electum Hypporiensem Marchiae Anconitanae Rectorem Papiniano Pellicioni de Taurino Praeposito virtute Litterarum Sanctissimi Domini Nostri Honorij Papae IIII ipsi Friderico directarum de inhibendo, ac proibendo Civibus Esculanis, ut sub poena mille Marcharum non facerent Castrum infra metas Fermanas, prout latius in dictis Litteris dicti Pontificis directis tam Universitati, Communi, et Populo Civitatis Firmanae, quam Esculanae. Sub Data Romae apud Sanctum Sabinum 2.do Cal. Ianuarij, Pontificatus eiusdem anno primo, rogato de instrumento Celano de Reate. De sumptu vero Bartholino de Prandalio.
0501 FIRMUM Privilegium Christiani Maguntinae Sedis Archiepiscopi Domini Imperatoris restitutionis et confirmationis libertatis, ac omnium Jurium, Statutorum et Privilegiorum Civitatis Firmi. Sub Data apud Assisium anno Domini 1177 – 3° Nonas Ianuarij –
0502 FIRMUM Literae Apostolicae Innocentij Papae IIII declarantes suam numquam fuisse talem intentionem, prout Cives Firmani credebant, videlicet, de gravando in quacumque re Commune Firmi, seu eius singulares personas etc& prout in eis. Datae Laterani Pontificatus illius anno VI –
0503 FIRMUM Instrumentum quetationum trium millium florenorum sive Ducatorum auri factum per Dominum Iohannem Vicecomitem de Olegio Marchiae Anconitanae Rectorem, pro S. R. E., ac Firmi Vicarium Generalem Universitati, et Communi Firmi, et pro eo Morrono Iohannuctij Syndico factum sub anno Domini 1365 – tempore Domini Urbani V – rogato Benedicto Petructioli de Firmo –
0504 FIRMUM Copia Privilegij Angeli Miseratione Divina tituli S. Marci Cardinalis Costan& annullationis processus contra nonnullos Cives Firmanos, Comitativos, et Forenses factum, qui tentaverant expellere Capitaneum de Girofalco Fermano – Datum anno Domini 1406 – tempore Innocentij Papae VII – Exemplatum per Antonium vannuctij de Monte Sanctae Mariae in Georgio –
0505 FIRMUM Instrumentum Mandati Procurae factum per Universitatem, Commune, et nomine Firmi in personas Domini Antonij Cisti, et Vannis Andreoli, ac sociorum prout in eo etc& ad causas etc& quas dictum Commune Firmi habet cum Universitate, et Commune Castri Montis Sancti Petri ultra Tennam factum sub anno Domini 1368 – tempore Urbani Papae V – rogato Bartolomeo Guidonis de Imola –
0506 FIRMUM, MONTIS Sancti PETRI Instrumentum liberationis, et absolutionis omnium, et singulorum bannorum condemnationum, et quorumcunque processuum factorum contra Commune Firmi Montis Sancti Petri, ac aliorum locorum Districtus dictae Civitatis per Revd.um Dominum Vitalem Archidiaconum Cameriniensem, Marchiae Anconitanae in spiritualibus Rectorem, et in temporalibus Vicarium etc& factum Thomassino Felicis Sindico Communis Firmi, et praefatorum locorum, a quo nomine quo supra, ut patet in alio precedenti Instrumento, dictus Rector habuit 800- libras Ravennatenses pro suis laboribus, et expensis, Rogato de eo Martino Raynerij de anno Domini 1313-, de altero vero Francisco Iacobi Notario –
0507 FIRMUM Jnstrumentum venditionis Stariorum quindecim Terrae positae prout in eo factum per Gibertum Tholomei, et Socios Domino Ronaldo Capellano Sancti Laurentij Sub anno Domini 1243 – rogato Andrea Philippi –
0508 FIRMUM Notificatio, sive intimatio appellationis interposita ad istantiam Friderici quondam Guidonis de Monte Feretro a quadam inquisitione contra ipsum formatam per Revd.um Fratrem Laurentium de Muldavio Inquisitorem sub anno Domini 1321 – tempore Iohannis Papae XXII – rogato Hieronimo Virgilij –
0509 FIRMUM Literae Red.mi Domini Simonis tituli Sancti Martini Presb. Cardinalis, in quibus fatetur ex causis variis, et diversis a Communi Civitatis Firmanae in pluribus pecuniarum quantitatibus integre, et totaliter esse satisfactum Datae 17 Cal. Augusti Pontificatus Gregori Papae XI.mi – anno primo –
0510 FIRMUM Literae executoriales Decreti seu sententiae latae per Rev.mum Patrem Dominum Iacobum de Puteo Rotae Auditorem ad favorem Domini Leonardi Altidoni Clerici Firmani contra Dominun Antonium de Ottonibus ratione Canonicatus, et praebendae in Ecclesia Firmana, quos quondam Iohannes Baptista Firmanus obtinebat. Datae anno Domini 1543 – Pontificatus Pauli III anno nono rogato Petro Engelberti Clerico Leodiense –
0511 FIRMUM, EPISCOPATUS Instrumentum mandati procurae factum per Reverendum Dominum Gerardum Firmi Episcopum in personas Domini Salimbene, et Domini Lucae Plebanis Montis Sancti ad dicti Reverendissimi nomine alienandum obligandum fructus, et accessiones quascunque omnium bonorum, possessionum, et jurium Episcopatus Firmani ex causa prout in eo sub anno Domini 1267 – rogato Iohannino Notario –
0512 FIRMUM Literae Alfonsi Caraffa Sanctorum Iohannis, et Pauli Diaconi Cardinalis commissionis causae inter Communitatem Firmi et Franciscum Margaruccium partibus ex altera. De anno Domini Anno 1559– tempore Pauli IV- Pont. Max. –
0513 FIRMUM Literae patentes Henrici Cardinalis Caetani S. R. E. Camerarij, in quibus ex auctoritate sibi a Sanctissimo Domino Nostro Clemente Papa Octavo concessa licentiam Communi Firmi impertitur Iulios duos super qualibet salma frumenti in dicta Civitate reponendi, seu super eius molitura exigendi. Datae de anno Domini 1594 –
0514 FIRMUM Literae Apostolicae Alexandri Pontificis in quibus confirmat omnia concessa per Rev.mum tituli Sanctae Mariae in Cosmedin Cardinalem Communi Firmi XI Cal. Iulij Pontific& anno p.mo –
0515 FIRMUM Literae executoriales Bartolomei Cesij Sanctissimi Domini Nostri Papae, et Camerae Apostolicae Generalis Thesaurarij, in quibus mandat exequi sententiam latam per Dominum Petrum Tanutium eius Auditorem ad favorem Magnificae Communitatis Firmi, uti excutricis Testamenti quondam Censorij Martialis Contra Fabium Mattheutium de Sancto Elpidio de, et super bonis per dictum Censoriun relictis Monasterio, et Monialium Sanctae Catherinae de Senis in Civitate Firmi, rogato de eo Scipione Pinello de anno Domini 1591 – Pontificatus Clementis Papae Octavi Anno p.mo –
0516 FIRMUM Privilegium Doctoratus Reverendi Domini Luciani Cole Canonici Firmani creati a Domino Numerio quondam Nicolai de Comitibus Padovano, una cum Privilegio eidem Domino Numerario a Sanctissimo Domino Nostro Xisto Pontif. posse creandi Doctores concesso prout latius in eo sub anno Domini 1472 – sub subscriptione Ser Cole Sanctis Pauli Civis Romani –
0517 FABRIANUM Sumptus depositionis quorumdam Testium examinatorum de quo die Fr. Gentilis de Ravellone Ordinis Minorum Conventialium, ac de aliis, prout in dictis depositionibus factum sub anno Domini 1305 –
0518 FIRMUM Citatio facta ad instantiam Iohannis Mardonae, et Petri eius Socij Civium, et Mercatorum Romanorum in Urbe coram Universitate, et Commune Firmi super executione sententiae cuiusdam pecuniae quantitatis tempore Domini Clementis IIII- anno 2.do –
0519 TERRA MONTIS SANCTI Instrumentum Mandati procurae factum per Universitatem, Commune, et homines Montis Sancti in personam Cichi Marci ad dicti Communis nomine comparendum coram Potestate Capitaneo, et Prioribus Firmi, et ab eisdem audiuendum quid declarare, et mandare voluerint super Portu, et juribus Maris, usu, et abusu, ac aliis a flumine Potentiae usque ad flumen Clentis iuxta ritum, et consuetudinem hactenus inter ipsos obervatam, ac super Pallio dando Ecclesiae Firmanae, ac ad alia prout in dicto Mandato factum sub anno Domini 1391 – rogato Antonio Pultron de dicto loco –
0520 FIRMUM Instrumentum quietationis 1590- ducatorum factum per Dominum Petrum Gattulam S. R. E. Thesaurarium, Lambertino Cuccij de Firmo Bancherio Communis nomine dictae Civitatis Reverendae Camerae debitis de subsidio imposito pro substentatione belli Lombardiae sub anno Domini 1373, tempore Gregorij Papae XI – rogato Vanne Vannuctij Notario –
0521 FIRMUM Literae patentes relations Legationis factae per Oratores Civitatis Firni ad SS.mum Dominum Nostrum Urbanum Pontificem directae Populo et Communi Civitatis Firmanae –
0522 FIRMUM, et JADRA Instrumentum sumptus mandati procurae factae per Universitatem, Commune, et homines Firmi in personam Mgistri Dominici Rictij de dicta Civitate ad dicti Communis nomine promittendum Domino Thomassio Benedicti Civitatis Jadrae dare, et solvere 1200- florinos, ac nonnullam quantitatem salis solvendum, et dandum respective, videlicet florenos 600- a die promissionis Instrumenti fiendi, et annum, et residuum ad alium annum subsequentem, prout latius in dicto procurare mandato facto sub anno Domini 1344 – tempore Clementi Papae VI, rogato de Instrumento Antonio Magistri Marci. De sumptu vero Cola Iohannis Notario –
0523 FIRMUM Literae patentes Rev.mi Domini Neapolionis tituli Sancti Adriani Diaconi Cardinalis, et Apostolicae Sedis Legati, cassationis omnium processuum, condemnationum, sententiarum, poenarum, impositionum, bannorum, et praeceptorum contra Civitatem Firmanam, eiusque Officiales, et singulares personas, habitos et habita cum absolutione a sententiis, et condemnationibus sub anno Domini …….. Pontificatus Bonifatij Papae Octavi anno Septimo –
0524 FIRMUM Instrumentum quietationis factae Universitati Firmi, et pro ea Massio Mattheo Bancherio per Dominam Antoniam de Bizon de Crema, uti haeredem Domini Iohannis Domini Philippi Vicecomitis de Olegio de 23049- florenorum auri solidorum 46- et denariorum 9- quos dictum Commune tenebatur solvere eidem Domino Iohanni in una manu, et florenorum 1000- auri idem Iohannes a certis Civibus, et specialibus personis habere debebat, et id fecit quia pro residuo, et ultimo pagamento a dicto Sindico nomine quo supra de denariis dicti Communis dicta Domina Antonia recepit 800- florenorum auri in ducatis boni auri, et iusti ponderis et&c. Datum anno Domini 1372 – tempore Joannis Papae XI – rogato Ser Andrea Magistri Gentilis –
0525 FIRMUM, et VENETIAE Literae Serenissimi Domini Raynerij Zeno Venetiarum Ducis dictae hominibus, et Communi Firmano super gratuita servitia, et honores receptos per Andream Zenum dicti Ducis Nepotem ab eis, dum Potestas in dicta Civitate fuit, sub die 4 Januarij –
0526 FIRMUM Privilegium Re.mi Domini Petri Archiepiscopi Jadrien& in Provincia Marchiae pro Sanctissimo Domino Nostro Bonifatio Papa Nono – Reformatoris Generalis, una cum Copia huiusce Reformationis concessae a praedicto Sanctissimo, ac pactis habitis cum Commune Firmi, tradendum per dictum Commune eidem nonnullos introitus ipsius cum pactis etc& prout in eo. Sub Data in Girofalco Firmano ultima Febr. 1397 –
0527 FIRMUM Licentia concessa per Reverendissimum Dominum Hugonem Rubeum Ecclesia Ramensis Praepositum Iacobo Panerio Civi Plecentino exigendi ab hominibus, et Commune Firmi pro tribus mensibus, videlicet pro Taleis debitis Reverendae Camerae libras 150- et hoc pro stipendio sibi obveniente, ex quo inservivit dictam Cameram Apostolicam etc& Data anno Domini 1278 – tempore Domini Nicolae Papae III – Vide num. 914 –
0528 AESIUM FIRMUM ANCONA RECINETUM Instrumentum mandati procurae factum per Universitatem, et Commune Civitatis Aesij in personam Thomae Bucci ad dicti Communis nomine, et pro eo renovandam, et confirmandam amicitiam cum Communibus Firmi, Anconae, et Recineti, ac eorum Sindicos, nec non ad faciendum et recipiendum pacta, et concordiam, et conventiones duratura ad 5 annos de anno Domini 1292 – rogato Iohanne Petri de Esis– Vide 619 –
0529 FIRMUM Copia cuiusdam Priviligij quarumdam Litterarum concessarum per Sanctissimum Dominum Honorium Papam Tertium Petro Firmano Episcopo, videlicet, ne quis praeterquam Ecclesiae Romanae Legatum in Civitate Firmi, vel eius Castellis, quae Ecclesia Firmana jure possidet, vel possidebit exactiones facere, vel causas tractare absque speciali Sedis Apostolicae mandato praesumat, sed omnia eius bona integra maneant, et consistant prout latius in eo. Exemplata per Ser Vannem Dominici de Firmi Sub anno Domini 1370 – tempore Domini Urbani Papae V.ti –
0530 FIRMUM Instrumentum promissionis, et obligationis factum per Thomassinum Thomae Sindicum Communis Firmi nomine dicti Communis, ac per alios prout in eo Domino Rainaldo Georgij de libris 1750- solvendis sub terminis prout in eo causa precij domorum, seu Palatij dicto Sindico nomine quo supra venditorum, factum sub anno Domini 1296 – rogato Benevenuto Boncambij –
0531 FIRMUM Instrumentum Mandati Procurae per Dominam Margaritam de Leodio uxorem quondam Enrici de Alemannia Pistoris Firmi in personam Magistri Petri Du Crocq Galli notarium ad ipsius Constituientis nomine recuperandum, et exigendum omnes res jocalia, et bona percepta a Dominis Prioribus Civitatis Firmi, et aliis etc Sub anno Domini 1480 – tempore Sixti IIII, rogato Iohanne Caureti Clerico Morinen& Notario –
0532 CASTRUM CASTIGNANI Instrumentum Mandati Procurae factum per Universitatem, Commune et homines Terrae Castegnani in personam Vannis Cicchi Thomae ad nomine dicti Communis promittendum, quod dictum Commune, et homines amicos Communis Firmi pro amiciis habebunt, et inimicos pro Inimicis, nec non ad recipiendum dictum Commune Firmi in defensorem dictae Terrae etc& prout in eo factum anno Domini 1376 – rogato Cola Marini Notario –
0533 FIRMUM Instrumentum Mandati procurae factum per Universitatem, et Commune Firmi in personam Domini Rugerij Suppi, et Sociorum ad dicti Communis nomine se praesentandum coram Domino Fulgone de Podio Marchiae Anconitanae Rectore, et ad assignandum, seu tradendum eidem Rectori liberam possessionem Communis Firmi pro Sanctissimo Domino Nostro, Castrorum, videlicet, Turris Palmarum, Montis Falconis, Morischi, et Gruptarum ad Mare iuxta litteras Domini Rajmundi Manci Sanctissimi Domini Nostri Papae Camerarij etc& prout in eo de anno Domini 1276 – tempore Domini Innocentij IIII– rogato Boniohanne Magistri Altidone –
0534 FIRMUM, et JADRA Instrumentum sumptus condemnationis latum per Savinum Iacobi, et Socios contra Dominum Thomassium Benedicti de Mattaferris de Jadriae, Simonictum Francisci, et Procuctium Domini Iacobi eius Procuratores emptores Gabellae Salis Communis Firmi condemnat in 15/m floren& auri poene contentae in dicto emptionis Instrumento causa, et occasione fraudis prout in eo etc& anno Domini 1342 – tempore Clementi Papae Sexti rogato de Instrumento Marchetto Angeli de Firmo, de sumptu Clerico Brunitti de Firmo –
0535 FIRMUM Instrumentum sumptus cuiusdam Publici Instrumenti protestationis initae per Paridem Bonjohannis de Civitate Firmi Sindicum Communis Firmi contra Mattheum Miche Pasque de Zara Procuratorem Domini Thomae de Mattaferris causa salarij, et distributioni Salis in Civitate Firmi juxta, et secundum conventiones, et pacta inter eos inita, ex quo in dicta Civitate non habebat Salem rogato Ser Vennantio Magistri Mansij de anno Domini 1342 – tempore Clementis Papae 6.ti, rogato de sumptu Georgio Matthei Dominici –
0536 FIRMUM Literae patentes in forma Bullae confirmationis factae Communi, et hominibus Firmi per Sanctissimum Dominum Nostrum Alexandrum Pontificem, libertatum, exemptionum, immunitatum, privilegiorum, eis a felicis recordationis Calisto Tertio, Sixto Quarto, et Innocentio VIII, ac aliis Romanis Pontificibus, eorumque Legatis Apostolicae Sedis Potestatem habentibus in specie, vel in genere sub quacunque verborum forma concessorum Sub Anno Domini 1492- Pontificatus sui anno primo –
0537 FIRMUM EPISCOPATUS Privilegium Sanctissimi Domini Nostri Alexandri concessum Episcopo Firmi, ut possit coram Rectori Marchiae evocare, et ad judicium convenire de eius justitia Commune, et Personas Firmanas non obstante privilegio eis concesso, prout latius in eo. Datum Anagni 14 Cal. Iulij anno eius primo –
0538 FIRMUM Privilegium, seu Bulla Sixti III provisionis ruralium ecclesiarum Sancti Thomae extra muros, et Sancti Silvestri in Territorio Civitatis Novae, ac Altaris Sanctae Catharinae in Ecclesia Sancti Pauli Plebbe nuncupata dictae Terrae in Personam Luciani Colae de Firmo etc& –
0539 FIRMUM Copia, sive sumptus cuiusdam Privilegij Sanctissimi Domini Nostri Bonifatij Vicariatus in temporalibus pro duodecim annis a die datae praesentium Civitatis, et Comitatus Firmi, Castrorum, ac Terrarum Montis Sanctae Mariae in Georgio, Montis Rubiani, ac Castri Porculae et Populo, et Communi Civitatis Firmi prout latius in eo. Sub Data Perusio 2.do Idus Maij Pontificatus anno 4.to copiatus per Nicolaum Guidutij –
0540 FIRMUM Instrumentum mutui florenorum 180- auri factum per Iacobum Suppi Sindicum Communis Firmi nomine dicti Communis Egidio Gentilis Domini Petri Grimaldi, causa, et occasione eos tradendi Curiae, et Camerae Romanae pro recolligendis Castris dicti Communis, obligatis, pignoratis, et detentis per ipsam Cameram secundum concordiam, et compositionem cum ea habitam inter Nuntios dicti Communis, et dictam Curiam cum Sommo Pontifice fact& sub anno Domini 1277 – rogato Egidio Sperandeo etc& –
0541 FIRMUM Instrumentum quietationis sexecentorum triginta quatuor ducatorum ad computum 1813- quod Communitas Firmi mutuo accepto a Societate de Spannoctis Curiae Romanae factum per Venturam de Beneassais de Senis Instit& eiusdem Societatis anno Domini 1493 – tempore Alexandri Papae 6.ti rogato S. Paschasio Zambernardo de Parma –
0542 FIRMUM Instrumentum Mandati Procurae factum per Commune Firmi in personam Colai Iacobuctij ad lites, et causas, et praesertim in causa cum Georgio filio quondam Domini Thomasij de Mattaferris etc& sub anno Domini 1365 – rogato Bonaccursio quondam Iovannini de Parma –
0543 FIRMUM Instrumentum promissionis Ducatorum 107- factum per Iohannuctium alias Morello Sindicum Communis Firmi nominis dicti Communis Antonio, et Colae Iohannis de Urbe sub anno Domini 1451 – rogato Georgio Ser Andreae de S. Elpidio Morico, una cum instrumento quetationis dicti jnstrumenti rogato supradicto notario –
0544 FIRMUM Privilegium Reverendissimi Domini Angelici Episcopi Albanen& in Italia citra Regnum Siciliae Vicarij Generalis, absolutionis a poenis incursis ob non solutionem Tallearum, Censuum, et Affictuum Camerae Apostolicae concessum per eundem Commune, et hominibus Firmanis tempore Sanctissimi Domini Urbani Papae Quinti anno Pontificatus 8.o –
0545 FIRMUM Literae Apostolicae, seu Bulla esecutoria provisionis Beneficij ad Altare Sancti Laurentij in parrochiali Ecclecia Plebania nuncupata Sancti Iohannis Castri Altidonae sita ad favorem Domini Censorij Martialis per resignationem Antonij Meliorij Canonici Sanctae Mariae Maioris de Urbe, concess. per Sanctissimum Dominum Nostrum Sixtum Papam V.um Anno Domini 1586 – Pontificatus Anno p.mo –
0546 FIRMUM Instrumentum cuiusdam propositae factum per Potestatem Civitatis Firmi cum consensu Dominorum Priorum tunc temporis, super petitione per Revendissimum Dominum Petrum Reformatorem, et Vice Rectorem Provinciae eisdem Dominis Prioribus, et Potestati factum, ut sibi nomine Sanctissimi Domini Nostri Papae consignarentur claves Girifalci, et Civitatis, nec non per Potestatem, et DDominos Priores praestatetur fidelitatis juramentum, super qua Ser Antonius Iacobutij Firmanus Consiliarius surgens consultavit pro admittendi petitiones praedictas, dummodo Sanctissimus Dñs Noster promissa observet, et inter alia, quod ipse Sanctissimus sicut per suas Bullas pluries promisit veniat ad morandum, ac alia etc& prout in eo factum anno Domini 1396 – tempore Bonifatij Papae Noni – rogato Vanne Puctij de Firmo –
0547 FIRMUM, et VENETIAE Literae Serenissimi Laurentij Ducis Venetiarum directae Domino Ruggerio Suppo Potestati Firmi de faciendo Latori recuperare Bladum, prout latius in eis. Datae in Ducali Palatio – Iulij Indict.e quarta –
0548 FIRMUM Instrumentum mandati procurae factum per Universitatem, et Commune Firmi in personam Corradi Angeli Baronis, ad ipsius Communis nomine comparendum coram Domino Iacopo de Spoleto in Curia Generalis Giudice, et petendum copiam prout in eo factum sub anno Domini 1295 – rogato Iohanne Thomae Notario –
0549 FIRMUM Sumptus quarumdam litterarum Domini Nostri Bonifatij Pontificis directarum R.mo Episcopo Firmano, ut absolvat Commune Firmi, eiusque sequaces ab interdicto, et poenis per Reverendum Dominum Raimundum Episcopum Valentinum tunc Marchiae Anconitanae Rectorem impositis etc& copiatus per Dominicum Mancij Notarium –
0550 FIRMUM Sumptus cuiusdam Copiae Reformationis Concilij Generalis super tractatu obedientiae, reconciliationis, et pacis habitae cum Dominis Legatis, prout latius in dicto sumptu, super qua Mons Iacobi Conciliarius consuluit, quod omnia praedicta fiant, quod omnibus nemine contradicente placuit. Exemplatus per Antonium Venturae de Fabriano sub anno Domini 1327 – tempore Domini Iohannis Papae 22.di –
0551 FIRMUM Instrumntum sumptus mandati procurae factum per Franciscum filium Iacobi Neapolionis de Filiis Ursi de Urbe in personam Nicolai de Prato, et socij in eo nominati ad dicti Francisci nomine petendum contra Universitatem, Commune, et homines Firmi equos, et alia bona, ablata per supradictos homines, et Commune, ac etiam ad causas prout latius in dicto Instrumento factum Sub anno Domini 1278 – rogato Iacobo de Civitate Castelli de sumptu vero rogato Thoma de Monte Granario –
0552 FIRMUM Instrumentum quietationis factum per Venturam de Beneassais de Senis nomine Societatis de Spannocchijs de Urbe Communi Firmi, et pro eo Fabritio Beltrami de Firmo de 561– Ducatis ad computum majoris summae habitae loco mutui a dicta Societate prout latius in eo. Datum anno Domini 1493 – rogato Alexandro Stephani de Narnia –
0553 FIRMUM Jnstrumentum promissionis factum per Dominum Fidesmidum Potestatem olim Civitatis Firmi nomine suo proprio, ac nomine Communis Firmi Domino Arpinello alio Firmi Potestati de dando, et mittendo omni eius, et Communis Firmi periculo, et dispendio 49- Libris Luchen&, et Fanen& hinc, et ad Cal. Iunij computatis in eis duodecim libr& de perdita apud Fanum ac alia promittendo prout latius in dicto jnstrumento facto sub anno Domini 1218 – rogato SerPetro Notario –
0554 FIRMUM, et FLORENTIA Reformatio facta per Dominos Priores Artium, et Vexilliferum Iustitiae Populi, et Communis Florentiae super petitiones eisdem facta per Cyprianum Ductij de Albertis, Civem Florentinum Civitatis Firmanae Potestatem per semestri, ut in electione de ipso facta videlicet si ipse Dñus Cyprianus, vel eius Officiales, seu Familiares in dicta Civitate condemnati forent vel fuissent multae represaliae concederentur prout in ea etc& sub anno Domini 1387 – rogato Fr. Scarfagni de Prato –
0555 FIRMUM Bulla Licentiae seu concessionis erigendi Monasterium Monialium sub regula Sancti Dominici, et Sanctae Catherinae de Sinis in Ecclesia Sanctae Mariae Virginum, et Sancti Liberatoris concess. per Sanctissimum Dominum Nostrum Clementem Papam 7.um Universitati, et Communi Firmi cum promissione solvendi Fratribus, et Conventui Sancti Francisci florenos 300- pro situ dictae Ecclesiae. Data Romae 7.o Idus Maij Pontificatus Anno 3.o –
0556 FIRMUM Instrumentum condemnationum factarum de hominibus in eo contentis, ab vasta, et damna data parti Ecclesiae Romanae, et Civitatis Firmi tempore Domini Laurentij Teupoli olim Potestatis Firmi, et taxata per duos homines cuiuslibet Contratae Civitatis electos, et vocatos per Roggerium Suppi olim Potestatem Firmi etc& anno Domini 1269 – rogato Petro Petri Notario –
0557 FIRMUM Jnstrumentum promissionis factae per Sindicum Communis Firmi de libris tribus denariorum Petro Baronis pro custodia Portae per annum, de qua in jnstrumento etc& Sub anno Domini 1250 – rogato Mattheo Notario –
0558 FIRMUM Instrumentum quietationis factum per Civolum Provenzalem de Senis Capitaneum Civitatis Firmi dicto Communi Firmi de eius salario, videlicet 1000- librarum pro se, Familia, equis, ac aliis prout in eo etc& Sub anno Domini 1297 – tempore Bonifatij Papae 8.i – rogato Tuccio Notario –
0559 FIRMUM Instrumentum Citationis factae ad instantiam Colluctij Filij Rainalductij Raijnaldi per Iohannem Paschae Baylum Communis Firmi de conjunctis, et attinendibus ipsius Rajnalducij ad videndum dari, constitui, et ordinari per Dominum Andream Iudicem in Curatorem Rainalductio mente capto Patre dicti Colluctij Pacem Bonjohannis, una cum constitutione occasione litis, quam sperat habere cum Claudio Iohannuctij de Molliano fact& sub anno Domini 1323 – rogato Mattheo Transmundi de Firmo –
0560 FIRMUM Sententia una cum commissionibus per Sanctissimum Dominum Nostrum Paulum 2.um, vel eius Iudices ad favorem Domini Luciani Cole Canonici Firmano super Parrocchiali Ecclesia Sancti Georgij Portus Firmi, et contra Permattheum Firmani Clericum Firmanum latis, et concessis sub rogitu Alardi Spaen Lubicensis Dioecesis Camerae Apostolicae Causarum Notarij de Anno Domini 1471 –
0561 FIRMUM Literae patentes, seu Privilegium Friderici Romanorum Jmperatoris confirmationi conventionum, et pactorum initorum et factorum per Gualterium de Palear Comiten, et Sacri Jmperi Vicarium Generalem Communi Civitatis Firmi tenoris prout in eo. Sub Data in Campis prope lacum pensilem anno Incarnationis Dn.cae 1250 –
0562 FIRMUM Literae in forma Brevis Sanctissimi Domini Nostri Alexandri VI directae Magnificis Dominis Prioribus Communis Firmi, in quibus eisdem exponit summam pecuniarum Raymundo Malatestae datam per Commune Firmi ex causis prout in dictis litteris posse repetere contra haeredes praedicti Raymundi, non obstante praetensa donatione, ut dicitur, ipsi facta per Innocentium Papam 8.um etc& prout in eis. Datae anno Domini 1492 –
0563 MACERETUM Instrumentum mandati procurae factae per Universitatem, Commune, et homines Terrae Maceratensis in personam MagistriLambertucci MagistriPetri de eodem loco, ad dicti Communis nomine eundem, et humiliter exponendum coram Revd.mo Domino Alberico Episcopo Firmano, ac Magnificis Dominis Prioribus, et Capitaneo ipsius Civitatis errorem commissum in non venerando Festum Sancti Claudij etc& ac veniam eiusdem erroris ab eis petendum, factum sub anno Domini 1314 –
0565 RIPATRANSON, FIRMUM Donatio facta Revd.mo Domino Adenulpho Episcopo Firmano de omnibus bonis existentibus in Castro Ripaetransonis quae olim fuerunt Raynaldi Comitis de Furcella rogato Valentino Notario. Millesimus non apparet propter nimium tinearum corrosionem –
0566 FIRMUM Literae Apostolicae Bonifatij Pontificis directae Nobili Viro Gentili de Filiis Ursi Iustitiano Aprutino, ut prohibeat vigore earundem Esculanis, ne ex partibus Siciliae et suae Iurisdictioni subiectis estrahant aliquos Milites. Datae Pontificatus sui anno 3.o –
0567 FIRMUM Instrumentum notificationis, et intimationis de non procedendo amplius in causa appellationis interpositae per Dominum Monaldum de Firmo, seu Magistrum Fridericum de Sancto Severino eius Procuratorem a processu, et banno contra ipsum Monaldum factum per Firmi Potestatem propter occisionem Roggerij de Monte Florum factum anno Domini 1298 – rogato Iacobo Matthei –
0568 FIRMUM Absolutio facta per Dominum Franciscum de Mantua Marchiae Anconitanae Thesaurarium Generale Re.mi Di Gubernatoris Locumtenentem illis hominibus, et personis de Firmo, qui convenerunt ad Palatium Domini Potestatis, et ex eo violenter exstracterunt Belforte Domini Antonij de Aceto, Antonuctium Benedicti, et Bonjoannem Augustini propter suos excessus per Curiam dicti Potestatis morti condemnandos –De anno Domini 1433 – rogato Iohanne Bentivogli dicti Thesaiuraij Cancellario –
0569 FIRMUM Instrumentum mandati procurae factae per Universitatem, Commune, et homines Firmi in personam Stephani Coluctij, et Sociorum ad causas, et praesertim in ea, quam dictum Commune, et homines habent, et sperant habere, cum Domina Mittarella Uxore Domini Albergitti de Fabriano Sub anno Domini 1356 – rogato Vanne Dominici Servidei de Firmo –
0570 FIRMUM Literae in forma Brevis Sanctissimi Domini Nostri Leonis Papae X.mi directae R.mo Vicelegato pro Marchia, in quibus eisdem mandat, ut infra unum mensem a die proclamationis per ipsum faciendum numerandum omnibus hominibus, et Bannitis qui in Rebellione Civitatis predictae cum olim Mutio Columna fuere in Civitatem ipsam redijsse debeant, quo facto eisdem bona omnia, quibus gaudebant, restituat, data tamen per ipsos prius cautione de bene vivendo, et se raepresentando sub poenis etc& ut in eis. Datae anno Domini 1518 – Pontificatus Anno 6.° –
0571 FIRMUM Literae Reverendi Patris Fratris Iacobi de Aragonia Ordinis Praedicatorum utriuscque Lombardiae eiusque Ordinis Vicarij Generalis, in quibus dat, et concedit omnibus hominibus Civitatis Firmi praesentibus et futuris Comunicationem, et partecipationem omnium missarum, orationum et bonorum, quae per Fratres Conventuum, et Monasteriorum eiusdem Ordinis ubique locorum ipsi commissorum fient etc& – Sub Data Ianuae 27- Aprilis 1472 –
0572 TERRA MONTIS SANCTI Instrumentum mandati procurae fact& per Universitatem, Commune, et homines Montis Sancti in personas Domini Bonifacij Mancij et Socij ad dicti Communis nomine promittendum quolibet anno in Festo Assumptionis Beatae Mariae Virginis unun Pallium Altari Majori Ecclesiae Sanctae Mariae Episcopatus Firmi offerendum, et ad promittendum etc& prout in eo factum anno Domini 1267 – rogato Thoma Melioris –
0573 FIRMUM, et VENETIAE Literae Serenissimi Ducis Venetiarum directae Potestati et Communi Firmano ad favorem Verellae Alberti Veneti, ut juris remedio nominatos in eis compellant ad satisfacendum ei summam contentam in eis – Datae in Palatio Ducali 13 septembris –
0574 CIVITAS SENARUM Testes inducti pro parte, et ad instantiam Civoli Provenzani Senensis olim Firmi Capitanei in causa, quam habuit cum Commune, et hominibus Firmi, et de commissione Domini Ursulini de Parma Potestatis Civitatis Senen&, et in hac causa Iudicis jurati – rogato Bonadie Bonanni Notario –
0575 FIRMUM Supplicatio facta pro parte Communitatis Firmanae, et pro ea per Oratores ipsius Domino Ludovico de Melioratis Sanctissimi Domini Nostri Nepoti contra Franciscum Iohannis Gebellini, et alios prout in ea proditores, et rebelles dictae Civitatis condemnatos per eiusdem Officiales: una cum eiusdem Ludovici Rescripto, videlicet, quod praedicti sunt exules dictae Civitatis, et Comitatus eiusdem, prout latius in dicto Rescripto, facta sub anno Domini 1406 – tempore Innocentij Papae VII – scripta per Simonem de Serdinis de Senis –
0576 FIRMUM, et VENETIAE Literae Serenissimi Laurentij Ducis Venetiarum directae Potestati, Concilio et Communi Firmi de electione novi Ducis. Datae in Ducali Palatio die 7.a intrantis Mensis Augusti –
0577 FIRMUM Instrumentum constitutionis, et ordinationis Vicariatus Provinciae Marchiae factum per Dominum Raymundum Antonij de Aspello per Sanctam Romanam Ecclesiam in dicta Provincia Rectorem constitut& ob sui absentiam in personam Domini Vitalis Archidiaconi, et in dicta Provincia in spiritualibus Rectoris factum sub anno Domini 1313 –rogato Martino quondam F.ris Rainerij de Cesena –
0578 TERRA SENENSIS et FIRMUM Sumptus quorumdam actorum factorum coram judicibus Senensibus in causa Civoli Provenzani de dicta Civitate olim Potestatis Civitatis Firmi una cum Litteris per eosden Iudices directis Magnificis Dominis Prioribus Civitatis Firmanae super publicatione processus Testium pro parte praedicti Civoli examinatorum, ac etiam exceptionibus per Sindicum Firmi datis, prout latius in eis. Sub anno Domini 1304 – rogato Nicolao Paltonerij –
0579 FIRMUM Bulla, seu Literae concessae Universitati, et Civibus Firmanis per Sanctissimun Pium Pontificem ratione appellationis ad Sedem Apostolicam interpositae per eosdem Cives in Causa, quam habebant cum universitate, et hominibus Montis Sancti Petri, videlicet, quod eisdem Civibus non currat terminus prosequendi appellationem huismodi etc& prout in ea Sub anno Domini 1459 –
0580 CASTRUM MORTULAE Instrumentum venditionis Castris Mortulae cum suis edificiis, domibus, Territoriis, et Iurisdictionibus factis per Placidinum olim de Forolivio Firmanum Sindicum, et Procuratorem dictae Civitatis Vicarello Antonij, et Stephano Antonij Paccharoni Civibus Firmanis pro precio octingentorum Ducatorum, factum sub anno Domini 1393 – tempore Domini Bonifatij Papae Noni – rogato Vanne Pocuctij de Firmo –
0581 FIRMUM Instrumentum quietationis Ducatorum quadraginta quinque, et Anconitanarum duodecim per Dominum Antonium Petri de Sulmona in Provintia Marchiae pro S. R. E. Generalem Thesaurarium Antonio Nicoluctij de Macerata nomine Communis Firmi, et hoc pro affictu duorum annorum factum sub anno Domini 1388 – rogato Petro Collete –
0582 FIRMUM Instrumentum quietationis Ducatorum 400- auri per Ramesinum de Ramesinis de Faventia in Marchia Anconitana pro Camera Romana Depositarium Communi, et Civitatis Firmanae, ex quo dictam quantitatem Ducatorum fassus fuit se habuisse per manus Colluctij Iohannuctij nomine dicti Communis solven& pro complemento subsidij dicto Communi impositi de anno Domini 1365 – rogato Gostalco Paschini etc& Notario –
0583 FIRMUM Promissio facta per Mascium Sindicum Communis Firmi nomine, et Vice dicti Communi Bonjohanni, ex quo per duos menses minus octo dies per Commune Firmi stetit apud Montem Coserum Sub anno Domini 1250 – rogato Mattheo Notario –
0583 bis FIRMUM Examen cuiusdam Testis factum super inquisitione formata contra famulos, familiam, et Domicellum Domini Potestatis ob percussionies fact& prout latius in dicto examine, una cum aliis inde secutis diebus mense et anno prout in eo rogato Antonio Magistri Leonardi de Monte Causario –
0584 FIRMUM, et VENETIAE Literae Fidelitatis factae per Iohannem Dandulum Ducem Venetiarum directae Sinibaldo de Aynardem Potestati, et Concilio, ac Communi Civitatis Firmi, ut Paulum Berardi Civitatis Venetiae Nuntium benigne habeant, et eidem Fidem adhibeant prout latius sub 13- 9.bris etc&.
0585 FIRMUM Sumptus cuiusdam Commissionis causae pro parte Gualterij de Clavellis de Fabriano Camerinensis Dioecesis a SS.mo Domino N.ro Pontifice obtentae super certa pecuniae quantitate, quam Petrellus de Molliano ipsi debet directa Episcopo Firmano per Reverendum Dominum Angelicum Episcopum Albanensis in Italia Vicarium Generalem sub Data Bononiae XI- Cal. Sptembris tempore Urbani V.ti Pontificatus illius anno 8.o transumptus per Sanctem Bartholomei –
0586 FIRMUM Instrumentum obligationis 1813- Ducatorum auri in auro factum per Dominos Ioacobum Brancadorum, et Iacobum Bonjoannis de Firmo Sindicos Communis, et Civitatis Firmi nomine dictae Civitatis haeredibus Ambrosij de Spanocchiis de Urbe, occasione prout in eo Sub anno Domini 1493- Indict.e XI- tempore Domini Alexandri Papae VI- rogato Stephano Alexandri de Narnia –
0587 FIRMUM Copia, sive sumptus Privilegij confirmationis absolutionis factae per R.mun Dominum Egidium Civitatis Firmanae, eiusque Comitatui et hominibus facta per Urbanum Pontificem non obstan contradictione, et pretendentia R. D. Stephani Abbatis Monasterij Sanci Victoris, prout latius in eo sub Datum Romae XIV – Cal. Febr. Pontificatus eiusdem Anno 7.o exstracta per Dominum Vanuctij de Firmo –
0588 VENETIAE, et FIRMUM Literae Responsionis Laurentij Teopuli Ducis Venetiarum quibusdam Litteris, seu patenñ fact& per Priores Civitatis Firmi in personam Domini Iacobi Teupuli Nepotis praedicti Ducis, prout latius in eis die 13- septembris –
0589 FIRMUM Privilegium factum per Sanctissimum Dominum Gregorium Pontificem directum Domino Fulcono Rectori in Marchia Universitati, et Communi Firmi, in quo datur facultas eidem Communi redimendu unum de duobus Castris, videlicet Montis Falconis, et Morischi obligati Reverenda Camera pro 10/m librarum solutarum pro eundem Communi 5/m librarum in manibus Domini Bernardini Scoti Maercatoris Placentini –
0590 FIRMUM Instrumentum mutui librarum 100 Ravennatensium factum per Rainaldum Iacobi Sindicum Communis Firmi nomine dicti Communis Garello Benevenuto causa, et occasione eas dandi Sabbo Domicillo, et Nuntio Domini Iacobi Sabelli occasione prout in eo factum sub anno Domini 1277 – rogato Pauli Magistri Berardi Notario – Error in millesimo, quod debet esse 1287 –
0591 FIRMUM Instrumenta quietationis factarum per Dominum Philippum Ugonis de Florentia pro Romana Ecclesia in Marchia Anconitana Thesaurarium Universitati, et Communi Firmi de libris 650- Ravennatensium et Anconitanarum causa prout in eis Sub anno Domini 1281 –
0592 FIRMUM Sententia lata per Dominum Servideum Magistri Morici Abbatem Officialum Communis Firmi introscriptorum super incisione, et damnis datis in vinea Gualterij et Fratrum facta per Dominum Thomam Potestatem Civitatis Firmi, condemnando eundem Potestatem, et pro eo Commune Firmi ad reficiendum eidem Gualterio, et Fratribus tres libras Vulterranas pro dicto damno, et guastis factis. Data sub anno Domini 1285 – rogato Egidio Petri Notario –
0593 FIRMUM Instrumentum venditionum factarum per Albertum Candelline, et Socium, ac etiam per Thomam Angnelarij de modiolis, et staribus Terrarum in Vico Sancti Petri de Poggiano, et Montis Sicci Gentili Praepositi Sindico Communis Firmi sub confinibus prout in eis sub anno Domini 1254 – rogato Iacobo Notario –
0594 FIRMUM Instrumentum mutui de libris Argenteis Ravennatensibus, et Anconitani quinque millibus factum per Gaudium MagistriMelis Iudaeum, et alios Socio Iudaeos Philippuctio Philippi Savini, ac Universitati et hominibus Firmi Sub anno Domini 1306 – tempore Clementis Papae V.ti – rogato Odoardo Ufriductio Notario –
0595 FIRMUM, OFFIDA, et ASCULUM Literae patentes in forma Bullae Sanctissimi Domini Nostri Alexandri Papae IIII, in quibus praecipit Potestati, Concilio, et Communi Firmano, ut sub poena 5/m Marcarum argenti, excommunicationis, ac perpetuae privationis honoris Civitatis, et Episcopatus omnes captivos tam Offidanos, quam Esculanos, ac alios homines, qui ab hominibus, et Commune Firmano detinentur absque mora, et difficultate Domino Marcellino eiusdem Pontificis Capellano ad hoc deputato restituire procurent etc& prout in eis latius. Datae Anagni 8 Cal. Aprilis Pontificatus anno 2.do –
0596 FIRMUM Copia Litterarum quarumdam Absolutionis a censuris, et poenis etc& Communitatis, et hominum Civitatis, et Status Firmani facta per Antonium Episcopum, et Principem Firmanum vigore Litterarum Apostolicarum ipsi directarum per Bonifatium Nonum Pontificem. Data anno Domini 1391 – copiata manu Iohannis Vici Iohannis Martini de Firmo –
0597 FIRMUM Testamentum Domini Iulij Caesaris Montani, in quo inter alia Legata relinquit Ioanni Rogerio Branchadoro eius Cognato florenos 100- monetae etc& ut in eo factum anno Domini 1580 –
0598 FIRMUM Summarium, acta, et attestationes pro parte Iohannis Mardoni Civis et Mercatoris Romani cum Gilberto Sindico Communis Firmi nomine dicti Communis super mutuatione 100 librarum dicto Sindico sub anno Domini 1252 –
0599 FIRMUM Copia nonnullorum actorum factorum inter Iohannem Mardonis Civem et Mercatorem Romanum nomine suo, et Petructij similiter Civis Romani eius Socij ex una, et Commune Firmi ex altera super quadam pecuniarum quantitatem prout latius in eis facta sub annis, mensibus, diebus etc& prout in eis, et praesertim sub anno Domini 1252 –
0600 FIRMUM Literae Apostolicae in forma Bullae Urbani Sexti Pontifici Maximi, in quibus committit Domino Iohanne de Firmo Rectori Ecclesiae Parrocchialis Sancti Gregorij de Portu Firmi, ut se diligenter informet de omnibus bonis, mobilibus debitis et creditis quondam Dominici Plebbani Plebij Sancti Stephani de Monte Sancto, et Collectoris Camerae Apostolicae quae ipse habebat tempore suae mortis eoque nomine dictae Camerae exigat, et recipiat, et quam primum ad Cameram Apostolicam fideliter mandare procuret etc& prout latius in eis. Sub Data Lucae, Pontificatus anno X.mo –
0601 TERRA MONTIS ULMI, seu MACERATA Instrumentum Mandati Procurae factae per Universitatem, et homines Montis Ulmi in personam Sanctis Massuctij de Firmo in causa, quam habet dictum Commune cum Revd.mo Domino Episcopo Maceratensi, et cum hominibus Civitatis Maceratae sub anno Domini 1371 – tempore Gregorij Papae XI – rogato Iohanne Corradi de Esculo –
0602 FIRMUM Breve Commisionis Sanctissimi Domini Nostri Gregorij solutionis Librarum 5/m Ravennatensium fiendae per Commune Firmi Reverendae Camerae Apostolicae, et pro ea Bernardo Civi Placentino, et Mercatori in Civitate Bononiae, directum Marchiae Anconitanae Rectori –
0603 FIRMUM Instrumentum quietationis octuaginta-quinque librarum, et novem solidorum fact& per Rainaldum Georgij Universitati, et Communi Firmi, et pro eo Saladino Gentilis, et Dominico Philippi Officialibus deputatis, et hoc pro residuo pretij Domorum per ipsum Rainaldum venditarum dicto Communi, ex causa prout in eo. Sub anno Domini 1298 – rogato Theobaldo Morici –
0604 FIRMUM Literae Bonifatij Papae, quibus commendat Communi Firmi, ut Fidem adhibeat omnibus, quae referentur ei per Fratrem Augustinum Ordinis Heremitarum S. Augustini. Sub Data Romae Pontificatusanno V.to –
0605 FIRMUM Literae Sanctissimi Domini Nostri Innocentij Pontificis directae Domino Bonaventurae de Garda Firmi Potestati, in quibus plurimum commendat sollecitudinem illius, quam habet in inquirendis, et significantis novis provenientibus ex locis illarum partium, in quibus dictus Potestas permanet. Sub Datae Assisij Pontificatus sui anno XI –
0606 FIRMUM Copia litterarum patentium R.mi Domini Egidij Sabinensi Episcopi Apostolicae Sedis Legati absolutionis criminum, et excessum quorucunque (Haereseos tamen, et ipsius fautoriae, ac lesae Maiestatis criminibus dumtaxat exceptis) facta tamen per Universitatem, et Commune Civitatis Firmi, quam per singulares personas eiusdem Comitatus contra, et in vilipendium S. Matris Ecclesiae directae et concessae Communi, et Populo Firmi ac singulis Communitatibus eiusdem Comitatus –
0607 FIRMUM Breve Sanctissimi Domini Nostri Pauli Papae 2.di concessum Gaspari Comiti de Fano, directum Prioribus Civitatis Firmi, ut eum eligant in Potestatem dictae Civitatis pro semestri, non obstante iam electione forsitan per eos de alia persona facta. Datum anno Domini 1467 –
0608 FIRMUM Breve Sanctissimi Domini Nostri Clementis Papae Septimi directum Prioribus, et Concilio Civitatis Firmanae, in quo committit et mandat, ne Capitaneum, et Armatam pro Festo Sancti Claudij annuatim fieri solitam, pro hac tantum vice faciant, aut fieri permittant, etc& Datum Romae 24- Ap.lis 1532 –
0609 FIRMUM, ESIUM Protestatio facta per Iacobum Massonis Sindicum Communis Firmi nomine dicti Communis super sententia lata contra dictum Commune in 3/m librarum occasione exercitus contra Esinos coram Domino Amelio de Agoto Marchiae Anconitanae Rectore Sub anno Domini 1280 – rogato Paulo Berardi –
0610 FIRMUM Instrumentum sumptus cuiusdam privilegij Re.mi Angelici Albanensi Episcopi de mandato Urbani Pontificis Maximi concessi omnibus hominibus tam Civitatis Firmi, quam illius status, et eorum Fautoribus absolvens eos a quibuscunque delictis excessibus, et criminibus etc& prout in originali numero sequenti –
0611 FIRMUM Privilegium remissionis ad gratiam omnium, et singulorum hominum, et personarum tam Civitatis Firmi quam status, et complicum occasione quorumcunque delictorum, excessuum, et criminum per ipsos factos etiam haereseos, et excommunicationis, ac aliarum quarumcunque condemnationum contra ipsos latorum, concessorum per Reverendissimum Dominum Anglicum Episcopum Albanensem Sanctissimi Domini Nostri Urbani Nepotem, et S. Rom. Eccl. in Italia Vicarium, ex facultate sibi per SS.mum concessa, in quo etiam confirmat omnia privilegia, indulta, et exemptiones per alios Summos Pontifices Civitati, et Civibus Firmanis concessa, ac nonnulla alia prout latius in dicto Privilegio Pontificatus eiusdem Sanctissimi anno nono –
0612 FIRMUM Alia copia eiusdem praecedentis privilegij Anglici Albanensis Episcopi –
0613 FIRMUM Privilegium, seu Bulla Innocentij Papae Sexti, et Egidij tituli Sancti Clementis Cardinalis Alvari Apostolicae Sedis Legati, quo absolvantur quicunque Rebelles et indevoti Ecclesiae Romanae tam Clerici, quam Laici Communis Firmi volentes ad obedientiam, et devotionem dictae Ecclesiae redire, pro qua absolutione impetrando Scindicario nomine dicti Communis se Egidio Cardinali praedicto flexis genibus praesentarunt Nobilis Vir Antonius quondam Thomae Firmanus Miles, et Dominus Dominicus Bonjovannis Legum Doctor Civis Firmanus habentes ad hoc sufficiens, et speciale mandatum prout latius in dicto Privilegio. Datum Firmi Kalendis Octobris Pontificatus Innocentij Papae Sexti anno Tertio, quod computatus 1354 –
0614 FIRMUM Instrumentum absolutionis, remissionis, et liberationis quorumcunque excessuum, et criminum patratorum per Universitatem, et homines Civitatis Firmanae, Castrorum, Villarum, et Districtus dictae Civitatis contra formam Constit& Curiae Generalis Marchiae, et in contemptum mandatorum Domini David de Ferentino militis Anconitanae Marchiae Vicarij Generalis fact& per eundem Vicarium Thebaldo Thebaldi Sindico Communis Firmi fact& sub anno Domini 1299 – tempore Bonifatij Papae VIII- praesentibus Nobilibus Viris Nicolao Domini Silvestri, Gianne Ricci de Alatro etc& – rogato Monacho Iohannis de Florentia Notario –
0615 FIRMUM Privilegium Revd.mi Domini Petri tituli Sanctae Mariae Transtiberim Cardinalis Sanctissimi Domini Gregorij Papae XI- in Italia Vicarij Generalis concessum Communi Firmi, ut non possint inviti in primis, et 2.di causis per Iudices trahi ad Curiam Generalem, prout latius in dicto privilegio fact& anno Domini 1372 – Pontificatus Gregorij XI – anno 2.do –
0616 FIRMUM Literae patentes in forma privilegij, seu Bullae commissionis factae per Sanctissimum Dominum Nostrum Alexandrum 4.um Revd.mo Domino Episcopo Faventino, in quibus praecipitur Potestati, et Communi Firmi, ut pro liberatione Regni Siciliae etc& tradat eidem Episcopo quantitatem Militum etc& prout in eis. Datae Neapoli anno Domini 1255 – Pontificatus anno primo –
0617 FIRMUM Instrumentum Mandati Procurae fact& in domo Domini Francisci Domini Falchi de Firmo per Dominam Mitarellam Filiam quondam Nobilis Viri Mercenarij Domini Fidesmidi de Monte Viridi, et uxorem Gualterij Domini Albergicti de Clavellis de Fabriano in personam Domini Vagnoctij Coluctij etc& prout in eo sub anno Domini 1370 – rogato Francisco quondam Richardi – Vide num. 395 –
0618 FIRMUM Breve Sanctissimi Domini Nostri Iulij Papae III directum Re.mo Domino Episcopo, et Communitati Firmi, quibus concedit, ut possint creare, et deputare Capitaneum, et celebrare nundinas apud Ecclesiam Sancti Claudij plani Clentis Firmanae Dioecesis in Festo Ascensionis Domini Nostri quolibet Anno non obstante inhibitione facta per SS.mum Paulum III. etc& ac aliis quibuscumque – Datum Romae 3- Maij 1553 – Pontificatus Anno 4.to –
0619 FIRMUM, et CASTRUM ESY Literae patentes Sanctissimi Domini Honorij Pontificis directae Potestati, Concilio, et Communi Firmano ad favorem Buccamarij de Urbe Rectoris Civitatis Esij, videlicet, quotiescunque ab eo fuerint requisiti in opprimendo audaciam, et temeritatem Mercenarij, et Fratrum, ex eo quod nonnulla damna, et excessus tam in dicta Civitate, quam Statu patravint in grave damnum, vilipendium, et dedecus eiusdem Civitatis, et Ecclesiae Romanae existant sollicite consiliis, et favoribus, adeoque dictus Rector Communis Firmi, et aliorum Fidelium Marchiae septus Iuribus, et potentia circumfultus efficacius procedere valeat. Sub Datum X.mo Cal. Augusti Pontificatus sui anno p.mo –
0620 FIRMUM Instrumentum quietationum factararum per Dominum Ranaldum Georgij, videlicet unum Iacobo Angeli, et Iacobutio MagistriStephani Officialibus Communis Firmi, in nomine dicti Communis de trecentis septuaginta libris et undecim solidis Ravennatensibus de precio domorum per ipsum Ranaldum praedicto Communi venditarum, scilicet de 2.do pagamento sub anno Domini 1297 – Indictione X.ma tempore Domini Bonifatij Octavi – rogato Antonio Magistri Leonardi – Aliud vero de Libris centum Ravennatensibus similiter pro parte pretij domorum venditarum Communi Firmi, videlicet de ultima solutione facta Saladino Gentilis, et Domino Philippo Danielis Officialibus Firmi sub anno Domini 1297 – rogato Petro Manci –
0621 FIRNUM Literae praeceptoriae Revendissimorum S. R. E. Cardinalium directae et factae Universitati, et Communi Firmi, ut restituant Priori, et Fratribus Hospitalis Sancti Iohannis Hjerosolomitani in Anconitana Marchia Ecclesia Sancta Maria Iacobi de Monacla, ac earumdem possessiones ad dictum Ospitale spectantes etc& Sub Data Viterbij, 17- Cal.Augusti anno Domini 1270 – Sede vacante –
0622 FIRMUM Instrumentum Sumptus cuiusdam Privilegij confirmationis Iurium, et privilegiorum Communis, et Civitatis Firmanae factum per Reverendissimum Anglicum Cardinalem Episcopum Albanensem in Italia Vicarium Generalem Communi, et hominibus Firmi sub anno Domini 1371-, extractum per Nicolaum SerGuiductij de Firmo –
0623 FIRMUM Instrumentum emptionis Domorum, et Palatij, in quo ad preasens morantur Domini Priores Civitatis Firmi factum per Thomassinum Thomae Sindicum Communis Firmi nomine dicti Communis a Domino Ranaldo Georgij, Savino, et Adonando dicti Rainaldi filiis precio 1750- librarum Ravennatensium, quas Dominus Venditor a dicto Sindico nomine quo supra habuisse, et recepisse fassus est, prout latius in eo, Actum sub anno Domini 1296, die 22- Ianuarij, rogato Benevenuto Boncambij Notario praesentibus ibidem Domino Percivalle Iohannis, Marco Girardi, Philippo Marcibone, Marchetto Philippi Savini etc& –
0624 FIRMUM Condemnationes pecuniariae, et absolutiones, seu sententiae condemnatoriae latae per Dominum Meliorem de Florentia Potestatem Civitatis Firmi contra homines, et personas in eis descriptas pro Maleficiis, et excessibus per ipsos, et quemlibet ipsorum commissis, et perpretatis in Civitate, eiusque Territorio scriptae, et publicatae per Benedictum Magistri Iacobi de Monte Santae Mariae in Lapide notarium sub annis Domini 1382 etc& tempore Urbani Papae VI –
0625 FIRMUM Instrumentum quietationis Ducatorum viginti duorum et Anconitanorum 16 per Antonium de Firmonibus Canonicum, et pro Marchia Ancon. Generalem Thesaurarium pro S. R. E. Universitati, et Communi Firmi, et pro ea messurae Cischi de Firmo pro affictu anni 1383 – tempore Domini Urbani VI – rogato Vanne Vannuctij de Monte Alto etc& –
0626 FIRMUM, et VENETIAE Instrumentum seu Fides una cum insertione Cedulae partitarum, seu receputorum factum per Dominum Danielem de Delphinis a Banco quondam Magnifici Domini Iohannis etc& ex causis prout in eo sub anno Domini 1557- rogato Bonifatio Foliano una cum Mattheo eius filio –
0627 FIRMUM, et SPOLETUM Instrumentum sumptus quarumdam propositarum factumin Concilio Generali Civitatis Spoleti per nomine dicti Concilij una cum consultatione super eis ad favorem Domini Francisci Comitis de Compello Potestatis tunc Civitatis Firmanae, videlicet, quod non possint nec ipse, nec eius Officiales petere represalias in casu, quod in dicto eorum officio aliquid commiserint prout latius in dicto sumptu factum sub anno Domini 1389 – rogato Panuttio quondam Lutij Notario – Sede Apostolica Pastore vacante –
0628 FIRMUM, et ASCULUM Copia Litterarum Apostolicarum Honorij Papae IV, quibus hortatur Universiatem, et Commune Firmi ut desistant a sublevatione armorum contra Esculos, prout alias electo Hipporigin& per sua litteras iniumxerat. Datae Pontificatus anno primo. Copiatae manu Francischi Thomasij Notarij de anno Domini 1297 –
0629 FIRMUN, seu EPISCOPATUS Copia cuiusdam Privilegij Friderici Primi Imperatoris concessi Re.mo Domino Episcopo Firmano, eiusve Episcopatui etc& prout in eo sub anno Domini 1185 – exemplata per Angelicum Notarium Sub anno 1242 – praesentibus ibidem Raynaldo Archipresbitero Firmano, Domino Ugolino Notario Potestatis Mag.co Firmane Not.o etc& – Vide num.26 –
0630 TERRA MONTIS S. MARIAE in GEORGIO, seu MONTIS VIRIDIS Copia duorum instrumentorum, quorum unum exequtionis, alterum traditionis possessionis Castri Montis Viridis hominibus Terrae Montis Sanctae Mariae in Georgio de anno Domini 1366 – rogato Petro Thomassuctij de Smerillo notario, copiati manu Marchetti Georgij de Monte S. Mariae in Georgio – Vide num. 355 –
0631 FIRMUM Privilegium Bonifatij Papae Octavi remissionis octo Millium, et ducentorum florinorum auri iuxta tractatum, et compositionem factam per Commune Firmi cum Magistro Roggerio Cactia etc& . Vide num. 231 –
0632 TERRA MONTIS S. M. in GEORGIO Copia instrumenti sententiae per Dominum Vitalem Archidiaconum Camerinensem Rectorem Procinciae Marchiae super Territorio sito ultra flumen, et vallata Molendinorum Terrae Montis Sanctae Mariae in Georgio etc& prout in ea de anno Domini 1372 – rogato de copia Simonicto Iacobuctij –
0633 FIRMUM Privilegium Revd.mi Angelici Albanensis Episcopi quo relevat Commune Firmi a solutione Gabellae Vini per unum annum prout in eo latius. Datum Bononiae III Idus Iunij Pontificatus Urbani Papae V – anno Octavo –
0634 FIRMUM Copia cuiusdam privilegij absolutionis generalis factae per Reverendum Dominum Benedictum Dei, et Apostolicae Sedis gratia Episcopum Feretranum Roamndiolae Thesaurarium, ac Provinciae Marchiae Rectorem, ac pro S. R. E. concessum Magnificis Dominis Antonio de Melioratis, atque Ludovico, et Gentili eius filij , nec non communi, et populo Firmi, eiusque comitatus fortiae etc& prout in eo datum anno Domini 1480 –copiatum manu Antonij Blasij de Firmo –
0635 CASTRUM BUCCABLANCA, et FIRMUM Instrumentum mandati procurae factum per Universitatem Castri Buccablancae in personam Iohannis Guilielmi dicti Castri ad faciendum jurandum, et promittendum praecepta Bartholomei Ioannij Potestatis Firmi, et Domini Roggeri Domini Suppi Sindici Civitatis Firmi recipiendum dictum Castrum nomine dictae Civitatis etc& prout in eo – rogato …………… de anno Domini 1257 –
0636 CIVITAS SENARUM, et FIRMUM Instrumentum concessionis represalium factum per Potestatem Senensem, et tres ex Consulibus mercantiae ad favorem Civoli Provenzani Civis Senensis olim Firmi, prout latius in eo de anno Domini 1307 – rogato Petro Filio Cini Notario –
0637 CASTRUM SANCTI ANGELI Jnstrumentum venditionis factae per Monaldescam filiam quondamTrasmundi de Sancto Angelo in Pontano Paganuccio Filio Domini Mattei de Monte Fortino de omnibus eius bonis, prout in eo etc& quibus solutum fuit per eumdem Annae Felici filiae dictae Monaldeschae ratione dotis suae precium, seu summa Libbrarum 2/m auri etc& De anno Domini 1220 – rogato Iohanne Notario –
0638 CASTRUM MOGLIANI et FIRMUM Instrumentum consignationis sigilli per Potestatem Civitatis Firmi Rainerio Angeli de Castro Molliani praesenti, et recipienti nomine in suis propriis manibus cum pactis, et conditionibus, prout in eo de anno Domini 1374 – rogato Vico Iohannis de S. Angelo –
0639 FIRMUM Copia Privilegij Gerardi Firmani Electi confirmationis donationis Ecclesiae Sancti Silvestri de Aviliano per Philippum suum Praedecessorem Anessae, Margaritae, aliis quo Sororibus Minialibus dictae Ecclesiae de anno Domini 1251. Copiatum manu Jacobi Balcai de anno Domini 1271 –
0640 FIRMUM Privilegium Doctoratus Domini Sebastiani de Martialibus de Firmo concessum illi per Dominum Thomam de Collectillis de Cassia Spoletanae dioecesia etc& – de Anno Domini 1492 – Pontificatus Innocentij Papae Octavi Anno Octavo. Sub Data Perusij rogato Marsilio quondam Ser Francisci Ser Stephani de Perusio –
0641 CASTRA MONTIS FORTINI FIRMUM et MONTIS SANCTI PETRI, Breve Pij Papae Secundi directum Communi, ac Universitati Firmi, quo rescribit eidem Communi se rescriptisse Legato Marchiae, quod constito sibi per Consensum majiori partis hominum Communititatis Castri Montis Fortini, quod vellint esse sub protectione iura ita esse permittat. Circa vero Castrum Montis Sancti Petri de Alleis, quod si sibi per informationem amplissimam constiterit esse sub iurisdictione provideat celeriter quod communitas vestra in possessione dicti Castri reponatur, non capta vero informatione, nihilominus subito restituat, et Communitatem antedictam in peculiaribus privilegiis conservet. Sub Datum Perusij – 9 – Febr.ij 1459 Pontificatus Anno 9°.
0642 CASTRUM PETRITULI, et FIRMUM Privilegium Francisci de Ramponibus Decretorum Doctoris, et Canonici Firmani, quo providet Dominum Christophorum Bartolomei etc& de Petritulo de parochiali Ecclesia Sancti Prosperi de Petritulo vacante per mortem Domini Vitalis de dicto Castro& Sub anno Domini 1487 –
0643 FIRMUM Mandatum executivum sententiae latae per Rev. P. Dñun Antonium Augustinum Rotae Auditorem ad favorem Domini Censorij Martialis, contra Reverendum Dominum Guidonem Ascanium de Sancta Flora, et alios de, et super ruralibus Ecclesiis Sancti Angeli in Trifontio, et Sanctis Michaelis sitis in Terra Acquavivae, et Sancti Benedicti Firmanae Dioecesis etc& De anno Domini 1547 – rogato Blasio Boccardi Clerico Lugdunense –
0644 CASTRUM MONTURANI, et FIRMUM Instrumentum mandati procurae factum per omnes homines Castri Monturani praesentibus omnibus in dicto instrumento descriptis in personam Thebaldi Domini Petri praesentis ad submittendum se, et promittendum Domino Iohanni Plebani Sindico Communis Firmi fidelitatem et obediantiam etc& prout in eo factum in Palatio Communis Firmi – rogato Raynaldo Domini Guidonis Notario. De anno Domini 1255 –
0645 FIRMUM Breve Iulij Papae Secundi, quo rescribit se praecipisse dilectis Filiabus Baptistae de Varano, et Angelae de Octonibus Monialibus Monasteri Camerinensis, ut se cum aliis quibusdam prout placuerit Sociis trasferant ad instruendum Moniales Congragationis Sanctae Clarae Ordinis Sancti Francisci etc& prout in eo. Datum Romae 18- Inuarij1505 – Pontificatus Anno Secundo –
0646 FIRMUM, seu ORATORIUM S. ANTONIJ de PETRITULO Literae patentes provisionis Oratorij Sancti Antonij Castri Petrituli concessae per Reverendissimum Cardinalem de Gaddis Administratorem Episcopatus Firmi R.do Domino Censorio Martiali I. U. Doctori suo familiari de anno Domini 1545
0647 FIRMUM Literae Apostolicae Innocentij Papae directae Revd.mo Petro Sancti Georgij ad velum aurum Diacono Cardinali, ut evocatis evocandis, et auditis hinc inde propositis, quod iustum fuerit appellatione remota denunciet circa restaurationem Castrorum, et Villarum Communis Firmi ab infidelibus destructarum. Datae Mediolani VI Cal. Augusti Pontificatus anno nono –
0648 FIRMUM Literae patentes provisionis factae de Parrochiali Ecclesia Sancti Proculi Terrae Collinae Firmanae Dioecesis per Reverendum Nicolaum Cardinalem de Gaddis R.do Domino Censorio Martiali eius Familiari I. U. Doctori de anno Domini 1545 – Pontificatus Pauli Papae III Anno undecimo –
0649 FIRMUM Privilegiun Doctoratus Domini Astoris Martialis de Firmo almae Sapientiae novae Perusinae Scolaris concess. per Brancutum Calliensem I. U. Doctorem Sanctissimo Clemente Papa Septimo ea promovendi facultate donatum etc& Datum Perusij anno Domini 1537 – tempore Pauli Papae III rogato Iohanne Maffoni de Perusio Notario –
0650 FIRMUM Literae patentes Revd.mi Domini Henrici Cardinalis Caetani S. R. E. Camerarij, in quibus ex auctoritate sibi a Sanctissimo per litteras eiusdem Chirographo signatas concessas, concedit Communi Firmi dilationem executionis Testamenti quondamCensorij Martialis per unum Annum non obstante etc& Datae Romae in Camera Apostolica anno Domini 1594 – Pontificatus Clementis Octavi Anno 2.do –
0651 FIRMUM Literae patentes Flavio Ursini Episcopi Murani Sanctissimi Domini Nostri Papae, et causarum Camerae Apostolicae Generalis Auditoris quibus immunis quacumque exatione voluit esse Reverendissimos Dominos Censorium Martialem Canonicum, et Scriptorem Apostolicum, et Octavianum Corradum molestatos ea de re hominibus Castri Petrituti etc& Datae anno Domini 1562 – Pontificatus Pij 4.ti Anno 3.o –
0652 FIRMUM Breve Leonis Papae X.mi, quo nunciat Universitati, et Communi Firmi se ad pontificatus gradum fuisse assumptum, horturque eosdem ut pro exastatione S. R. E. suplicationes triduales faciant. Datum Romae undecima Martij anno Domini 1513 – ante suam Coronationem –
0653 FIRMUM Rescriptum, seu Literae Apostolicae Nicolai Papae, quibus reprehendit Commune Firmi, ob ultrices manus illatas in personam Andreae quondamLofredi Civis Romani, et eius familiam, quem in Firmi Potestatem elegerant, qua propter eos monet, ut eidem satisfaciant infra terminum prout in eis etc& Datum Romae X Cal. Ianuarij Pontificatus anno p.mo –
0654 CASTRUM MONTIS S. PETRI DE ALLEIS Literae Apostolicae Nicolai Papae V.ti directae Venerabili Fratri Nerio Episcopo Senense ut moderetur usura Ebreorum qui mutuo dederunt pecuniarum quantitatem Communi Castri Montis Sancti Petri de Alleis, ita tamen, ut nulla partium notabile damnum patiatur – Datae Romae 16- Aprilis 1447 – Pontificatus anno p.mo –
0655 FIRMUM Copia cuiusdam reformationis inventae in libris reformationum Communis Firmi, quae praecipue tractat de sigillandis, et rescribendis Libris Communis Firmi, et ut tradantur Fratribus Minoribus, vel Praedicatoribus custodiendi gratiam tempore Raynerij Zeni Firmi Potestatis de anno Domini 1282 etc& –
0656 CIVITAS SENARUM, et FIRMUM Instrumentum Potestatis, et Consultum Mercantiae Civitatis Senensis, quo conceduntur Domino Civolo Provenzani represaliae contra Commune Firmi atque ad summam 1166- Librarum Ravennatensium, et Vulterranarum ratione suae mercedis, cum fuit dicti Firmi Potestas. Actum Senis per Guilelmum de Videdominis Senarum Potestatem etc& rogato Paganello Notario de anno Domini 1307 –
0657 FIRMUM, EPISCOPATUS Breve Pauli III Pontificis Maximi, quo indulget R.mo Domino Cardinali de Gaddis, ut Vicarius Foraneus per se, vel per Firmanum Episcopum deputatus non teneatur residere in loco, ubi Gubernatori Firmanae Civitatis residebit, sed in loco Comitatus eiusdem per eum deputato –
0658 FIRMUM Instrumentum propositae factum per potestatem Firmi cum consultatione facta a Vanne Andreoli Consiliarij, et Civis Firmani cum addictione Coluctij Pacicti Consiliarij etc& prout in eo de anno Domini 1371 –rogato Nerio olim Rogerij Notario –
0659 PORTUS FIRMANUS Privilegium provisionis Altaris Sanctae Mariae Magdalenae in Ecclesia Sancti Georgij in Portu Firmi factum ad favorem Censorij Martialis presentati per eiusdem Ecclesiae Patronis confirmat et hoc praesenti sigillo monitum per Rev. Prosperum Formonum Majoris Ecclesiae Firmi Praepositum de anno Domini 1568 –
0660 FIRMUM Acta, et productiones Testium habitae inter Capitulum Firmi ex una, et Universitatem et Commune Firmi partibus ex altera ratione cuiusdam Tabernae positae in Valle Montonis cum sententia lata ad favorem Communis Firmi prout latius in eis etc& –
0661 FIRMUM,et EUGUBIUM Instrumentum factum per generale Concilium trecentorum de populo Eugubi Nobili Viro Iacobo Landi de Biccis eunti ad Civitatem Firmi ad exercendam Potestariam, quod non concedentur repraesaliae contra Commune Firmi Datum anno Domini 1386 – rogato Paulo Angelo Matthei notario –
0662 FIRMUM Instrumentum quietationis 50- librarum Ravennatensium factum per Anacardum Gerardi Thesaurarium Marchiae Anconitanae Universtitati, et Communi Firmi, seu eius Sindico, nomine ipsius solventi. De anno Domini 1302 – rogato Fallerano Thomasij –
0663 FIRMUM Literae Apostolicae in forma Privilegij Angelici Episcopi Albanense directae Episcopo Auximan ut absolutionem condemmationis per eum factam nobilibus de Smerillo, de Camporo, de Massa, de Brunforte, de Monte Viridi exequi faciat. Datae Pontif. Gregorij Papae XI – anno p.mo –
0664 FIRMUM, seu MONS SICCI Instrumentum mandati procurae factum per Commune Montis Sicci in personam Piersanctis Corradi, ad comparendum, et praesentandum nomine dicti Communis Pallium de Serico Ecclesiae Beatae Mariae Virginis Episcopatus Firmi de anno Domini 1334 – rogato Giunta Gerarductij Notario –
0665 FIRMUM, seu ACQUAVIVA Provisio Beneficis vacantis in Terra Acquavivae facta ad favorem Iohannis Dominici Vannini Clerici Firmani per Nicolaum Cardinalem de Gaddis Administratorem Episcopatus Firmi vacan& per mortem quondam Iohannis Baptistae Formoni Firmani de anno Domini 1542 – rogato Iacobo Canello de Firmo –
0666 FIRMUM Copia Instrumenti mandati Procurae per Capitulum Firmi in personam Magistri Benedicti de Penna Sancti Iohannis absente ad causas, quas habet, et habebit contra Commune Firmi factas anno Domini 1357 – rogato Vanne Augustini, de sumptu vero rogato Lippo quondam Magistri Andreae de Monte Robiano –
0667 FIRMUM Instrumentum Decreti facti, quod infra terminum datum debeat mitti per Commune Firmi Sindicus Romam ad causas cum amplissima potestate sub poena 100- librarum. Actum in Hospitio Jordani Sanctorum Cosmae, et Damiani Cardinalis de anno Domini 1262 – rogato Heremita de Garcin –
0668 FIRMUM, seu CASTRUM MONTIS VIRIDIS Copia sumptus cuisdam reformationis repertae in libro reformationum Communis Firmi, in qua congregato de more Consilio consultatum fuisse videtur super reintegratione Dominae Mittarellae in bonis Domini Mercenarij de Monte Viridi sui Patris, quae consultatio illi favorabilis fuit& prout in ea de anno Domini 1346 –
0669 FIRMUM seu MONS SICCI Instrumentum mandati procurae factum per Universitatem, et Commune Montis Sicci in personam Francisci Rainaldi Domini Cambij ad dicti Communis nomine accipiendum in dicti Communis Potestatem cum salario etc& Nobilem Virum N. de Maccolinis de Cesena Potestatem Firmi etc& sub anno Domini 1293 – rogato Deutaleve Rogerij –
0670 FIRMUM Tres copiae sumptus quarumdam Litterarius Papalium, qquarum duae Innocentij Papae Quarti et una Alexandri IV Pontificis quibus confirmantur possessiones, jura et privilegia Communis Firmi et&c prout in eis – Nota: la pergamena 670 contiene pergamene dell’anno 1251: H280; H319; H 1326; dell’anno 1253: H220; H390; H739; dell’anno 1255: H514; H352; H137 –
0671 FIRMUM, et FRANCAVILLA Consultationes factae per Concilium Generale Communis Firmi de more intimatum super damnis in silvis Communis Castri Francavillae de anno Domini 1518 –
0672 CIVITAS SENARUM et FIRMUM Instrumentum consultationis factae per Concilium Civitatis Senarum, an essent concedendae repraesaliae Domino Civolo Provenzani contra Commune Firmi ratione prout in eo, et consultatum quod sic etc& De anno Domini 1309 – rogato Fone quondam Rainaldi de Gimignallis de Sancto Geminiano –
0673 FIRMUM Instrumentum quietationis factae per Dominum Benedictum de Lottis Civem, et Mercatorem Florentinum, Institutorem, et Gubernatorem in Curia Romana Banchi de Strozziis Conti Paccharoni, et eius Sociis de 1200/m Ducatis auri etc& prout in eo de anno Domini 1502 – rogato Bonerio Casiotto de Sancto Geminiano Canonico Vulterranse Notario –
0674 MONTE VERDE Instrumentum venditionis unius petiae terrae laboratae, et vineatae Pasquali Petructij de Sarnano Procuratori Gualterij Domini Albergitti de Clavellis de Fabriano per Petrellum Domini Gentiluctij, et Baccalarium Massei de Molliano prout in eo de anno Domini 1354 – rogato Francisco Francisci de Fabriano –
0675 FIRMUM, et CASTRA FRANCAVILLAE, MONTIS VIRIDIS, et MONTIS APPONIS Instrumentum mandati procurae factae per Concilium, Commune, et Universitatem Firmi in personam Iacobutij Firmani de Civitate Firmi ad recipiendum in Cives perpetuos dictae Civitatis Sindicum, seu Sindicos, Communia, homines, et singulares personas Castrum Francavillae, Montis Viridis, et Montis Apponis, quae fuerunt quondam Nobilis Viri Mercenarij Domini Fidesmidi de Monte Viridi etc& prout in eo de anno Domini 1340 – rogato Maris Iacobi de Firmo –
0676 FIRMUM Instrumentum denunciationis excommunicationis Thomasij Plebani Plebis Sancti Benigni de Ripatransona per Religiosum, et Sapientem Virum Lambertinum Plebanum Ecclesiae Sancti Benedicti de anno Domini 1295 – 4.a Aprilis rogato Boniohanne Rainaldi Notario –
0677 TERRA SANCTI ELPIDIJ Instrumentum assignationis, et venditionis Census super Molendinis Census super Molendino a grano Communitatis Terrae Sancti Elpidij per Iohannem Antonium Palumbum Procuratorem dictae Communitatis Magnifico et Revd.o Domino Censorio Martiali etc& prout in dicto instrumento de Anno Domini 1581 – rogato Iohanne Baptista Bonfinis –
0678 FIRMUM Breve, seu Rescriptum Apostolicum Eugenij Papae Quarto, quo nunciat Communi Firmi se in illis partibus ob perfidam rebellionem Sanctij Garilli brevi gentes armorum missurum, monetarum omnes Communis Firmi, ut abiecto omni timore fidelitatem, et constantiam servent etc& prout in eo de anno Domini 1432 – Pontif. anno 2.do –
0679 FIRMUM Jnstrumentum quoddam Juris alicuius Ecclesiae Sancti Zenonis de Firmo de anno Domini 1243 – rogato Andrea Philippi Notario –
0680 FIRMUM Instrumentum quietationis factae per Dominum Marchismum filium quondam Aimerici Domini Arpinelli de octuaginta Libris per Commune Firmi ei solutis pro complimento ducentarum librarum, quas Commune Firmo solvere debebat Aimerico eius Patri ratione officij Potestariae Firmi per dictum Aijmericum olim esercitati factum de anno Domini 1253 –
0681 FIRMUM Instrumentum emptionis tenutae nuncupatae Boccariae in Territorio Firmi sitae ab Ill.mis Dominis de Ursinis per magnificam Communitatem Firmi, cui accedunt diversa instrumenta tam quietationum, quam fideiussionis Ill.morum Principum Romanorum, prout in eis de anno Domini 1602 – 23 Aprilis rogato Mercurio Accursio Causarium Camerae Apostolicae Notario –
0682 FIRMUM Instrumentum contractus matrimonij inter Dominum Franciscum Ostinellum, et Dominam Hortensiam de Nobilibus celebratum Sub anno Domini 1553 – rogato de eo Pompilio Partino de Firmo –
0683 CASTRUM RIPARIUM, et FIRMUM Instrumentum Conventionum, et Capitulorum initorum, et habitorum inter Commune Castri Riparum, et Commune, ac Universitatem Castri Firmi de anno Domini 1510 –rogato Luca Sanctis Xp.ri Notario –
0684 FIRMUM Copia sumptus quarumdam litterarum Domini Regis Bulgariae directarum Prioribus, et Communi Civitatis Firmanae occasione Crediti, quod haeredes quondam Thomae de Mattaferris habent cum Commune Firmi, e sequitur alia copia sumptus Litterarum Communis Iadrae super concessione Repraesaliarum ad instantiam dictorum haeredum Creditorum contra Universitatem, Commune, et Comitatenses Civitatis Firmanae sub Dat& Iadrae 26- X.bris –
0685 TERRA MONTIS CAUSARIJ Instrumentum Mandati Procurae factum per Universitatem, et Commune terrae Montis Cusarij ad offerendum Pallium majori Ecclesiae Firmanae, et Dominis Prioribus dictae Civitatis in personam Francisci Ginni de dicta Terra de anno Domini 1511 – rogato Mattheo Pier Thomae –
0686 FIRMUM Literae Francisci Sfortiae Vicecomitis S. R. E. Confalonerij directae Populo Firmano super reformatione pagae et mercedis suorum Officialium – Datae Esij 18 X.bris 1442 signatae et munitae manu propria et sigillo –
0687 FIRMUM Diversae gratiae, et capitulationes concessae Civitati Firmi per Illust.mum Comitem Franciscum Sfortia Capitaneum Gentium Armorum pro parte Communitatis Firmi munitae sigillo proprio –
0688 FIRMUM Confirmatio omnium Privilegiorum, exempionum, et immunitatum, reformationum, Statutorum fact& Communitati Firmanae per Iohannem Episcopum Recanatensem, et Maceratensem pro S. R. E. et Sanctissimo Eugenio IIII Gentium Armorum Ecclesiae Commissarium etc& Data anno Domini 1432 –
0689 FIRMUM, seu MONS S. MARIAE IN GEORGIO Instrumentum mandati procurae factum per Magistrum Thadeum Domini Rainaldi Guerensis habitatorem Castri Montis Sanctae Mariae in Georgio in personam Angeli Andreae ad comparendum in Rota Romana ratione litis, et questionis, quam habet contra Puctium Thomasij Scopplesij de dicto Castro Montis Sanctae Mariae in Georgio etc& prout in dicto instrumento factum de anno Domini 1301 – rogato Paganuctio Domini Gentilis –
0690 CASTRUM SANCTI BENEDICTI de ALBULA Instrumentum ratificationis factae per Dominam Nicolictam Uxorem Domini Venibeni de Abbamontis de Esculo, et Dominam Annam Felicem Uxorem Iohannis filij Domini Venibeni ad instantiam Domini Iacobi de Rusticis Sindicis Communis Firmi de omnibus contractibus factis per ipsum Venibene dicto Sindico Communis Firmi, cum cessione jurium omnium, quae habebant in Castro Sancti Benedicti de Albula, vassallorum, iurisdictionum, Ecclesiarum patronatuum, et aliorum prout in eo de anno Domini 1291 – tempore Nicolai IIII – manu Ser Andrea Martini –
0691 FIRMUM Appellatio ad Sanctissimum facta per Gualteronum Sindicum Communis Firmi a praecepto, seu Litteris Domini Bernardi Provinciae Anconitanae Rectoris ad instantiam Domini Napolionis de Fuligno Castellani Turris Palmarum factum ut sub poenis prout in eis quandam denariorum summam eidem Castellano tradere debuisset sub anno Domini 1278 –Indictione VI tempore Nicolai Papae Tertij – rogato Bartholomeo Iohannis –
0692 FIRMUM Instrumentum mandati factum ad causas etc& in peronam Ser Antonij Nicolai per Piervennantium Nicolai, Ludovicum Mattheutium, et Socios Priores Civitatis Firmi – Sub anno Domini 1459 – tempore Pij Papae2.di – rogato Procuctio de Rictiis Firmano, praesente inter alios Anselmo de Morronibus –
0693 CIVITAS SENENSIS Sumptus quorumdam actorum factorum ad favorem Domini Civoli Provenzani de Senis olim Communis Firmi Potestatis coram judicibus Senensibus, in causa quam habet contra Commune Firmi, una cum Litteris per dictos Iudices dicto Communi directis de anno Domini 1303 –
0694 FIRMUM Instrumentum sumptus cuiusdam Instrumenti Depositi 14/m mille Librarum Ravennatensium factum ex commisione Domini Angeli Sanctissimi Domini Nostri Papae Cameraij per Iohannem de Cavedalis, et Palmerium Domini Falconis Sindicos Communis Firmi nomine dicti Communis in manibus Raynuctij Rainaldi et Sociorum Mercatorum de Florentia super injuriis, offensis, et excessibus illatis hominibus Montis Sancti Petri, et Rectori Marchiae per Commune Firmi, ac aliis de causis, prout in dicto instrumento facto de anno Domini 1278 – tempore Nicolai Papae III – rogato Paulo de Reate. De sumpto vero rogato Thebaldo de Morico praesente Gualterone Gualterij Cive Firmano, et aliis etc& –
0695 FIRMUM, et JADRA Sumptus cuiusdam reformationis concordiae factae cum Egidio Magistri Nicolai de Sancto Elpidio Procuratore Thommasij de Jadria in restituendo eidem Sal nigrum, quod habet in portu Sancti Georgij, denarios, et alia prout in dicta concordia, super qua Dominus Egidius Magistri Iacobi Consiliarius in Concilio Trecentorum de Populo consuluit etc& prout in ea –
0696 FIRMUM Instrumentum promissionis duorum milliun modiorum salis factum per Vannem Matthei de Firmo Colao quondamMarchetti Bancherio Communis Firmi nomine dicti Communis, secundum mostram salis per ipsum Vannem ostensam Prioribus Civitatis Firmi in salinis, quae fiunt inter Barletam et Manfredoniam ad mensuram dicti loci pretio 25- florenorum auri pro quolibet centenarium de anno Domini 1370 – rogato Niolao quondam Domini Nicolae de Rampisehis presente inter alios Colao quondam Andreae Coluctij. Item aliud Instrumentum promissionis 1200- modiorum salis boni per se ipsum Vannem venditorum Communi Coluctio Bonarelli, et Sociis nomine dicti Communis pretio 33- Ducatorum auri pro quolibet centenario de anno Domini 1370 – rogato supradicto Notario praesente Matteuctio Antonij et aliis etc& –
0697 JADRA, et FIRMUM Jnstrumentum ratificationis, et approbationis pacis, et concordiae olim factae per Dominum Micham Sindicum et Ambasciatorem Communis Jadrae de combustione Navis Matthei Buge, ac de damnis habitis, et receptis ab eodem, ac etiam de morte secuta quondam Andreae Civis Jadrae, Sindico Communis Firmi nomine, et Vice dicti Communis, ac demum ratificatae per Dominum Iohannem de Canzico Civem Jadrae, et Procuratorem dictae Civitatis, ac etiam Domini Frederici Iustiniani, prout de ratificatione huiusmodi latius constat in supradicto Instrumento facto sub anno Domini 1263 – rogato Nicolicto Benevenuti –
0698 FIRMUM Instrumentum Cessionis factae per Bongambium Iohannis Gibunge Contratae Pilae, et Socios de Firmo Francisco Cogi de omni jure, et actione quod, et quam habet contra Commune Firmi causa, et occasione prout in eo. Sub anno Domini 1277 – rogato Egidio Sperandei –
0699 CASTRUM SANCTI BENEDICTI Instrumentum venditionis factae per Giliolum Guilielni Domini Nicolai de Firmo Rogerio Rainaldi Domini Transmundi de Sancto Angelo de domibus, horto, et splactio ipsius Gilioli sit& in Civitate Firmi, et possessiones in Fellonica pretio 650- librarum Ravennatensium et Vulterranarum quod pretium habuit de parte contingenti Dominae Mobiliae Uxori dicti Roggerij in Castro Sancti Benedicti, Vassallis, et Iuribus ipsius, venditis Communi Firmi per dictum Roggerium de anno 1283 – manu Ser Matthei Angeli de S. Angelo –
0700 FIRMUM Instrumentum electionis Potestatis Civitatis Firmi per Universitatem, Commune, et homines dictae Civitatis fact& praesente inter alios Gualteronum de Gualteronis de Civitate Firmi in personam Sinibaldi de Anardon pro uno anno cum salario 1200- librarum prout in dicto jnstrumento facto sub anno Domini 1280, rogato Stephano Silvis etc& –
0701 CASTRUM SANCTI BENEDICTI Instrumentum venditionis mediatatis totius quartae partis Castri Sancti Benedicti fact& per Dominum Roggerium Domini Transmundi de Sancto Angelo in Pontano pro se, et procuratorio nomine dictae Mobiliae eius Uxoris Filiae Domini Transmundi de Castello Vetulo Domino Mattheo Marci Sindico Communis Firmi pro pretio 600- librarum Vulterranarum Anconitanarum, cum omnibus Iuribus Vassallorum, Pascuorum, Ecclesiarum Patronatuum, et aliorum Iurium, quae habebant in dicta parte, pro quibus Domino Roggerio, et Mobiliae fideiusserunt Dñus Roggerius Domini Nicolai, et Giliolus Guilelmi de anno Domini 1280 – rogato SerAndrea Martini praesente inter alios Domino Palmerio Falci etc& –
0702 CASTRUM SANCTI BENEDICTI de ALBULA Instrumentum ratificationis factum per Nobilem Virum Richardum Domini Gualterij de Acquaviva de venditione facta per Eschaelinum Domini Rogerij de Molliano suum procuratorem, et procuratorem Iacobuctij Domini Thadei, et nomine Corradi, et Rainalductij Filiorum Domini Rainaldij, ac Domini Richardi, et Iacobutij Domino Mattheo Marci Sindico Communis Firmi de quarta parte totius Castri Sancti Benedicti de Albula de anno Domini 1283 – manu Ser Gentilis Simonicti, tempore Martini Quarti –
0703 CASTRUM SANCTI BENEDICTI de ALBULA Instrumentum venditionis factae de medietate totius quartae partis totius Castri Sancti Benedicti de Albula per Gentilem Domini Alberici de Castro Turris Palmarum Procuratorem Vinciguerrae Domini Albertini de Mercato Domino Mattheo Marci Sindico Communis Firmi precio 500- librarum Vulterranarum Anconitanarum, cum omnibus Juribus, Vassallis, Patronatibus Ecclesiarum, Pascuis, et aliis de anno 1280 – manu Ser Andreae Martini –
0704 CASTRUM SANCTI BENEDICTI de ALBULA Instrumentum Mandati procurae Dominae Mobiliae quondam Transmundi de Castello Vetulo Uxoris Roggerij Rainaldi Domini Transmundi de Castro Sancti Angeli in personam ipsius Roggerij ad vendendum Communi Firmi, vel eius Sindico medietatem quartae partis totius Castri Sancti Benedicti, quem habebat pro indivisa cum Domino Vinciguerra Domino Albertini de Mercato cum omnibus juribus etc& Patronatibus Ecclesiarum et aliis etc& de anno Domini 1280 – rogato Andrea Martini –
0705 CASTRUM SANCTI BENEDICTI Instrumentum traditionis, concessionis, et permutationis factum a Giliolo Guilelmi Domino Nicolai de Firmo Sindico Rogerij Rainaldi Domini Transmundi de Sancto Angelo Petro Iohannis Petri Martini de dicto Castro Procuratori Dominae Mobiliae Uxoris Rogerij de domibus, Horto, et splactio in Civitate Firmi, et petia terrae in Felonica pro parte dictae Dominae Mobiliae contingenti de Castro Sancti Benedicti a dicto Rogerio pro se et procuratorio nomine dictae Dominae Mobiliae vendita Communi Firmi pretio 700- librarum Ravennatensium Vulterranarum de anno 1284 – rogato Ser Mattheo Angeli de Sancto Angelo –
0706 CASTRUM SANCTI BENEDICTI de ALBULA Instrumentum venditionis omnium Iurium, et bonorum, ac rerum quae, et quas Rainaldus de Brunforte habet, et habere posset tam ex sui persona, quam Dominae Helenae, et suae Uxoris in Castro Sancti Benedicti de Albula, factum Universitati Firmi, et pro ea Marchitto Domini Suppi Sindico Communis Firmi pretio 700- librarum, sub anno Domini 1280 – rogato Gentile Simonicti –
0707 FIRMUM Sumptus quorumdam Statutorum, et Capitulorum repertorum, et extractorum ex primo Libro Statutorum Communis Firmi tenorum, et continentiarum prout in eis condit& Sub anno Domini 1278 – tempore Nobilis Viri Francisci Neapolionis de Filiis Ursi Firmi Potestatis –
0708 TERRA MONTIS SANCTI, et FIRMUM Instrumentum mandati procurate factum per Universitatem, et Commune et homines Civitatis Firmi in personam Domini Matthei Clerici, et Praebendati Ecclesiae Sancti Matthei de Firmo, et illius Socij ad dicti Communis nomine recipiendum et pro ipso Commune ab Universitate, et hominibus, ac Sindicis, et Procuratoribus Montis Sancti promissionem Fidelitatis praestandae a dicto Commune Montis Sancti Communi Firmi etc& prout in eo sub anno Domini 1293 – rogato Fratuctio Magistri Petri Notario –
0709 FABRIANUM, et FIRMUM Sumptus quarumdam Litterarum, et commissionis R.mi Domini Albani directarum R.mo Domino Petro Osiman Episcopo, et in Prov. March. Locumtenenti obtentarum pro parte Gualterij nati Albergicti de Fabriano super salmis 36 grani quas ipsi auferri fecit Iohannes Ugolini de Florentia Civitatis Firmi Officialis Gabellarum pro S. Rom. Eccl. transumptus per Sanctem Bartholomei Hieronimi de Sarnano Notarium sub anno Domini 1370 –
0710 TERRA M.TIS LUPONUM Instrumentum Mandati Procurae factae per Universitatem, Commune, et homines Montis Luponum in personam Nobilis Viris Sanctis Massutij de Firmo ad causas cum Universitate, et Communi Maceratensi ac eorum Episcopo, sub anno Domini 1371 – Indictione nona tempore Domini Gregorij Papae XI – die 22- 9.bris, rogato Venantio Manchi de Monte Luponum –
0711 FIRMUM Bulla Sanctissimi Domini Nostri Pauli Papae 4.ti Directa DD. Archipresbitero, et Petro Mancino Canonico Firmano, ut executioni mandet Bullas, seu Litteras felicis recordationis Pauli Papae III- et Clementis Papae VII circa constructionem Monasterij Monialium sub cura Fratrum Praedicatorum in Ecclesia Sanctae Mariae de Virginibus de Firmo cum pactis et conventionibus prout in ea sub Data Romae anno Domini 1556 –
0712 NURSIA, et ASCULUM Laudum, seu Sententia lata, et data per Dominos Iacobum Branchadorum, et Iacobum Bonjohannis de Firmo Arbitratores electos pro parte Communis Populi Nursiae, et eius Comitatus ex una, et Esculorum Civium Comitativorum, et Complicum de eodem ex alia super pace inita inter ambas partes quae continetur in 23- Capitulis de anno Domini 1495 – rogato Sertorio de Quarantoctis de Nursia –
0713 CASTRUM PETRITULI Indulgentiae decem annorum, et totidem quadragenarum concessae per Franciscum S. R. E. Sancti Eustacchij Diaconum Cardinalem Reverendo Domino Bartholoneo Branchadoro Archidiaconi Firmano Oratorij Sancti Antonij extra Castrum Petrituli Rectori pro dicto Sancti Antonij Oratorio prout in eis. Datum Florentiae anno Domini 1494 –
0714 FIRMUM Sumptus quarumdam litterarum Sanctissimi Domini Urbani Papae directaryn Domino Ademaro de Agrifolio Rectori Marchiae Anconitanae pro Romana Ecclesia super liberatione facta vigore litterarum Revd.mi Domini Egidi Epiascopi Sabinen& Apostolicae Sedis Legati in dicta Provincia etc& prout in eo de anno Domini 1369 – transumpus per Iohannem de Ausilhaco –
0715 FIRMUM Instrumentum quietationis Ducatornu 1438, cum duobus quintis alterius Ducati auri in auro de Camera debiti in occasione mutui per Universitatem et Commune Firmi Domino Ebino de Neructiis Civi et Mercatori Pisano factum per eundem Dominum Ebinum dictae Universitati, et Communi Firmi, et pro eo hominibus in Instrumento quietationis specificatis, prout in eo Sub anno Domini 1505 – rogato Philippo Pagano Pisano –
0716 FIRMUM Copia Litterarum Ill.mi, et R.mi Cardinalis Sancti Angeli nomine Communis Firmi factarum et directarum R.mo Vicelegato Provinciae Marchiae circa observationem privilegiorum Civitatis Firmi, una cum Litteris responsoriis factis per dictum Reverendissimum Vicelegatum sub die 24- Iunij 1549 –
0717 FIRMUM Instrumentum una cum Litteris Apostolicis Sanctissimi Domini Nostri Urbani Papae emologationis, et confirmationis absolutionum ab omnibus, et singulis processibus, sententiis, et poenis etiam haereseos incursis per Commune et singulares personas Civitatis Firmanae, et ad favorem praedicti Communis, et hominum per Reverendissimum Egidium Legatum, non obstante aliqua alterius Legati contradictione in dicto Instrumento nominat sub anno Domini 1369 – rogato Iohanne de Roccelitto –
0718 FABRIANUM Sumptus quarumdam Litterarum seu privilegi Revd.mi Domini Egidij Cardinalis Episcopi Sabinen& Apostolicae sedis Legati iuxta tenorem Brevis a Sanctissimo Domino N.ro Innocentio Pontefice, prout latius in dicto sumptu directi Ven. Patri Episcopo Nucerino, et Prioribus Sancti Augustini de Fabriano de recipiendo omnes et quoscunque rebelles, et indevotos Ecclesiae Romanae Clericos, vel Laicos volentes ad obedientiam, et devotionem ipsius Ecclesiae simpliciter et cum affectu redire Ecclesiae humiliter et devote petentes ab omnibus excommunicationibus sententiis, censuris et poenis in forma Ecclesiae consueta iniuncta illis poenitentia salutari absolvere etc& prout in eis sub Datae Cesenae Pontificatus anno X.mo, Copiatae per Iohannem S. Angeli de Cortona –
0719 FIRMUM Privilegium confirmationis Litterarum quondam Iohannis de Olegio in Provincia Marchiae pro Romana Ecclesia Rectoris, ac etiam Ademari de Agrifolio eius successoris concessum per Reverendissimum Anglicum Episcopum Cardinalem Albanensemin Italia Vicarium Generalem Universitati Firmi, quod nullum dictae Universitatis aut eius Comitatus a quoquam tam in Civilibus, quam in Criminalibus causis ad aliud Forum quam Firmanum invitus trahi possit factum sub anno Domini 1371 –
0720 FIRMUM, seu CASTRUM M. S. PETRI Instrumentum adeptionis possessionis Castri Montis Sancti Petri de Alleiis cum juribus suis, una cum Breve Sanctissimi Pauli Papae III Communi Firmi, seu Civibus pro eo in Istrumento nominati per Dominum Gregorium Magulottum Provinciae Marchiae Gubernatorem sub anno Domini 1535 rogato Virgilio de Donatis –
0721 FIRMUM Alia Copia, sive sumptus eiusdem Privilegij R.mi Domini Anglici Episcopi Albanensi etc& remissionis ad gratiam etc& qui num. 611 – copiata per Colam Cicchi de Firmo –
0722 FIRMUM et RECINETUM Sumptus cuisdam Bullae Sanctissimi Nostri Sisti Papae IV- concessae universitatibus, et Communibus Firmanis, et Recanatensibus pro faciendis Nundinis per duos menses, unaquaeque earum per mensem prout latius in dicta Bulla facta sub anno Domini 1472 – Pontificatus sui Anno primo, transumpta per Antonium Ser Cristophani Notarium –
0723 FIRMUM, et CASTRUM MONTIS S. PETRI Instrumentum mandati procurae factum per Dominum Blandum Rubeum Potestatem Firmi prout in eo in personam Domini Iohannis Prioris Sancti Salvatoris ad praesentandum se nomine Communis Firmi coram Ministro Generali, et Provinciali Marchiae Custodi Custodiae Firmi Fratrum Minorum, et ad praesentandum Praedicto Ministro etc&, aut eorum alteri, quatenus Castrum Montis Sancti Petri Firmanae Dioecesis ad praefatum Commune Firmi pleno jure spectare dignoscitur etc&, sub rogitu Bernardini Gressorum Notario etc& praesente inter alios Savino Domino Reglerij –
0724 FIRMUM, et VENETIAE Literae Recommandantionis Serenissimi Ducis Veneti ad instantiam Iohannis de Bocha, et aliorum Creditorum cuiusdam Talenti de Matthia de Florentia in quantitate prout in eis directae Nobilibus Civitatis Firmanae, ut dictum Talentum in eadem Civitate praesentem retineri curent etc& –
0725 FIRMUM Copia cuiusdam privilegij concessionis Vicariatus facta per Reverendissimum Episcopum Farfensem, et dicti Monasterij Administratorem Religioso Viro Ecclesiarum Sancti Iohannis, et Benedicti Praeposito extract& per Cannitum Domini Brancae de Sancta Victoria, sub anno Domini 1314 – Ecclesia Romana Pastore Vacante –
0725 bis TERRA AMANDULAE Reproductio Actorum factorum per Benedictum Clerici Procuratorem Iuctij Thomae de Amandula in Causa Appellationis occasione condemnationis dicti Iuctij, quam habet cum Commune Firmi una cum exceptionibus factis pro parte dicti Communis et pronunciis per Dominum Cambium Iudicem Appellationum factis sub anno Domini 1358 – rogato Nunctio Iohannis –
0726 FIRMUM Petitio Gani Bonavitae facta in Concilio Generali Civitatis Firmi de Libris 32- Vulterranarum per ipsum soluti dum fuerat Nuntius nomine dicti Communis detentus in Curia Domini Bernardi Rectoris Marchiae, et suorum Judicum, et hoc occasione expensarum per ipsum in dicti locis nomine quo supra factarum etc& prout latius in eo de anno Domini 1288 –
0727 FIRMUM Instrumentum quietationis 1250- Ducatorum auri factum per Dominum Ramesinum de Ramesinis de Faventia pro R.da Camera in Marchia Anconitana Depositarium Universitati, et Communi Civitatis Firmanae, ex quo dictam quantitatem Ducatorum eidem Depositario solverit nomine dicti Communis per manus Coluctij Iohannuctij Paccharoni de dicta Civitate pro parte subsidij dicto Communi imposita sub anno Domini 1365 – rogato Goscalco Notario –
0728 FIRMUM Mandatum substitutionis procurae factum per Dominum Rainaldum de Brunforte Procuratorem Domini Guilielmi de Firmo in personam Martini Magistri Iacobi ad dicti Domini Rainaldi Principalis Nomine renunciandum dicto Sindico Communis Firmi nomine dicti Communis appellationi per dictum Rainaldum factae ex causa prout in dicto substitutionis instrumento factum sub anno Domini 1298 – tempore Bonifatij Papae Octavi – rogato Petro Domini Manci Notario –
0729 FIRMUM Instrumentum sumptus quarumdam Litterarum factarum per Universitatem Commune, et homins Iadrae ad instantiam Georgij Thomae de Mattaferris Creditoris Comminis Firmi in florenis 1800- prout latius in eis directis Universitati, et Communi Firmi ad favorem dicti Georgij latarum per Puctium Iacobi, et Andream Marchetti Ambasciatores, et Cives Firmanos etc& transumptarum sub anno Domini 1365 – rogato Bonaccursio Iovannini de Parma –
0730 FIRMUM Instrumentum prorogationis, seu supersessionis quarumdam Citatorialium factarum ad instantiam Dominum Raimundum Actonis de Aspello Marchiae Anconitanae Rectoris contra Commune Firmi, eius Castra, et homines ad respondendum inquisitioni, seu processui, ex quo non praestiterunt Fidelitatis Sacramentum, ut moris est, factum per Bartholomeum de Albanino etc& praefato Communi Firmi, eiusve Comitatui, et hominibus prout latius in eo. Sub datum anno Domini 1312 – apud Sanctam Victoriam – rogato Paulo Iohanne de Firmo Notario –
0731 FIRMUM Sumptus cuiusdam Privilegij Egidij tituli Sancti Clementis Cardinali in Italiam citra regnum Siciliae Vicarij Generalis, una cum commissione sibi concessa a Sanctissimo N.ro Innocentio Pontifice de absolvendo quoscunque poenitentes redire volente ad Sanctae Matris Ecclesiae obedientiam, ob delicta, et facinora per ipsos commissa, prout absolvit Antonium quondam Thomae Militem Firmanum, ac Sindicum, et Procuratorem dictae Civitatis nomine dicti Communis, et pro omnibus hominibus ex quo corde contrito, et genibus flexis a praedicto Revd.mo nominibus quibus supra huismodi ex causis praedictis petijt absolutionem –
0732 FIRMUM Literae Sanctissimi Domini Nostri Innocentij Papae IIII directae Marchiae Anconitanae Rectori, in quibus eisdem mandat, ut omnia Privilegia, et jura Civitatis Firmanae illibata conservet, et faciat conservari – Datae Laterani 3.o Idus Decembris Pontificatus An. XI –
0733 TERRA MURRIS VALLIUM Instrumentum mandati procurae factae per Paganellum de Sancto Severino Procuratorem Communis Terrae Murris Vallium nomine dicti Communis in personam Matthei de Civitate Firmi ad causas, et praesertim in causa cum Domino Hannibale Domini Transmundi Romanorum Proconsule sub anno Domini 1272 – rogato Petro Imperiali auctoritate Notario – Vide num. 821-860 –
0734 FIRMUM Instrumentum acceptationis, emologationis, ratificationis et confirmationis Ligae, seu confederationis initae, et factae inter Iacobum Colae Sindicum, et Procuratorem Communis Firmi ex una, et Dominum Iohannem Galeazzum Vice Comitem, ac nonnullos alios Dominos, et Communia Florentiae, Bononiae, et alia Communia Italiae prout de dicta Liga latius constat manu Ser Iohannis quondam Bartholomei de Arezzo sub anno Domini 1390 –
0735 FIRMUM Sumptus cuiusdam copiae quarundam Litterarum Sancisssimi Domini Clementis Pontificis directarum Potestatibus, Prioribus, et Communitatibus Civitatum, et Terrarum tam Marchiae Anconitanae, quam aliorum locorum etc& prout in eis, ut Reverendissimum Guilielmum Guabalitanorum Episcopum, et Rev. Bilfortem Abbatem benigne recipiant, et hoc pro sedandis discordis etc&, ac etiam treguas, et foedera inter ipsos faciendas – Exemplatae per Guilielmum de Bobio de Parma de anno Domini 1306 – tempore Clementis Papae V.ti –
0736 FIRMUM Instrumentum quietationis in forma litterarum patentium factarum per Reverendissimum Dominum Latinum de Urbinis Sanctissimi Domini Nostri Sixti Papae IIII Camerarium Civitati Firmanae hominibus, et illius districtualibus de 400- Ducatis aurei, quos Communitas praefata solvere obligata erat pro compositione cum Camera occasione fraudum per homines, seu districtuales illius super tractis grani ad mare commissarum factum etc& prout in eo Sub anno Domini 1473 – indictione 6 Mensis vero Octobris die 20 –
0737 FIRMUM Instrumentum sumptus cuiusdam sententiae condemnatoriae latae per Dominum Albericum de Lambertinis de Bononia Olim Civitatis Firmi Potestatem contra Dominum Antonium Aceti de Firmo causa, et occasione prout in dicta Sententia lata sub anno Domini 1408- rogato Mattheo Menecutij de Tarano. De sumptu vero rogato Antonio quondam Ser Dominici de Firmo –
0738 FIRMUM Instrumentum quietationis Ducatorum 45- et Anconitanarum 15- factum per Dominum Antonium pro S. Rom. Ecclesia in Provincia Marchiae Thesaurarium Domino Angelo Bernardini de Civitate Firmi nomine, et Vice dicti Communis recipienti, et hoc pro affictu duorum Annorum sub anno Domini 1381 – rogato Vanne Vannuctij de Monte Alto –
0739 FIRMUM Instrumentum mandati Procurae factae per Universitatem, et homines Civitatis Firmi, ac de voluntate Magnifici Domini Mercenarij de Monte Viridi Conservatoris dictae Civitatis in personam Domini Valentini Prioris Ecclesiae Sancti Angeli de Firmo, ad dicti Communis, et Mercenarij nominibus comparendum coram Domino Petro de Talicata Provinciae Marchiae Anconitanae pro S. R. E. Vicario Generali, et proponendum, et faciendum nonnullos protestationes prout latius in eo factum sub anno Domini 1334- rogato Thoma Iohannis –
0740 FIRMUM Provisio Ecclesiae Sancti Angeli de Ferentino facta per Reverendum Dominum Andream Episcopum Ferentinum ad favorem Luciani Cole Clerici Firmani Sub anno Domini 1486 – rogato Nicolao Vacchae Ferentinensi –
0741 FIRMUM Copia instrumenti Mandati Procurae factae per Rev. Dominum Moricum Abbatem Monasterij Farfensis cum consensu Prioris, et omnium Fratrum in dicto loco existentium in personam Fratris Bernardi de Reate ad causas, ac ad alia prout in eo sub anno Domini 1278 – tempore Nicolai Papae III – rogato de eo Philippo Parij, se sumptu vero Cambio Parij –
0742 FIRMUM Privilegium exemptionis factum per Manfredum Siciliae Regem hominibus, et Mercatoribus Civitatis Firmanae, ut possint intrare Regnum cum rebus, et mercimoniis suis, et exercere mercaturam, et ab inde per mare, et per terram redire ad Civitatem cum dictis rebus absque ullo onere, datio, et gabella. Datum sub anno Domini 1264 – Regni eius anno septimo –
0743 FIRMUM, seu FABRIANUM Instrumentum Mandati procurae fact& per Gentilem Finaguerrae de Fabriano in personam Iohannis Antonij ad ipsius Gentilis nomine, et pro eo recipiendum omne ius, omnemque actionen fiendam, et quam faciet eidem Gualterius Domini Albergitti de Fabriano, de 3.a parte cuiusdam domus, in qua sunt tria molendina apta ad macinandum pro indiviso cum Ecclesia Sanctae Mariae de Mercato iuxta fines in eo appositos factum sub anno Domini 1371 – rogato Urbano Maxij de Saxoferrato –
0744 FIRMUM. CASTRA TURRIS PALMARUM, MONTIS FALCONIS, MARANI, MORISCI et GRUPTARUM Instrumentum mandati procurae factae per Commune, et homines Civitatis Firmi in personam Domini Ruggerij Suppi Domini Palmerij, et Socios de Firmo ad dicti Communis nomine comparendum coram Domino Fulgone de Podio Ricardi Marchiae Anconitanae Rectore pro Sanctisssimo Domino Innocentio Papae Quinto, et dicti Communis nomine trudendum liberam possessionem Castrorum Turris de Palma, Montis Falconis, Marani, Morisci, et Gruptarum, et hoc vigore litterarum praefati Rectori pro excessibus, destructione, et incendio Castri Montis Sancti Petri facto per dictos homines de Firmo sub anno Domini 1276 – una cum strumento traditionis dictorum Castrorum facto per suporadictos procuratores de eis rogato Bonjoanne Magistri Altidone –
0745 FIRMUM Breve Sanctissimi Domini Nostri Leonis X.mi de Licentia data Civitati Firmanae, et hominibus eiusdem cudendi quatrinos, et monetas minutiores, ed quodcumque cuneum, sive signum ad eorum libitum imprimendi etc& Datum Romae 4- Iulij 1513 –
0746 FIRMUM, et TERRAE EIUS COMITATUS Sumptus cuiusdam jnstrumenti pactorum, Capitulorum, et Conventionum factarum, et initarum inter Commune Firmi ex una, et Comitatenses, ac alios de Nobilibus de Castris, et Terris prout in calce dicti Jnstrumenti descriptos una cum obligatione, et iuramento per consiliarios Firmanos in calce instrumenti descriptos facti, ac etiam per Petrum Sindicum Communis Firmi nomine dicti Communis factum sub anno Domini 1229 – rogato Iohanne de Villafranca, de sumptu vero Bartholomeo Leonardi –
0747 MARANUM Jntrumentum mandati procurae factum per Abbatem et Monachos Monasterij Sancti Petri de Marano in personam Domini Bernardi ad ipsorum nomine accipiendum corporalem possessionem omnium, et singulorum bonorum ad dictam Ecclesiam, et Monasterium spectantium, ac ad alia faciendum prout in eo, rogato Iohanne Tehodoni –
0748 FIRMUM Literae in forma Brevis Sanctissimi Domini Nostri X.isti Papae III directae Prioribus Populi Civitati Firmanae in quibus eidem notus facit se esse creatum Pontificem, ideo eos hortatur ut in devotione, ac solita subiectione S. R. E. fideliter constanterque persistant Datae anno Domini 1471 –
0749 FIRMUM Testamentum Dominae Margheritae uxoris Antonij Dominici Formicchini de Firmo, in quo nonnulla fecit legata, et in ultimo universalem haeredem instituit Hospitale Sanctae Mariae Fraternitatis de Firmo. Sub anno Domini 1437 – rogato Iohanne Antonij alias Mentino de Firmo –
0750 FIRMUM Literae patentes factae ad favorem Luciani Cole Canonici Firmani per Sanctissimum Dominum Nostrum Paulum Papam 2.um directae R.mis Episcopis Spalter et Castris ac aliis prout in eis, de tradendo quoties vacare contigerit unum, vel duo Beneficia eisdem Luciano etiamsi alterum cum cura etct& Sub anno Domini 1465 –
0751 FIRMUM Instrumentum liberationis, et absolutionis omnium delictorum, maleficiorum, et excessuum patratorum tam per homines Universitatis, et Communis Firmi, quam per alios eiusdem Comitatus, et Districtus, factumper judices R.mi Domini Neapolionis Sancti Adriani Diaconi Cardinalis, Apostolicae Sedis in Provincia Marchiae Legati Generalis prout in eo, Universitati, et Communi Firmi, et pro eo Iacobino Petri eius Sindico Sub anno Domini 1301 – rogato Gemino Gregorij de Viterbo –
0752 FIRMUM Sumptus quarumdam actorum extractorum de quinterno Communis Firmi, videlicet Testium juramenta receptorum coram Magnifico Domino Thomasio de Venetiis Potestate, sub rogitu Dominici Iohannis Notarij –
0753 FIRMUM Instrumentum quietationis 2/m florenorum auri factum per Rev. Dominum Vitalem Marchiae Anconitanae Rectorem Universitati Firmi, et pro ipso Monti Iacobi Sindico dicti Communis, et de summa 4/m florenorum auri promissorum per ipsum Sindicum Domino Girardo de Tastis Vicario Deputato per Bertrandum Sanctisimi Domini Nostri Clementis Papae Nepotem Marchiae Anconitanae Rectorem, et Thesaurarium Generalem, et hoc ex causa compositionis occasione condemnationum, et sententiarum latarum contra homines, et personas dicti Communis, prout latius in eo factum sub anno Domini 1306 – rogato Ser Guido Ugolini –
0753 bis FIRMUM, seu FABRIANUM Instrumentum Mandati procurae factum per Gentilem Finaguerrae de Fabriano in personam Antonij Iohannis de Fabriano ad ipsius Gentilis nomine, et pro eo recipiendum omne ius, omnemque actionen fiendam, et quam faciet etc& Vide num. 743 –
0754 FIRMUM Instrumentum quorundam actorum, et depositionis cuiusdame testis pro parte Civitatis Firmi in causa, quam habet cum Comite Iacobo, examinati sub anno Domini 1498 – rogato Ser Nicolo quondam Benedicti –
0755 FIRMUM EPISCOPATUS Jnstrumentum cuiusdam Privilegij Domini Innocentij Pontificis III concessi Domino Adenulpho Firmano Episcopo, ac aliis in dicto Episcopatu, videlicet, quod nullus Presbiter absque Apostolicae Sedis Mandato possit causas tractare, et quod omnia Regalia, et redditus Pontium Civitatis, et extra Civitatem sint, et esse debent ipsius Episcopatus prout latius in eo fact& sub anno Domini 1205 – transumptatum per Blanchum Servidei de Monturano etc& –
0756 FIRMUM Privilegium Sanctissimi Domini Nostri Bonifatij Pontificis remissionis, et donationis cuiusdam summae denar& per Commune Civitatis Firmi Camerae Apostolicae debitorum occasione Vicariatus eiusdem Civitatis, nec non solutionis infra 24- Annos a data praesenti computandorum per dictum Commune, et Populum Civitatis Firmanae dicto Romano Pontifici, vel successoribus pro tempore 24/m florenorum, videlicet singulis annis mille. Sub Data Romae apud Sanctum Petrum Idibus Ianuarij Pontificatus anno primo –
0757 FIRMUM Instrumentum substitutionis Procuratoris factum per Ser Antonium Nicolai de Firmo Sindicum Communis Firmi in personam Iohannis Leonardi Ser Antonij de Firmo, cum pari mandato, quod dictus Procurator principalis a dicto Communi habet Sub anno Domini Pij Papae 2.di – rogato Ser Ludovico Mattheutij-
0758 FIRMUM Literae patentes revocationis repraesaliarum concessarum per Ferdinandum Siciliae regem Albisanotto, et Morello armigeris eiusdem Regis pro satisfactione pretij unius equi eorum famulum furto subtracti, et in Civitate venditi contra Cives, et habitatores Firmi, et eorum bona Sub anno Domini 1477 –
0759 FIRMUM Jnstrumentum venditionis factae per Albertum quondam Carbonis Transmundo quondam Ser Carbonis de bonis etc&, et pro pretio prout in eo De anno Domini 1206 –
0760 FIRMUM Instrumentum quietationis una cum cessione florenorum quadraginta pro residuo quinquaginta factum per Revd.um Dominum Angelum Episcopum Marchiae Locumtenentem Domino Iovanni de Aceto nomine Communis Firmi pro debito contracto per Galeottum Gasparis de Firmo cum Magnifio Domino Neapoleone de Ursinis Armorum Capitaneo, ex quo dictus Galeottus bannitus est effectus et solvendo non erat sub anno Domini 1463 – rogato Ioanne Ungharo de Firmo –
0761 FIRMUM Sumptus cuiusdam praecepti facti infrascriptis hominibus, et Massariis e Castris Communis Firmi prout in eo, et infra 3.am diem mittant legittimos et idoneos Sindicos pro uno Castro cum bonis, et idoneis fidejussionibus, ad promittendum, et jurandum, et faciendum mandata Domini Philippi Decurio de Placentia Civitatis prout latius in eo una cum promissione, et fidejussione praestita per homines de Monte Rubiano sub anno Domini 1341 – rogato Guascono Notario –
0762 FIRMUM Jnstrumentum Mandati procurae factum per Universitatem, et Commune Firmi in personam Johannis Massoni ad comparendum coram Domino Bernardo Abbate Montis Majoris Provinciae Marchiae Anconitanae Rectore, et absolutione petendum super condemnatione facta de ipso Commune per Dominum Antonium de Monte Falco Iudicem in 4/m libris causa, et occasione prout in eo sub anno Domini 1279 – rogato Philippo Petri Ioannuctij –
0763 EPISCOPATUS FIRMANUS Sumptus quarundam concessionum seu provisionum, Ecclesiarum factarum per Fratrem Iacobum Firmanum Episcopum ad favorem Andreae Falleroni, et Cicchi Thomae Iacobi praesentatorum per dictarum Ecclesiarum prout in dicto sumptu Patronos etc Sub anno Domini 1339 et 1341 -rogato de sumptu Massutio Guadagnuctij Notario –
0764 FIRMUM, et IADRA Instrumentum quietationis 850 ducatorum aurii factum per Georgium filium, et haeredem quondamDomini Thomasij Benedicti de Mattaferris Civem Iadrae Universitati, et Commune Firmi, et pro eis Cole Marchetti, et Martino Guiductij Sindicis ad computum 1700 Ducatorum quod dictum Commune solvere debebat D. Georgio dicti Thomasij, ex causa prout in Instrumento transactionis, et concordiae inter ipsas partes inito sub anno Domini 1366 – rogato Bonaccursio Notario –
0765 FIRMUM Libellus, seu petitio facta pro parte Benevenuti Bossoni contra Geradinum quondam Benintendi de Castro Veteri, in quo continetur, ut quiete, et pacifice permittat sibi possideri quasdam petias terrae laboratas occasione prout in eo, una cum electione facta per ambas partes de Arbitribus, videlicet, de compromittendo huismodi questionem, et litem in personas Vitaluctij et Munaldeschi Arbitrorum, et Amicorum Communium ambarum partium, prout latius in dicto Libello, et Compromisso facto sub anno Domini 1281 – rogato Iacobo Notario –
0766 FIRMUM Instrumentum mandati procurae factum per Universitatem, Commune, et homines Firmi in personam Domini Gualteroni Iudicis ad dicti Communis nomine se praesentandum coram Domino Bernardo Abbate Montis Majori, et Marchiae Anconitanae Rectorem, ad petendum Litteras factas ad instantiam Domini Neapolionis de Fuligno Castellani Turris Palmarum sub poena mille Librarum, et excommunicationis, ut eidem occasione dictae Castellaniae certam denariorum summam solvere debeant, revocare debere causa, et occasione prout latius in eo factarum sub anno Domini 1278 – rogato Bartholomeo Iohannis notario –
0767 FIRMUM Instrumentum cuiusdam reformationis, et consultae factae per Bonifatium Loysij de Piscera unum de Consiliarijs ad favorem Domini Francisci de eodem loco Piscia de acquirendo officio Capitaneatus Civitatis Firmanae etc& factum sub anno Domini 1390 – rogato Ser Bonanno quondam Io.nis –
0768 RUBIANUM Instrumentum receptionis 108 librarum habitarum a Nuntio Iohannis nomine Massariorum Communis Castri Montis Rubiani per Coluctium Blaxij Communis Firmi Bancherium Sub anno Domini 1349 – rogato Dominico Stephani –
0769 FIRMUM Instrumentum mandati Procurae factum per Universitatem, Commune, et homines Firmi in personas Dominorum Matthei Manci, et Gentilis Domini Matthei ad dicti Communis nomine se praesentandum coram Sanctissimo Domino Nostro Papa, vel eius Auditoribus et prosequendum causam appellationis interpositae per Sindicum Communis Firmi a praeceptis, et bannis factis per Dominum Bernardum Marchiae Anconitanae Rectorem dicto Communi de satisafiendo Dominum Neapolionem de Fuligno Castellanum Turris Palmarum, ac ad alia& factum sub anno Domini 1278 – rogato Bartholomeo Iohannis –
0770 FIRMUM Instrumentum quietationis 12- librarum Ravennatensium parvarum per Compat de Mediolano creditorem Sindicorum Communis Firmi, Anconae, et Recineti prout in dicto istrumento Nonaventurae de Cataplano sub anno Domini 1292 – rogato Bonacolto Petri Bonacolti –
0771 FIRMUM Suspensio interdicti a censuris, et poenis incursis per homines, et Commune Firmanum ob non solutionem cuiusdame summae denariorum debitorum ab eis Domino Blasio de Bulgarinis, et Sociis Mercatoribus Florentini concess. Per Reverendissimum Dominum Petrum Camerae Apostolicae Auditorem Dicto Communi, et hominibus Firmanis, Sub Data Romae anno Domini 1503 – Pontificatus Iulij Papae 2.di anno primo –
0772 FIRMUM Instrumenum Mandati procurae factum per Capitulum Firmanum, ac Rev.mos Dominos Canonicos in personam Domini Gerardi Praepositi ad causas, quas habet, et praesertim cum Domino Iacobo Raynaldi sub anno Domini 1253 – rogato Mattheo Gentilis –
0773 Anno 1296 FIRMUM Instrumentum quietationum factum per Dominum Ranaldum Georgij Iohanni Gentilis Massario Generali Gabellae Communis Firmi, nomine dicti Communis, videlicet unum de libris 100- Ravennatensibus ad computum 575- librarum secundae solutionis domorum, et Turris venditorum per Dominum Ranaldum Communi Firmi, aliud de libris 175- pro secunda solutione Turris, et domorum venditorum ut supra, factum sub anno Domini 1296 – sub rogitu Ser Alexandri Egidij –
0774 FIRMUM Petitio, seu si in evident& fact& ex parte Capituli, et Reverendorum Canonicorum Ecclesiae Firmanae Revd.mo Domino Antonio Tituli Sanctorum Quator Coronatorum Cardinali et directa Reverendissimis Prioribus, et Guardianis Sanctorum Augustini, et Francisci Civitatis Firmanae, concedens ut possit vendi una Domus ipsius Cathedrali Ecclesiae existens in Castro Petrioli, quatenus evidenter in utilitatem eiusdem Ecclesiae cedat etc& Pontificatus Pauli Papae III- Anno Octavo –
0775 FIRMUM Cassatio, et revocatio omnium Litterarum, et praeceptorum factorum contra Commune et homines Firmi per Raimundum Actonis Marchiae Anconitanae Rectorem dicto Communi impositarum de equitibus, et peditibus in modum subventionis, ex quo dictum Commune Firmi fuit devotum, et obediens S. R. E. Sub anno Domini 1310 – rogato Gerardino Bonagratiae –
0776 FIRMUM Breve Sanctissimi Domini Nostri Pij Papae IIII concessum Universitati, et Communi Firmi, circa Officiales qui steterunt ad Scindicatum, et Sententiam contra exinde reportaverint, ut non obstante appellatione eam exequi possint facto attuali deposito per Actorem de restituendo in eventum in quem etc& prout in eo sub anno Domini 1561 – Pontificatus eiusdem Anno 2.do –
0777 FIRMUM Literae Innocentij Papae IIII directae Potestati Firmano de praebendo auxilium, et subveniendo hominibus Civitatis praedictae, ac aliis Ecclesiae Fidelibus, quotiescumque imminere sciret periculum, vetatque ne alicui illuc transeunti viam inhibeat, nisi habito prius ab ipso Pontifice praefixo mandato. Datum Assisij Pontificatus anno XI.mo –
0778 FIRMUM Sumptus Privilegij Commissionis factus ad favorem Contuctij a Revd.mo Domini Bertrando tituli Sancti Marci Cardinale, et Apostolicae Sedis Legato Directae Episcopo, Humanatensi ut juris remediis compellat Universitatem, Commune, et homines Firmi ad solvendum eidem Contuccio 175 florenos auri per dictum Commune debitos Camerae Apostolicae causa, et occasione prout in dicto Privilegio Exemplatus sub anno Domini 1356 – per Andreuctium Iohannis de Macereto –
0779 FIRMUM Instrumentum sumptus cuiusdam copiae mandati procurae factum per Commune Firmi in personam Dominici Rictij de Firmo ad dicti Communis nomine promittendum Dominico Tomasio Benedicti de dicta Civitate Jadrae sub terminis, et ad tempus, prout in eo solvere duodecim centinaria florenorum et mille triginta sex libris librarum parvarum usualis monetae causis, et rationibus ad alia prout in eo sub anno Domini 1344 – rogato Antonio Marci – De sunptu vero rogato Colao Iohannis de Firmo –
0780 FIRMUM Sumptus cuiusdam reformationis repertus in libro Reformationum Communis Firmi occasione Salis, et Gabellae dictae Salis emptae per Dominum Thomassium de Mattaferris de Jadra a Sindico Communis Firmi, et de Sale misso per eumdem emptorem, etsi facta per ipsum cum dicto Sindico sunt observata facienda per Puctium Iacobi Andreae, et alios electos a Dominis Prioribus, et modo per publicum Concilium gesta, et facta per ipsos occasione de qua supradicta reformatio etc& Exemplatus per Ludovicum Francisci de Firmo –
0781 FIRMUM Instrumentum mandati procurae factum per Universitatem, Commune et homines Firmi in personam Egidij Montanelli ad recipiendum nomine dicti Communis venditionem faciendam per Dominum Berardum praepositum Ecclesiae Sancti Petri omne Ius, et Iurisdictionem, ac potestatem competentem ipsi Praeposito ab Ecclesia Lateranense, et ipsius Capitulo, pro pretio prout ipsi procuratori videbitur sub anno Domini 1310 – rogato Rodaldo Ufreductij Notario –
0782 FIRMUM Exceptiones factae pro parte Rainaldi, et Consortum contra petitionem factam per Sindicum Communis Firmi super Equo, una cum eius responsionibus, prout latius in eis –
0783 EPISCOPATUS FIRMI, et CAPITULUM Jnstrumentum seu sententia lata per Dominum Salimbene Ecclesiae Firmanae Mancionarium, ac Arbitrum, et amicabilem Compositorem electum in causa vertente inter Reverendissimum Dominum Philippum Episcopum Firmanum ex una, et Decanum, ac Capitulum Ecclesiae Firmanae super questionibus prout in laudo, seu sententia lata sub anno Domini 1239 –rogato Abrahamo Carbonis, praesentibus Domino Girado Decano etc& in praesentia Testium ad hoc vocatorum, scilicet Bartholomei Morici Mansionarij Ecclesiae etc& –
0784 FIRMUM et FLORENTIA Instrumentum quarundam reformationum factum per Dominos Priores libertatis, et Vexilliferi Iustitiae Civitatis Florentiae super expositione coram eis facta pro parte Domini Francisci de Vesppis Civis Florentini in Potestatem Civitatis Firmi deputati, ac etiam super capitulis, prout latius in dicto instrumento factum sub anno Domini 1462 – rogato Iohanne Petri de Schia –
0785 FIRMUM Sumptus cuiusdam Copiae concessionis repraesaliarum factus per Rectorem Marchiae Anconitanae Contuctio Creditori Reverendae Camerae in florenos 175- contra Universitatem Firmi debitos dictae Camerae prout latius in eo extractus sub anno Domini 1256 – per Andreuctium de Macerata –
0786 FIRMUM Instrumentum sumptus cuiusdam privilegij obtenti pro parte Civium, et hominum Comitatus, super non solutione Gabellario deputato pro Camera pro exactione cuiuslibet salmae Vini nisi bologninum unun ex causa narrata prout in eo, transumptum per quondam Antonium Iacobuctium de Firmo sub anno Domini 1372 –
0787 FIRMUM Literae patentes in forma Bullae Sanctissimi Domini Nostri Innocentij Papae IIII directae Potestati, et Communi Civitatis Firmi, in quibus exhoratur eos, ut humiliter, et patienter Marescalcum ab eo missum, quamvis aliquid contra eos ageret tolerare debeant etc& prout in eis. Datae Perusij Cal. Augusti Pontificatus anno X.mo .
0788 FIRMUM, et MONASTERIUM S. ANASTASIJ Rescriptum in forma Bullae Gregorij Papae, quo commendat Potestati, et Civibus Firmanis Abbatem, et Monasterium Sancti Anastasij, eiusque bona, et iura hortans eosdem, ut non permittant dictum Monasterium aggravari a quibusdam nobilibus pretendentibus in eo ius patronatus etc& prout latius in eo Datum Laterani III Idus Aprilis Anno octavo –
0789 FIRMUM Citatio facta ad instantiam Benevenutij Rainalductij Domini Martini Piace in causa compromissoria, quam habent cum Gerardino Benintendi super repetitionem 20- librarum Ravennatensium in una manu, et novem in alia, ut certo die compareat coram Domino Petro Angnoli de Sancto Ginesio ad videndum procedi in dicta causa, et ostendendum jura si quae habet, prout latius in ea – rogato Ser Philippo Notario –
0790 FIRMUM Instrumentum restitutionis nonnullarum librarum et quantitatis denariorum factum per Dominicum Iacobi, et Socios de Firmo Egidio Sperandei, quas libras debebat habere causa, et occasione prout in eo a Commune Firmi factum sub anno Domini 1278 –rogato Iacobo Albertucci Notario –
0791 FIRMUM Copia quarumdam Litterarum patentium Ill.mi Domini Iohannis Caraffae Ducis Paliani, et S. R. E. Generalis Capitanei directarum Gubernatoribus, in quibus Thesaurariis, seu aliis praecipit, ut nullo modo audeant molestare Civitatem Firmi, neque eius Comitatum occasione tassarum equitum levium, e mense Novembris praeteriti usque ad huc ex commissione Sanctissimi. Sub Data Romae de anno Domini 1557 –
0792 FIRMUM Instrumentum mutui 4/m librarum Ravennatensium acceptarum per Priores Civitatis Firmi ab Abraham Moyse, et Sociis Haebreis prout latius in eo factarum anno Domini 1307 tempore Domini Clementis Papae Quinti – rogato Iohanne Francisci Egidij praesentibus Rogerio Ufreductij, Marco Philippi Savini, et Iacobo Mattei Bonjoannis –
0793 FIRMUM, seu MONASTERIUM S. SAVINI Instrumentum sumptus cuisdam concessionis, reservato Dominio pro Monasterio Sancti Savini, plani videlicet, pratorum, rotarum, et cursus acquarum ultra flumen Tennae iuxta fines in eo appositos factum per Rev. Abbatem Adamus cum consensu Fratruum dicti Monasterij Thomae Domini Justamontis, Rogerio Savini etc& Consulibus, et Rectoribus Civitatis Firmi nomine dictae Civitatis sub anno Domini 1199 – rogato Iacobo Notario, de sumpu vero rogato Bonancio Meg.ri Petri Mancij –
0794 FIRMUM Privilegium confirmationis nonnullorum jurium, et Castrorum Comitatus Firmi prout in eo olim confirmatorum per Regem Fridericum Patrem Manfredi Regis Siciliae, et per ipsum nuper, et denuo confirmatorum ad supplicationem Iohannis Alexandri Ambascitoris Firmani nomine dictae Civitatis De anno Domini 1258 –
0795 FIRMUM Copia cuiusdam Bullae Sanctissimi Domini Nostri Bonifatij Papae Noni dirctae Domino Andreae Tomacello Militi Neapolitano Prov. Marchiae pro San. Rom. Eccl. Rectori, qua instituit ipsum Rectorem eiusdem Provinciae dando eidem amplam authoritatem et potestatem puniendi quoscumque excessus, et delicta facta per quoscumque homines dictae Provinciae, Civitatum et Castrorum, et demum remittendum etc& prout latius in ea. Exemplatae per Philippum quondam Domini Lucae –
0796 FIRMUM Sumptus cuiusdam Rubricae Statutorum Communis Firmi de bonorum appretiatorum Dativam solvendo Sub Anno Domini 1312 – rogato Bernardo Iacobuctij de Firmo tempore Clementis Papae Sexti –
0797 FIRMUM Privilegium provisionis ruralis Benefitij in Ecclesia Sancti Martini factum per Rev. D.m Iohannem de Serninis de Cortona in Episcopatu Firmi Vicarium ad favorem Rev. Domini Luciani Cole de Firmo rogato Vincentio Laurentini de Firmo –
0798 FIRMUM Breve Iulij Papae Secundi directum Prioribus, et Communi Firmi, in quo eisdem pracipit, ut Ill.mo Domino Cardinali Farnesio Apostolicae Sedis Legato sub indignationi poena fidem plenam adhibeant. Sub Data Romae anno Domini 1506 –
0799 BIBIANUM Instrumentum venditionis factae per Albertuccium quondam Bernardi Bernardonis Benvenuto quondamMorici Bosi de medietate duarum petiarum terrarum in Bibiano positarum juxta confines in eo appositos Sub anno Domini 1252 – tempore Innocentij Papae Quarti rogato Ser Iohanne Notario –
0800 FIRMUM, et ANCONA Instrumentum Conventionis concordiae, et pactorum factorum inter Magnificum Commune Firmi, et pro eo Ludovicum Domini Iohannis de Firmo Oratorem, Nuntium, et Sindicum ad id specialiter deputatum, et Magificum Commune, et homines Covitatis Anconae, et pro eis Paulum Onofrij de Polydoriis de Ancona Sindicum, et Procuratorem eiusdem Communis, tenoris prout latius in eis, factum sub anno Domini 1448 – tempore Nicolai Papae V.ti- rogato Barnaba de Vitalibus de Camerino presentibus inter alios Thoma de Fatatis, et Nicolao Leonardi de Bonarellis –
0801 FIRMUM Instrumentum quietationis viginti-trium-millium-quadraginta-novem florenorum quadraginta sex solido rum et novem denariorum, nec non in alia manu florenorum mille auri factum per Dominam Antoniam de Bilinxonibus de Crema uxorem ac haeredem universalem Militis Domini Iohannis de Vicecomitibus de Olegio factum Andreutio quondam Andreae Calvuctij de Firmo Sindico Communis Firmi nomine dicti Communis, et hoc ex causa mutui prout latius in dicto quietationis Instrumento factum sub anno Domini 1370 – rogat& Nicolao Domini Nicole –
0802 FIRMUM Instrumentum emptionis Apotechae Domus, sive Becchariae Communis Firmi fact& per Nicolaum Colai Andreae Calvuctij a Commune Firmi, et pro eo a Pace Sindico dicti Communis, una cum consensu, et deliberatione facta a Cernita dicti Communis pro pretio Ducatorum 250- auri, sub anno Domini 1397 – rogato Iohanne Deutaleve, et Vanne quondam Puctij de Firmo Notariis –
0803 FIRMUM Licentia concessa a R.mo Domino Iohanne di Ausimo Episcopatus Firmi Vicario Generali Universitatem, et Commune Firmi posse in loco, de quo in eo Ecclesiam sub invocatione Sanctae Mariae Misericordiae facere etc& sub anno Domini 1399 – tempore Bonifatij Papae Noni –
0804 FIRMUM Instrumentum absolutionis factae per Magnificum Goffredum de Anania Sanctissimi Domini Papae Notarium, et Marchiae Anconitanae Rectorem, et Gualterium de Fontanis praedicti Sanctissimi Capellanum Domino Mattheo Marci Sindico Communis Firmi nomine dicti Communis Castrorum, et singularium, seu specialium personarum tam dictae Civitatis, et districtus, quam eius Villarum de omnibus, et singulis condemnationibus factis per Dominum Simonem Cardinalem, et alios Rectores, sive legatos Provinciae Marchiae contra Commune Firmi, eius Castra, Villas et singulares personas inobedientes Ecclesiae Romanae pro quibuscunque culpis, excessibus, offensis, delictis, et aliis quibuscuqne causis per dictum Commune, eiusve Castra, Villas, et singulares personas contra praedictam Ecclesiam quomocunque commissis etc& prout in eo sub anno Domini 1284 – rogato Renaldo Manetti de Florentia –
0805 FIRMUM Fides in forma Litterarum patentium ad instantiam Domini Magistri Petri quondam Mattheutij de Firmo Artium Medicinae Doctoris facta per Antonium Danielis de Venetiis Doctorem Artium Medicinae Studij Paduani Praepositum, videlicet, quod Magistri Andreas de Mediolano, de quo in dicta fide non est Doctor Paduanus nec in Medicina, nec in artibus ex causa prout latius in ea sub anno Domini 1442 – etc& –
0806 FIRMUM Literae patentes absolutionis a censuris, et poenis incursis, ex quo Universitas, et homines Firmi in numerum Civium, et Regiminis eiusdem addiderunt sex alios Cives, nec non triginta sex rappicciolatos contra formam Capitulorum confectorum per Venerabilem in Christo Patrem Episcopum Albiganensem Marchiae Anconitanae Gubernatorem Generalem etc& prout in eis tempore Pauli Papae III Pontificatus Anno 2.do, concessae per Antonium tituli Sanctorum quator Coronatorum Cardinalem –
0807 FIRMUM Sumptus instrumenti mutui 1800- ducatorum auri Cunei Veneti factum per Magistrum Dominicum Rictij de Firmo Sindico Communis Firmi a Domino Thoma quondam Benedicti de Mattaferris Civitatis Jadrae sub terminis prout in eo sub anno Domini 1344 – rogato de sumptu Clerico Brunitti de Firmo –
0808 ESCULUM Literae Serenissimae Dominae Iohannae Reginae Hierusalem etc& factae ad instantiam Civelli Iacobi de Esculo habitatoris Terrae Campli Abrutij Filij, et haeredis quondamIohannis Magistri Ubertini de Esculo direct& Potestati, Prioribus, et Concilio Civitatis Firmanae, in quibus eiusdem minantur Rapraesaliae, ex quo praefato quondam Iohanni per nonnullos homines Civitatis Firmanae, et eiusdem Comitatus violenter nonnulla animalia fuerunt ablata, prout latius in eis sub anno Domini 1366 –
0809 CIVITATES FIRMI ANCONAE et RECINETI Instrumentum conventionum, et pactorum factorum, et initorum inter Communitates Civitatis Firmi, Anconae, et Recineti, et earum nominibus inter Dominos Gentilem Bonafidentia Sindicum Firmi, Rainaldum Domini Farabotti Sindicum Communis Anconae, et Iacobellum Ugolini Sindicum Recineti per quinque annos duraturorum a die etc& prout in eis sub anno Domini 1292 – rogatis Iohanne Thomae, Philippo Dagi, et Marco Marcellini –
0810 ANCONA Sumptus quarumdam Litterarum factarum ad instantiam Pauli Leonardi, et Sociorum de Ancona per Universitatem, et Commune dictae Civitatis super facto barchae, seu navis ipsorum combustae per particulares de Rapatransona apud Gruptas ad Mare, directarum Universitati et Communi Firmano, una cum responsione eisdem Litteris factis per Universitatem Firmi Communi Civitatis Anconae sub Data prout in eis, transumptatus per Angelum Nicolae –
0811 FIRMUM, et TERRA MONTIS FORTINI Confirmatio Francisci Sfortiae Marchionis Marchiae Anconitanae Sanctissimi Domini Nostri Papae, et S. R. E. Confalonerij subiectionis Terrae Montis Fortini facta Civitati Firmi etc& prout in ea. Data in Civitate Esij sub solito serpentis sigillo 20- Martij 1439 –
0812 FIRMUM, seu ANCONA Instrumentum Mandati procurae factae per Universitatem, Commune, et homines Civitatis Anconae in personam Lucae Laurentij de Ancona ad dicti Communis nomine faciedum Sindico Communis Firmi, et pro eo hominibus dictae Civitatis Firmi finem, quietatione, et factum de ulterius non petendo libras 600- quas dictum Commune Firmi tenebatur dare hominibus, et Civitati Anconae pro restauratione quarumdam bestiarum mercatoribus Anconitanis prope Portum Sancti Georgij in Riva et Districtu Firmi ablatarum etc& prout latius in dicto quietationi jnstrumento factum sub anno Domini 1265 – rogato Iohanne de Capitellis Notario –
0813 FIRMUM Instrumentum receptionis, et quietationis mille Ducatorum auri factum per Capitaneum Mostardum de Strata per residuo maioris summae Communi Firmi pro eius mercede, ac sociorum militum pedestrium, et equestrium sub anno Domini 1400 – rogato Iohanne Paulisij de Callio Notario –
0814 FIRMUM, et PISA Instrumentum cuiusdam propositae una cum consultatione super eo factam per Bartholomeum Cicchi Orlandi in Concilio Communis, et hominum Terrae Pisae ad favorem Domini Anfrionis quondam Cionelli de Obizis de dicta Terra electi Potestatis Firmi, videlicet, quod ipsi Anfrioni, nec suis Officialibus tempore Potestariae praefatae concederentur repraesaliae, super qua praedictus Bartholomeus consuluit, et obtentum fuit petitum Sub anno Domini 1390 – rogato Iohanne Notario –
0815 FABRIANUM Sumptus instrumenti mandati procurae factum per Universitates, et homines Terrae Fabriani in personam Domini Vagni Domini Albergicti de Fabriano ad dicti Communis nomine emendum a Domina Margarita Uxore Magnifici Viri Gentilis Domini Corradi de Ravellono tutricis Lambertutij Iohannini et Andreae suorum filiorum dictum Castrum Ravellonis, et alia etc&, nec non ad dicti Communis nomine vendendum Castrum Peichiarum, et eius Territorium, et Districtum cum reservatione etc& factus sub anno Domini 1305 – rogato Andrea Gentilis de Fabriani Notario –
0816 FIRMUM Receptum Ducatorum 519 – bol. 33 et denariorum 8 – factum per Ralimaldum Bonagium de Senis Sanctissimi Domini Pij 2.di – Familiarem, et Provinciae Marchiae Anconitanae Thesaurarium Generalem Communi Firmi, seu Baltasarri Ser Antonelli de dicta Civitate Firmi etc& prout in eo de anno Domini 1460 –
0817 FIRMUM Copia, sive sumptus cuiusdam Commissionis sive praecepti facti per Iohannem Vicecomitem de Olegio Marchiae Anconitanae Rectorem, ac Firmi Vicarium Generalem Iuliano Francisci Bancherio fumantis quatuor florenorum auri in Civitate, et duorum florenorum in Comitatu, ut solvat Georgio de Curte Officiali Communis Firmi florenorum 900- auri ex causa, prout in dicto praecepto facto de anno Domini 1364 –
0818 FIRMUM Instrumentum adeptionis possessionis loci residentiae Pauperum Christi volgariter nuncupatum gli Apostoli, situi Civitate Firmi iuxta Plateam Sancti Martini, Ecclesiam Sanctae Mariae parvae ab uno, vias publicas a tribus lateribus et alios fines, in quo Magnificum Commune Firmi pro residentia magnificorum Dominorum Priorum Palatium costruere volebat factum per Alexandrum Iohannis Mattheutij, et Socios Priores Firmi tunc temporis de anno Domini 1470 – rogato Iacobo de Melioratis de Amarano –
0819 FIRMUM Instrumentum mutui 100- librarum mutuatarum per Guetium Domini Rainaldi Rufi Iacobo Domini Allionis Sindico Communis Firmi nomine ipsius Communis perceptarum ad solvendum Ecclesiae Romanae, seu Camerae Apostolicae pro condemmationibus particularium personarum dictae Civitatis ad recipiendum, dicta Civitatis detenta per Romanam Ecclesiam occasione facti Montis Sancti Petri, prout latius in dicto jnstrumento. Sub anno Domini 1277 – rogato Angelo Magistri Palmerij Not.o –
0820 FIRMUM Instrumentum quietationis mille librarum Ravennatensium, et duodecim denariorum parvorum fact& per Dominum Vitalem Brest pro Romana Ecclesia in Marchia Anconitana a Magnifico Bertrando de Gottis dictae Provinciae Rectore electum, Marchetto Philippi Savini, et Lombardo Egidij de Firmo Sindicis Communis Firmi nomine dicti Communis pro taxa facta dicto Commune per Dominum Gerardum de Tastis dictae Provinciae Vicarium Generalem de inobedientijs, et excessibus factis per dictum Commune Firmi contra Esculanos sub anno Domini 1307 – tempore Domini Clementis V– rogato Guidono Ugolini de Firmo –
0821 TERRA MURRIS VALLIUM Instrumentum Mandati Procurae factum per universitatem, Commune, et homines Terrae Murris Vallium in personam Sanctis Massimi de Firmo, et praesertim in lite, et causa, quam dicta Universitas, et Commune habet cum Episcopo Maceratensi factum sub anno Domini 1371 – rogato Ioanne Ioacobini –
0822 FIRMUM Copia, sive sumptus Rubricarum constitutionum Provinciae Marchiae editarum per Reverendissimum Dominum Egidium Episcopum Sabinensem Apostolicae Sedis Legatum existentem in libro sexto dictarum constitutionum loquentium de offitio et jurisdictione iudicis appellationum extractus per Petructium Petructioli Notarium sub anno Domini 1358 –
0823 FIRMUM, seu PENNA SANCTI IOHANNIS Literae patentes, seu Bulla Sanctissimi Domini Nostri Innocentij Papae IIII directae Communi, et Populo Civitatis Firmi, ut iis visis Pennam Sancti Iohannis Archidiacono Lunense Marchiae Anconitanae Rectori Nobili Viro Thomae de Folliano Sanctissimi Domini Papae Mariscalco nomine Camerae Apostolicae assignari faciunt, prout latius in eis. Datae Perusij Pontificatus anno nono –
0824 TERRA AMANDULAE Sententia lata per Dominum Cambium Magnifici Comitis Thomassini de Almano pro Romana Ecclesia Civitatis Firmi, et eius Districtus Vicarij Iudicem Appellationum ad favorem Juctij Thomae Pecorari de Terra Amandulae contra Commune Firmi, asserens bene per Tuctium appellatum, et male sententiatum fuisse per Ser Marinum Iudicem, et Officialem damnorum datorum Communis Firmi ad favorem dicti Communis sub anno Domini 1358 – rogato Nunctio Iohannis –
0825 FIRMUM Instrumentum obligationis librarum 321- Anconitanarum factae per Gerardinum Bonagratiae, et Stephanum Manentis de Firmo Sindico Civitatis Firmi nomine dictae Civitatis Coluctio Portelli de Ancona occasione prout latius in dicto Instrumento Sub anno Domini 1330 – rogato Gustonello de Fortibus de Ancona –
0826 FIRMUM Bulla permutationis concessae per Sixtum Pontificem Domino Luciano Cole Canonico Firmano quoriescunque ei placuerit de Canonicatu, et Praebendis etc prout in ea sub anno Domini 1483 –
0827 FIRMUM Sumptus Rubricarum extractarum et Statuto Firmano sub Rubrica de Bannis arma portantibus etc& de Commissione, et mandato Domini Marchionis de Carafallis de Cremona judicis Communis Firmi, sub anno Domini 1286 – rogato Iacobo Domini Gentilis, tempore Honorij Papae IIII –
0828 FIRMUM Replicationes factae pro parte Iohannis Merdonis contra exceptiones factas pro parte, et ad instantiam hominum Civitatis Firmi –
0829 FIRMUM Instrumentum Depositi 1800 librarum Ravennatensium factum in manibus Domini Iohannis de Guidonibus de Mutina, Simonis Melioris, et Sociorum et nonnullorum de Firmo prout in eo per Abraham Moysis, et Socios Iudeos, una cum promissione restituendi prout latius in eo factum sub anno Domini 1305 – presente inter alios Marco Philippi Savini rogato Dominico Servadei –
0830 FIRMUM Instrumentum mandati procurae factum per Universitaten, Commune, et homines Firmi in personam Thomassini Thomae Felicis ad dicti Communis nomine emendum domum, vel domos a quibuscunque personis vendere volentibus precio prout in eo latius etc& Sub anno Domini 1295 – rogato Benevenuto Boncambij–
0831 FIRMUM Breve Sanctissimi Domini Nostri Leonis Papae X.mi commissionis factum in personam Domini Raynerij de Rayneriis de Perusio directum eidem Commissario de Civitate Firmi cum auctoritate prout latius in eo sub Data Romae Pontificatus anno Septimo –
0832 FIRMUM Copia Bullae, seu Litterarum Apostolicarum SS.mi Domini Nostri Urbani Papae directae R.mo Domino Anglico Episcopo Albanense, et citra Regnum Siciliae in Italia Vucario Generali, absolutionis a Censuris, et poenis prout in eis latius omnium, et quorumcunque qui secuti fuerunt Lodovicum de Bavaria Hereticum cum reservationi prout in illis, rogato de ea Vincentio Ferrandi notario de anno Domini 1370 –
0833 FIRMUM Juramenta Testium inductorum pro parte Civoli Provenzani de Senis in causa, quam habet cum Commune Firmi rogato eis Bondi Bonanno No.to –
0834 FIRMUM Protestatio facta per Civolum Provenzani Civem Senensem in causa, quam habuit cum Commune Firmi coram Dominis Priore, et novem Gubernatoribus, et Defensoribus Commune, et Populi Senensis Sub anno Domini 1306 – rogato Rainerio scriba supradictorum defensorum –
0835 FIRMUM, et VENETIAE Literae Serenissimi Iohannis Dandulo Venetiarum Ducis directae Domino Sinibaldo Potestati Firmano, ac etiam Communi, et Concilio Firmi, in quibus affectuose rogat, quatenus bladum, oleum, et carnes porcinas emptas per Rev. Patriarcham Hierosolomitanum in Civitate, et Statu Firmano Venetias conduci permittant. sub Data in Ducali Palatio 20- Augusti etc& –
0836 FIRMUM Copia quarumdam quietationum factarum per homines in ea nominatos de denariis habitis, et receptis nomine Communis Firmi causis, et rationibus prout in eo a Stephano Manentis Bancherio Communis Firmi nomine dicti Communis factum sub anno Domini 1339 – rogato Ser Vanne Francisci –
0837 FIRMUM Instrumentum sumptus quietationis 2400- florenorum auri factum per Dominum Iohannem de Vicecomitibus de Olegio Marchiae Anconitanae Rectorem, ac Firmi Vicarium pro S. Rom. Eccl.a Generalem Puctio Antonij Bancherio Communis Firmi ex causa prout in eo sub anno Domini 1365 – rogato Petrocho Alexandri de sumptu vero Dominico Petri de Firmo –
0838 FIRMUM Prorogatio termini assignati Universitati, et Communi Firmi per Dominum Davidem Paparonum in Marchia Vicarium Generalem, et hoc ad instantiam Gentilis Di Gualterij Ambasciatoris Communis Firmi – rogato Nicolao detto Cortese Notario –
0839 FIRMUM Instrumentum quietationis 1750- librarum factum per Dominum Rainaldum Georgij Domino Petro Domini Massei Capitaneo Populi Civitatis Firmi nomine dicti Communis occasione pretij Domorum per ipsum Rainaldum venditarum prout latius in eo sub anno Domini 1298 rogato Boncambio Iacobini –
0840 FIRMUM Instrumentum cessionis 15 librarum Parvarum Anconitanarum factum per Andrinum de Mediolano creditorem Francisci Bonfiglioli Sindici Communitatis Anconae Gibarti Sindici Communis Firmi e Balingani Sindici Communis Recaneti Bonaventurae de Catablano, causa et occasione prout in dicto instrumento factum sub anno Domini 1292 – rogato Bonacolto Petri Bonacolti –
0841 FIRMUM Sumptus cuiusdam Privilegij concessionis factae per Re.mum Dominum Petrum Sanctae Mariae Transtiberim Presbiterum Cardinalem Civibus Firmanis pro primis, et 2.di causis transumptum per Dominicum Clericum de Firmo una cum consociis notariis auscultatis per Iacobum Antonij Egidiutij de Firmo –
0842 FIRMUM Privilegium, sive licentia arrendandi, et locandi emolumenta Doghanarum Civitatis, et Status Firmi per decem annos absque aliquo semptentiae incursu occasione subsidij mercatorum volentis concessi per Sanctissimum Dominum N.rum Paulum Papam III Communi Firmano Pontificatus anno 14° –
0843 TERRA AMATRICIS Instrumentum mandati procurae factum per Universitatem, Commune, et homines Terrae Amatricis in personam Domini Iacobi de Plebano, et Sociis ad dictae Universitatis, et Communis nomine coram Magnificis Dominis Prioribus Firmi, et Domino Antonio de Acquaviva praesentandum, et gratias agendum propter Ambasciatores destinatos ad componendam pacen inter dictam Universitatem, et Terram Accumuli etc& prout in eo de anno Domini 1317 –
0844 FIRMUM Instrumentum venditionis Gabellarum Firmi cum juribus suis prout in eo factum per Simonem Iohannuctij de Firmo Sindico Communis Firmi nomine dicti Communis Simonicto Simonis, Anselmutio Dominici, et Cischo Domini Iohannis pro uno anno incipiendo in Vigilia Nativitatis Domini Nostri Jesu Christi etc& pro precio 11600- Ducatorum auri detractis incantis, prout latius in eo factum sub anno Domini 1356 – tempore Domini Innocentij Papae rogato Mattheo Angeluctij Barabei de Firmo Notario –
0845 FIRMUM Literae patentes absolutionis quorumcunque criminum etiam haereseos aut laesae Majestatis factorum, et patratorum per singulares personas, et Cives Firmi, eiusque Comitatus, territorij, et districtus, ac terrarum, Castrorum, villarum, et quorumcunque locorum eorumdem utriusque sexus, tam Clericos, quam Laicos cuiuscunque status, gradus, praeminentiae, et dignitatis contra Ecclesiam Romanam, et eius Officiales prout latius in eis concessae per SS.mum Dominum Nostrum Martinum Papam V.um praedictae Communitati, et hominibus Civitatis Firmanae. Sub Data Romae pontificatus anno XIII –
0846 FIRMUM, seu CAPITULUM FIRMANUM Instrumentum donationis, et concessionis in emphytheusiae Castrorum Monturani Montis Sancti Petri ultra Tennam, Gruptarum Azzolini, ac Maliani, ac omnium eorun jurium in dictis Castris, quae habet Capitulum Firmi factum per Dominum Noe Majoris Ecclesiae Firmanae Praepositum cum consensu Reverendorum Canonicorum Iacobo Nicolai Sindico Communis Firmi nomine dicti Communis exceptis possessionibus, Ecclesias vasallis dicti Capituli, ac aliis prout in eo sub anno Domini 1266 – rogato Nicolao Benvenuti –
0847 FIRMUM Instrumentum quietationis florenorum 400 auri factum per Bertuccium Lambertini de Macerata nomine Domini Petri de Gatta Thesaurarij Marchiae Puctij de Firmo nomine dicti Communis causa impositionis pro guerra Perusij etc& de anno Domini 1369 – rogato Ciccho Egidiutij de Macerata –
0848 FIRMUM Instrumentum quietationis mille librarum Ravennatensiusm Domini Vitalis Breest Archidiaconi, ac in Marchiae in spiritualibus Rectoris per eundem nomine quo supra factumCommuni Firmi, et pro eo Domini Percivallo de Firmo Sindico pro compositione facta per eum cum Domino Raimundo Actonis de Aspello dictae Provinciae Rectore de bannis, et condemnationibus contra dictum Commune, Cives et Distrectuales factum prout latius in eo Sub Anno Domini 1312 – rogato Guidono Ugolini –
0849 FIRMUM Instrumentum sumptus mandati procurae substitutionis factae per Gutium Antonij Procuratorem Baraffi Ianni in personam Virgilij Ioannis ad dicti principalis nomine agendum et exigendum Communibus, et hominibus tam de Firmo, quam eius comitatus quamdam quantitatem denariorum, quam dicto principali debet una cum alio instrumento promissionis tertiae partis de ea, quam exigerit factum per eundem Baruffum principalem Iohanni Virgilij Procuratori substituto supradicto prout latius in dictis instrumentis factum sub anno Domini 1331 rogato Ser Michaele Paschalis de Ancona, de sumptu vero Paulo Philippi –
0850 FIRMUM Instrumentum reformationum super electione Domini Civoli Provenzalis Civitatis Senensis, Civitatis Firmi Potestatis pro uno anno cum electione, ac mandato procurae factae per Universitatem Firmi in personas Thomassini Thomae Felicis, et MagistriIacobi, videlicet, ad recipiendum ab eodem Domino Civolo promissionem morandi in Civitate Firmi una cum sua Familia ac aliis prout in dictis reformationibus usque ad dictum tempus, ac reddendi rationem unicuique secundum formam Statutorum Communis Firmi etc& prout latius in eo fact& sub anno Domini 1297 –tempore Domini Bonifatij Papae 8.i– rogato Boniohanne Magistri Thomae –
0851 FIRMUM Instrumentum mandati procurae factum per Universitatem, Commune, et homines Civitatis Firmi, in personam Domini Iohannis Philippi Thomassini, ad nomine Communis Firmi, et Castri Montis Sancti Petri Thesaurario, et Officilibus S. R. E. in Provincia Marchiae Anconitanae existentibus solvendum affictum consuetum, et solitum eidem Ecclesiae et de receptis ab eisdem Thesaurario, et Officilibus quietationem in forma recipiendum Sub anno Domini 1311 – tempore Clementis Papae V.ti – rogato Bonanno Iacobi de Firmo Notario –
0852 FIRMUM, seu CASTRUM MONTIS SANCTI PETRI Instrumentum constitutionis Vicarij sive Iudicis etiam Collateralis factum per Dominum Petrum Domini Rainaldi de Montorio Potestatis Civitatis Firmi in personam Domini Iohannis de Coppis dando ei licentiam et potestatem convocandi et faciendi consilia Communis Firmi generalia et specialia, ac ad alia prout latius in dicto instrumento sub anno Domini 1311 tempore Domini Clementis Papae V- rogato Monte Iacobi de Firmo. Item aliud instrumentum constitutionis procurae factum per Universitate, Commune, et homines Civitatis Firmi cum presentia Domini Iohannis de Coppis de Narnia iudicis collateralis et vicarij supradicti Domini Potestatis in personam Domini Nicolicti Iohannis Calvitti Firmani ad dicti Communi nomine recipiendum venditionem seu concessionem sub quacunque forma qua melius de jure etc&, ac de omni jurisdictione quae Sancta Lateranensis Ecclesia et Canonici habent, vel habere possent in Castro Montis Sancti Petri a fratre Gentilisco Ordinis Minorum Sancti Francisci speciali Sindico ac de alia prout latius in eo factum sub anno Domini 1311, tempore Sanctissimi Domini Nostri Clementis Papae Quinti – rogato Monte Iacobi de Firmo, presente inter alios Dñus Andrea Calvutij –
0853 FIRMUM Privilegium Rev.mi Christiani Maguntinae Sedis Archiepiscopi restitutionis libertatis, possessionum, et jurium Firmanae Civitatis, in quo ulterius prohibet ne tam ipsemet, quam quisque imperialis Excellentissimus Vicarius Edificia, vel nullam munitionem contra voluntate Civium Firmanorum in Civitate, et eiusdem Civitatis Castello construere, vel edificare audeant sub anno Domini 1177 –
0854 TERRA SERRAE S. QUIRICI Jnstrumentum Mandati Procurae factum per Universitatem et Commune Serrae Sancti Quirici in personam Iohannuctij Presbiteri de Civitate Esij ad comparendum nomine Communis dictae Terrae coram Capitaneo, Prioribus etc& Civitatis Firmanae, et ad Jurandum veram obedientiam, et subiectionem, et observandum ac observari faciendum Capitula articolos, ac permissiones etc& prout in eo sub anno Domini 1229 – rogato Andreolo Bartolini de Serra –
0855 FIRMUM Remissio causae appellationis ad Curiam generalem Provinciae Marchiae facta per Bartholomeum Cole de Monte Monaco nomine Blaxij eius Germani contra Bartholomeum Henrici, et Iohannem Mattheum alias Chiavarone de Firmo, quam causam appellationis Re.mus Dñus Marchiae Legatus ne iurisdictiones Civitatis Firmanae perirent, visis iuribus Civitatis praedictae cum negotio principali ad Offitialium Appellationum Firmanorum cognitionem remisit non obstante etc& quibuscunque etc& rogato Nicolao Luciense de mandato eiusdem Reverendissimi de anno Domini 1450 –
0856 FIRMUM Commissio data per Andream Thomacellum Militem, et Marchiae Marchionem Iohanni eius stipendiario de recipiendo ducatos 225 a Communi Firmi, de eisque quietantias faciens causa, et occasione prout in ea – Sub anno Domini 1392 –
0857 CASTRUM SANCTI BENEDICTI Instrumentum Venditionis factae de quarta parte totius Castri Sancti Benedicti per Ezelinum, Domini Rogerij de Molliano Procuratorem Nobilium Virorum Domini Richardi Domini Gualterij, et Iacobuctij Domini Thadei de Acquaviva, et nomine, et vice Rainaldi Fratris praedicti Rogerij, Domino Matheo Marci Sindico Communis Firmi pretio 3/m librarum Vulterranarum Anconitanarum, cum omnibus Iuribus, Vassallis, Patronatibus Ecclesiarum etc& cum promissione, quod a Castro Acquaviva usque in mare proxime versus Sanctum Benedictum in Territorio, et pertinentijs Sancti Benedicti, et Montis Apponischi, nullum Castrum, Receptaculum, vel Arcum praedicti, vel aliquis praedictorum faciet de anno Domini 1283 – tempore Martini Papae 4.ti– manu Ser Gentilis Smonicti, et Ser Iohannis Morici de Molliano, praesentibus inter alios Palmerio Domini Falci, et Marchitto Philippi Savini –
0858 FIRMUM Instrumentum Mandati Procurae factum per Universitatem, Commune, et homines Civitatis Firmi in personam Domini Matthei Manci ad dicti Communis nomine promittendum et promissionem faciendum de dando, et solvendo libras 150- Ravennatensium de summa trecentarum librarum, occasione Tallearum impositarum Iacobino Panariae, et Henrico eius Fratri olim Stipendiariis Camerae in Marchia tempore Domini Ugonis Rubei olim Rectoris Marchiae etc& sub anno Domini 1284 – rogato Gentile Simonicti Notario –
0859 TERRA ACCUMULI Instrumentum Mandati Procurae factum per Universitatem, Commune, et homines de Accumulo in personam SerPetri, et Stephani de dicto loco ad se ipsos, et ipsorum quemlibet nomine, et pro parte dicti Communis Accumuli praesentando se coram Dominis Prioribus Civitatis Firmi, ac Magnifico Domino Antonio de Acquavivae Comite Sancti Flaviani ad confirmandum pacem iam factam inter Commune Accumuli ex una, et Commune Amatricis ex altera etc& de anno Domini 1387 – rogato Paulo Colae Pasqualis –
0860 TERRA MURRIS VALLIUM Instrumentum sumptus cuiusdam Copiae instrumenti dationis, et concessionis juris Emphyteotici factum de duabus Ecclesiis, videlicet Ecclesiae Sanctae Mariae Rotundae, et Ecclesiae Sancti Benedicti in Ripa cum ipsarum renuntiis, juribus, bonis, et pertinentiis suis per Rodulphum Monasterij Farfensis Abbatem cum consensu aliorum Fratruum, Alberto, et Domino Rauinuctio de Canipanellis de Murro, videlicet usque ad 3.am generationem legitimam masculinam finitam tantum prout latius in eo factum sub anno Domini 1192 –tempore Domini Celestini Papae rogato de originali Magistro Philippo Bonagratia, de sumptu vero Nicolao Marci Paxitti de Bononia –
0861 FIRMUM Sumptus quarundam propositaruma factarum tempore Domini Clavelli Civitatis Firmi Potestatis in Concilio Generali, et praesertim super partito de sedendo et levando, quod omnes solutiones monetarum per Priores Civitatis Firmi, seu alios nomine dicti Communis facta Philippo Salti Sindico, et Procuratore dicti Communis, ac eundo Romam habeat, et habere debeat Solidos decem Vulterranos pro quolibet die tam pro praeterito, quam pro futuro – rogato Garengo Notario – de anno Domini 1280 –
0862 FIRMUM Breve, seu Bulla Sanctissimi Domini Nostri Bonifatij Papae Noni dirctum Prioribus, et Communi Firmi, obtendum ad favorem Domini Antonij de Agello praeceptoris Commendae S. Agathae de Firmo, pro adipiscenda possessione dictae Commendae, ac eius membrorum, ac ut consiliis, auxiliis, et favoribus eidem Antonio assistere debeant, amoto Antonio de Arquata illegittimo, seu illicito dictae Commendae detentore, sub Data Romae 8°- Kal. Aprilis Pontificatus anno primo –
0863 ECCLESIA SANCTI ANTONIJ de PETRITULO Reformatio, seu Decretum factum contra inferentes damna in silva, et bonis Ecclesiae Sancti Antonij de Petritulo de anno Domini 1533 –
0864 FIRMUM Sumptus Commissionis, seu licentiae datae per Sanctissimum Dominum Nostrum Clementem Pontificem Revd.mo Domino Guilielmo Guamballitanorum Episcopo, et Billiforti Abbati Lambriensi Ecclesiae Tholosanae Domini Papae Cappellano ad paciscendum, et reformandum Statum Provinciarum Tusciae, et Marchiae Anconitanae, et aliorum prout in eo factus sub anno Domini 1306 –rogatis Dominico, et Suffredo Notariis –
0865 FIRMUM Instrumentum Commissionis extrahendi quemdam Processum factum per Dominum Aldobrandinum Campanae R.mi Domini Episcopi Urbinatensis Vicarium contra Comitem Fridericum de Monte Ferretro, prout latius in libro Criminalium manu Ser Angnelini olim Segae tunc temporis Notarij Episcopatus Urbini, datum per Fucium Revd.mi Domini Alexandri Episcopi Urbinensia Vicarium, et Commissarium a Revd.mo Domino Iacobo Episcopo Firmano deputatum, prout per Litteras sub anno Domini 1338 – tempore Domini Benedicti Papae XII –
0866 FIRMUM CIVITANOVA Instrumentum mandati procurae Universitatis, Communis, et hominum Civitatis Firmi in personam Todini Cappellani Ecclesiae Sancti Marci de Firmo ad dictae Universitatis nomine recipiendum, stipulandum et patiscendum eum Domino Petro Iacobi Sindico, et procuratore Universitatis, Communis, et hominum Civitaenovae, et ab ipso Sindico, seu ab alio quocunque Procuratore nomine praefatae Universitatis Civitanovae juramentum recipiendum de observando et observari faciendo omnia praecepta et mandata Potestatis, et Capitanei Civitatis Firmi, et suorum successorum, ac ad alia faciendum prout latius in eo fact& sub anno Domini 1293 – 12- Augusti Sede Apostolica Vacante per mortem Domini Nicolai Papae IIII – rogato Fractuccio Magistri Petri Notario etc& –
0867 FIRMUM Instrumentum mandati procurae factae per Commune, et homines Firmi in personam Domini Iacobi Massoni ad dicti Communis Firmi, et singularium personarum Civitatis etc& Castrorum Villarum, tam Districtus quam Dioecesis Firmanae,et aliarum personarum specificatarum in dictum mandatum, comparendum coram Venerabili Viro Praeposito Sancti Antonij Placentini, et Cappellano Delegato Sanctissimi Domini Nostri Bonifatij Papae VIII – et jurandum in animas eorumdem principalium parere mandatis Sanctae Matris Ecclesiae, et alia fecere etc& sub anno Domini 1297 – rogato Ser Antonio Magistri Leonardi de Monte Causario –
0868 FIRMUM Copia Privilegij Commissionis factae per SS.mum Dominum Nostrum Innocentium Pontificem in personam R.mi D. Egidij Tituli S. Clementis Cardinalis, et Apostolicae Sedis Legati, ut quoscunque rebelles, et indevotos Ecclesiae Romanae Clericos quam laicos Firmanos volentes, ad obbedientiam, et devotionem ipsius Ecclesiae redire, ipsosque id humiliter, et devote eidem petentes ab omnibus, et singulis excommunicationum Sententiis in forma ecclesiae consueta, iniunta ipsis penitentia salutari etc& absolvere debeat etc& prout latius in dicto privilegio exemplatum per Michelictium Marci de Firmo anno Domini 1369 –
0869 FIRMUM Sumptus cuiusdam Ambasciariae factae in Concilio Generali Communis Esculani per Dominum Manghapanem Judicem, et Ambascitorem Communis Firmi, ac per Dominum Ugonem Roberti de Reggio Potestatem, videlicet ne ipsi de Civitate Esculana praedicta per Commune, vel alio modo acquirerent, vel impetrarent aliquod factum a flumine Trunti usque ad flumen Potentia, quod sit, vel esse potest in aggravamentum, et injuriam Firmanorum; Una cum responsione facta per Dominum Iacobum Deutesalve unum de Consiliarii Esculani etc& prout in eo sub anno Domini 1238- rogato Altidona Motario Firmano, de sumptu vero Vanne Bartholomuctij –
0870 FIRMUM Sumptus cuiusdam copiae inquisitionis, seu accusae, et denuntiationis factae coram Domino Francisco de Assisio juris utriusque doctore, et in Marchia Anconitana judice generale per Ursolinum Domini Iacobi de Ausimo Procuratorem substitutum a Magistro Corrado Procuratori principali Urselli Domini Matthei de filiis Ursi Capitanei Generalis Civitatis Ausimi contra Communitate Universitatis Civitatis Esij, Commune Universitatis Civitatis Firmi, ac dictarum Civitatum homines, et Districtuales, ex quo hostiliter in Territorio Civitatis Ausimi iverunt, et dictum Ursellum, et Socios etc& cum armis insultarunt, et eorum aliquos occiderunt, ac alia facere prout latius in dicta accusatione. Propterea dictus judex dictas Communitates condemnavit ad mille Marchas argenti ob idque repraesalias contra eos commisit. De anno Domini 1293 – rogato Bonavere quondam Benevenuti de Sancto Ginesio –
0871 CASTRUM TRIFUNTIJ, et RIPATRANSONA Instrumentum venditionis totius Castri Trifuntij, et medietatis pro indiviso Castri Monzani cum 28 focolaribus, seu Vassallis, ac aliis Juribus factum per Dominum Raynerium Domini Transmundi de Trifuntio consentientibus, Iohannino, et Rainaldo eius filiis, et simul dantibus, et vendentibus Domino Ioanni filio Domini Bartovini Sindico Communis Ripaetransonis in personam dicti Ioanni factum ad recipiendam possessionem supradictarum rerum venditarum, nec non Jnstrumentum ratificationis Uxorum supradictorum venditorum, et nonnulla alia prout latius in eis anno Domini 1253 – Rogato Thebaldo Notario –
0872 FIRMUM seu MONS VIRIDIS Instrumentum subumissionis factum per Dominum Fidesmidum de Monte Viridi Communi Civitatis Firmi, ac receptionis eiusdem Domini Fidesmidi in Civem Communis Firmi per Dominum Rainerium Zeno Potestatem Firmi etc& prout in eo factum de anno Domini 1252 – rogato Albertino de Brusegadis dicti Potestatis Notario –
0873 BRUNFORTE Instrumentum mandati de mantenendo Dominum Rainaldum de Brunforte in omnibus bonis tam mobilibus, quam stabilibus Domini Transmundi, Domini Thomae, Domini Rainaldi, et aliorum etc& Vigore Privilegij dicti Domini Rainaldi facti per Manfredum regni Siciliae regem Sub anno Domini 1264 – rogato Roggerio Notario –
0874 FIRMUM Licentia Commissionis facta per Sanctissimum Dominum N.rum Paulum Pontificem R.do Domino Decano Ecclesiae Bisuntinae, ut absolvat Lucianum Cole de Firmo ob officium Scribae, seu Notariatus in causis Civilibus, et Criminalibus per ipsum nonnullis Annis exercitatum, iniuncta sibi pro modo culpae poenitentia salutari, et demum eundem ad Sacros promoveri valeat, retinendo omnia Beneficia Ecclesiastica cum cura, et sine cura libere, et licite, omnem inhabilitatis, et infamiae maculam per eum praemissorum occasione contractam, penitus aboleat, prout latius in ea sub anno Domini 1465 –
0875 FIRMUM Quietatio facta mille ducatorum per Andream Thomacellum Militem Domino Nostri Papae Germanum Marchiae Anconitanae pro eodem Sanctissimo, et San. Rom. Eccl. Marchionem etc& Communi Firmi etc& prout in ea de anno Domini penultima mensis Maij –
0876 FIRMUM Quietatio facta centum viginti Ducatorum per Dominum Antonium de Fatatis Marchiae Anconitanae Thesaurarium Generalem Communi Firmi, quos nomine dicti Communis confessus est se recepisse per manus Thomae Paccharoni Civis Firmani pro parte debiti veteris talearum dictae Civitatis Firmanae saldatum per totum mensem Augusti de anno Domini 1449 –
0877 FIRMUM Quietatio Ducatorum ducentorum facta Communi Firmi, et pro eo Nicolao Ser Antonio de Firmo solventi per Reverendum in Christo Patrem Dominum Antonium de Fatatis Apostolicae Camerae Clericum, et Marchiae Anconitanae Thesaurarium etc& de anno Domini 1450 –
0878 FIRMUM Breve Sanctissimi Domini Nostri Leonis Papae X.mi, in quo omnibus Legatis, Gubernatoribus, et aliis Officialibus Civitatum, et Terrarum S. R. E. subditarum committit, ut capiant, et capere debeant omnes homines tam Civitatis Firmi, quam eius districtus, qui Duce Domino Mutio Columna in eadem Civitate invaserunt et nonnulla homicidia perpetrarunt, ac alia commiserunt, eosque sic captos Legato, seu Vicelegato consignent, ac debitis poenis afficient, prout latius in eo sub anno Domini 1518 –
0879 FIRMUM Bulla Pij Papae IIII admissionis resignationis Canonicatus, et Praebendae Ecclesiae Firmanae per eum Magistrum Censorium Martialem Canonicum Firmanum, et scriptorem Apostolicum in manibus Sanctissimi Domini Nostri Papae praedicti sponte factae, in qua non obstante dicta resignatione eidem Censorio titulum, et denominationem Canonici, Stallum in Choro, et locum, et vocem activam, et passivam etc& ut in ea relinquit. Data anno Domini 1560 – Pontificatus Anno primo –
0880 FIRMUM Breve Sanctissimi Domini Nostri Leonis Papae X.mi directum Prioribus, et Communitati Firmi, in quo eisdem exponit, se intellexisse, quod nonnulli qui in tumultu Fanensi homicidia perpetrarunt, confugerunt ad Civitatem Fermanam; ideo eis praecipit, ut sub poena excommunicationis eos omnes capi, et captos tradere faciant Commissario, seu Vicelegato Provinciae prout latius in eo. Datum Romae die 3 Novembris anno Domini 1516 –
0881 FIRMUM Breve Sanctissimi Domini Nostri Alexandri Papae Sexti directum Prioribus Civitatis Firmi, in quo continetur, quod si interfectores Re.mi Iohannis Baptistae Firmi olim Episcopi, ac eorum fautores, et auxiliatores veniam, et absolutionem certo praefixo termino petierint a R.mis Orlando, et Laurentio Episcopis Commissariis ad id deputatis absolventur etc& prout in eo. Datum anno Domini 1492 – Prontificatus anno primo –
0882 FIRMUM Breve Sanctissimi Domini Nostri Iulij Papae 2.di directum Prioribus, et Universitati Civitatis Firmanae, in quo mandat, et praecipit unicuiusque frumentum vendere volenti Domino Bartholomeo Zambecchario Commissario ad id emendum deputato pro Alma Urbe Summam Florenorum duorum pro Salma non excedat prout in eo. Datum Viterbij 24– 7.bris 1505 –
0883 FIRMUM Breve Sanctissimi Domini Nostri Pij Papae 2.di directum Prioribus, et Communi Firmi, in quo eisdem exponit, ut debeant parere exhortationi Revd.mi Episcopi Firmani circa contributionem subsidij pro Cruciata Sancta impositi. Sub Data Romae p.ma Febr.ij 1464 –
0884 FIRMUM Bulla provisioni Cubiculariatus Apostolici a Sanctissimo Domino Nostro Pio Papa Quarto ad favorem Domini Censoris Martialis per resignationem quondam Iohannis Baptistae Marioni directa Alexandro Sancti Laurentij in Damaso Diacono Cardinali S. R. E. Vicecancellario de anno 1559 – Pontificatus anno primo –
0885 FIRMUM Bulla Clementis Papae Septimi Provisionis Prioratus Sancti Salvatoris, et Santis Leonis Firmanarum Parrochialium in vicem perpetuo unitarum, et ruralis, ac sine cura Sancti Michaelis ad Truntum Firmanae Dioecesis Ecclesiae ad favorem R.di Domini Lucae Brancadori Firmi Archidiaconi, per liberam resignationem Leonardi de Nicolinis illarum Ecclesiarum Rectoris in manibus Papae factam vacantem De anno Domini 1531 – Pontificatus anno Octavo –
0886 FIRMUM Privilegium Nicolai S. Viti in Macello Martirum S.R. E. Diaconi Cardinalis de Gaddis, quo per collatione, et provisione ad se pertinente confert Domino Censorio Martialis Ecclesiae Sancti Angeli in Territorio Acquavivae, nec non Sancti Michaelis in Territorio Sancti Benedicti, et alias Ecclesias, prout in eo vacanteae per obitum quondam Iohannis Dominici Vannini de Ponzano ultimi illorum Rectoris de anno Domini 1546 –
0887 FIRMUM Privilegium Petri Antonij de Angelinis de Cesena Episcopi Sutrini, et Nepesiri, ac Romanae Urbis Gubernatoris, quo eligit, et deputat Dominum Astorem Martialem I. D. Doctorem in Gubernatorem Terrae, sive Castri Maentiae Provinciae Campaniae confiscati per conemnationem factam Ill.mi Domini Christophori Gaetani ratione delictorum, et excessum capitalium etc& prout in eo de anno Domini 1544 –
0888 FIRMUM Bulla Pij Papae V.ti concessionis permutationis Parochialis Ecclesiae Sanctae Mariae de Molliano, et Beneficij Altaris Sancti Antonij siti in Ecclesia Sancti Victorij Castri Masignani Firmanae Dioecesis inter Reverendum Dominum Censorium Martialem, et Angelum Cordellae cum reservatione personis pro dicto Censorio, prout in ea de anno Domini 1565 – Pontificatus anno primo –
0889 FIRMUM Literae patentes Iohannis Albanensis S. R. E. Cardinalis Andegavensis Marchiae Anconitanae Legati, collationis seu provisionis Parrocchialis Ecclesiae Sancti Prosperi in Castro Petrituli Firmanae Dioecesis vacantis per Obitum Dominici Vitalis illius dum viveret ultimi Rectoris. Datae Firmo 12 Kalen. Septembris Pontificatus Innocentij Papae octavi – anno Tertio fac&t in personam Domini Christophori Bartholomei etc& –
0890 FIRMUM Bulla Pauli Papae Quarti collationis officij scriptoriae litterararum apostolicarum in personam Domini Censorij Martialis per liberam resignationem Antonij Mudarra in manibus Papae factam. Data Romae anno Domini 1556 – decimo septimo Cal. Aprilis Pontificatus anno 2.do –
0891 FIRMUM Bulla Eugeni Papae Quarti directa Communi et Prioribus Civitatis Firmi, quibus concedit facultatem fabricandi domum, et Ecclesiam pro Ordine Fratruum Minorum de Observantia etc& prout in ea. Dat& anno Domini 1442 – Pontificatus anno duodecimo –
0892 FIRMUM Literae patentes Gerardi Dei Gratia Firmani Episcopi, quibus propter inobedientiam quam ei et Firmanae Ecclesiae praestant homines Montis Sancti Petri, concedit auctoritatem ordinandi Potestates in Castro praedicto, qui cognoscant et definiant in Civilibus, et Criminalibus Causis et Delinquentes puniant exigant proventus, servitia, affictus, et redditus Ecclesiae Firmanae etc& prout in eis reservata sibi totaliter jurisdictione spirituali etc& Datae Firmi in Palatio Episcopali anno Domini 1257 –
0893 FIRMUM Processus fulminatus factus per Baldum Ferratinum S. R. E. Cardinalis Vicecancellarij Locumtenente directus Officialibus Scriptoriae Litterarum Apostolicarum, ut ad Officium Scriptoriae praedictae admittant Dominum Censorium Martialem vigore Litterarum Apostolicarum Pauli Papae IIII in eo insertarum dicto Domini Censorio concessarum etc& prout in eo de anno Domini 1557 – rogato Iohanne Baptista Ziano Notario –
0894 FIRMUM Bulla Pauli Papae IIII collationis Officij scriptoriae litterarum Apostolicarum Domino Censorio Martialis de anno Domini 1556.
0895 FIRMUM Copia Privilegij Aldebrandini Dei, et Apostolica gratia Estensi, et Anconae Marchionem, ac totius Regni Apuliae Regalis Aulae Legati, quo dat, concedit, et confirmat Civibus Firmanis libertatem, et franchitiam, seu jurisdictionem, omnesque habitationes, quas sint, et habitatores Castrorum Montis Sancti Martini, Longiani, Ponzani, Pazani, Montonis, Sacti Cypriani, Campelioli, et Montis Sicci cum eorum Podijs etc& quibus ex mera libertate dat, et pleno jure concedit etiam Castrum Turris Palmarum, Castrum Barvilani, Castrum Lapedonae, Castrum Altidonae, Castrum Marignani, et Castrum Gruptarum ad Tusinum cum suo portu, cum hominibus in dictis Castris habitantibus, eorum podijs et terris etc& prout in eo Datum anno Domini 1214 Exemplatum per Bartholomeum Petri anno Domini 1266 –
0896 FIRMUM Privilegium collationis Altaris sub vocabulo Sancti Iohannis Baptistae factae Domino Tiberio de Corradis presentato ab egregio Viro Iohanne de Corradis illius Altari Patrono etc& quod in Ecclesia S. Anatoliae de Petritulo jacet vacantis per obitum quomdam Domini Thomassonis Magistri Sanctis de Ponzano illius ultimi possessoris Lapparellum Reverendissimi Nicolai de Gaddis electi Episcopi, et principis Firmani Vicarium Generalem de anno Domini 1524 – rogato Lodovico Rotelliano Notario Episcopatus Firmi –
0897 FIRMUM Inhibitio factam per Antonium Augustinum U. I. Doctorem Sanctissimi Domini Papae Cappellanum, et Auditorem ab eodem deputatum ne quid novi intentetur pendente coram eo lite indecisa inter Dominum Censorium Martialem ex una, et Antonium de Octonibus partibus ex altera de et super canonicatu et Praebenda Firmanae Ecclesiae de anno Domini 1549 – rogato Andrea Gerardi Clerico Lugdunense Dioecesis Notario –
0898 FIRMUM Mandatum executivum Hieronimi Matthei Protonotarij Apostolici et Sanctissimi Domini Noctri Papae et Curiae Causarum a Camerae Apostolicae Generalis Auditoris factum ad favorem Domini Censorij Martialis contra Antonium Hieronimum Sinibaldum, Elicium, et Iohannem Antonium Brunettum ratione florenorum 500 currentis monetae illis datae ad sex menses dursturs contractatione ad rationem 12 florenorum pro cententenario et prout in eo. Datum anno Domini 1586 – rogato Domino Iacobo de Fabiis Curiae Camerae Apostolicae notario –
0899 FIRMUM Copia, seu Exemplum quarumdam scripturarum, et collationum Beneficiorum repertorum in quodam Repertorio existente in Archivio publico Actorum, et Scipturarum, atque Librorum Episcopatus Firmi, in qua videntur esse collationes Beneficiorum Ecclesiae Curatae Sancti Nicolai de Acquaviva, et Ecclesiae Sancti Blasij de Columnello per Fratrem Iacobum Firmanum Episcopum, et Principem Collatarum praesentatis per Patronos, videlicet Corradum de Acquaviva Militem, et Comitem praedictae Ecclesiae assertum Patronum, et Aloigium de Agoto Curbani, et Baroniae Tortoretti Dominum 2.dae Ecclesiae Patronum etc& prout in eis Sub Data 1347, et 1348 –
0900 FIRMUM Mandatum executivum Iohannis Baptistae Cicadae Dei, et Apostolicae Sedis gratia Episcopi Albiganensi Sanctissimi Domini Papae, et Curiae Causarum Camerae Apostolicae Generalis Auditoris, quo Dominus Berardinus Martialis de Firmo, ex adverso principalis auctoritate Apostolica denunciatur excommunicatus, declaratus, aggravatus, et reaggravatus, una cum invocatione auxilij Brachy Secularis ob non relevationem indemnitatis a fideiussione scutorum 100- auri in auro eius intuitu et sub eius obligatione relevationis indemnitatis per Dominum Censorium Martialem principalem instantem pro Domino Thoma Fort de anno Domini 1551 –
0901 FIRMUM Citatio, et inhibitio facta per Dominum Antonium Augustinum Sacri Palatij Apostolici Auditorem ad favorem Domini Censori Martialis contra Ascanium Tomassinum, de et super perpetuis simplicibus, seu ruralibus Ecclesiis S. Angeli in Trifolio, sitis in territorio Acquaevivae et Sancti Benedicti respective Firmanae Dioecesis de anno Domini 1546 – rogato Gulielmo Rubino Notario –
0902 TERRA MONTIS ULMI seu FIRMI Mandatum executivum Hieronimi Matthei Trothonotarij Apostolici, et Sanctissimi Domini Nostri Papae, et Curiae Causarum Camerae Apostolicae Generalis Auditoris contra, et adversus Dominum Mauritium Ugolinum Rectorem Parrochialis Ecclesiae Sancti Donati Montis Ulmi fact& ad favorem Domini Leonardi de Berettariis de Piscia ratione solutionis pensionis annuae 30 scutorum auri de quibus et in mediate debitor exstitit pro termino Paschatis Resurrectionis de anno Domini 1579 –
0903 FIRMUM Bulla erectionis, institutionis, et fundationis Collegi Canuti in Civitate Firmana, per Reverendissimum Dominum Andream Canutum e Terra Sancti Elpidij ad Mare Firmanae Dioecesis oriundum, dum vixit Episcopum Oppidonensem pro alendis sex scholaribus de dicta Terra oriundis, sub cuius dispositione dictus Reverendissimus ab humanis decessit etc& prout in ea. Data Romae Kal. Aprilis anno Domini 1621 – Pontificatus Gregorij XV – Anno primo –
0904 FIRMUM Bulla Clementis Papae Octavi facta super derogatione Testamenti quondamDomini Censorij Martialis pro costruendo Monasterio Monalium sub invocatione Sanctae Catherinae Senensis, ex fundando, ac costruendo ac fundando Collegio Martiale nuncupato etc& prout in ea de anno Domini 1595 – Pontificatus anno 4.to –
0905 FIRMUM Privilegium R.mi Domini Nicolai Cardinalis de Gaddis Ecclesiae Firmanae perpetui Administratoris, quo confert Canonicatum, et Praebendam Ecclesiae Firmanae Domino Censorio Martialis vacantem per liberam resignationem Domini Antonij Berettarij de Piscia, factum anno Domini 1549 – Pontificatus Pauli Papae Tertij Anno Decimo quinto –
0906 FIRMUM Mandatum executivum Hieronimi Matthei Sanctissimi Domini Papae, et Curiae Camerae Apostolicae Generalis Auditoris etc& relaxatum ad instantiam Domini Censorij Martialis contra Dominum Antonium Hieronimum Sinibaldum, Iohannem Fascitellum, et Ciscionum Sinibaldum ratione scuta 300- de paulis decem pro scuto una cum fructibus de cursis ac Iukij 36 pro expensis, quae scuta trecenta eisdem in societatem dederat etc& ut in eo de anno Domini 1586 – rogato Iohanne Iacobo de Fabiis notario –
0907 FIRMUM Monitio, et inhibitio Iohannis Baptistae Cicadae Sanctissimi Domini Papae, et Curiae causarum Camerae Apostolicae Generalis Auditoris fact& ad favorem Domini Censorij Martialis pro recipiendis proventibus, et fructibus Beneficiorum Sancti Angeli, et Sancti Michaelis siti in Territoriis Acquavivae, et Sancti Benedicti respective Firmanae Dioecesis – De anno Domini 1546 – Pontificatus Pauli III Anno 12 –
0908 FIRMUM Mandatum executivum Hieronimi Matthei Sanctissimi Domini Papae, et Curiae Causarum Camerae Apostolicae Generalis Auditoris etc& relaxatum ad instantiam Domini Censorij Martialis contra Dominum Oliverium Burghum, et Socios in eo nominatos ratione solutionis scuta 300 monetae de paulis decem eis in societatem etc&, Datorum una cum fructibus decursis, ac Iuliis 36-pro expensis Mandati ut in eo datum anno Domini 1586 – rogato Iohanne Iacobo de Fabiis notario –
0909 CASTRUM MALLEANI Literae patentes seu Privilegium Domini Pauli de Pierleonibus Decretorum Doctoris R.mi Fratri tituli Sancti Marcelli Principis Episcopis, et perpetui Coomendatarij Episcopatus Firmi Vicarij Generalis, quo confert Domino Francisco Nicolai de Castro Magliani Parrochialem Ecclesiam Sanctae Mariae de Castro Magliani Firmanae Dioecesis vacantem per obitum Venerabilis Viri Domini Sanctis Menecutij de Monte Octone etc& prout in eo de anno Domini 1514 – tempore Leonis X.mi –
0910 FIRMUM Monitorium, seu inhibitio facta per Iohannem Dominicum Spinola Curiae Causarum Camerae Apostolicae Generalem Auditorem ad instantiam Ill.ris Civitatis Firmi contra Reverendissimos Dominos Priorem, et Fratres Sancti Augustini de non fabbricando, seu fabricari faciendo prout in eo super, et prope moenia Civitatis Firmi . Datum anno Domini 1613 – Pontificatus Pauli V – anno octavo –
0911 FIRMUM Privilegium Domini Laurentij de Maris de Vetralla U. Doctoris Sanctissimi Domini Nostri Papae Commissarius quo vigore litterarum Apostolicarum Sixti Quarti Pontificis Civitatis Firmi in dicto Privilegio insertarum remittit Bannitiones factas contra Civitatem, et Comitatum Firmi, processusque omnes in eo contentos ad amussim annullat, et cancellat. Datum Maceratae anno Domini 1479 – rogato R. Scaralla Camerae Notario –
0912 FIRMUM Privilegium Domini Troili Azolini Canonici Firmani, et Cathedralis Ecclesiae Firmanae Annalis Praepositi, quo confert Domino Censorio Martiali Canonico Firmano Altare sub vocabulo Sancti Ansovini situmin Ecclesia Firmana vacans per obitum quondam Domini Dominici Ansaldi Clerici Firmani ultimi Rectoris de anno Domini 1566 presente Pompilio Partino etc& –
0913 FIRMUM Copia cuiusdam Privilegi Revd.mi Egidij miseratione divina Episcopi Sabinensis Apostolicae Sedis Legati quo Nobile Virum Iohannem de Vicecomitibus de Olegio vigore litterarum Apostolicarum Innocentij Papae VI- in eo insertarum praefecit Regimini omnium Castrorum, et Terrarum Comitatus, et Districtus Firmanus, et Provinciae Marchiae Anconitanae ad Romanam Ecclesiam pertinentibus etc& Datum Ancona Kal. Aprilis, Pontificatus Innocentij Sexti anno 8.o, rogato de sumptu Andrea Ludovici de Egubio sub anno Domini 1362 –
0914 FIRMUM Literae patentes Domini Hugonis Rubei Ecclesiae Remensis Praepositi Marchiae Anconitanae Rectoris Deputati, quibus mandat solvi per Commune Firmi secundum Taliam impositam CCC librarum Nobili Viro Henrici Panierro Civi Placentino militi stipendiario centum quinquaginta libras de praedictis. Datae anno Domini 1278 – apud Montem Ulmi – Vide num. 527 –
0915 FIRMUM Copia cuiusdam concessionis omnium reddituum et proventuum Firmanae Ecclesiae et Episcopatus Firmi exceptis etc& prout in eo factae per Reverendissimum Philippum Firmanum Episcopum Gentili de Pupleto, et Magistro Cesareo Nuntiis Domini Iohannis de Columna Cardinalis Marchiae Anconitanae Rectoris quo quibusdam dicti Gentilis, et Cesareus nomine Domini Cardinalis promiserunt solvere supradicto Episcopo 4/m libr& bon. Ravennatensium etc& prout in ea etc& Actum inter Castrum Ripaetransonis, et Castrum Montis Floris iuxta flumen Manacchae etc& rogato de Copia Giberto Petri Notario anno Domini 1295 –
0916 FIRMUM Instrumentun quietationis sexcentarum librarum factum per Philippum Ugonis Spinae Marchiae Anconitanae Domini Papae Thesaurarium Domino Lambertino Ubertini solventi pro Commune Firmi etc& de anno Domini 1281 – pro Talia Militum Cinguli –
0917 FIRMUM Instrumentum consensus praestiti per Dominam Flordemontem uxorem Gilioli Guilielmi Domini Nicolai de Firmo, de venditione, quam dictus Giliolus fecit Rogerio Rainaldi Domini Transmundi de Sancto Angelo Domorum, positarum in Contrada Castelli inter fines etc& prout in eo. Datum anno Domini 1284 – rogato Mattheo Angeli Notario –
0918 FIRMUM et ASCULUM Attestatio facta per Priores Populi Civitatis Firmi cum solito sigillo, quod a X – XX – XXX – XL –L – LX – LXX – annis citra et ultra inter Civitates Asculanam, et Fermanam, aemulatio, odium, et graves inimicitiae intercessere, ita ut pluries hinc inde ad arma deventum, et hostilia queque patrata fuerint Data anno Domini 1574 – rogato Adamo Lauro –
0919 FIRMUM Privilegium R.mi Nicolai Cardinalis de Gaddis Ecclesiae Firmanae perpetui Administratoris quo Parrochialem Ecclesiam Sanctae Mariae de Magliano, nec non Altare Sancti Salvatoris, et Altare Sancti Francisci in praefata Ecclesia erecta, eidem ecclesia forsan annexa et unita, Firmanae Dioecesis confert Domino Censorio Martiali, vacans per obitum quondam Francisci de Magliano illorum ultimi, et pacifici possessoris de anno Domini 1546 –
0920 FIRMUM Bulla Pii Papae Quarti super collatione cubiculariatus Apostolici facta R.do Domino Censorio Martiali vacan& per libera resignationem Iohannis Baptistae Marioni nuper Cubicularij Apostolici de numero partecipantium. Data anno Domini 1559 – Pontificatus anno primo –
0921 FIRMUM Bulla executorialis super provisione Canonicatus et Praebendae Firmanae in personam Antonij Mariae Thebaldi factae per liberam resignationem Domini Censorij Martialis vacans directa Venerabilibus Pisaurensis, et Amerinensis Episcopis, ac Vicario Episcopi Firmani. Dat& anno Domini 1560 – Pontificatus Pij Papae Quarti anno primo –
0922 FIRMUM, ASCULUM Literae in forma Brevis Alexandri Papae Sexti directae Prioribus, et Communi Firmi, in quibus eisdem praecipit sub poena 25/m Ducatorum illico arma deponant, gentesque, et copia contra Asculanos factas sine mora revocent, prout latius in eis sub Data Romae anno Domini 1497 –
0923 FIRMUM Literae praeceptivae Sanctissimi Domini Nostri Leonis Papae X.mi directae Prioribus, et Regulatoribus Firmi, ut infra sex dies ab intimatione earumdem facta solvant R.mo Domino Episcopo Justinopolitano Commissario singulis mensibus inchoandis a medio Februario quo ex urbe Firmun profectus est 100- Ducatorum auri pro eius salario. Data Romae VI- Augusti 1514 –
0924 FIRMUM Breve Sixti Papae IIII directum Domino Fabiano Provinciae Marchiae Tresaurario de non molestando occasione Decimarum Officiorum Priores et Commune Firmi quantum Cives eorum concernit. Data Romae 30-Aprilis 1479 –
0925 FIRMUM Breve Clementis Papae Septimi absolutionis, et cassationis omnium processum, et comdemnationum factum contra Commune, et homines Civitatis Firmi per Dominum Franciscum de Manfredonia Commissarium causa praeceptorum per ipsum praedictis hominibus factorum, et per eos spretorum. Sub Data Romae anno Domini 1525 –
0926 FIRMUM Breve Leonis Papae X.mi directum Provinciae Vicelegato, quo eidem committit, ut interdictum Ecclesiasticum appositum contra Civitatem Firmanam per Commissarios ad exigendum relicta ad pias causas deputatos, data idonea cautione relaxet, et relaxari mandet prout in eo – Datum anno Domini 1516 Mensis Octobris die 4.ta –
0927 FIRMUM Breve Clementis Papae 7.mi directum Prioribus, et Communi Firmano, ut infra sex dies a presentatione etc& solvant summam denariorum Camerae Apostolicae debitum Alexandro Calcaneo Provincia Marchiae Thesaurario Sub Dat un Civitate Urbevetana 22- Decembris 1528 – Pontificatus anno 5 –
0928 FIRMUM Breve Leonis Papae Decimi directum Prioribus, et Communi Firmi, quo eiusdem praecipit, ut Tubicines, Nuntij, seu Bajuli Commissario Principis Apostolorum Fabricae de Urbe relicta exigenda, vel eius substitutis effectualiter parere faciant, et inservire prout latius in eis. Data Romae 20- Iulij 1515 –
0929 FIRMUM, EPISCOPATUS Literae responsoriale Ducis Atriae ad Epistolam R.mi Firmani seu Provinciae Marchiae Legati circa compositionem, et concordiam, ac pacem faciendam inter nobiles de Brancadoris, et Morronibus. Data Atriae 27- Aprilis de anno ….45 –
0930 FIRMUM Due Quetationes Nicolai Calcanei Marchiae Anconitanae Thesaurarij, quarum prima Ducatorum 560- secunda vero Ducatorum 22- bolon. 32- factae Communi Firmi de anno Domini 1510 –
0931 CASTRUM PETRITULI Instrumentum venditionis fundi in qua fundata est Ecclesia S. Antonij de Petritulo factum per Ciccharellam uxorem quondamCole Egidiuctij de Petritulo, tamquam haeredem Ser Ascensij eius Filij Fratri Bartolomeo de Fuligneo, uti tutori Castri Petrituli pretio quindecim Ducatorum ad 40- bologn. pro ducato prout in eo de anno Domini 1422 – rogato de eo Paulo Dominici de dicto Castro –
0932 FIRMUM Testamentum Antonij Ludovici Iohannis Papa de Firmo, in quo post diversa Legata diversiis Ecclesiis Firmi facta etc& instituit haeredem Universalem Dominam Marchionam eius Uxorem etc& de anno Domini 1496 – Mensis Augusti die 5.tarogato Simonis Andreae de Firmo Notario –
0933 FIRMUM Inquisitio facta per Iacobum Massonum et Priores Civitatis Firmi contra Magistrum Stephanum de Monte Falco Vicarium Turris Palmarum ex causa prout in ea de anno Domini 1286 – tempore Bonifacij Papae 8.i – rogato Antonio Magistri Leonardi –
0934 FIRMUM Copia quorumdam capitulorum repertorum in libris Firmi super insultu in Potestatem, seu Capitaneum Exemplati per Thomassuccium Thomae de Firmo anno Domini 1297 –
0935 FIRMUM Testamentum Dominae Marchionae Uxoris quondam Antonij Ludovici Iohannis Papa de Firmo factum de Anno Domini 1512 – rogato de eo Simone Andreae Notario –
0936 CASTRUM PONZANI Testamentum Salvicti Vannis de Castro Ponzani, in quo post diversa Legata facta Ecclesiae Beatae Mariae de Ponzano, et alia reliquit, et instituit haeredem universalem Melchioram eius filiam de anno Domini 1475 – rogato Antonio Bertachino de Firmo –
0937 CASTRUM RIPAE CERETI Examen Testium coram Nobili, et egeregio legum doctore Dominum Angelo de S. Gemino etc& pro parte Universitatis, et Communis Castri Ripae Cereti Comitatus Firmi, contra Commune, et homines Terrae Sanctae Mariae in Georgio factum super facto Collicilli, et etiam super confinibus, et Territoriis dictarum Communitatum de anno Domini 1399 –
0938 FIRMUM, seu EPISCOPATUS Privilegium Henrici Sexti Imperatoris concessum Revd.mo Domini Episcopo Firmano, eiusque Episcipatui ad confirmationem privilegij Friderici Primi Romanorum Imperatoris eius Patris concessi Presbitero Firmano Episcopo, ne ab aliquo cuiuscunque status, et conditionis, prout conquaestus est, amplius molestetur, concedendo eidem omnem jurisdictionem per totam Dioecesim Firmanam prout in eo. Datum anno Domini 1192 –Signu Henrici Sexti Imperatoris † –
0939 TERRA SANCTAE MARIAE in GEORGIO Instrumentum Mandati Procurae factum per Commune et homines Montis Sanctae Mariae in Georgio in personam Egidij Iohannis Dimonicti de dicta Terra ad praesentandum Prioribus Civitatis Firmanae Pallium ad laudem Beatae Mariae Virginis etc& anno Domini 1412 – rogato Iohanne Blasij de Firmo –
0940 FIRMUM Bulla Sixti Papae Quinti erectioni Sedis Episcopalis Firmanae in Archiepiscopalem de anno Domini 1589 – pontificatus eiusdem anno 5.to –
0941 FIRMUM Bulle Bonifatii pape octavi de anno 1303 Calixti Pape tertii Anno Domini 1455 e Sixti Quinti Pontificis Maximi anno Domini 1585 facto super concessione Studii Universitati in Civitate Firmana.
0942 FIRMUM Copia, seu sumptus quorumdam Privilegiorum concessorum per Sanctissimum Dominum Nostrum Martinum Pontificem Dilectis, et Nobilibus Viris Ludovico Militi et Gentili Domicello Nobilis Viri Antonij de Melioratis Militis Sulmonae, videlicet de ratificatione, et confirmatione eorum Vicariatus in temporalibus Civitatis Firmi, Montis Granarij, Montis Rubiani, Montis Causarij, et Montis Florum, quod de Comitatu dictae Civitatis censeantur, cum salario, seu pretiis prout latius in eis. Sub Data Romae apud S. Petrum 8° Cal. Iunij anno eius pontificatus Quinto; transumptus per Antonium quondam Dominici de Firmo –
0943 FIRMUM Instrumentum Transactionis dispositionis, et compositionis factum per Dominos Priores Communis Firmi pro ipso Commune, Civibus et singularibus personis Civitatis et Comitatus una cum capitulis, et precibus cun Domino Ademario de Agrifolio de Fonte Romanae Curiae Mariscalco, et Marchiae Anconitanae Rectore ex causis ut in dicti supplicatione, et capitulis –
0944 FIRMUM Copia quarumdam dispositionum Testium examinatorum contra Gabellarios etc& –
0945 FIRMUM Instrumentum, seu Fides instrumenti reintegrationis poenarum factum a Magnifico Domino Iohanne Felice Salvatorio de Carbio pro Ill.mo et Revd.mo Cardinale ab Altemps Civitatis Firmi Gubernatore Locumtenente magnificae Civitatis Firmanae a die 7 Februarij 1566 usque ad diem 19- Aprilis eiusdem anni rogato Domino Iohanne Baptista Barcellino Forosemproniensi –
0946 FIRMUM Copia cuiusdam Decreti, una cum consulta facta per Ser Troianum Rictium in Generali Concilio Civitatis Firmi pro acceptatione in Gubernatorem Ill.mum, et Excellentissimum Iohannem Baptistam de Monte cum oneribus, et honoribus solitiis factum sub anno Domini 1550 – 14 Ianuarij –
0947 Anno 1547 FIRMUM Copia Litterarum Ill.mi, et R.mi Cardinalis Camerlenghi directarum Ill.mo et R.mo Domino Cardinali Sancti Angeli in Marchia Legato in quibus eisdem committit, ut Firmani habeant corporalem possessionem de itroitibus Civitatis, et Status non obstante contradictione aliqua facienda per Agentes Altovitores etc& ex causa prout in eis. Sub Data Romae die 22- Octobris anno Domini 1547 –
0948 FIRMUM Sumptus quorumdam processuum, et comdemnationum factarum tempore Domini Rossij de Iamfilglatiis de Florentia Potestatis Civitatis Firmi contra nonnullos omicidas, prout latius de anno Domini 1406 –
0949 FIRMUM Literae Dominae Hersiliae Comitissae de Monte Uxoris Ill.mi Domini Iohannis Baptistae de Monte Gugernatoris Civitatis Firmi directae Domino Mario Bencio dictae Civitatis Locumtenentis, in quibus continetur, quod omnes Privilegiati tam Civitatis, quam Status solvere cogantur per decem Annis gravamina, et impositiones impositas, et imponendas per dictam Civitatem causa redimenti Statum. Sub Data Romae 13 Decembris 1551 –
0950 FIRMUM, et ASCULUM Instrumentum impositionis terminorum una cum capitulis factum inter Deputatos a Magnifica Communitate Asculana cum Deputatis a Magnifico Commune Firmi in territorio Montis Aquilini Castrorum Sancti Benedicti, Acquavivae, et Montis Prandonum cum conditionibus, et pactis prout in eo sub anno Dominii 1561 – tempore Domini Pij 4.ti Pontifici Maximi rogato Cinello de Cinellis –
0951 FIRMUM Literae revd.mi Cardinalis Sancti Angeli directae Prioribus, et Confalonerio Civitatis Firmi, quod de exactione residui subsidij tangenti eidem Communitati supersedere intendat, nec non aliarum contentiarum prout in eis. Datae Bononiae die penultimo Novembris –
0952 FIRMUM Literae R. R. S. R. E. Cardinalium directae Prioribus Civitatis Firmi, quibus significant displicentiam ab eis habitam ob necem factam Civis Firmani etc& prout in eis. Sub Data Romae in Conclavi 6 Apr. 1555 –
0953 FIRMUM Copia cuiusdam appellationis interpositae per Dominum Iacobum Carellum Proveditorem Communis, et hominum Firmi coram Magnifico Domino Priamo Pettinario ad admissione, et constitutione Depositarij, et Procuratoris fiscalis pro Reverenda Camera ex causis aut in ea sub Data die 24- Aprilis 1566 – rogato Iohanne Baptista Barcellino –
0954 FIRMUM Responsiones factae per Cuctium Iacobi de Benvignatis, Iacobuctium Friderici, Dominum Franciscum Iohannis, et Alexandrum Domini Matthei Ambasciatores, seu Oratores Communis Firmi, et Mercenarij de Monte Viridi super quibusdam Capitulis per Dominum P. Petrum de Galliata Legum Doctorem Marchiae Anconitanae Vicarium Generalem tenoris quod ad pacem, et concordiam, ac tranquillitatem Status Provinciae attendere vellent iuxta promissiones per eos in reconciliatione coram Sanctissimo Domino Nostro Iohanne Papa XXII ac aliis Re.mis Episcopis, factae etc& –
0955 FIRMUM Attestationes, et dicta Testium examinatorum pro parte Gabellaliorum Communis Firmi super interesse passo, ex quo mercatores non onerabant, et exercebant mercantias suas in Portu Georgij, seu in Portu Sancti Elpidi ac aliis causis etc& –
0956 FIRMUM Puncta, seu petitiones gravaminum, et aliarum prout in eis factae pro parte Universitatis, Communis, et hominum Firmi, et ostentae per Nobilem, et Sapientem Virum Dominum Mattheum Magistri Philippi Communis Firmi Ambasciatorem, et Oratorem sanctissimo Domino Nostro, una cum responsionibus prout in eis –
0957 FIRMUM Copia quarumdam litterarum factarum pro Priores Populi Civitatis Firmi, et directarum Magnificis Dominis Ruggerio Adamo, et Camillo Brancadoro Oratoribus Firmanis in Urbe, tenoris prout in eis Data Firmi 13- Iulij anno Domini 1566 –
0958 FIRMUM Salvus conductus concessus per Sanctissimum Dominum Nostrum Paulum Papam III Communi Firmi, ac particularibus personis tam Civitati, quam Status, qui quomodolibet pro eo fiedejusserunt, et principaliter se obligaverunt pro quinque annis, ex causis prout latius in eo –
0959 FIRMUM Copia quarumdam litterarum directarum R. Domino Locumtenenti Firmano, una cum copijs litterarum patentium fiscalatus, et Depositariae expedit ad favorem Domini Francisci Mancini, et Adae eis Nepotis de anno Domini 1566 –
0960 FIRMUM Copia oblationis factae per Dominum Franciscum Mancinum Substitutum fiscalem, de dicto officio in Magnifica Cernita Civitatis Firmi de Anno Domini 1566 –
0961 FIRMUM Copia Brevis Sanctissimi Domini Nostri Pij Papae IIII restitutionis Maleficiorum, etiam lesae Maiestatis concessum Universitati et Communi Firmi 22 Iunij De anno Domini 1565 –
0962 FIRMUM Copia quorumdam praeceptorum emanatorum pro parte, et ad instantiam Magnifici Domini Priami Pectinarij Firmi Gubernatori Bartholomeo Cordellae olim Depositario poenarum Maleficiorum Civitatis Firmi etc& de anno Domini 1566 – rogato Domino Baptista Barcellino Notario –
0963 FIRMUM Examen Testium, productorum ad probandam nobilitatem Domini Valerij Cimini de Firmo pro susceptione habitus equitum Sancti Sthephani de Florentia de anno Domini 1590 –
0964 TERRAE AMANDULAE, et OPHIDAE Breve Sanctissimi Domini Nostri Pii Papae III directum Prioribus, et Communi Firmi, in quo asserit se audivisse nonnullos homines seditiosos, et exules de Terris Amandulae, et Ophidae a Communitate Firmi juvare, ne ad terras praedictas redeant contra voluntatem Legati Provinciae, ideo eosdem monet, ut deinceps super illis, et aliis locis nullo modo se intromittant, nisi in bonam partem. Datum Romae 29 Septembris anno Domini 1503 –
0965 FIRMUM Praeceptum factum per Ill.mum, et Reverendum Dominum Anastasium Sfortia Diaconum Cardinale de Sancta Flora S. R. E. Camerarium Dominis Gentili Billacqua, Sebastiano Savino, et Luciano Carpino Oratoribus Firmi de solvendo scuta 20/m auri in auro Rev. Domino Petro Iohanni Aleotto Camerae Thesaurario ad melius conservando quae Scuti praedicti nomine Communis Firmi solvere tenentur dictae Camerae vigore Instrumenti facti rogato Iohanne Nicia etc& Datum Romae anno Domini 1548 –
0966 FIRMUM Capitula, et Conventiones factae inter Serenissimum Dominum Federicum de Aragonia, Dei gratias Siciliae Regem, et Magnificam Communitatem Firmi, ac pro dicto Serenissimo inter Magnificum Baronem Valentinum suae Majestatis Commissarium et Dominum Baptistam Eufreductium Communis Firmi Oratorem etc& De anno Domini 1498 –
0967 FIRMUM Copia, sive sumptus quarumdam Repraesaliarum obtentarum ab instantiam, et pro parte Iohannis quondam Robertini de Esculo contra Firmanos, Comitativos, Offidanos, ex causis, ut in eis, concessarum a Serenissimo Domino Ludovico, et Serenissima Domina Iohanna Rege, et Regina Siciliae, nec non copia cuiusdam praecepti facti per Dominum Iohannem Vicecomitem, Marchiae Anconitanae Rectorem, et Vicarium S. R. E. Iudicibus Curiae Generalis, ut observent privilegia, et consuetudines ad favorem Firmanorum editas, et factas circa causas criminales, et Civiles, aut mixtas, et cuiuscunque generis, videlicet quod dictae causae primae, et secundae appellationis Civitatis, et Status Firmi ad Curiam Generalem minime trahi debeant, prout latius in eo nec non copia eiusdem Instrumenti facti per Magnificum Iacomellum Magistri Marci de Venetiis de fabricando Palatio pro habitationis Domini Potestatis Civitatis Firmi etc& prout in eo de anno Domini 1308 –
0968 FIRMUM Copia quorumdam Litterarum ad favorem Magnifici Communis Firmi factarum, et directarum R.mo Domino Marchiae Gubernatori, in quibus eisdem exponit, ut Breve Sanctissimi Domini Nostri Firmanis concessum ab omnibus hominibus inviolabiliter observetur, nec non obligationem 20/m scutorum a decem Civibus factam cassari, et aboleri faciat, et Firmanos pro recommendantis habeat ex causis prout in eis. Sub Data Romae 27 et 28 Maij 1548 –
0969 FIRMUM Copia cuiusdam Decreti, et Consultae factae per Dominum Hieronimum Chrisostimum in Generali Concilio Civitatis Firmi, consulendo, ut Civitas Firmana acceptet in Gubernatorem Ill.mum et Rd.mum de Gaddis cum oneribus, et emolumentis Maleficiorum tantum, alias R.mo Cardinali Caraffae concessis, et ad beneplacitum Sanctissimum Domini Papae etc& factum anno Domini 1560 –
0970 FIRMUM Copia Informationis factae pro parte Capitanei Contis Branchadori cum causa, quam habet contra Fiscum occasione Capitanei Iohannis eius filij etc& –
0971 FIRMUM, seu TERRA MONTIS FORTINI Supplicatio Civitatis Firmi porrecta Comiti Francisco Sfortiae Marchioni Marchiae Anconitanae, per quam petitur confirmatio Montis Fortini sub Dominio Civitatis amiss& ob potentiam Dominorum de Varano, et confirmatur per ipsum ultra gratiam liberalem datam de Ducatis 50- Tallearum quolibet anno ad ipsius Comitis beneplacitum – Sub Data Firmi Die X.a Martij 1436 – sub solito sigillo –
0972 FIRMUM Literae diversae directae Prioribus Populi Civitatis Firmi sub diebus, mensibus, et Annis, quibus in eis –
0973 FIRMUM Quietationes factae ex majori parte per diversos Prov. Marchiae pro Sancta Sede Apostolica Thesaurarios generales deputatos etc& –
0974 FIRMUM Capitula, et Pacta inita inter Commune Firmi, et pro eo inter Franciscum Laurum, Petrum Leonardum Paccharonum, et Felicem Moronum nomine dicti Communis cum Magnifico, et Potenti Domino Raimondo Almerico de Malatestis de Ario etc& prout in eis de anno Domini 1486 –
0975 FIRMUM MOLLIANUM, et PETRITULUM Literae patentes Ill.mi, Excellentissimi Alexandri Cardinalis Farnesijs concessionis Gabellarum, et proventuum Castrorum Molliani, et Petrituli Communi Firmi – Sub Data Romae 29- 8.bris 1547 –
0976 FIRMUM Literae patentes Francisci Sfortiae Vicecomitis etc& quibus confirmat Decretum factum per Communitatem Civitatis Firmanae pro contributione facienda ad reparandum moenia, et illorum turres etc& – De anno Domini 1442 –
0977 FIRMUM, S. SEVERINUM Literae patentes in forma Brevis Iulij Papae Secundi, quibus confirmat electionem factam per Commune, et homines Sancti Severini in personam Sebastiani de Martialibus etc& Datae Romae 23- Maij 1507 – Pontificatus eiusden anno Quarto –
0978 FIRMUM Declaratio R.mi Domini Dominici Pinelli Episcopi, et Principis Firmani super executionem determinationum, et resolutionum factarum super petitionibus datis pro parte Civitatis Firmi in Sacra Congregatione S. R. E. Cardinalium super Episcopos et regulares etc& prout in ea de anno Domini 1581 –
0979 TERRA MONTIS S. MARIAE in GEORGIO, seu CASTRA RIPAE CERETI et COLLICILLI Literae patentes Domini Ludovici de Melioratis Firmi Gubernatoris etc& quibus tollit suspensionem appellationum, et solutionum super factum Collicilli, Montis Sanctae Mariae in Georgio inter Commune dicti Montis ex una, et Commune Ripae Cereti ex altera etc& prout in eis de anno Domini 1417 – in Girofalco Firmano –
0980 FIRMUM Mandatum Domini Alexandri Sfortiae Comitis Cotignolae Vice Marchionis, quo ad conservationem Statutorum iurisdictionum, et jurium Civitatis Firmi circa primas, et secundas appallationes, seu instantias, praecipuit judicibus suae Curiae Generalis, ut in Causa secundae Appellationis coram eis pendentem inter Dominam Antoniam uxorem Ricciardi Ludovici de Firmo appellantem, et Dominas Costantiam et Helisabetam filias, et haeredes Nicolai Sancti de Firmo ex altera appositas procedant, et definiat etc& prout eo de anno Domini 1437 – in Girofalco Firmano –
0981 FIRMUM, et ASCULUM Pacta, et Capitula concernentia treguam per duos annos faciendam inter Firmanos, et Asculanos adiuncta Epistola Provinciae Marchiae Rectoris pro pace inter eos componenda Data Macereti anno Domini 1498 –
0982 OPHIDA, et ASCULUM Literae Re.mi Episcopi Forosemproniensis Provinciae Marchiae Gubernatoris, per quas petit auxilium a Civitate Firmi in obsidione Ophidae contra Asculanos. Sub Data Cosignani Quinta Augusti 1491 –
0983 FIRMUM, et OPHIDA Pacta, capitula, et confedaratio inita per Magnificum Commune Civitatis Firmi, et Magnificum Liverottum Ufreductium Firmanum ex una, et Uiversitatem Ophidae ac Generosum Carolum Baroncellum de Ophida partibus ex altera etc& de anno Domini 1502 – tempore Di Alexandri Papae 6.ti –
0984 PETRITULUM Breve Clementis Papae Septimi directum Petro de Giliuctijs, et Petro Mancino Canonicis Firmanis, ut procedant ad executionem dicti Brevis, prout in supplicatione introclusa super venditione pretij terrae annexae fructibus Altaris Sanctae Mariae Angelorum siti in Ecclesia Sancti Andreae de Petritulo etc& de anno Domini 1529 – Pontificatus 6.to –
0985 FIRMUM Breve Sanctissimi Domini Nostri Martini Papae V.ti directum Prioribus, et Communi Civitatis Firmi quo eos hortatur, ut ad aliquos dies prorogent treguam cum illis de Girofalco, cum praesentialiter tractetur reductio illorum de Girofalco ad obedientiam Sanctae Matris Ecclesiae. Datum anno Domini …… Pontificatus eiusdem anno undecimo –
0986 TERRA SANCTI SEVERINI Breve Iulij Papae Secundi Confirmationis Domini Sebastiani de Martialibus pro altro semestre post tempus finitum ad Officium Potestariae Sancti Severini– Anno Domini – 1507 – Vide 1197 –
0987 FIRMUM, seu SPOLETUM Breve Sanctissimi Domini Nostri Alexandri Papae 6.ti conformationis electionis Domini Sebastiani de Martialibus ad Officium Potestariae Spoletanae de anno Domini 1495 – Pontificatus anno 3.o –
0988 FIRMUM Copia cuiusdam actus, seu comparitionis factae per Dominum Iacobum Carellum Sindicum Communis Firmani coram Magnifico Domino Sertorio Petructio Locumtenente in appellandam ab admissione factam de Domino Adamo Mancino ad Officium Depositarium emolumentorum Maleficiorum Civitatis, et Comitatus Firmi sub anno Domini 1566 – mensis Martij die 19 –
0989 PETRITULUM Breve Alexandri Papae VI directum Prioribus Saecularis Collegiatae Sancti Angeli, ac Iacobo de Nobilibus de Molliano Canonico Majoris Firmanae Ecclesiae, ut procedant ad executionem dicti Brevis, prout in supplicatione introclusa super venditione Domunculae etc& annexae fructibus Altaris Sanctorum Philippi et Iacobi siti in Parrocchiali Ecclesia Sancti Andreae de Petritulo etc& prout in eo – Datum anno Domini 1495 – Pontificatus anno 4 –
0990 RECANETUM, et FIRMUM Literae patentes Priorum Populi Civitatis Recaneti, quibus petunt a Prioribus populi Civitatis Firmi sibi mandari aliquem ex Civibus Firmanis ad exercendum Officium Sacri Pietatis Montis, et iudicis appellationum etc& de anno Domini 1578 –
0991 FIRMUM Pacta, et Concordata inter Herculem Bentivolum Gentium Armorum Sanctissimi Domini Nostri Papae Capitaneum Generalem in Provincia Marchiae etc&, et Universitatem ac Commune Civitatis Firmi etc& prout in eis facta de anno Domini 1490 – rogato de iis Antonio Bertacchino Notario –
0992 COSEGNANUM Capitula facta per Consilium Terrae Cosignani ad favorem Communis Civitatis Firmi, praesentibus etc& prout in eis –
0993 TERRA MONTIS ULMI, seu FIRMUM Instrumentum mandati procurae factum per Commune Montis Ulmi in personam Francisci Evangelistae ad comparendum coram Prioribus Civitatis Firmi seu Capitulo Maioris Ecclesiae eiusdem, et preaesentandum pallium in Festo Assumptionis Beatae Mariae Virginis de anno Domini 1501 – rogato Dominico Iohannis de Sarnano –
0994 FIRMUM Copia quorundam processuum, actorum, et condemnationum repertorum in Libro Malefitiorum Communis Firmi composito tempore Domini Petri de Bacarinis de Amelia olim Vice Potestatis, et Capitanei Civitatis Firmi contra Ser Petrum Ruginae, et socios de Terra Sanctae Mariae in Georgio ob insultus factos cum armis etc& prout in eis de anno Domini 1451.
0995 FIRMUM Breve Pij Papae Secundi directum Episcopo Marsicano in Provincia Marchiae Locumtenenti Legati eiusdem pro parte Communis Firmi super causa asportandi granum de Castro ad aliud absque aliqua solutione etc& prout in eo – Datum anno Domini 1463 –
0996 FIRMUM, EPISCOPATUS, et S. ELPIDIUM Decreta, et Determinationes factae per rev. Dominum Franciscum de Castro Vicarium Episcopatus Firmi cum Communitate Terrae Sancti Elpidij ad Mare, et Clericis, sive Presbiteris eiusdem Terrae ex authoritate eiusdem Officij etc& de anno Domini 1535. tempore Domini Pauli Papae III –
0997 FIRMUM Instrumenta, et attestationes super emptione domus, et Apothecae S. Quirici per Commune Firmi, et Abbate et Monachis Sanctae Mariae Angelorum Civitatis Pisauri 15- Iunij 1601 – rogato Fabio Strang.no –
0998 FIRMUM Literae Egidij Miseratione Divina tituli Sancti Clementis Presbiteri Cardinalis Apostolicae Sedis Legati etc& quibus monet Communia Terrarum, et Castrorum in eis descriptorum ut Oratores et Sindicos cum pleno et sufficienti mandato etc& mittant ad praestandum juramentum fidelitatis in manibus suis etc& ac etiam faciendam Communi, Populo, et Universitati Civitatis Firmanae ea, ad quae tenentur de jure vel de consuetudine etc&. Datae Firmi Die 22- Septembris Pontificatus Innocentij Papae VI anno Tertio –
0999 FIRMUM Sententia lata per Hieronimum Maceratensem Episcopum super praetensa solutione Dativarum, et illarum asserta exgravatione inter Magnificam Communitatem, et homines Civitatis Firmi ex una, et Universitates, et homines Castrorum Molliani, Falleroni, Serviliani, Ponzani, Massignani, et Altidone etc& in qua declaratum fuit Magnificam Communitatem Firmi non teneri in solutione, et contributione Dativarum, facienda per dicta Castra Camerae Apostolicae etc& prout in ea etc& –
1000 FIRMUM Testamentum Domini Antonij Brancadorij in quo post diversa Piis locis Legata etc& universalem haeredem usufructuariam bonorum suorum mobilium, et immobilium relinquit Dominam Contessam eius uxorem etc& prout in eo de anno Domini 1585 – rogato Vincentio Tempestini –
1001 FIRMUM seu CASTRUM GISMUNDI Processus, seu acta Firmanarum possessionum, seu Castri Sismundi causa confiscationis bonorum Neapolionis, ex Fiderici etc& Dominorum de Brunforte Sub anno etc& –
1002 FIRMUM Liber introitus gabellarum Communis Firmi perventarum ad manus Domini Antonij Iohannuctij Paccharoni Bancherij Generalis Communis Firmi de anno Domini 1366 –
1003 FIRMUM Liber Introitus pecuniarum damnorum datorum perventarum ad manus Domini Iuliani Francisci Bancherij Communis Firmi de anno Domini 1366 –
1004 FIRMUM Liber exitus, seu expensarum ac solutionum diversarum pecuniarum per Dominum Antonium Iohannictij Paccharoni secundum formam seu continentiam Bullettarum eidem transmissarum de anno Domini 1351 –
1005 FIRMUM Liber rationum, et computorum Domini Antonij Iohannutij Paccharoni Bancherij Communis Firmi de anno Domini 1349 –
1006 FIRMUM Liber Statutorum Communis Civitaris Firmanae .
1007 FIRMUM Liber introitus denariorum datorum perventorum ad manus Domini Antonij Iohannuctij Paccharoni Bancherij Generalis Communis Firmi de anno Domini 1366 –
1008 FIRMUM Liber denariorum damnorum datorum perventorum ad manus Domini Iuliani Francisci Bancherij Generalis Communis Firmi de anno Domini 1366 –
1009 FIRMUM Liber Inventariorum rerum omnium Palatij Communis Firmi factorum per Dominos Priores Veteres Dominis Prioribus, novis intrantibus Anno Domini 1310- 1311 -1312 – 1313 et 1314 –
1010 FIRMUM Liber exitus, seu expensarum, et solutionum Bullettarum secundum eorum continentiam, et tenorem per Dominum Antonium Iohannuctij Paccharoni Bancherium Generalem Communis Firmi, de anno Domini 1351 –
1011 FIRMUM Liber introitus Buccharum, bestiarum, et Tabellarum perventarum ad manus Domini Antonij Iohannuctij Paccharoni Bancherij Communis Firmi solvendi Ecclesiae Romanae per Custodia Gironis, et Roccharum prout in eo de anno Domini 1359 –
1012 FIRMUM Liber Adunantiarum Communis Civitatis Firmi de anno Domini 1555 –
1013 FIRMUM Liber introitus diversarum pecuniarum receptarum per Dominum Antonium Iohannuctij Paccharoni Bancherium Communis Firmi super solutione Stipendiariorum de anno Domini 1351 –
1014 FIRMUM Liber exitus, sive espensaraum factarum per Dominum Antonium Iohannuctij Paccharoni Bancherium Generale Communis Firmi de anno Domini 1353 –
1015 FIRMUM Recepta diversarum pecuniarum a diversis per Dominum Antonium Iohannuctij Paccharoni prout in eo etc& ratione condemnationis damnorum datorum tempore Domini Gentilis de Molliano Firmi Gubernatoris de anno Domini 1352 –
1016 FIRMUM Liber diversarum pecuniarum receptarum per Dominum Antonium Iohannuctij Paccharoni Bancherium Communis Firmi de anno Domini 1358 –
1017 FIRMUM Liber solutionum factarum per Dominum Antonium Iohannuctij Paccharoni Bancherium Communis Firmi secundum continentiam Bullarum eidem directararum de anno Domini 1366 –
1018 FIRMUM Liber introitus gabellarum Civitatis Firmi, et eius Comitatus receptarum per Dominum Antonium Iacobuctij Paccharoni Bancherium Firmi anno Domini 1366 –
1019 FIRMUM Computum, seu Liber rationum Pecorarium Domini Antonij Iohannuctij Paccharoni –
1020 FIRMUM Liber diversorum computorum Domini Antonij Iohannis Paccharoni Bancherij Communis Firmi de anno Domini 1351 –
1021 FIRMUM Receptiones pecuniarum per Dominum Antonium Iohannuctij Paccharoni Bancherium Generalem Communis Firmi de anno Domini 1352 –
1022 FIRMUM Liber exitus, seu expensarum factarum per Dominum Antonium Iohannictij Paccharoni Bancherium Communis Firmi pro solutione stipendiariorum dicti Communis de anno Domini 1351 –
1023 FIRMUM Liber solutionum stipendiariorum Communis Firmi factae per Antonium Iohannuctij Paccharoni Bancherium Communis Firmi secundum continentiam, et tenorem bullettarum transmissarum de anno Domini 1351 –
1024 FIRMUM Liber introitus pecuniarum receptarum per Dñus Antonius Iohannuctij Paccharoni Bancherium Communis Firmi de anno Domini 1351 –
1025 FIRMUM Liber expositorum factarum per Antonium Iohannuctij Paccharoni Bancherium generalem Communis Firmi sub anno Domini 1366 –
1026 FIRMUM Liber omnium, et singularum solutionum factarum diversis personis per Dominum Antonium Iohannuctij Paccharoni Bancherium Generalem Communis Firmi sub anno Domini 1366 –
1027 FIRMUM Liber Computorum factorum per Antonium Iohannuctij Paccharoni cum suis Pecorariis –
1028 FIRMUM Liber Domini Francisci ……………….. Aromantarij omnium rerum datarum pro curandis infirmis Religionis, et Conventus Sancti Dominici de Firmo sub anno Domini 1507 – e segg –
1029 FIRMUM Copia Bullarum, Privilegiorum, et Instrumentorum pertinentium ad Civitatem, et Episcopatum Firmi facta in pergameno per Ser Bartholomeum Petri Notarium de anno Domini 1266 – tempore, et demandato Laurentij Tepuli Firmi Potestatis –
1030 FIRMUM Liber diversarum Copiarum Bullarum, Privilegiorum, et Instrumentorum Civitatis, et Episcopatus Firmi –
1031 FIRMUM Liber diversarum Copiarum Bullarum, Privilegiorum, et Instrumentorum Civitatis, et Episcopatus Firmani –
1032 FIRMUM Liber continens nomina famulorum exeuntium de Civitate Firmi in exercitu Castri Durantis rebellis S. Matris Ecclesiae transmissorum die 8- Decembris 1366 –
Renunciaverunt duo ex deputatis in facie libri nominatis videlicet Domini Vincentius Brancadorus et Iacobus Matteuccius. Deputati fuerunt in eorum locum die 27 Aprilis Anni Domini 1624 Illustris Excellentissimus Dominus Flavius Sciarra I.V.D. et Dominus Capitaneus Basilius Fatius Cives Firmani.

1033 FIRMUM Summarium Iurium, et Privilegiorum Civitatis Firmanae, eiusque Comitatus factum in quondam Libro pergameno –
1034 FIRMUM Liber Cernitarum et Conciliorum Firmanae Civitatis incaeptus de anno Domini 1386 – tempore Sanctissimi Domini Nostri Urbani Pape Sexti –
1035 ACQUAVIVA Instrumentum conventionis factae inter Salvinum Azzolini Scinducum Communis Firmi nomine dicti Communis ex una, et Mattheum nuncupatum Grillo Henrici de Hatria procuratorem Egregij Viri Domini Francisci de Acquaviva, et nomine ipsius Francisci ex altera partibus, videlicet, quod praedictus Mattheus procuratorio nomine quo supra expresse promisit praedicto Sindico Communis Firmi recipienti nomine dicti Communis, quod praedictus Dominus Franciscus illius principalis vendit, tradet, et concedet jure proprio Castrum, Cassarum, et Gironem Acquavivae cum Fossis, Ripis, Plateis, et aliis prout in dicto instrumento cum omnibus clausolis ad sensum Sapientis Communis Firmi pro pretio 7500- florinorum solvendorum per Commune Firmi ipsi Domini Francisco sub termini, et conventionibus prout in dicto conventionis instrumento facto sub anno Domini millesimo trecentesimo viginti quinque – indictione octava tempore Sanctissimi Nostri Iohannis Papae vigesimo secundo – rogato de eo Commanductio Magistri Accomandi –
1036 IURA CASTRI ACQUAVIVAE Instrumentum mandati procurare factum per Universitatem Commune, et homines Civitatis Firmi in personam Salvinj Azzolinj ad agendum, et defendendum, promittendumque Domino Francisco de Acquaviva, vel eius Procuratori de emendo nomine dicti Communis, et de recipiendo venditionem ob eodem de Castro Acquavivae cum aliis suis juribus etc& prout in eo pro pretio 7500- florenorum auri solvendorum sub dilationibus, et terminis prout in eo. Sub anno Domini 1355 rogato Commanductio Magistri Accomandi –
1037 ACQUAVIVA Transumptum Instrumenti venditionis factae per Magnificum et potentem Militem Dominum Gomitium de Alburnotio Civitatis, Comitatus, et districtus Esculi pro S. R. E. Vicarium Generalem Magnifico Domino Antonio Matthei de Acquaviva Comiti Sancti Flaviani etc& de Castro Mercati, cum villa, curte, sive curia, districtu et podere dicti Castri, cum omnibus iuris, patronatibus Ecclesiarum etc& praetio 1200- Ducatorum boni auri, De anno Domini 1370 – manu Petri Berardi de Legomino, transumptum manu Mascij Silvestri de Berbicato Notarij de anno Domini 1374 –
1038 ACQUAVIVA Instrumentum Mandati procurae factum per Universitatem, Commune, et homines Castri Acquavivae in personam Agnelelli de Acquaviva ad dicti Communis nomine comparendum coram Magnificis DominisPrioribus Firmi, vel eorum Sindico, et jurandum, ac promittendum fidelitatem, et subiectionem etc& prout in eo de anno Domini 1448 – rogato Dominico Cicchi notario de eodem Castro –
1039 ACQUAVIVA Instrumentum venditionis cuiusdam petij Terrae existentis in Territorio Castri Acquavivae factum per Sperandeum Iulij Carbonis, et Dominam Iohannam ilius Uxorem habitantes dicti Castri, Iacobo Magistri Philippi de eodem loco precio octo librarum prout latius in eo sub anno Domini 1299 – Indictione XV – temprore Domini Bonifatij Papae octavi –
1040 ACQUAVIVA Instrumentum venditionis factum per Dominam Elenam quondam Domini Rainaldi de Acquaviva Dominae Forasteriae Uxori Domini Rainaldi de Brunforte de omnibus suis bonis in Marchia, Aprutio, Regno, et in omnibus aliis locis, videlicet 3.am partem quam habebat in Castris Signorie, et Jurisdictiones cum juribus Patronatuum Ecclesiarum etc& precio 250- Unciarum puri auri de anno Domini 1251 – rogato Moliano Notario –
1041 ACQUAVIVA Processus, et Sententia fabricata et lata per magnificum Giffredum de Placentia Sanctissimi Domini Nostri Papae Cappellanum Sacri Palatij Auditorem in Causa vertente inter Nobiles Dominas Foresteriam uxorem quondam Domini Rainaldi de Brunforte, ac Thomasiam eius Sororem Filias Domini Rainaldi de Acquaviva ex una praetendentes 3.am partem Castri Acquavivae, et Nobiles Dominos Thomam, et Petrum de Acquaviva ex altera, contra praedictos Dominos ad favore Dominarum praedictarum de anno Domini 1291 – publicata manu Domini Iacobi Landulphi de Pedemonte Imperiali auctoritate Norarij –
1042 ACQUAVIVA Transumptum quarumdam Litterarum emanatarum a Magnifico Giffredo de Placentia Sacri Palatij Auditore in Causa Commissario, Domino Emidio Cappellano Sanctae Mariae de Acquaviva, et ordinando quatenus Nobiles Mulieres Dominam Forasteriam Uxorem Domini Rainaldi de Brunforte, et Thomasiam Sororem eiusdem ex eius parte peremptorie citare curaret, ut coram eo comparerent in causa appalletionis interpositae pro parte Nobilium Dominorum Matthei, et Petri de Acquaviva adversus quamdam pronunciativam Domini Thomae de immissione procuratoris dictarum Nobilium Dominarum in possessionem tertiae partis Burgi, et Gironis Castris Acquavivae, et interim nihil innovarent. Sub Data apud Urbem Veterem 24- Martij, Pontificatus Nicolai IIII Pontificis Maximi anno 4.to – transumptatum manu Mathaleonis Francisci de anno Domini 1291 –
1043 ACQUAVIVA Transumptum quarumdam Litterarum pro parte Magistri Giffredi de Placentia in appellationibus Sacri Palatij Auditoris Domino Emidio Cappellano Sanctae Mariae de Acquaviva, in quibus continetur appallatio interposta per Notarium Paulum Petri de Bacucco Procuratorem Nobilium Dominorum Matthei, et Petri de Acquaviva coram R.mo Domino Boniohanne Episcopo Esculano in causa tertiae partis Castri Acquavivae cum Dominis Forasteria Uxore Domini Rainaldi de Brunforte, et Thomasia illius Sorore, mandando per eas eidem Domino Emidio, quatenus ex eius parte dictam appellationem dictae Dominae Forasteriae ac Dominae Thomasiae, et judicibus legere, denuntiare, et notificare procuraret, easdem citando, ut coram eo in Urbe compareant responsurae etc& Sub anno Datum apud Urbem Veterem Pontificatus Nicolai 4.ti anno quarto – manu Rainaldi de Frattis – transumptum per Bonapartem Massei –
1044 ACQUAVIVA Literae Apostolicae Innocentij Papae IIII per quas committit Archidiacono Lunense Marchiae Anconitanae Rectori, ut mediante justitia cognoscat, et decidat causam petitionis factae a Nobili Viro Raynaldo de Brunforte, ut eum immetteret in possessionem bonorum Raynaldi de Acquaviva, sibi a Domina Helena dicti Domini Rainaldi de Acquaviva filia at haeredem cessorum ob exhibitionem 250- unciarum auri pro eius dote Nobili Viro Raynerio Ugolini eius marito factam sub Datum anno Domini ……… Pontificatus eiusdem anno decimo –
1045 ACQUAVIVA Transumptum mandati procurae Nobilium Dominorum Matthei, et Petri de Acquaviva in personam Pauli de Bacuccho Notarij ad comparendum coram Rectore Marchiae Anconitanae, et coram Domino Iacobo de Fulino Marchiae Anconitanae Iudice Generali in omnibus causis etc& sub anno Domini 1280 – manu Domini Matthei Notarij. Una cum instrumento substitutionis factae per Dominum Paulum in personam Tristani de Monte Granario sub anno praedicto manu Ser Bartolomei Sgambij de Monte Elparo. Transumptum per Ser Philippum Matthei de Monte Granario sub anno Domini 1280 –
1046 ACQUAVIVA Instrumentum ratificationis factae per Nobilem Mulierem Dominam Thomasiam Uxorem quondam Nobilis Domini Bovis de Smerillo, ac filiam quondam Domini Rainaldi de Acquaviva de gestis per Dominos Rainaldum, Gualterium, et Octavianum de Brunforte, Procuratorem, vel Procuratores ipsius Dominae in causa cum Domino Mattheo de Acquaviva occasione bonorum dicti Patris sui, seu Dominae Helenae eius Sororis de anno Domini 1291 – manu Ser Frattucci Magistri Petri –
1047 ACQUAVIVA Receptum Nicolai Paschi Locumtenentis Capitanei Alexij Laschari florenorum triginta septem factum Domino Alexandro Antonij de Acquavia occasione taxarum triginta septem equitum tangendarum Comitatui Firmani – Sub anno Domini 1547 –
1048 ACQUAVIVA Bulla Nicolai Papae V.ti concessa Communitati Firmi, in qua dictae Civitati, et Districtualibus remittit Censuras, et poenas, ac conditiones latas contra ipsos occasione occupationis Castri Acquavivae, et demolitionis Arcis, quod Castrum longo tempore iurisdictionis Civitatis fuerat subiectum, reducendo eum sub Dominio Civitatis, et in qua dictum Castrum cum jurisdictione jurisdictioni Civitatis perpetuo appropriavit, donavit, et assignavit illud, et eius singulas dictae jurisdictioni subiacere decernens sub Data Romae apud Sanctum Petrum de anno 1448 – Pontificatus eiusdem anno 2.do –
1049 ACQUAVIVA Littera MagistriGiffredi de Placentia Domini Papae Cappellani, et Sacri Palatij Adutitoris directae Revd.mo Domino Episcopo Valentino Marchiae Anconitanae Rectori, per quas ei committit, ut executioni mandet condemnationem contra Dominos Matheum, et Petrum de Acquaviva, et taxationem factam de expensis factis coram eo occasione appellationis interpositae super procuratorio Bonafidei de Esculo Procuratoris dictorum Dominorum Matthei, et Petri de Acquaviva, ac etiam de substitutione Magistri Francisci de Tuderto in causa cum Dominis Forasteria, et Thomasia Domini Rainaldi de Acquaviva. Sub Data Romae apud Sanctam Mariam Majorem 29 Martij 1292 – Pontificatus Nicolai Papae 4.ti anno quinto –
1050 ACQUAVIVA Receptum factum per Magnificum Franciscum de Civitate Sancti Angeli Francisco, et cuidam alteri Capitaneo Castri Acquavivae, et hominibus dicti Castri per Dominis Mattheo, Corrado, et Petro Dominis Acquavivae, quod sub poena mille marcharum argenti ex parte Domini Marchionis debere tenere, atque dare tenutam liberam Thomasio Curtipassi Procuratori Dominarum Forasteriae, et Thomasiae Filiarum Domini Rainaldi de Acquaviva de parte eisdem contingenti de dicto Castro, Girone, et Burgho, qui omnia praedicta facere contempserunt sub anno Domini 1280 –manu Grimaldi Angeli Notarij –
1051 ACQUAVIVA Mandatum procurae Nobilis Mulieris Dominae Thomasiae quondam Domini Rainaldi de Acquaviva in personam Domini Conradi de Brunforte, et Magistri Iohannis de Firmo ad omnes, et singulas causas motas, et movendas contra eam, et ab ea de anno Domini 1280 – manu Ser Munaldi Cambij –
1052 ACQUAVIVA Mandatum procurae Nobilis Mulieris Dominae Forasteriae filiae quondam Domini Rainaldi de Acquaviva in personam Dominorum Corradi de Brunforte, et Sociorum etc& ad omnes causas motas, et movendas contra eam, et ab ea de anno Domini 1280 – manu Munaldi Cambij de Sancto Ginesio Notario –
1053 ACQUAVIVA Instrumentum cuiusdam praecepti facti per Magnificum Giffredum Marchieae Anconitanae Rectorem Dominis Gualterio, Rizardo, et Iacobuctio de Acquaviva ad instantiam Dominarum Forasteriae Uxoris quondam Domini Rainaldi de Brunforte, et Helenae eius Sororis, ne ad divisionem bonorum paternorum procederent prout in eo. De anno Domini 1284 – manu Ser Francisci Notarij-
1054 ACQUAVIVA Instrumentum substitationis factae per Magistrum Iacobum Spenedei quondam de Castro Gualdi, et tunc de Penna Santi Iohannis Procuratorem Domini Corradi Domini Papae Cappellani Domini Rainaldi, Domini Gualterij et Domini Octaviani filiorum quondam Rainaldi de Brunforte e Domini Gulielmi ……….. Domini Petri, et Domini Rainaldi de Fallerono etc& in personam Magistri Matthei Rainaldi de Penna in omnibus causis supradictorum Sub anno Domini 1291 – manu Iohanni Martini Albertucci –
1055 ACQUAVIVA Interlocutoria lata per Magistrum Gioffredum de Placentia Sanctissimi Domini Nostri Papae Cappellanum Sacri Palatij Auditorem contra Magistrum Franciscum de Tuderto procuratorem substitutum a Bonafide de Esculo Procuratore Dominorum Matthei, et Petri de Acquaviva ad instantiam Magistri Iohannis de Firmo Procuratoris Nobilium Dominarum Forasteriae Uxoris Domini Rainaldi de Brunforte, et Thomasiae Sororis eiusdem Filiarum quondam Rainaldi de Acquaviva super mandato, et substitutione praedicti Magistri Francisci in causa appellationis in pronuntia Domini Thomae de Urbe judicis Provinciae Marchiae, de immettendo in possessionem 3.ae partis dicti Castri Acquavivae Procuratorem dictarum Dominarum Forasteriae, et Thomasiae cum condemnatione dicti Magistri Francisci, et dictorum Dominorum in floren 20 auri. Sub Data Romae de anno Domini 1292 –manu Iacobi Landulphi, et sigillo Domini Auditoris munita –
1056 ACQUAVIVA Copia quorumdam pactorum, et capitolor& factorum, et habitorum inter Magnificum Commune Firmi, et Castrum Acquevivae manu Ser Pocuctij Dominici de anno Domini 1448 – Transumpta per Iohannen Dominicum etc& –
1057 ACQUAVIVA Copia propositarum, et consulationum factarum publico Parlamento Castri Acquavivae, an mittendi essent duos, vel tres Oratores seu Ambasciatores in Civitati Firmi cum amplissimo mandato, et auctoritate, qui sint bene informati de silva, et differentiae quae praetenditur a Civitate Firmi vigore litterarum Magnificae Civitatis praedictae de anno Domini 1587 –
1058 ACQUAVIVA, et RIPAETRANSONUM SUPER CONFINIBUS Instrumentum declarationis quorumdam confinium, de quibus olim erant dissentio inter Commune Castri Acquavivae, et Commune Ripaetransonis etc& de anno Domini 1424 – Vide Ripaetransonum num.2247 –
1059 JURA CASTRI SERVILIANI Instrumentum Mandati Procurae factum per Universitatem, Commune, et homines Castri Serviliani in personam Vannis Assi de dicto Castro ad nomine dicti Communis eumdem, et se praesentandum coram Dpminis Prioribus Civitatis Firmi, et petendum, et impetrandum licentiam posse imponere, et exigere respective ab hominibus de dicto Castro libras 40- occasione prout in dicto instrumento Sub anno Domini 1406 – rogato Vico Matthei –
1060 CASTRUM SERVILIANUM Literae Re.mi Domini Cardinalis Sancti Georgij directae Revd.mo Domino Sorbelloni Vicegubernatori Civitatis Firmi super impositione Fogliettae Castri Serviliani de anno Domini 1607 –
1061 MASSIGNANUM Instrumentum mandati procurae fact& per Universitatem, Commune, et nomine Castri Massignani in personam Vannis Mutij Andreae de dicto Castro ad dicti Communis nomine comparendum coram Magnificis Dominis Prioribus Civitatis Firmi, et petendum ut per Commune dicti Castri exigatur salarium Potestatis, videlicet, Lib. 40 denariorum, pro latius in dicto procurae Mandato sub anno Domini 1407 – rogato Ser Antonio Vannuctij de dicto Castro –
1062 MASSIGNANUM Bulla provisionis Ecclesiae Campestris Sancti Actonis de Manochia extra Castrum Massignani Firmanae Dioecesis, ac etiam praebendae in eadem Ecclesia factae Sanctissimo Nostro Calisto Papae III – in personam Domini Nicolai de Cagnolis de Monte Aquilino, ob liberam resignationem Domini Leonardi Deotavide nuper dictae Ecclesiae Rectoris prout latius in eo. Sub Data Romae anno Domini 1455 –
1063 CASTRUM SANCTI BENEDICTI Jnstrumentum ratificationis factae Francisco Domini Suppi Sindico Communis Firmi per Dominum Vinciguerram Domini Albertini de Mercato de venditione facta Domino Mattheo Marci Sindico Communis Firmi mediatate quartae partis totius Castri Sancti Benedicti pro quo Vinciguerra, Suppus Domini Iustiniani de Firmo, Andreas Rainaldi de Turre Palmarum fideiusserunt de anno Domini 1280 – manu Ser Andreae Martini. Inferius vero in dicto jnstrumento apparet jnstrumentum possessionis traditionis de dicta parte anno Domini 1280 –
1064 CASTRUM SANCTI BENEDICTI Instrumentum mandati procurae factae per Universitatem, et Commune Firmi in personame Marchitti Domini Suppi ad dicti Communis nomine emendum a Domino Rainaldo de Brunforte omnia jura, quae ipse, Domina Helena, et Domina Forsteria Uxor eius habent, vel habere possent in Castro Sancti Benedicti de Albula, ac ad alia faciendum et etiam ad solvendum eidem Domino Rainaldo 700 libras Vulterranas et Anconitanas pro pretio dictorum jurium, prout latius in dicto Instrumento sub anno Domini 1288 – rogato Gentile Simonicti Notario –
1065 CASTRUM SANCTI BENEDICTI Instrumentum venditionis Duanae, seu Gabellae omnium datiorum, et reddituum Castri Sancti Benedicti, et Portus ipsius spectantium ad Commune Firmi factum per Pacem Rodulphi Sindicum Communis Firmi nomine dicti Communis Iohanni Leonardi Blasij, ac Socios pro uno anno, una cum locatione Gironis, seu Rocchae dicti Castri, et pro fructibus, et redditibus dictae Duanae, seu Gabellae dictus Iohannes dicto Sindico solvere promisit libras 200- Anconitanas, sub terminis prout in eo, de Anno Domini 1291 – rogato Iacobo Nicolai –
1066 CASTRUM SANCTI BENEDICTI Testamentum Marini Varietti de Castro Santi Benedicti, in quo fecit nonnulla Legata, et in eo reliquit haeredem universalem Dominam Catherinam eius uxorem, factum de anno Domini 1435 – rogato Dominico Antonelli Notario de dicto Castro –
1067 CASTRUM SANCTI BENEDICTI Instrumentum Mandati pocurae Civitatis Firmi factae in personam Domini Matthei Marci ad emendum nomine dictae Civitatis ab Ezelino Domini Rogerij de Molliano Procuratore Nobilium Virorum Domini Riczardi Domini Gualterij de Acquaviva, et Iacobuctij Domini Thaddei de Acquaviva procuratorio nomine praedictorum, et Corradi et Rainalductij Filiorum Rainaldi Domini Gualteris totam quartam partem Castri Sancti Benedicti cum Iuribus, et Vassallis etc& De anno Domini 1283 – rogato Ser Giberto Nicolai Notario –
1068 CASTRUM SANCTI BENEDICTI Copia instrumenti quietationis factae per Nobilem Virum Venibene Domini Abbamontis de Esculo Tutorem Georgiuctij Simonicti Domini Georgij de Monte Pasillo Nobili Viro Domino Ugolino Domini Georgij de Monte Pasillo de omni eo, quod ipse tutor, et dictus Georgictius ab eodem petere possit occasione fructuum perceptorum de bonis praedictorum Georgiuctij, et Simonicti et de administratione tutelae, et aliis prout in eo, in quo Instrumento confitetur Castrun Sancti Benedicti ad Algoram iuxta mare pro octava parte spectare ad dictum Georgictium ex successione Dominae Matthiae Matris olim Simonicti Patris dicti Georgictij de anno Domini 1290 – manu Benevenuti de Nursia Notarij – Transumptum manu Iacobi Petri Marci sub anno Domini 1291 –
1069 CASTRUM SANCTI BENEDICTI Jnstrumentum reiterationis venditionis 4.ae partis Castri Sancti Benedicti etc& fact& per Gentilem Domini Alberici Procuratorem Vinciguerrae Domini Albertini de Mercato Domino Mattheo Marci Sindico Firmi etc& reiteratum per Dominum Anselmum Domini Transmundi et Socium etc& sub anno Domini 1280 –rogato Andrea Martini –
1070 CASTRUM SANCTI BENEDICTI Instrumentum Fideiussionis, et promissionis factae per Franciscum Domini Albertini de Monte Pasillo ad petitionem Domini Venimbene Domini Abbamontis de Esculo Domino Iacobo Sindico Communis Firmi pro observatione promissorum in istrumento venditionis factae per Dominum Venibene dicto Sindico de octava parte Castri Sancti Benedicti de Albula sub anno Domini 1291 – rogato Andrea Martini –
1071 CASTRUM SANCTI BENEDICTI Instrumentum mandati procurae factae per Universitatem, Commune, et homines Civitatis Firmi in personam Francisci Domini Suppi ad dicti Communis nomine recipiendum venditionem a Domino Deotegarde Domini Morici de Sancto Flabiano Procuratorem Domini Gualterij de Acquaviva octavae partis de Castri Sancti Benedicti, eiusve Territorij prout in eo factum de anno Domini 1281 – rogato Ser ndrea Notario –
1072 CASTRUM SANCTI BENEDICTI Instrumentum Sententiae condemnatoriae latae per Dominum Bernardum Abbatem Monasterij Montis Majoris Marchiae Anconitanae Civitatis quoque, et Districtus Urbini Rectorem contra Commune, et homines Asculanos ob multa scelera per ipsos homines patrata, et commissa contremando, et comburendo Castra Borempadari, et Mercati deguastando aedificiae eorumdem, ac etiam in debellando Castrum Sancti Benedicti, eosdem Universitatem, et homines condemnando, et pro eis Iohannem eorum Sindicum praesentem in viginti Milibus Marcharum argenti, prout latius in dictae Sententiae instrumento facto sub anno Domini 1280 – rogato Ser Gerio Rainaldi de Arezzo Notario –
1073 CASTRUM SANCTI BENEDICTI Instrumentum mandati procurae factum per Universitatem, Commune, et homines Civitatis Firmi in personam Francisci Domini Suppi ad nomine dicti Communis compromittendum in manibus Potestatis Firmi Arbitri, vel alterius prout ipsi Sindico visum melius fuerit una cum Dominis de Acquaviva, et quibuscunque aliis personis habentibus partem, vel jurisdictionem in homines, et Castrum Sancti Benedicti de Albula etc& factum anno Domini 1280 – rogato Ser Andrea Martini –
1074 CASTRUM SANCTI BENEDICTI Instrumentum mandati procurae Roggerij Rainaldi Domini Transmundi de Sancto Angelo in personam Gilioli Guilielmi Domini Nicolai de Firmo ad dandum, et concedendum Dominae Mabiliae Uxori Roggerij praedicti omnes domos, hortum, et splactium suum in Civitate Firmi, ac petium terrae in Fellonica pro concambio partis contingentis dictae Dominae Mabiliae de Castro Sancti Benedicti de Albula, quam partem dictus Rogerius pro se et procuratorio nomine ipsius Dominae Mabiliae vendidit Communi Firmi de anno Domini 1284 – manus Ser Matthei Angeli de Sancto Angelo –
1075 CASTRUM SANCTI BENEDICTI Instrumentum sumptus cuiusdam mandati procurae factae per Dominum Gualterium de Acquaviva, et Dominam Isabellam eius Uxorem in personam Deutegardis Morici ad nominibus eorumdem vendendum Civitati Firmi, seu eius Sindico octavam partem Castri Sancti Benedicti etc& et contractum ad sensum, et voluntatem eorumdem faciendum et ad recipiendum 1/m libras Ravennantentias seu Anconitanas pro pretio dictae octavae partis et de receptis quietandum etc& Sub anno Domini 1281 – rogato Mattheo Antonij. De sumptu vero rogato Iacobo Domini Gentilis –
1076 CASTRUM SANCTI BENEDICTI Instrumentum ratificationis factae per Dominam Floredemontem Uxorem Gilioli Guilielmi Domini Nicolai de Firmo, de venditione facta per dictum Giliolum eius Virum Roggerio Rainaldi Domini Transmundi de Sancto Angelo de domibus, horto, et splactio in Civitate Firmi, et possessione in Fellonica pro concambio partis Castri Sancti Benedicti de Albula contingentis Dominae Mabiliae uxori dicti Roggerij Communi Firmi venditae per ipsum Roggerium de anno Domini 1282 –manu Metthei Angeli de Sancto Angelo –
1077 CASTRUM SANCTI BENEDICTI Instrumentum mandati procurae fact& per Universitatem, Commune, et homines Civitatis Firmi in personam Domini Matthei Morici Firmani ad dicti Communis nomine recipiendum in quocunque venditiones, cessiones, submissiones, obligationes, pacta et alia de Castro Sancti Benedicti de Albula, cum jurisdictionibus, juribus etc& ipsi Castro, vel ad venditores pertinentibus, nec non ad dicti Communis nomine recipiendum a Domino Anselmo Domini Transmundi, et Sociis ratificationem venditionis jam factae eidem Procuratori nomine Communis de dictis juribus Castri Sancti Benedicti , ac de aliis in dicto Procurare Mandato sub anno Domini 1280 –rogato SerAndrea Martini –
1078 CASTRUM SANCTI BENEDICTI Instrumentum ratificationis venditionis factae de 4.ta parte totius Castri Sancti Benedicti pro indiviso per Dominum Ezelinum de Molliano vendita Universitati, et Communi Firmi, et pro eo Mattheo Marci Sindico dicti Communis per Rainaldum et Corradum filios Domini Rainaldi de Acquaviva, prout latius in dicto ratificationis instrumento facto sub anno Domini 1287 –tempore Honorij Papae IIII – rogato Gentile Siminicti –
1079 CASTRUM SANCTI BENEDICTI Instrumentum ratificationis factae inter Dominum Mattheum Marci Sindicum Communis Firmi acceptantem ex una, et Anselmum Domini Transmundi de Borempaduro, et Bernarductium de eodem Castro pro se, et Friderico eius Fratre ac Gentilem Domini Alberici Procuratore Domini Vinciguerrae Domini Albertino de Mercato ex altera, de venditionibus factis per eos dicto Sindico de Castro Sancti Benedicti cum Fideiussonibus inibi espressis de anno Domini 1280 – die 27- Iulij, tempore Nicolae Papae V.ti – manu SerAndreae Martini –
1080 CASTRUM SANCTI BENEDICTI Instrumentum pactorum, et promissionum initarum, et factarum inter Dominum Mattheum Marci Sindicum Communis Firmi, et Dominum Andelmum Domini Transmundi, et Berarductium nomine Guilielmi pro se, et nomine Friderici sui Fratris in venditione facta per ipsos dicto Domino Mattheo de quarta parte Castri Sancti Benedicti de anno Domini 1280 –
1081 CASTRUM SANCTI BENEDICTI Instrumentum ratificationis factae inter Dominum Mattheum Marci Sindicum Communis Firmi ex una, et Dominum Anselmum de Borempaduro, et Berarductium Guilielmi de eodem Castro pro se, et nomine Friderici sui Fratris de venditione jam facta dicto Sindico per eos de quarta parte totius Castri Sancti Benedicti pro quibus venditoribus existere Fideiussoribus Gilbertus Domini Suppi, et Benedictus Roggerij de Sancto Benedicto, et Andreas, ac Alebrandinus Rainaldi de Castro Sancti Andreae de anno Domini 1280 – die 27 Iulij, tempore Nicolai PapaeIII – manu Ser Andreae Martini –
1082 CASTRUM SANCTI BENEDICTI Instrumentum Fideiussionis factae per Nobilem Virum Dominum Gaulterium Domini Rainaldi de Brunforte, ad preces Domini Venibeni Domini Abbamontis de Esculo Domino Iacobo Sindico Communis Firmi pro observatione promissorum in Istrumento venditionis factae per dictum Venibenem dicto Sindico de octava parte Sancti Benedicti de Albula sub anno Domini 1291 – nomine Georgictij Simonicti de Monte Pasillo.
1083 CASTRIUM SANCTI BENEDICTI Copia cuiusdam sententiae latae per Rev.erendissimum Patrem Fratrem Iacobum de Marchia Ordinis Minorum de observantia inter homines Castri Sancti Benedicti Comitatus Firmi, et homines Montis Prandoni Comitatus Asculi super confinibus dictorum locorum. Sub anno Domini 1463 –
1084 CASTRUM SANCTI BENEDICTI Duo Instrumenta unum cessionis Pascuorum fact& per Commune Castri Sancti Benedicti seu eius Sindicos ad favorem Communis Civitatis Firmi de Anno Domini 1558 aliud vero Mandati Procurae factae ad faciendam cessionem praedictam. De anno Domini 1558 –
1085 CASTRUM SANCTI BENEDICTI Licentia restituendi denarios, ac res per Jacobum Justini Civem Firmi ablatas Thomae dicto Deutaleve Civi Asculano ob transitum cum dictis rebus per Castrum S. Benedicti –
1086 CASTRUM SANCTI BENEDICTI Literae in forma Brevis Sanctissimi Domini Innocentis Papae Octavi directae Gubernatori Marchiae commettendo eisdem, ut diligenter se informet de nova structura Castri S. Benedicti fabricanda per Firmanos et quatenus aliis non praejudicet licentiam concedat faciendi et diruendi respective relicta Arce ex Causis prout in eis Sub Data Romae 17- X.bris 1491 –
1087 CASTRUM SANCTI BENEDICTI Instrumentum sumptus cuiusdam mandati procurae factum per Dominum Gualterium de Acquaviva, et Dominam Isabellam eius Uxorem Dominos octavae partis Castri Sancti Benedicti, eiusve Territorij, iurium, actionum, et Vassallorum, prout latius in eo in personam Deutegardis Syri Morici ad nominibus eorumdem dictam 8.am partem cum juribus suis Sindico, et Sindicis Civitatis Firmi vendendum, et contractandum, ad sensum, et voluntatem eorumdem faciendum, et ad recipiendum mille librarum Ravennatensium et Anconitanarum pro precio dictae octavae partis, et jurium praedictorum etc&. Sub anno Domini 1281 –
1088 CASTRUM SANCTI BENEDICTI Instrumentum mandati Domini Rogerij Rainaldi Domini Transmundi de Sancto Angelo in personam Gilioli Guilielmi Domini Nicolai de Firmo ad dandum, et tradendum Petro Iohannis Petri Martini Procuratori Dominae Mabiliae Uxoris ipsius Roggerij domus suas, hortum, et splactium in Civitate Firmi, et possessionem in Fellonica pro concambio partis Castri Sancti Benedicti ipsi Dominae Mabiliae contingenti, quam partem dicti Castri dictus Rogerius pro se, et proprio nomine dictae Dominae Mabiliae suae Uxoris vendidit Communi Firmi pretio 600- librarum Vulterranarum Anconitanarum de anno 1284 – manu Matthei Angeli Notarij –
1089 CASTRUM SANCTI BENEDICTI Instrumentum mandati procurae factum per Universitatem Firmi in personam Francisci Domini Suppi ad nomine dicti Communis, et pro eo petendum, et recipiendum a Domino Mattheo Manci donationem, venditionem, et contractum, prout ipsi Sindico placuerit a Domino Anselmo Domini Transmundi, et Bararductio Domini Guilielmi, et aliis prout in dicto jnstrumento de Castro Sancti Benedicti, vassallis, iuribus etc& prout in illo de anno Domini 1280 –rogato Domino Andrea Martini –
1090 CASTRUM SANCTI BENEDICTI Instrumentum mandati procurae factum per Vinceguerram de Mercato in personam Gentilis de Turri Palmarum, ad ipsius Viceguerrae nomine et pro eo vendendum, et alienandum Sindico Firmi jura quae habet in Castro S.ti Benedicti, ac ad alia prout latius in eo sub Anno Domini 1280 –
1091 CASTRUM SANCTI BENEDICTI Instrumentum ratificationis factae per Iohannem filium Domini Venibene de Abbamontis de Esculo Virum Dominae Annae Felicis olim Georgij de Monte Pasillo, et Dominae Mathildae quondam de Acquaviva ad instantiam Domini Iacobi Domini Andreae Sindici Communis Firmi de venditione 8.ae partis Castri Sancti Benedicti de Albula praedicto Sindico per dictum Venibenem, ac etiam de consensu praestito per dictam Dominam Annam Felicem eius uxorem de anno Domini 1291 –
1092 CASTRUM SANCTI BENEDICTI Duo Instrumenta Mandati Dominae Mabiliae Uxoris Rogerij Raindaldi Domini Transmundi de Sancto Angelo in personam Petri Iohannis Martini de Firmo ad recipiendum a Giliolo Guilielmi Domini Nicolai de Firmo Procuratore Roggerij praedicti concessionem et traditionem de domibus, horto, et splactio ipsius Rogerij in Civitate Firmi, et una petia terrae in Territorio dictae Civitatis in cambium partis ipsi Dominae contingentis de Castro Sancti Benedicti, et de Juribus, Vassallis etc& quam portionem dictus Roggerius procuratorio nomine dictae Dominae vendidit Communi Firmi pretio 600 librarum Ravennatensium anno 1284 – rogato Mattheo Angeli de Sancto Angelo –
1093 CASTRUM SANCTI BENEDICTI Instrumentum permutationis factae per Giliolum Guilielmi Domini Nicolai de Firmo Procuratorem Roggerij Rainaldi Domini Transmundi de Sancto Angelo Petro Iohannis Petri Martini de dicto Castro Procuratori Dominae Mabiliae uxoris dicti Roggerij de omnibus domibus, horto etc& positis in Civitate Firmi, et possessione posita in Fellonica pro concambio partis contingentis praedictae Dominae de Castro Sancti Benedicti vendito Communi Firmi a dicto Roggerio pro se, et procuratorio nomine dictae Dominae Mabiliae de anno Domini 1284 – rogato Mattheo Angeli de S. Angelo Notario –
1094 CASTRUM SANCTI BENEDICTI Instrumentum mandati procurae factum per Universitatem Civitatis Firmi in personas Dominorum Iacobi Domini Andreae de Rusticis, et Iacobi Massonis in solidum ad nominibus quibus supra emendum e Domino Venibene Domini Abbamontis de Asculo pro se, ac commissario nomine Simonicti Domini Georgij de Monte Pasillo, et tutorio nomine Georgiuctij filii quondam Domini Simonicti in solidum, et principaliter 8.am partem totius Castri Sancti Benedicti de Albula, ac omnia jura in eo habentia, fact& sub anno Domini 1291 – rogato Ser Andrea Martini – Vide num. 69 – 228 – 236 – 240 – 245 – 690- 699 – 857 et vide jura Montis Pasilli –
1095 FIRMUM Instrumentum, seu contractus promissionum cum juramentum factum per homines in eis nominatos, videlicet Castrorum Campori, Massae, Sancti Angeli, Mogliani et Lauri, inter quos quidam nominatur Bernardus de Montecucco Sindicis, et hominibus Communis Firmi, ac Domino Raynerio Zeno Potestati dictae Civitatis, de parendo mandatis eiusdam Domini Potestatis, et habendo amicos pro amiciis etc& una cun jnstrumentis procuratorum factarum per Commune Firmi in personam nominatorum, et jnstrumenti receptionum ad Cittadiniam dictae Civitatis Firmi Nobilium in eis nominatarum sub rogitu Corradi Notarij anno Domini 1252 –
1096 FIRMUM Liber Instrumentorum receptionis diversorum Nobilium, et aliorum de Comitatu Firmi ad Cittadiniam Civitatis Firmi, inter quos in dicto libro foli undecimo, reperitur quidam nomine Barilis de Macriano etc& De anno Domini 1252 – rogato Bernardo de Brusegadis –
1097 FIRMUM Breve Confirmationis omnium Statutorum, et Privilegiorum Communis Civitatis Firmi per Adrianum Papam Sextum die X Augusti anno Domini 1523 – Pontificatus anno primo –
1098 FIRMUM, seu SENOGALLIEN Privilegium Friderici Secundi Jmperatoris concessum Corradutio Stirleto filio quondamCorradi de Gottebuld de Senogallien et Callen Comitatibus, et Contrada Massae, cum Castris Montis Sicci, Nidi Austoris, et aliis prout in eo de anno Domini 1243 – Sub Data in Castris in obsidione Viterbij –
1099 FIRMUM, seu SENOGALLIEN Privilegium Percivallis de Auria Marchiae Anconitanae, Ducatus Spoleti etc& pro Friderico Secundo Imperatore Vicarij Generalis, quo confirmat Privilegium supradicti Friderici Jmperatoris concessum Corradutio de Stirleti etc& prout superiori num. 1098, et concedit eidem Corradutio, ultra supradicta Castra, Castrum Farneti de Comitatu Senogalliense. Data anno Domini 1249 – in Civitate Esij –
1100 FIRMUM, seu MONASTERIUM BEATI MARTINI de TESINO Privilegium Henrici Sexti Romanorum Jmperatorem super concessione, ac confirmatione Jurium Monasterij Beati Martini de Tesino, eiusve Abbatum, et Successorum. Sub Datum anno Jncarnationis Dominicae 1193 –
1101 FIRMUM pro RIVERIA MARIS Transumptum Privilegij Rainerij Cardinalis S. R. E. in Cosmedin in Anconitana Marchia Vicem Domini Papae Gerentis Concessi Communi Firmi postquam abiecto iugo tirannicae servitutis rediit ad fidelitatem Ecclesiae, super Riveria Maris, et confirmatione Privilegiorum, et promissione de manutenendo jura Civitatis, et Ecclesiae Firmanae etc& cum concessione Castrorum Turris Palmarum cum toto aedificio etc& ibidem facto per Ministros depositi Friderici, ac Girone Gruptarum ad Mare, Castro Morischi, et aliis etc& ac licentia restituendi, seu reimponendi Castrum quoddam Ecclesia Firmanae dirutum etc&, una cum concessione facultatis, videlicet, quod nullus Civis Firmanus trahatur ad primas causas Civiles coram Potestate Civitatis etc& sub Datum apud Esium anno 1248 –
1102 FIRMUM, COSIGNANUM Instrumentum conventionis promissorum, pactorum et capitulorum factorum et initorum hinc et inde inter Universitatem, Commune, et homines Civitatis Firmi ex una, et Universitate, Commune et homines Cosignani ex altera et pro eis eorum Sindici, et Procuratoribus, videlicet, pro parte dictis Communis Cosignani – Vico Cicharelli pro parte Communis Firmi Paci de dicta Civitate Firmi, factum sub anno Domini 1387 –
1103 FIRMUM et super RIVERIA MARIS Transumptum Privilegij concessi per Robertum de Castglion Sacri Imperij in Marchia Vicarij Generalis Universitati Civitatis Firmanae super confirmatione Provilegij de Riveria Maris concessum per Fridericum Secundum Jmperatorem. Datum apus flumen Tennae anno Domini 1242 –
1104 FIRMUM Privilegium concessionis Nundinarum de mense Augusti quolibet, et in perpetuo fiendarum inchoandarum octo diebus ante Festum Assumptionis Beatae Mariae Virginis, duraturum per unum Mensem concessarum Universitati Civitatis Firmanae per Revd.um Aldovrandinum Terrarum, et Provinciarum Romanae Ecclesiae Legatum, et Vicarium Generalem tempore Innocentij Papae 6.ti – Pontificatus anno Sexto –
1105 FIRMUM Bulla Bonifatij Papae Noni Vicariatus concessi Civitatis Firmi de ipsa Civitate, Castris Comitatus, et Terris recommandatis in temporalibus tantum per quinque annos cum authoritate percipiendi omnes fructus, redditus, proventus et emolumenta etc& in usum publicum convertendi Sub Data Romae apud Sanctum Petrum Pontificatus anno primo –
1106 FIRMUM Bulla Bonifatij Papae Noni facta Communi Firmi pro concessione Vicariatus supradicti per duodecim annos cum mero, et mixto imperio etc& prout in ea praemisso prius juramento secundum formam inibi espressa. Data Perusij pontif. eiusdem anno 4.to –
1107 FIRMUM Instrumentum quietationis factae per Ser Puctium Blasij de S. Iusto nomine, et vice Domini Petri Guttulae de Caeta March. Anconitanae Tjhesaurarij pro Domino Nostro Papa Marchetto Paccharono de Firmo, ac aliis hominibus de eodem prout latius in eo de 750- florenis auri eiusdem mutuatis, et per praefactum Puctium nomine quo supra ab eiusdem receptis prout latius in dicto quietationis instrumento facto sub anno Domini 1366 – rogato Gratiano de Luccha –
1108 FIRMUM Instrumentum Scindacatus Civitatis Firmi in personam Domini Angeli Bernardi ad comparendum in Curia Domini Bandini de Bandinis de Senis Generalem Scindacatum in Prov. Marchiae Anconitanae, et petentem cassari processus formatos contra Civitatem ex eo, quia non signavit et per quindecim dies ante finem Officij Domini Philippi Roscioli de Egubio Potestatis Civitatis Firmi publicatum manu Ser Nardi Ser Corradi de Antonio, de anno Domini 1373 –
1109 FIRMUM Literae responsionis Regis Aragoniae, et uriusque Siciliae Litteris Sanctissimi Domini Nostri Papae ipsi Regi directis ad instantiam Civitatis Firmanae super amotione quarundam Repraesaliarum concessarum cuidam Colae Antonelli de Aquila contra Firmanos. Sub Data Neapolim in Castello novo die 19 octobris 1455 –
1110 FIRMUM Instrumentum Sententiae absolutionis a censuris etc& latae per Revd.mos Orlandum Nolanum Revd.mi Legati Marchiae Locumtenentem, et Laurentium Clausinum Episcopos, una cum Breve, et Commissione Alexandri Papae 6.ti in eis facta ad favorem Bernardini Adae Gabrielis Crisostomi et Complicum de Firmo, ob necem per eos illatam in personam quondam R.mi Iohannis Baptistae de Capranica Episcopi Firmani etc& Sub anno Domini 1493 – rogato Carbone de Macerata –
1111 FIRMUM Bulla Sanctissimi Domini Nostri Gregorij Papae undecimi mandantis per eam Petro Episcopo Oxomen& Provinciae Marchiae Rectori quatenus solvere facere per Thesaurarium illis Civibus Firmanis, qui domos habebant in Girofalco pensiones ipsarum, ex quo per Officiales Ecclesiae detinebant& de mandato Episcopi Sabinensi olim Legati sub Data Avenioni Cal. Maij Pontificatus eiusdem anno Secundo –
1112 FIRMUM Pronuncia de datione, seu concessione termini dati per Egidium Iudicem Ordinarium Communis Firmi Rainaldo Michaelis Sindico Communis Firmi nomine ipsius ad opponendum contra jnstrumentum ostensum a Bonioanne etc& de anno Domini 1251 – rogato Angelo Corradi Notario –
1113 FIRMUM Requisitio, seu monitio facta per Dominum Thebaldum Paschalis de Ripatransona Praepositum Plebaniae Sanctorum Rustici, et Benigni, ac aliis Clericis sub tenore etc& prout in ea rogato Masseo Notario de anno Domini 1258 – tempore Alexandri Papae IIII –
1114 FIRMUM Instrumenum, sive proposita, una cum consulta de super facta in Consilio Civitatis Senensis tenoris prout in ea pro Domino Blasio de Tholomeis de dicta Civitate Senen electo Potestate Civitatis Firmanae factum sub anno Domini 1387 – rogato Andrea Iusti –
1115 FIRMUM Literae Re.mi Simonis Cardinalis Legati receptionis librarum 307- Vulterranarum Ravennatensium a Iohanne Alexandri, et Petro Marcellini Civibus Firmanis ad computum 1350- impositorum Civitati pro Talia militum. Sub Datum Auximi Pontificatus Clementis IIII Pontificis Maximi anno 2.do –
1116 FIRMUM, FABRIANUM Instrumentum sumptus quietationis factae per Ser Ramesinum de Ramesinis de Faventia Reverendissimi Domini Americi pro Camera Apostolica Thesaurarij Locumtenentem Iohanni Roscioli de Fabriano Nomine Communis Fabriani de Ducatis 340- auri ex causa prout in eo factum sub anno Domini 1362 –
1117 FIRMUM Bulla Sanctissimi Domini Nostri Clementis ……. absolutionis concessae Civibus Firmanis ob offensiones erga eum, et Ecclesiam factas. Sub Data Viterbij 4.to Nonas Maj Pontificatus eiusdem anno quarto –
1118 FIRMUM Copia litterarum, seu responsionis nomine Communis Firmi Magnificiis Dominis Anzianis, Regiminibus, et Consilio Civitatis Anconae quibusdam Litteris prius emanatis per eosdem Magnificos Dominos Priores Populi Civitatis Firmi tenoris prout in eis etc& .
1119 FIRMUM Bulla Clementis Papae IIII directa Potestati, Universitati, et Communi Firmano, qua eis praecipit, ut non adhereant ullo modo Manfredo quondam Principi Tarentino manifesto Ecclesia Romanae persecutori, et ipsius Fautoribus, sed quamprimum redeant ad Fidem, et devotionem S. R. E. etc& Sub poena privationis Episcopatus, dignitatis, et omnium privilegiorum a quoquam sibi concessorum. Data Perusij Pontificatus eiusdem anno primo –
1120 FIRMUM Privilegium remissionis factae Communi Firmano per Guilielmum Cardinalem Sancti Angeli Vicarium Generalem de Florenis 150- debitis prout gabella grani conducti ad Civitatem de Terris Ecclesiae sub Data Bononiae IIII Calen. Augusti Pontificatus Gregorij XI – anno 5.to –
1121 FIRMUM Instrumentum promissionis 225- librarum Ravennatensium factum per Iacobum Thomae Gualterij, Simonictum Boniohannis, et Socios priores Civitatis Firmi Dattelo Domini Moysi, ac aliis Haebreis ex causa mutui prout latius in eo Sub anno Domini 1305 –
1122 FIRMUM Instrumentum mandati procurae factum per Commune Firmi in personas Pacis, et Cicchi Thomassuctij de Firmo ad causas active, et passive sub anno Domini 1386 – rogato Cola Vannis –
1123 FIRMUM Literae sub plumbo Gregorij Papae Noni praecipientis Potestati, et Populo Firmano, ut sub poena mille marcharum argenti conveniant cum omnibus viribus Civitatis Fulginij, ubi adunabitur exercitus contra Tudertinos in obsidione Castri Loniani. Datae Viterbij Pontificatus eiusdem anno XI.o –
1124 FIRMUM Literae sub plumbo Innocentij IIII mandantis Petro Sancti Georgij ad velum aureum Cardinali Legato, ut Communitatem Firmanam in possessione Villarum, et Castrorum, de quibus fuerunt ab Adversariis spoliati reponat, sub Datae Mediolani XVCalendas Augusti Pontificatus anno nono –
1125 FIRMUM Mandatum Capituli Canonicorum Firmanorum in personam Domini Antonij Aceti, et Domini Matthei Magistri Philippi in causa Dioecesis cum Episcopo Maceratensi et Recanatensi de anno Domini 1372 – manu Pauli Bartholomei de Amandula Notarij .
1126 FIRMUM Instrumentum dationi Litterarum electionis Capitaniae Civitatis Firmanae per Paulum Balluctij de Firmo nomine Dominorum Priorium etc& Nobili Viro Gasparo Martini de Perusio Capitaneo electo, una cum eius acceptatione anno Domini 1391 –
1127 FIRMUM Literae absolutionis a censuris, et aliis poenis concessae per Sanctissimum Dominum Nostrum Bonifatium Universitati, et communi Firmi, ac complicibus in eis nominatis ob delicta per eos commissa etc& Datae Pontificatus eiusdem anno 7.mo –
1128 FIRMUM SENAE Literae Communis Senarum directae Communi Firmano, in quibus continebatur Dominum Civolum Provenzani Civem Senensem olim Potestatem Firmi vi, et violentia fecisse quietationem compedibus colligatus in Civitate Firmi, et propterea dictam quietationem nullius valoris esse – sub Datae prima Iunij 1303 –
1129 FIRMUM Mandatum Civitatis Firmi in personam Lucae Iacobuctij Iannicti ad recipiendum Pallia nomine Communis Firmi, et Episcopi Firmani a Sindicis Terrararum Ripaetransonis, Montis Rubiani, Montis Sanctae Mariae in Georgio, et Montis Causarij De anno Domini 1356 – manu Ser Vannis Dominici Servidei de Firmo Notarij – praesente inter alios Egidio Trasmundi Cimini –
1130 FIRMUM Literae Angelici Episcopi Albanensi in Italia pro S. Rom. Eccl. Vicarij Generalis directae Rectori Provin. Marchiae, quatenus si ei videatur Iudicem appellationum Civitatis Firmi habere concedat prout hactenus observatum fuit. Datae Bononiae Pontificatus Urbani Papae Quinti anno octavo –
1131 FIRMUM Literae sub plumbo Alexandri Papae IIII praecipientis Communi Firmano sub poena mille librarum, ne aliquos Nuntios Manfredi (qui Princeps dicitur) Adversarij Ecclesiae recipiat. Sub Datum Viterbij Pontificatus eiusdem anno 3.o –
1132 FIRMUM Literae Urbani Quinti Pontificis directae Communi Firmano, ut Henrico Ep.o Brixiensi Prov. March. Ancon. in spiritualibus Rectori Generali earum ostensori plenam adhiberet fidem sub data Viterbi Pontificatus anno V.to –
1133 FIRMUM Literae Urbani V.ti Papae directae Civitati Firmi ad favorem Nobilis Viri Ademari de Agrifolio Domini de Tudello, et de fonte militis Lemovicensi Provinciae Rectoris sub Data Viterbij Pontificatus eiusdem anno quinto –
1134 FIRMUM Literae Bonifatij Papae Noni mandantis Civitati Firmanae quatenus taliam Civitati, et aliis Terris suo gubernio commissis contingentem Antonio de Pando Provinciae Marchiae Thesaurario sine dilatione persolvat pro solutione gentium Armorum in Provincia Marchiae. Data Reate Pontificatus anno primo –
1135 FIRMUM Nomina omnium hominum, qui debent solvere collectas positas per Pacinum et Petrum Iohannis sub anno Domini 1254 – etc& –
1136 FIRMUM Breve Sanctissimi Domini Nostri Innocentij Octavi super confirmatione Statutorum, et Privilegiorum Universitatis, et Communis Firmani concessum anno Domini 1486 – Pontificatus eiusdem anno Secundo –
1137 FIRMUM Exceptiones factae pro parte Communis Firmi contra libellum productum per procuratorem Domini Hannibalis Domini Transmundi –
1138 FIRMUM Exceptiones factae, et appositae per Mattheum Gentilis Sindicum Firmi contra sententiam, et quaedam Instrumenta producta per Petrum Rubeum coram Magnifico Ioanne Auditore etc& tenoris prout in eis –
1139 FIRMUM Literae Bonifatij Papae Noni directae Civitati Firmi commendantis fidelitatem dictae Civitatis propter honorem, auxilium, et favorem exhibitos Andreae Thomacello Germano ipsius, et hortantis eam ut continuare velit etc& Sub Data Romae Pontificatus eiusedem anno 2.do –
1140 FIRMUM Instrumentum venditionis factum per Magistrum Gualterium Petri Gentili Praeposito Sindico Communis Firmi de petio terrae pro pretio 25 solidorum factaum sub anno Domini 1254 – rogato Orlandino Notario –
1141 FIRMUM Bulla remissionis et restitutionis factae per Sanctissimum Dominum Nostrum Nicolaum Papam Tertium, Universitati, et hominibus Civitatis Firmanae ob injuras, damna, et offensas hominibus Castri Montis Sancti Petri per eos illatas, propter quas fuerunt condemnati, et Castri Turris Palmarum, Marani, Gruptarum ad Mare, Montis Falconis, et Morisci occasione praedicta perdiderunt, quae Castra eidem Civitati prout in dictis Litteris restituantur Sub Pontificatus eiusdem anno 2.do –
1142 FIRMUM Littera Guilliermi Cardinalis Sancti Angeli in Italia Vicarij Generalis directa Rectori, et Thesaurario Provinciae Marchiae mandantis quatenus super concessione Communi Firmi facta per Rev.mum Dominum Petrum Cardinalem tituli Sanctae Mariae in Transtiberim in Officio Vicaritus eius precessorem super reductione XII denariorum pro libra extimationis mercium, et unius florenus auri cum demidio pro quolibet milliari oleii nihil innovent sub data Bononiae IIII Cal. Augusti. Pontificatus Gregorij XI anno V.to –
1143 FIRMUM Indultum Nicolai Cardinalis Episcopi Tusculani concessum de Mandato Domini Urbani Papae V.ti omnibus Dioecesanis Firmanis eligen& confessorem eorum, et cuiusque ipsorum arbitrio, qui plenam remissionem omnium peccatorum concedere valeret in mortis articulo ex causa pesti – Sub Data Avenioni die III Iulij 1363 – Pontif. Urbani V.ti – anno primo –
1144 FIRMUM Literae executuriales una cum sententia facta in partibus ad instantiam Luciani Cole de Firmo in causa quam habuit super Canonicatu, et Praebendis Terami, prout latius in dictis Litteris concessis Domino Luciano per Innocentium Papam 8.um – anno Domini 1489 – rogato Paulo de Carellis Notario –
1145 FIRMUM Literae patentes concessionis annuae pensionis sex florenorum monetae super fructibus perpetuae Cappellaniae ad Altare Sancti Iohannis Evangelistae situm in Parrochiali Ecclesia Sancti Martini Esculani concessum per Dominum Sixtum Papam 4.um R.do Domino Luciano Cole Prebitero Firmano anno Domini 1483 –
1146 FIRMUM Literae patentes in forma Bullae Alexandri Papae 4.ti directae Potestati, Communi, et hominibus Firmi, in quibus eisdem praecipitur, ut infra mensem confederationes cum nonnullis Communitatibus, et Nobilibus Marchiae Anconitanae initas, et juramento firmatas in manifestum ipsius Ecclesiae praejudicium, et non modicum lesionem eius jurium dissolvere, et revocare procurent, nec non juramenta Fidelitatis coram Nobili Viro Hannibaldo eius Nepote, et Marchiae Rectore renovare curent prout latius in eis Pontificatus eiusdem anno 4.to –
1147 FIRMUM Letterae, seu Commissio absolutionis excommunicationis hominum Civitatis Firmanae ex quo adhaeserunt quondam Principi Tarentino, et Nuntiis eius, auxilium, et consilium praestiterunt Rebellibus Sanctae Matris Ecclesiae factae per Reverendissimum Dominum Simonem tituli Sancti Martini Presbiterum Cardinalem, et Apostolicae Sedis Legatum, directae Priori Ecclesiae Sancti Salvatoris de Firmo, Pontificatus Domini Urbani Papae 4.ti anno 4.to –
1148 FIRMUM Bulla Bonifatij Papae Noni directa Prioribus, et Populo Civitatis Firmanae pro Reverendum Patrem Fratrem Augustinum Nuntium pro parte dictae Civitatis ad eundem Pontificem missum, et earumdem Literrarum latorem in quibus denotat Andream Summi Pontificis Germanum quamprimum ad Marchiam venturum, quo adveniente illico ad Civitatem Firmi accedet, et quae necessaria fuerint praeparabit etc& Datae Romae Pontificatus eiusdem anno septimo –
1149 FIRMUM Bulla Eugenij Papae 4.ti absolventis Civitatem Firmi, eiusque Comitatum, et Districtum a quibusdam excessibus, et praecipue a motu inconsulto facto in Civitate, in quo caeperant arma mandatis Gubernatoris dissentiendo, cum restitutione ad pristinum Comitatum Sub data Romae anno Domini 1402 – Pontificatus anno 2.do –
1150 FIRMUM Instrumentum procurationis factum per Revd.um Dominum Petrum Gasconis Creditorem florenorum 100- auri Communis Firmi in personam Domini Neapolionis de Tibertis ad dicti creditoris nomine exigendum quantitatem praedictam a dicto Commune, vel ab aliis eius nomine, et quietandum etc& de anno Domini 1337 – rogato Barnabeo de Camerino –
1151 FIRMUM Literae patentes in forma Bullae Bonifatij Papae noni directae Potestatibus, Rectoribus, et Gubernatoribus Provinciae Marchiae, ut Populum, et Commune, singularesque personas Civitatis Firmanae sicut fideles Sedis Apostolicae benigne recipiant, et pertractent etc& Datae Romae Pontif. eiusdem anno p.mo –
1152 FIRMUM, IADRA Instrumentum transactioni et concordiae factum inter Colaum Iacobuctij de Firmo Procuratorem Firmi ex una, et Georgium Filium et haeredem Domini Thomassi Benedicti de Mattaferris de Civitate Iadrae ex altera super lite mota per praedictum Georgium dicto Communi Firmi occasione 1800- Ducatorum auri, quod dictum Commune praedicto quondam Thommasio dicti Georgij Patri debebat prout latius in dicto Instrumento de Anno Domini 1367 – rogato Vanne Belardini de Firmi notario –
1153 FIRMUM Sumptus, sive Copia cuisdam appalletionis interpositae pro parte Universitatis Firmanae per Fridericun Iohannis Civem, et Sindicum predicatae Civitatis coram Domino Antonio de Monte Falcho in Marchia Generali, ac quadam sententia per eundem Generalem contra dictum Commune lata De anno Domini 1279 – rogato Bonaccursio Bartholomei –
1154 FIRMUM Sententia lata per Dominum Martinum Judicem Domini Guidonis Thebaldi Civitatis Firmi Potestatis inter Petrum, et Iohannem Martini de Sancto Angelo, et Dominum Iohannem Priorem Sancti Salvatoris nomine dictae suae Ecclesiae ex alia tenoris prout in ea lata sub anno Domini 1210 – rogato Ser Gerardo Notario –
1155 FIRMUM Instrumentum quietationis factae per Dominum Andream Thomacellum Militem Rectorem Provinciae Marchiae pro San. Rom. Eccl. Domino Deutaleve Colae Oratori Civitatis Firmi de 3/m Ducatorum quod dicta Civitas tenebatur Camerae pro censu Vicariatus secundi anni concessi eidem Civitati per Bonifatium Papam Nonum solvere. De anno Domini 1392 – rogato SerDominico Antonij Io. Helvetij de Firmo. –
1156 FIRMUM Literae patentes Anglici Episcopi Albanensi Vicarij Generalis notificantes auctoritatem sibi concessam ab Urbano Papa V.to per Bullam sub Data Romae 18 Decembris 1370 – Pontificatus eiusdem anno nono, publicatae manu Ser Vincentij Ferrandi –
1157 FIRMUM Transumptum Bullae Bonifatij Papae Noni auctoritatis concessae Venerabili Fratri Petro Archiepiscopo Ladrensi reformatori, et Vice Rectori Provinciae Marchiae. Sub Data Romae XV Cal. Augusti Pontificatus eiusdem anno 7.mo Publicatum per Ser Vannem quondam Puctij de Firmo, et alios prout in eo –
1158 FIRMUM Instrumentum quietationis 900- Ducatorum per Iohannem Magistri Thomae Creditorem in dicta summa vigore duorum instrumentorum manu Ser Vannis Puctij, factum Communi Firmi sub anno Domini 1431 – rogato Iohannie Antonij de Firmo –
1159 FIRMUM Instrumentum quietationis factae per Fratrem Neapolionem de Tibertis Ordinis Sancti Iohannis Hierosolimitani Procuratorem Revd.mi Domini Petri Gasconis Fratri Iohanni de Argentis nomine Magnifici Mercenarij de Monte Viridi Conservatoris Firmi de Florenis 100- auri per dictum Commune debitis Domino Bernardo de Piano Rectori, et Arnulpho Marcellini Thesaurario ratione stipendiorum pro Officio Collateraliae de anno Domini 1337 – manu Ser Francisci quondam Magistri Thommasij de Tolentino –
1160 FIRMUM Literae Francischi Foschari Ducis Venetiarum directae Mgnificis Dominis Prioribus Civitatis Firmi ad favorem nonnullorum Mercatorum Veronensium pro exigenda quadam quantitate denariorum a quibusdam Mercatoribus Florentinis commorantibus in Civitate Firmi. Sub anno Domini 1433 – die 18 Aprilis –
1161 MOLLIANUM, FIRMUM Instrumentum quietationis 3/m florenorum fact& per Loctum Iacobi de Monte Sanctae in Cassiano, et Ser Bartholomeum Tani de Sagnano Imolensis Dioecesis nomine Camerae Apostolicae, et Domini Baschi, et Iulij Locumtenenti et Thesaurarij respective pro S. R. E. in Italia Universitati, et Communi Firmi pro emptione bonorum quomdam Gentilis de Mogliano, ac aliis causis, prout in eo, sub anno Domini 1357 – rogato Ser Thomae.
1162 FIRMUM Instrumentum quietationis, et locationis respectivae factaum per Dominum Lucianum Cole de Firmo Rectorem Sancti Thomae, et Sancti Silvestri ruralium Ecclesiarum, ac sine cura in Plebe Sancti Pauli de Civitanova Domino Francisco de Carlenarijs de dicta Terra de fructibus perceptis usque in diem praesentis Instrumenti quietationis et locationis ut supra pro tribus annis incaeptis, prout in dicto Instrumento, et pro responsione, et solutione florenorum viginti unius pro quolibet Anno etc& de anno Domini 1491 – rogato Ser Petro Domini Gregorij de Girarductijs de Parma –
1163 FIRMUM Proposita facta in publico Consilio Communis Firmi per Dominum Bonattarum Potestatem super Pignoribus Magistri Alberti de Collina a Communi Firmi acceptis pro homidicio, unde fuit accusatus, utrum vellint, quod ipse Albertus recolligat, et solvat mercedem, placuit dicto Concilio nemine contradicente etc& – rogato Bonajunta Notario anno Domini 1245 –
1164 FIRMUM Sumptus, sive exemplum quorumdam instrumentorum quietatorum factum per Ser Ramesinum de Faventia Vice-Thesaurarium R.mi Domini Americi Episcopi Bononiensi in Italia pro Camera Apostolica, et SS.mo Domino Nostro Papa Thesaurarij Generalis Statio quondam Philippi Tutij de Fabriano, et sociis de summis denariorum – sub anno Domini 1362, et 1363 – rogato Ser Nino Magistri Pauli de Fabriano –
1165 FIRMUM Literae Iohannae Reginae Siciliae pro Chichello, et Iacobo filiis Iohannis Magistri Roberti de Esculo. Requisitoriales ad Commune Civitatis Firmi super restitutione, et emenda certorum animalium ablatorum olim dicto Domino Iohanni per nonnullos de Comitatu praedicto, pro quibus alias habuerunt litteras Repraesalias. Sub Data Neapoli de anno Domini 1364 –
1166 FIRMUM Intimatio concessionis Reverendissimi Bartholomei Archiepiscopi pro Nicalao Papa V.to in Provincia Marchiae Gubernatoris, et Vicarij Generalis ex ordine dicti Pontifici utenti saluca in palatio Magnificorum Dominorum Priorum Civitatis Firmi et illam habendi a Castro Sancti Angeli in summa, et quantitate sex salmarum in anno de anno Domini 1453 –
1167 FIRMUM Literae Petri Cardinalis Tituli Sanctae Mariae in Transtiberim in Italia pro S. R. E. Vicarij Generalis directae Thesaurario, et aliis Officialibus, et exactoribus Camerae Apostolicae in Provincia Marchiae mandantis ei, quatenus exactione poenarum Gabellarum Civitatis Firmi iuxta Statuta Firmana, et non alius faciant, sub Data Forolivij die 22- Octobris Pontificatus Gregorij Xi – anno tertio –
1168 FIRMUM Literae Clementis Papae …… directae Episcopo Firmano declarantes exceptionem facitam ab Alexandro Papa suo Praedecessore de omnibus Ecclesiis, et Ecclesiasticis personis Castri Ripaetransonis cum omnibus bonis suis a Diocesi Firmana ad eius beneplacitum exspirasse per mortem ipsius Praedecessoris. Sub Data Viterbij tertij Cal. Decembris Pontificatus eiusdem anno secundo –
1169 FIRMUM, JADRA Mandatum Civitatis Firmi in personam Iacobini Rainaldi ad ratificandum coram Domino Comite Iadrae omnia pacta facta inter Nobilem Virum Dominum Michaelem de Michusio de Iadra Sindicum dictae Civitatis, et Dominum Gentilem Marci Sindicum dictae Civitatis Firmi, quae pacta fuerunt scripta per Antonium Acti de Firmo sub anno Domini 1288 etc& –
1170 FIRMUM Literae Apostolicae in forma Bullae Alexandri Papae IIII directae Nobili Viro Rainaldo de Brunforte Potestati Perusino hortantes eum, ut in fidelitatem Ecclesiae persistat, dictamque Civitatem Ecclesiae fidelem manuteneat, notans Marchianorum incostantiam ex eo quia promiserunt se subjugari a Manfredo Principe Tarentino. Sub Data Anagniae VII Cal. Aprilis Pontificatus eiusdem anno quinto –
1171 FIRMUM Fides facta per Reverendum Cardinalem tituli Sancti Gregorij et Domini Nostri Papae Camerarium Reverendissimo Domino Luciano Cole, videlicet, eundem Dominum Lucianum a R.mo Domino Iacobo Episcopo Sancti Angeli de Lombardia ex speciali commissione bona memoria Latini S. R. E. Cardinalis de Ursinis tunc Sanctissimi Domini Nistri Papae Camerariis fuisse, et esse ad subdiaconatus et Diaconatus Ordines promotum etc& –
1172 FIRMUM Instrumentum Mandati substitutionis factae per Nobilem Virum Sanctem Massuctij de Firmo Sindicum Communis Firmi, et etiam Communis, et hominum Terrae Montis Ulmi etc& prout in eo in personam Domini Matthei Magistri Philippi de Firmo sub anno Domini 1372 – rogato Nicola Egidij –
1173 FIRMUM Instrumentum quietationis de affictu factae a Domino Antonio de Firmonibus Thesaurario Provinciae Marchiae Communi Firmi sub anno Domini 1382 – tempore Domini Urbani Papae VI – rogato Iacobo Domini Iacobi –
1174 FIRMUM Literae Bonifatij Papae Noni directae Firmi Credentiales in personam Nicolai de Imola Notarij Camerae pro nonnullis ex parte ipsius Civitati referendis. Sub Data Pontificatus eiusdem anno 2.do –
1175 FIRMUM Instrumentum quietationis mille octingentorum tredicim Ducatorum auri in auro factum per Venturam Petri Benassai Senensem unum ex Sociis de Spanocchiis de Urbe Dominis Ioacobo Brancadoro et Iacobo Boniovannis de Firmo nomine dicti Communis, et hominibus prout latius in dicto Instrumento facto de anno Domini 1494 –
1176 FIRMUM Privilegium Angelici Episcopi Albanensis In Italia Vicarij Generalis exempionis concessae Civitati Firmanae de Taleis, Censibus, et Affictibus Camerae debitis. Sub Data Bononiae Pontificatus Domini Urbani Papae V – anno Octavo –
1177 FIRMUM Breve restitutionis Maleficiorum Civitatis Firmi fact& per Leonem Papam Decimum non ostante privatione jam facta per ipsum de dictis Meleficiis de anno Domini 1520 –
1178 FIRMUM Instrumentum quietationis de affictu factum a Thesaurario Provinciae Marchiae Communi Firmi, sub anno Domini 1318 – tempore Iohannis Papae 22.i –
1179 FIRMUM Acceptatio Officij Potestariae Civitatis Firmi Vigore Litterarum Magnificorum Priorum dictae Civitatis cum pactis, capitulis, et promissionibus prout in eisdem Litteris facta per Dominum Iacobus Contis de Archipresbyteris de Perusio sub anno Domini 1386 – rogato Martini Franceschini de Perusio –
1180 FIRMUM Sumptus cuiusdam Bandi reperti in Libro Bannimentorum Communis Firmi factum per Nicolaum publicum Praeconem, videlicet, quod quaelibet persona, quae consueta est habere pondera, et mensuras, habeat ipsa iusta, et assettata, transumptum per Iohannem MagistriPensabene .
1181 FIRMUM Privilegium Doctoratus Iuris Civilis Domini Luciani Colae de Firmo a Reverendo Domino Antonio de Paganicis de Firmo Re.mi Domini Episcopi Perusini Vicario Generali de anno Domini 1473 –
1182 FIRMUM Breve reintegrationis status Firmi factum de omnibus Castris, Montis Sancti Petri de Alleiis, Mogliani, et Petrituli Castris exceptis, per Sanctissimum Dominum Nostrum Paulum Papam tertium – de anno Domini 1547 –
1183 FIRMUM Copia Brevis confirmationis Statutorum, et Privilegiorum a Clemente Septimo Pontifice factum Communi Firmi de anno Domini 1524 – Pontificatus Anno primo –
1184 FIRMUM Appellatio obtenta pro parte Universitatis Communis Firmi et Re.mo Domino Bernardo de Rodis Curiae Camerae Apostolicae Auditore a quadam sententia lata per Reverendum Dominum Egidium in partibus Italiae Legatum ad favorem haeredum Domini Iohannis de Olegio in condemnandum dictum Commune ad dandum, et solvendum dictis haeredibus 2500 Ducatorum auri sub terminis, et causa prout in ea etc& DataRomae Pontificatus Urbani Papae V.ti anno Sexto –
1185 FIRMUM Literae Bonifatij Papae noni directae Civitati Firmi Credentiales in personam Nobilis Viri Antonij de Pando Provinciae Marchiae Thesaurarij super nonnullis sibi commissis, et nomine dicti Pontificis exponendis – Sub Data XIII- Septembris Pontificatus eiusdem anno p.mo –
1186 FIRMUM Literae patentes in forma Bullae Bonifatij Papae Noni Credentiales in personas R. Domini Antonij Episcopi Firmani, et Nobilis Viri Busioni Militis Eugubini, directae Communi Firmano – Sub anno Pontificatus eiusdem secundo –
1187 FIRMUM Jnstrumenta procurae, et promissionum factarum per Universitatem, et Commune Firmi in personam Fidei Massarij ad dicti Communis nomine promittendum Militibus Firmanis, qui moram contraxere apud Montem Causarium, et Montem Florum stipendia constituta, et alia faciendum prout in eis sub anno Domini 1250 –
1188 FIRMUM Bulla Bonifatij Papae IX- relaxationis, et amotionis jnterdicti incursi per Civitatem Firmi, suumque Comitatum, nec non Terram Montis Sanctae Mariae in Georgio, Monte Rubianum, Montem Florum, et Porculam Civitati recommandatas – Sub Data Pontificatus anno p.mo –
1189 FIRMUM Privilegium proibitionis Thesaurario Camerae Apostolicae in Provincia Marchiae quod pro Cancellationibus condemnationum condemnatorum Firmanae Civitatis non plus recipere debeat, nisi quod est hactenus consuetum fieri in dicta Civitate etc& directum Rectori Provinciae Marchiae tempore Gregorij Papae XI –
1190 FIRMUM Bulla Gregorij Papae X.mi, per quam mandat Communitati Firmi, ut 5/m libras Ravenn&, quas Camerae solvere promiserat Bononiae, vel in alio loco Bernardo dicto Scoto Civis, et Mercatore Placentino exburset, sub Dat& Lugduni Pontificatus eiusd& anno 2.do –
1191 FIRMUM Instrumentum quietationis factum per Dominum Petrum Thesaurarium Provinciae Marchiae Franceschino Pepi pro Commune Firmo de libris 50- Ravennatensibus pro affictu sub anno Domini 1354 –
1192 FIRMUM Instrumentum cessionis mille Ducatorum auri de Camera fact& per Sanctissimum Dominum Nostrum Bonifatium Papam Nonum Berardo de Aldigheriis de Parma, quos Camera Apostolica debebat accipere a Civitate Firmana, et pro ea a Prioribus eiusdem, una cum constitutione Procuratoris facta per dictum Cesionarium ad exigendum dictam quantitatem denariorum, et de exactis quietandum Sub Anno Domini 1390 –
1193 FIRMUM Instrumentum promissionis 1600- librarum factum per Dominos Priores Civitatis Firmi, et alios nominatos in eo Vitali Dattili Angnelitto Foschi et alija Iudaeis nominatis in eo commorantibus Firmi causa et occasione prout in eo Sub anno Domini 1306 – rogato Bonanno Iacobi Notario –
1194 FIRMUM Intimatio Iohannis Episcopi Foroliviensi in Provincia Marchiae Vicelegati Brevis directi Alexandro Cardinale Farnesio Legato circa querelas Provincialum contra Benvegnatum de Armillinis Administratorem Salinae Provinciae ad hoc ut observet Capitula cum Reverenda Camera –
1195 FIRMUM Sumptus constitutionis Sanctissimi Domini Nostri Bonifatij Papae 8.i prohibentis interdictum Ecclesiastichum in causa pecuniaria non obstantibus quibuscunque obligationibus, et pactis, nisi etc& prout in eo
1196 FIRMUM Literae Apostolicae in forma Bullae Gregorij Papae Noni directae Rectoribus, et Populis Montis Sancti, Ripaetransonis, Montis Sancti Petri, Gruptae Azolinae, et Monturani, in quibus eis mandat, ut proventus per Firmanum Episcopum olim Vicariis praedicti tituli Sanctae Praxedis Cardinalis Anconitanae Marchiae Rectoris ad certum tempus concessos ei responderent. Sub Datum Viterbij Pontificatus eiusdem anno X.mo –
1197 FIRMUM, et TERRA SANCTI SEVERINI Capitula, seu Articuli facti ad favorem Domini Hanibalis Rectoris, et contra Communitatem Sancti Severini, ac alias Communitates Marchiae Sedis Apostolicae Rebelles –
1198 FIRMUM Reformatio cuiusdam propositae factae in Concilio Eugubij ad favorem Domini Ioannis Pauli de Accorambonis Potestatis Civitatis Firmi tenoris prout in ea fact sub anno Domini 1392 –
1199 FIRMUM Breve Sanctissimi Domini Nostri Alexandri Papae Sexti directum Revd.mis Orlando Nolano et Laurentio Clusino Episcopis, obtentum pro parte Dominorum Bermardini Adae, et Gabrielis Crisostomi, et aliorum Complicum causa necis illatae Revd.mo Iohanni Baptistae de Capranicis Firmano Episcopo quo dicti Re.mis Episcopis mandat, et praecipit, ut praedictos Dominos cum triginta Complicibus per eos nominandis in Ecclesia Beatae Mariae de Laureto iniunctis pro modo culpae ipsis poemitentia salutari, et aliis, quae de iure fuerint injungenda in forma Ecclesiae consueta absolvant etc& prout in dicto absolutionis Breve – Datum Romane anno Domini 1492 – Pontificatus eius An.no primo –
1200 FIRMUM Literae Augustini Barbadici Venetiarum Ducis directae Magnificis DD. Prioribus Firmanis, significantes, ut qui ab Antonio Suriano Praefecto Biremis Ven& et laesos fecisse tenerent, Venetias se ad eum conferant ius reportaturos Sub Dat& XIV- Iulij anno Domini 1494 –
1201 FIRMI Copia quarumdam Litterarum Iohannis Vicecomitis de Olegio Marchiae Anconitanae et Firmi Rectoris e Vicarij Generalis S. R. E. directarum Morrono Ioannuctij de Firmo etc& de anno Domini 1364. Exemplatae per Vannem Dominici Servidei de Firmo sub anno Domini 1367 –
1202 RIPATRANSONIS, et FIRMUM Acta, et processus habiti per Commune Firmi contra Commune Ripaetransonis de apportando et offerendo Pallio Civitati, et Ecclesiae Firmanae –
1203 FIRMUM Bulla SS.mi Domini Nostri Gregorij Papae Undecimi commissionis causae de Palliis habendis a Ripatransoni Monte Robiano, et Monte Sanctae Mariae in Georgio pro Ecclesia Cathedrali Civitatis Firmi .
1204 FIRMUM Privilegium Revd.mi Domini Anglici Cardinalis Episcopi Albanensi in Italia pro S. R. E. Vicarij Generalis, concessionis factae Civitati Firmi de Gabella salis pro uno anno adiuncta prohibitione non augeretur onus dictae Gabellae nisi de consensu Generalis Concilij dictae Civitatis sub Data Bononiae 3.o Idus Iunij Pontificatus Urbani Papae Quinti anno octavo –
1205 FIRMUM Instrumentum quietationis 400- florenorum auri contingentorum Civitati Firmi pro bello Civitatis Perusij pro ducentis Pavesatis et quinquaginta Balestrariis factum per Magistrum Bertuctium Magistri Lambertini de Civitate Maceratae Officialem Camerae Romanae ho minibus et Civitati Firmanae, et pro eis Paulutio Puctij de Civitate Firmi sub anno Domini 1369 – Indictione septima tempore Domini Urbani Papae V.ti rogato Ser Ciccho Egidiuctij de Macerata –
1206 FIRMUM Petitio una cum supplicatione in causa quam Universitas, et Commune Firmi habet cum Domina Antonia de Bizon de Crema haerede Domini Iohannis de Olegio facta per Dominum Mattheum Magistri Philippi de Firmo Sindicum, et procuratorem dicti Communis, et hominum coram Domino Angelico Episcopo Albenensi in Italia Vicario Generale, una cum commissione dictae causae facta per eundem Domino Gerardo Testa eius Generali Auditori, sub rogitu Ser Martini Fernandi de Pastrana de anno Domini 1357 –
1207 FIRMUM Mandatum Capituli Fratrum Sancti Augustini de Firmo in personam Fratris Bonjohannis Suprioris dicti Conventus ad vendendum Capitaneo Populi, et Massario Gabellae Civitatis Firmi Campanam magnam pro precio 200 librarum Vulterranarum et Anconitanarum de anno Domini 1296 – manu Iacobini Rainaldi –
1208 FIRMUM, RAVENNA, ANCONA, ARIMINUM, SENOGALLIA Jnstrumentum sumptus concordiae, et pactorum inter Ravennatenses, Ariminenses, Anconitanos, Senogallienses, et Firmanos, videlicet, quod Ravennatenses, et Ariminenses, et omnes personae de suo districtu pro communi, et diviso debeant esse salvae, et securae in personis, et rebus in omnibus praedictis Civitatibus, et eorum districtibus in eundo, stando, et redeundo tam per Terram, quam per acquam, et non permittent praedictae Marchiae Civitates, sed prohibebunt Forenses ne faciant ullum Mercatum, sed liceat omnibus Ravennatensibus, et Ariminentibus cum omnibus Forensibus, et Marchianis in praedictis Civitatibus mercari cum aliis conventionibus prout latius in eo rogato Bonifatio Notario sub anno Domini 1198 –
1209 CIVITATIS ANCONAE FIRMI ET RECINETI Instrumentum Conventionum, et pactorum initorum, et factorum inter Communitates Civitatum Anconae, Recineti, et Firmi et earum nominibus per Dominos Rainaldi Domini Farabotti Sindicum Communis Anconae, Iacobellum Ugolini Sindicum Recineti, Gentilem Bonafidantiae Sindicum Communis Firmi, duraturorum per quinque annos e die etc& tenoris, et continentiarum prout in eo factum sub anno Domini 1292 – Romana Ecclesia Pastore Vacante – rogato Iohanne Thomae Philippo Dagi et Marco Marcellini Notariis –
1210 FIRMUM Sumptus cuiusdam Bullettae factae, et concessae per Priores Populi Civitatis Firmi, ac Vannem eorum Cancellarium Gincarello Mardini de Sancto Severino, ac directae Generali Bancherio Communis Firmi, ut de omni aere, et pecunia dicti Communis ad ipsius manus perventas, et pervenien det, et solvat eidem Gencarello Creditori dicti Communis Firmi occasione mutui Ducatos 2duecento sexaginta et solidos quadraginta septeme prout latius in ea factae anno Domini 1394 – rogato Vanne quondam Angneli Thommei de Firmo –
1211 FIRMUM Sententia condamnatoria lata per Revd.um Dominum Ramundum Augerij Causarum Camerae Apostolicae Auditorem ad favorem Francisci Guidi et Sociorum Mercatorum Senensium, et contra Universitatem, et Commune Firmi, et pro eo Dominum Iacobum Sindicum ed Dominum Ruggerium de Suppis Potestatem Firmi, condemnando eosdem, sive Commune Firmi ad reddendum, et solvendum in Romana Curia eisdem Mercatoribus Senensibus 101 Marcham occasione et causae prout in ea etc& –
1212 FIRMUM Mandatum Civitatis Firmi in personam Nobilis Viri Sanctis Massuctij in causa, quam habet cum Episcopo Maceratensi coram Reverendissimo Domino Anglico Albanensi Vicario Generali, et in causa Commissario super limitatione Dioecesis Epiascopatus dictae Civitatis Maceratae de anno Domini 1371 etc& prout in eo –
1213 FIRMUM Instrumentum Mandati Procurae factum per Cichellum, et Iacobum filios, et haeredes quondam Ioannis Magistri Robertini de Esculo in personam Ser Petrochi Magistri Robertini ad ipsorum constituendum nominibus componendum coram Magnificis Dominis Prioribus Civitatis Firmi, et coram Domino Io.e de Vicecomitibus de Olegio, vel eorum alteri de pretensa certa quantitate denariorum ipsis Constituentis debitarum de anno Domini 1366 –
1214 FIRMUM Literae Domini Bernardi de Piana Rectoris Provinciae Marchiae intimantis aucthoritatem sibi concessam a Benedicto Papa 12 absolvendi Civitatem Firmi, et Mercenarium de Monte Viridi a poenis incursis ob nonnulla crimina, et delicta commissa contra Sanctam Matrem Ecclesiam, et particulariter ob usurpationem, et occupationem Montis Rubiani, Cosignani, Montis Florum, Montis Fortini, Sanctae Victoriae, et Montis Sanctae Mariae in Geoegio, se dicta Castra restituerint Ecclesiae Romanae, et Fortilitium per Civitatem, et Mercenarium in Castro Montis Florum aedificatum destrui fecerint, ac alia executioni demandaverint prout in Litteris praedictis continetur. Sub Datae Maceratae XIIII- Octobris 1335 –
1215 FIRMUM Literae in forma Bullae sub plumbo Sacrosanctae Sinodus Basiliensis directae Civitati Firmi, hortantem eam, ut Re.mum Dominum Dominicum de Capranica ad Cardinalatim assumptum, vulgariter Cardinale Firmanum nuncupatum, per Martinum Papam Quintum ob grandia ipsius virtutum merito, et in Episcopum Firmanae Civitatis electum, tamqum Patrem, et Animarum Pastorem recipiant, postquam fuerunt remota impedimenta exorta etc& Data Basileae de anno Domini 1434 –
1216 FIRMUM Instrumentum praesentationis factae per Mactutium Magistri Iohannis Procuratoris Magistri Iohannis de Esculo, Capitaneo, Potestati, Concilio, et Prioribus Civitatis Firmi Literarum Aymerici Cardinalis tituli Sancti Martini in Montibus Apostolicae Sedis Legati in Regno Siciliae etc& iniungentium, ut praefato Iohanni restituant Animalia ei in Comitatu Esculi per Firmanos ablata etc& ad requisitione inclitae Reginae Iohanne Siciliae, sed fuit responsum a Firmanis, quod nollent de contentis aliquid peragere de anno Domini 1345 – rogato Petro Corrado de Esculo –
1217 FIRMUM Copia cuiusdam Privilegij Angelici Episcopi Albanensi in Italia pro S. Rom. Eccl. Vicarij Generalis, concessionis factae Communitati Firmi de stipendio unius Bandieriae Equitum de tribus deputatis ad custodiam Gironis ascendente ad summam 1938- florenorum auri annuatim per Officiale Camerae de introitibus Civitatis eorum, praedicto Communi assegnandorum. Item de stipendio X pagarum de novem Banderiis Panesanorum in dicto Girone deputatorum ascendendandarum ad florinos auri 300- pariter dicto Communi assegnandos pro solvendo ipsius debitis; concedendo Civitati omnes introitus Gabellae Olei, quae in Portu Firmanu pro Ecclesia exigebatur, et suspendendo ad eis Beneplacitum Gabellam parvam victualium de uno castro ad alium asportandarum pro anno 1368 –Sub Data Bononiae 9 Ianuarij publicatum manu Ser Benedictis Cucciantis anno Domini 1373 –
1218 FIRMUM Instrumentum sumptus Mandati procurae factum per Bertrandum Sanctissimi Domini Nostri Clementis Papae V.ti Nepotem in personam Domini Vitalis ad ipsius Bertrandi Marchiae Anconitanae Rectoris nomine petendum, et recipiendum a quibuscunque personis, ac vendendum omnia, et singula jura, et bona ipsi Rectori in dicta Provincia debita quoquomodo, videlicet tam ratione condemnationum, et bannorum, quam ex alia quavis causa, ac etiam de receptis quietandum in forma cum amplissimo mandato etc& rogato Ser Petro Iusto de Aquila sub die 19- Martij 1306 – etc& prout in eo –
1219 FIRMUM Instrumentum emptionis Campanae magnae per Dominum Ciolum Capitaneum Civitatis Firmi, et Iohannem Gentilis de Firmo nomine Communis Firmi a Fr. Bonoioanne Ordinis Sancti Augustini de Firmo, pretio ducentarum librarum Ravennatensium prout latius in dicto Instrumento facto sub anno Domini 1296 – rogato Iacobino Rainaldi Notario –
1220 FIRMUM Instrumentum quetationis factae per Nobilem Virum Dominum Georgium de Curte Procuratorem potenis Militis Domini Iohannis de Olegio Iuliano Francisci nomine Morroni Iohannuctij Officialis Communis Firmi super fabricatione Laborerij Portus S.cti Georgij de florenis 200- ad computum 1200- Floren& auri de impositione quator florenorum pro fumante imposita in Civitate de anno Domini 1365 – rogato Domino Vanne Dominici Servidei de Firmo –
1221 FIRMUM Reintegratio absolutionis omnium excessuum, et delictorum factorum per nonnullas personas, Cives, seu Comitatenses, et Forenses, tam Civitatis, quam Status Firmani, consocios, sequaces, tam contra Girifalcum Firmanum, quam contra Civitatem, eiusque Comitatus, et districtus, arces, et Statum Sanctae Matris Ecclesiae per olim Reverendum Dominum Franciscum de Mantua Sanctissimi Domini Nostri Eugenij Papae Thesaurarium, et demum per Reverendum Dominum Iohannem Episcopum Maceratensem et Recanatensem huismodi absolutione omnium poenarum, ut supra confirmata Sub Data Firmi anno Domini 1432 –
1222 FIRMUM Literae absolutoriae Iacobi de Ugolinis de Viterbio Aschidiacono Firmi Commissarij subdelegati a Reverendissimo Domino Antonio Episcopo, et Principe firmano principali Commissario ad hoc deputato a Bonifatio Papa VIIII prout per Breve sub Data Romae VI Idus Ianuarij Pontificatus eiusdem anno primo concessae Civitati, suisque Castris, et Terris recommendatis, ac nonnullis particolaribus dictae Civitatis, Castrorum, et Terrarium in eis espressis a quamplurimis criminibus, et particulariter a iuramento praestito in Vicariatu obtento per Civitatem pro toto Comitatu tempore Urbani Papae VI. Datae Firmi anno Domini 1391 –
1223 FIRMUM Privilegium remissionis, et absolutionis omnium bonorum, condemnationum, interdictorum, poenarum, injuriarum, et excessum omnium commissorum per Universitatem, Commune Firmi, particulares personas tam Civitatis, quam eius Districtus, aliquorumque locorum, Civitatum, et Terrarum prout latius in praedicto privilegio concessae per Anibaldum Domini Transmundi Domini Papae Nepotem, et Marchiae Anconitanae Rectorem eiusdem Civitati Firmanae, et aliis prout latius in eo, exceptis dumtaxat homicidiis, falsariis, raptoribus, et correptoribus Virginum, et Conjugatarum, et aliis sub anno Domni 1256 – rogato Iannino Notario –
1224 FIRMUM Transumptum Bullae Pij Papae 2.di directae Fratri Bartholomeo de Colle Ordinis Minorum de Observantia Nuntio Sedis Apostolicae ad conquirenda praesidia pro Cruciata contra Turchas cum nonnullis facultantibus inibi espressis. Sub Data Romae Anno Domini 1463 – Transumpta manu Ser Geogij Ser Simonis Iacobi etc& una cun Breve confirmantis gesta per eum. Sub Data Senis anno Domini 1464 –
1225 FIRMUM Transumptum Bullae Urbani Papae V- auctoritatis concessae Petro Rattoncini Thesaurario in Italia pro S. Rom. Eccl. gratiandi bannitos et rebelles etiamsi essent in Communi, et vendendi bona Camerae Apostolicae incorporata, et confiscata. Sub Data Romae pontificatus eiusdem anno 8.o. Transumpta manu Nicolai Sanctis de Molliano anno Domini 1370 –
1226 FIRMUM seu PORTUM FIRMI Bulla Eugenij Papae IIII decernentis de caetero, quod Castellanus Cassari portus Civitatis Firmanae per eum vel Camerarium suum eligatur, et deputetur ex aliqua ex Terris Marchiae Anconitanae Sub Data Romae Pontificatus eiusdem anno secundo –
1227 FIRMUM Transumptum Bullae Bonifatij Papae Noni absolutionis concessae Civitati Firmi, eiusque Castri set nonnullis aliis particularibus dictorum Castrorum, et aliarum Terrarum recommendatarum ab omnibus excessibuset specialiter quia Nuntios, et litteras receptarunt Cardinalis Roberti Antipapae vocati Clementis VII-, et Ludovici olim Ducis Andegavensis. Sub Data Perusij Pontificatus eiusdem anno 4.to transumptata per Ser Antonium quondam Ser Cischi etc& –
1228 FIRMUM Sumptus cuisdam copiae reformationis repertae in libro Reformationum Communis Firmi super quadam proposita facta ad instantiam Domini Tomasy de Jadra Creditoris Communis Firmi in quadam summa denariorum, et certa quantitate salis, prout latius in dicta proposita sub anno Domini 1344 –
1229 FIRMUM instrumentum Mandati procurae Civitatis Firmi in personam Domini Petri Domini Alexandri ad jurandum nomine Civitatis, et Comitatus Firmi in manibus Reverendissimi Domini Petri Episcopi Oxomensi Locumtenentis Reverendissimi Episcopi Albanensi Vicarij Generalis, veram, et perpetuam Fidelitatem Ecclesiae secundum formam juramenti inibi espressam de anno Domini 1371 – manu Ser Neri olim Gerij de Ruggerijs de Pisis –
1230 FIRMUM Instrumentum obligationis factae per Iacobum Domini Suppi Sindicum Civitatis Firmi Gentiluctio Domini Ruggerij de restituendo Libras 194- Vulterranas Anconitanas infra tres annos, in quo tempore eis concessit ad fructuandum Castra Sancti Marci, et Montis Leonis, quos denarios asseruit se accepisse pro solvendis comdemnationis Communis Firmi, et specialum personarum, et pro recuperatione Castrorum Civitatis praedictae detentorum per Ecclesiam occasione facti Montis Sancti Petri sub anno Domini 1277 –
1231 FIRMUM Transumptum literarum Anglici Episcopi Albanensi in Italia pro S. Rom. Eccl. Vicarij Generali directarum Communi Firmi ab absolvendum Civitatem eiusque Comitatum a quamplurimis excessibus, et delictis commissis, praesertim quia Gentilem de Molliano Ecclesiae Romanae Rebellem assumpsit in Dominum, et Rectorem, ex quia Ludovicum de Bavaria publicum Schismaticum, et Haereticum adiuvit, non obstante juramento praestito de fidelitatem erga Romanam Ecclesiam in absolutionem alias impetrata ab Egidio Episcopo Sabinensi Vicario generali in Italia suo Praedecessore – Sub data Bononiae Pontificatus Urbani V anno nono –
1232 FIRMUM Instrumentum venditionis salis, ac omnium fructuum, et proventum Gabellae Salis Communis, et Populi Firmi, et sui Districtus cum Capitulis in eo contentis factum per Mattheum Dominici Iacobi Lucae Scindicum Communis Firmi nomine dicti Communis Thomassio Benedicti de Mattaferris de Iadra Procuratori Domini Gregorij Corbiniensi de Cariaco pro tribus Annis facto sub anno Domini 1341 rogato Vannino Francisci de Firmo –
1233 FIRMUM Instrumenum Mandati procurae factum per Universitatem, et Commune Firmi in personam Iacobi Iohannis de eodem, et ad dicti Communis nomine comparendum coram Magnificis Dominis Prioribus Firmi, seu aliis Iudicibus ubi opus fuerit et nomine dicti Communis promittendum in casu (quod absit) quod Dñus Stephanus Berardi Domini Thaddhei de Teramo Capitaneus, ut dicitur, electus causa prout in eo admittet, seu faciet represalias etc& de anno Domini 1387 – rogato Paulo Andreae –
1234 FIRMUM Bulla, seu Commissio facta ad instantiam Communis Firmani per Sanctissimum Dominum Nostrum Gregorium Papam super petitione exgravationis Gabellarum, et Collactarum praefatae Civitati, et ius Comitatus plus aliis Comprovincialibus factarum directa Re.mo Domino Petro Episcopo, et Provinciae Marchiae Anconitanae pro S. R. E. Rectori, ut se diligentius de praemissis informet, et Reverendissimum Dominum Petrum tituli Sanctae Mariae Transtiberim Cardinalem, et Vicarium in dicta Provincia latius certiorem faciat. Data Avenioni Pontificatus eiusdem anno 2.do –
1235 FIRMUM, IADRA Instrumentum Mandati procurae factum per Universitatem, et Commune Iadrae in personam Ioannis de Cernuco Civis dicti loci ad nomine ipsius Communis ratificandum, et ratificari faciendum pacem eidem Communi Firmi per Dominum Micham Scindicum dicti Communis Iadrae Scindico et Communi Civitatis Firmanae occasione cuiusdam combustionis Navis Matthei Buiae, et aliorum damnorum receptorum ab hominibus Communis Firmi etc& Sub anno Domini 1262 – rogato Marco Pistello Notario –
1236 FIRMUM, IADRA Instrumentum ratificationis pactorum factorum inter Nobilem Virum Michaelem de Micusio Scindicum Communis Iadrae, et Dominum Gentilem Marci Scindicum Communis Firmi de anno 1288 – celebratum inter Dominum Iacobinum Rainaldi Scindicum Communis Firmi, et Gregorium Diatici Sindicum Communis Iadrae de anno Domini 1309 –
1237 FIRMUM Sumptus Bullae Eugenij Papae IIII confirmationis conventionum, pactorum, et capitulorum initorum inter Communitatem, et homines Civitatis Firmanae ex una, et Reverendissimum Dominum Ludovicum tituli Sancti Laurentij Cardinalem Apostolicae Sedis Legatum, quae pacta, et conventiones per eumdem Pontificem fuerunt confirmata prout in ea, exemplata per Petrum Fallutum de Firmo.
1238 FIRMUM Sumptus cuiusdam Privilegij Hannibaldij Domini Tramsundi Sanctissimi Domini Nostri Alexandri Papae Nepotis, et Marchiae Anconitanae Rectoris, concessum ad petitionem Sindicorum Communis Firmi, ac aliarum Civitatum, et Terrarum, e nonnullorum Nobilium personarum Comitatus, et Districtus Firmi volentium redire ad fidelitatem et obedientiam S. R. E. quas petitiones prout latius in eo admisit, et admittendas duxit sub anno Domini 1256 –
1239 FIRMUM Bulla, seu Literae sub plumbo Bonifatij Papae Noni directae Communi Firmi, ut in rumoribus motis in Provincia per Buldrinum de Panicali contra Andream Thomacellum Domini Pontificis Germanum, Marchionem Marchiae Ancon& dicto Andreae assisteret, et auxilium praestaret. Sub Data Romae Pontificatus anno secundo –
1240 FIRMUM Instrumentum sumptus cuiusdam publici instrumenti recognitionis coram R.mo Episcopo Mirapiscon Subdelegato Reverendissimi Episcopi Hostiensis Apostolicae Sedis Legati, et Marchiae Anconitanae Rectoris factum per Iacobutium Friderici, Ugolinum Pocoructij Alexandrum Dominum Matthei de Firmo, Magistrum Bonaventuram de Fabriano, Iohannem Georgij de Monticulo, ad Damianum Scindicos Communium et Universitatum Firmanarum Auximanarum Urbinatensium Esij Fabriani Serrae Comitum etc& in verum, et Summum Pontificem Ioannem XXII et aliarum rerum prout in eo anno Domini 1433 –
1241 FIRMUM Transumptum Bullae Gregorij Papae XII auctoritatis concessae Benedicto Feretrano Episcopo Provinciae Marchiae Rectori cum amplissima facultate administrandi, et regendi dictum Officium Rectoriae Marchiae – Data Pontificatus eiusdem anno primo –
1242 FIRMUM Instrumentum exhibitionis factae de quodam monitorio directo Communi Firmi ad instantiam Mardoni et Petrocchi Civium, et Mercatorum Romanorum super quadam quantitate denariorum, una cum mandato eorumdem in personam Angeli Mardonis ad exigendum dictas pecunias de anno Domini 1266 – rogato Mattheo de Conca Civis Romani –
1243 FIRMUM Instrumentum responsionis una cum protestatione facta per Fredericum filium quondam Guidonis Montis Feltri inquisitioni contra ipsum Fridericum formatae per Revd.um Fratrem Laurentium de Mondavio Inquisitorem hereticae pravitatis etc& De anno Domini 1321 – rogato Hieronimo Virgilij Notario –
1244 FIRMUM, et ANCONA Commissio causae appallationis factae pro parte Communis Firmi a quadam sententia ad favorem Comminis Anconae per Ve. Virum Dominum Danielem Prov. Marchiae super ritualibus Iudicem data, concessa per Sanctissimum Dominum Nostrum Martinum Papam Quintum Guillelmino tituli Sancti Marci Presbitero Cardinali, una cum citatione, et inhibitione partis adversae, et literis compulsorialibus etc& prout in ea de anno Domini 1421 –rogato Alano Rolandi Notario –
1245 FIRMUM Bulla Benedicti Papae Duodecimi committentis per eum Episcopis AretinoCortonse et Firmano ut sententias latas contra Fredericum Comitem Montis Feretri per Fratem Laurentium de Mondavio Ordinis Minorum, ac Ildebrandum Vicarium Alexandri Episcopi Urbinatis de haeretica pravitate, denuo reviderent, et prout dictaret iustitia exequeretur. Data Avenioni Quarto Nonas Iulij Pontificatus eiusdem anno Secundo –
1246 FIRMUM Instrumentum transactionis et concordiae factae inter Ser Petrocchum Magistri Robertini de Esculo procuratorem Ciccharelli, et Iacobi fratrum filiorum Iohannis Albertini, olim Civis, et Incolae Neapoli, et Civitatis Firmi super animalibus dicto Iohanne in comitatu Esculi ablatis per Firmanos, et super Repraesalijs per Iohannam Reginam Siciliae concessis dicta occasione pro quinquaginta Ducatis Aurii sub anno Domini 1366 – manu Ser Andreae Magistri Gentilis de Firmo –
1247 FIRMUM Mandatum Civitatis Iadrae in personam Domini Gregorij Diatici ad ratificandum pacta, et conventiones habitas inter Dominum Michaelem, de Micusio dictae Civitatis et Dominum Gentilem Marci Sindicum Civitatis Firmi circa mercantias, et mutuam amicitiam etc& De anno Domini 1308 – manu Ser Iohannis Cujal Notarij –
1248 FIRMUM Literae Apostolicae in forma Bullae Bonifatij Papae Noni directae Communi Firmano, ut Nobili Viro Ludovico de Parma, cui certa partucularia commisit ex parte sua referenda credere vellent. Sub Dat& Romae Pontificatus eiusdem anno secundo –
1249 FIRMUM Instrumentum quietationis factae per Iacobum de Lambertinis de Bononia habitatorem Civitatis Firmi de 300- florenis auri Universitati Firmi, et pro ea Blasio Dominici de Firmo Bancherio, ex quo pro residuo, et complemento praedicae summae habuit a dicto Blasio nomine dicti Communis 82- florenos auri etc& et hoc ex causa mutui prout latius in dicta quietatione facta sub Anno Domini 1367 – rogato Bartholomeo Guidonis de Imola –
1250 FIRMUM Sententia una cum Commissione ad favorem Domini Luciani Cole Canonici Firmani super Parrocsiali Ecclesia Sancti Georgij Portus Firmi contra Permattheum Firmani Clericum Firmanum lata et concessa sub rogitu Iohannis Haghenvreiler Clerici Constantiensi Dioecesis Curiae Causarum Camerae Apostolicae Notario –
1251 FIRMUM, et ANCONA Instrumenta quietationum nonnullarum librarum, et denariorum Anconitanorum facta per Philippuctium Magistri Iohannis de Ancona nomine dictae Civitatis, ac per alios nominibus quibus supra prout latius in eis Antonio Iohannuctij Sindico Communis Firmi nomine dicti Communis, causis et rationibus prout in eis – rogato Laurentio Mercati de Ancona –
1252 FIRMUM Instrumentum substitutionis Mandati Procurae factum per Ser Petrum Venibene Procuratorem Re.mi Domini Nicolai de Perusio Episcopi, et Principis Firmani in personam Ser Iohannis Magistri Benvenuti de Penna Sancti Iovannis factum sub anno Domini 1372 – rogato Vagnoctio Lucij de Smerillo –
1253 FIRMUM Instrumenta receptionum nonnullorum florenorum habitorum per Magnificum Dominum Gentilem de Molliano Communis, et Populi Firmi Gubernatorem ab Antonio Iohannuctij Iohannis Albertoni alias Paccharoni Ufficiale super gabella salis Communis Firmi Sub anno Domini 1349 – rogato Iohanne Francisci Bonihovannis de Firmo –
1254 FIRMUM, M. RUBIANO Mandatum Civitatis Firmi in personam Pier Stephani Rainalductij de Contrata Castelli ad Capitaneum Costodiae Arcis Montis Rubiani pro Communi Firmi cum octo famulis Sub anno Domini 1329 – manu Ser Silocti Bonjohannis –
1255 FIRMUM Bulla Nicolai Papae Quinti absolutionis concessae Civitati Firmi de omnibus processibus, sententiis, privationibus et damnationibus per damnatum Iacobum de Caturco, qui dudum in Sedem Apostolicam se intrudens, et sub pastorali pallio latitans Lupus rapax Ecclesiae Oves lacerare non destitit Sub Data Romae apud Sancta Maria de Ara Celi X° Kal. Augusti Pontificatus eiusdem anno primo –
1256 FIRMUM Reformatio, seu decretum Communis Florentiae promittentis quondamDñus Laurentius de Machiavellis Civis Florentinus Potestas Civitatis Firmi non utetur repraesaliis contra Civitatem et eius Comitatus iuxta formam Capitularum dictae Potestariae de anno Domini 1387 – publicata Manu Domini Gilij quondam Ser Scarfagni de Prato Civis Florentinus –
1257 FIRMUM Literae patentes electionis in Iudicem Iustitiae Civilium, et Criminalium appellationum, Damnorum datorum, Viarum, Pontium, et Fontium, ac Gabellarum Civitatis Firmi pro sex mensibus factae in personam Domini Blaschi Fernardi de Belvisso per Dominos Priores Civitatis Firmi, ac eius Consilium, et Commune Firmi etc& absque millesimo –
1258 FIRMUM Copia mandati procurae Civitatis Firmi in personam Ser Matthei Lucae de Penna habitatoris Firmanae Civitatis ad comparendum in Curia Generali Provinciae Marchiae de anno Domini 1397 –
1259 FIRMUM, seu CASTRA MONTIS RINALDI, et MONTIS ELPARI Instrumentum transactionis finium inter Castrum Montis Rinaldi, et terram Montis Elpari, et signanter circa Territorium Castri Bucchiani diruti tempore Reverendissimi Domini Iohannis Ranullij Sacri Palatij Apostolici Auditoris, et in hac causa Commissarij de Anno Domini 1507 –tempore Iulij Papae 2.di in qua quidem transactione interfuerunt Dominus Alexander Simeonis Civis Firmanus uti Procurator Civitatis Firmi, prout constat per mandatum procurae in personam illius facta manu Ser Bernardi Patimalis Cancellarij Civitatis etc& et S. Iohannes Matthei de Monte Rainaldo, uti Procurator Castri Rainaldi, prout constat ex mandato Procurae manu Ser Alexandris Simeonis supradicti ex una, et Magnificus Marsilius Aurelius, et Dñus Iacobus Capistrellus Procuratores Terrae Montis Elpari, prout constat ex mandato Procurae sub rogitu Ser Rictij de Monte Robiano Cancellarij Montis Elpari partibus ex altera etc& –
1259 bis FIRMUM Capitula pro parte Civitatis Firmi subscripta per Ill.mum et Reverendum Dominum Cardinalem Bandinum Archiepiscopum et principem Firmanum 2 Aprilis 1602 –
1260 FIRMUM Literae patentes Domini Petri Cardinalis tituli Sanctae Mariae in Transtiberim in Italia Vicarij Generalis directae ad petitionem Civitatis Firmi Rectori, Thesaurario, et Gabellarijs Provinciae Marchiae reducentis gabellam ad duodecim denarios pro libra extimationis mercium et florenum unum auri cum dimidio pro miliare olei. Sub data Bononie die vigesima septima Decembris Pontificatus Gregorij Papae XI . Anno tertio, subscriptae manu Domini Iacobi de Castrobono etc& –
1261 FIRMUM Literae Patentes Anglici Cardinalis Episcopi Albanensi in Italia pro S. R. E. Vicarij Generalis praesentatae Reverendissimo Domino Petro Episcopo Oxomensi Marchiae Anconitanae, et Massae Trabariae Locumtenenti dicti Reverendissimi Domini Anglici per Dominum Petrum Domini Alexandri Scindicum Civitatis, et Comitatus Firmi cotinentes conformationem facta auctoritate sibi concessa ab Urbano Papa V- absolutionis dictae Civitati, et Comitatui concessae per Reverendissimum Dominum Egidium Cardinalem Episcopum Sabinenssem eius in officio Vicariatus praecessorem a quamplurimis criminibus commissis, et quia particulariter assumpserunt Gentilem de Molliano Publicum Rebellem Ecclesiae in Rectorem, et Dominum et adhaeserunt Ludovico de Bavaria Haeretico, et Scismatico – Sub Dat& Bononiae Pontificatus Urbani Papae V.ti anno nono –
1262 FIRMUM Transumpt& Litterarum patentium R.mi Anglici Cardinalis Episcopi Albanensi etc& Confirmationis, absolutionis etc& prout supradicto num.1261 –
1263 FIRMUM Bulla Bonifatij Papae Noni absolutionis concessae Civitati Firmi, eiusque Castris, et nonnullis aliis particularibus dictorum Castrorum ob excessibus, et specialiter quia Nuntios et Literas receptarunt Roberti Cardinalis Antipapae vocati Clementis VII et Ludovici olim Ducis Andegavensis sub Data Perusij Pontificatus eius anno 4.to –
1264 FIRMUM Transumptum Bullae Bonifatij Papae Noni absolutionis supra dictae transumpt& per SerAntonium SerCischi de Firmo de anno Domini 1397 –
1265 FIRMUM Aliud Transumptum supradictae Bullae Bonifatij Papae Noni transumptarum per eundem Ser Antonium Ser Cischi de Firmo –
1266 FIRMUM Literae Oratoriae, et Gratiarum actionis in forma Bullae Bonifatij Papae Nonide nonnullis oblationibus factis per Civitatem Firmi Nobili Viro Andreae Thomacello Marchioni Marchiae Anconitanae dicti Pontificis Germano – Datae Romae Cal. Augusti Pontificatus eiusdem anno 2.do –
1267 FIRMUM Bulla Eugenij Papae IIII absolutionis concessae Civitati Firmi, eiusque Comitatui postquam excusso jugo tirannicae pravitatis Francisci Sfortiae Comitis Cotignolae rediit sub devotione Ecclesiae ab omnibus excessibus perpetratis tempore dicti Tyranni per dictam Civitatem, eiusque Comitatum, una cum remissione Tallearum, Censuum, et affictuum, Camerae in praeteritu debent et in futurum pro tribus annis. Sub Data Romae anno Domini 1446 – Pontificatus eiusdem anno decimo sexto –
1268 FIRMUM Transumptum Bullae supradictae Eugenij IIII Papae absolutioni etc& copiata manu Ser Iacobi Ser Georgij de Castro Sancti Elpidij Morici anno 1448 –
1269 FIRMUM Bulla Bonifatij Papae noni absolutionis concessae Civitati Firmi, Castris sui Comitatus, ac Terris recommandatis, nonnullisque particularibus dictae Civitatis, Comitatus, et Terrarum, mediante Episcopo Firmano, cui committit, ut eos in forma Ecclesiae consueta absolveret ab Censuris, et poenis incursis, et a juramento per Sindicum Civitatis praestito, dum obtinuit Vicariatum in temporalibus ad certum tempus civitatis, suique Comitatus ab Urbano Papa sexto quod fregerat commettendo diversa crimina et excessus contra Praedecessorem, et S. R. E. eiusque Officiales et Ministros, etc& prout in ea Data Romae Pontificatus anno primo –
1270 FIRMUM Literae patentes Revd.mi Antonij Episcopi Firmani, quibus exequatur Bullam Absolutionis Bonifatij Papae Noni Civitati Firmanae, et Castri sui Comitatus, Terrisque recommendatis, ac particularibus personis tam Civitatis, quam Status concess etc& prout in antedicto num. 1289 –
1271 FIRMUM Literae Commissionis Revd.mi Domini Antonij Episcopi, et Principis Firmani Commissarij Deputati a Sanctissimo Domino Nostro Bonifatio Papa Nono ad absolvendum prout duobus numeris superioribus videlicet 1269 et directae Domino Iacobo Angeluctio de Viterbio Archidiacono Firmano Commissario ab eo subdelegato pro executione earumdem. Datae Firmi anno Domini 1391 –
1272 FIRMUM Executio Bullae Bonifatij Papae Noni supradictae, et Literarum Commissionis Revd.mi Domini Antonij Episcopi, et Principis Firmani secundum tenorem earumdem pro absolutione etc& ut supra per Dominum Iacobum de Ugolinis de Viterbio Archidiaconum Firmanum Commissarium Subdelegatum a supradicto R.mo Domino Antonio etc& Acta in Castrum Gruptarum ad Mare Anno Domini 1391 – rogato Iohanne Antonij Iohannnis de Viterbio Notario –
1273 FIRMUM Privilegium Friderici Jmperatoris concessum Civitati Firmi in quo dictan Civitatem recipit ad Fidelitatem Jmperij remittendo dictae Civitati omnes offensus, contra eum, et Henricum Regem Turr. et Gallur. Sacri Jmperij in Italia Generalem, et condonando Maleficia perpetrata. Datum apud Sanctum Germanum de anno Domini 1242 – Jmperij eius anno vigesimo secundo, Regni Siciliae quarantesimo quinto, Jerusalem vero 18.mo – Signum Frederici 2.di Romanorum Jmperatoris † –
1274 FIRMUM Breve Iulij Papae Secundi, quo remisit quingentos pedites pro expeditione Ferrariae per Civitatem Firmi trasmissos pro servitio suae Beatitudinis, in quo etiam iniungit, ut expellantur ex Acquaviva quidam exitij, et Rebelles, seu Banniti Asculani de anno Domini 1510 – Pontificatus eius anno septimo –
1275 FIRMUM, et ASCULUM Bulla Honorij Papae 4.ti directa Potestati, et Communi Firmano, mandantis, ut ab apparatu militum, et equitum pro eo quod Asculani Castrum quoddam in Dioecesi Firmana construere moliuntur abstinentes nullatenus perturberent. Sub Data apud Sanctam Sabinam Pontificatus eiusdem ammo primo –
1276 FIRMUM, et ASCULUM Instrumentum exhibitionis Literarum Apostolicarum Honorij Papae IIII in Concilio Civitatis Firmi, et Esculi per Venerabilem Virum Dominum Papinianum de Taurino Praepositum Pinaroli in Civitatibus Firmana, et Esculana Dioecesis gerentem vices Venerabilis Patris Domini Friderici Hijpporiensi electi Anconitanae Marchiae Rectoris, inhibendo de mandato Domini Honorij Papae IIII praefatis Civitatibus nec aliquid innovarent inter eas, sed Civitas Asculi desistere deberet a constructione novi Castri in Dioecesi Firmana, et Firmani desisterent ab apparatu Armorum contra Esculanos sub anno Domini 1286 – Pontificatus anno primo – rogato Celano de Reate –
1277 FIRMUM, et ASCULUM Copia instrumenti exhibitionis Litterarum Apostolicarum Honorij Papae IIII etc& – Vide numeris superioribus, copiat& manu Stephani Thomae de Firmo Notario –
1278 FIRMUM PRO FRATRIBUS ORDINIS SANCTI DOMINICI Copia jnstrumenti concessionis cuiusdam Carbonariae facti per Communi Firmi Ecclesiae et Conventui Sancti Dominici de Firmo ad petitionem Fratri Friderici Prioris Conventus Praedicatorum Sub anno Domini 1254 – rogato Nicolicto Benevenuti, de Sumptu vero Bartholomeo Petri –
1279 FIRMUM, seu EPISCOPATUS Privilegium Friderici Primum Promanorum Jmperatoris concessum Revd.mo Domino Presbitero Firmano Episcopo, ne quis eum in juribus Episcupatus molestet, neve exactiones faciat preter Legatum suum pro frodo colligendo specialiter deputatum, praecipiendo ut dicto Episcopo de Regalibus solitis responderi debeat sub poena centum librarum auri puri. Sub data apud Castelaranum anno Domini 1185, Regni eius anno 33 Imperi vero 31– signo solito Majestatis suae et Bulla aurea communitur –
1280 FIRMUM Transumptum tertiae copiae absolutionis concessae de Anno Domini 1346 –tempore Clementis Papae Sexti Ciccho Blasij de Firmo nomine, et Vice Communis Civitatis Firmi Regiminis, et Officialium eiusdem, et particulariter Domini Gentilis de Moliano, ac aliorum Castrorum Comitatus Firmi, aliarumque terrarum, et particularium personarum ipsarum in eo expressarum per Revd.um Dominum Fratrem Iohnnem de Riparia Rectorem Generalem in Anconitana Marchia a quamplurimis criminibus, et excessibus etc& transumptum manu Ser Cicchi Domini Nicole de Firmo de anno Domini 1358 –
1281 FIRMUM Articuli, seu Capitula, quos, et quae Firmani, Fabrianenses, Auximanos, Urbinates, et omnes aliae Terrae, ac personae Rebelles totius Provinciae Marchiae cum suis sequacibus, et conrebellibus offerunt, et promittunt Sanctissimo Domino Nostro Iohanni Papae 22.do ac eius Officialibus deputatis in Terris Rebellibus per Haresiarcham, et Scismaticum Petrum de Corvaria, qui se voce nefandissima Papam faciebat nominare etc& tenoris prout in eis facta sub anno Domini 1329 – rogato Iohannino quondamGuillelmi de Offida cum tribus aliis Consociis Notariis –
1282 FIRMUM CASTRUM S. ANGELI Transumptum cuiusdam absolutionis factae per Petrum Archiepiscopum Iadrensem pro Sanctissimo Domino Nostro Bonifatio Papa nono, et S. R. E. in Marchia Anconitana Reformatorem, et Vicerectorem, ac Excelsi, et Magnifici Domini Andreae Thomacelli Pontificis germani, et dictae Provinciae Marchionis Locumtenentem Nobili Viro Vanni Cicchi Corradi de Castro Sancti Angeli Comitatus Firmi, et Communi, hominibus, et Universitati dicti Castri de omnibus commissis tam contra Romanam Ecclesiam, quam Commune Firmi, et specialiter de Rebellione erga eam, et dictum Commune vigore authoritatis sibi attributae a praefato Pontifice per Bullam sub data Romae pontificatus eiusdem anno septimo, et per Litteras praedicti Marchionis datas in Girofalco Fermano anno Domini 1397 – Pontificatus eiusdem anno nono, prout in eo transumptum manu Ser Nicolai Iacobi de Firmo habitatore dicti Castri anno Domini 1427 –
1283 FIRMUM Literae Apostolicae Hugonis olim Decani Ecclesiae Bisuntinae Iudicis executoris Bullarum Pauli Papae I2.di concessae Reverendo Domino Luciano Cole Canonico Firmano directae Episcopis, Archidiaconis etct& Firmanis et Terracinensis ut dicto Luciano de duobus Beneficiis quamprimum vacantibus providerent ad eius arbitrium. Sub Data Romae anno Domini 1467 – PontificatusAnno 4.to –
1284 FIRMUM Sumptus quorundam Privilegiorum concessorum Revd.mo Domino Episcopo sive Episcopatui Firmano per Dominum Henricum VI Romanorum Jmperatorem, Sanctissimum Dominum Nostrum Honorium Pontificem Tertium tenoris, et continentiarum prout in eis, Exemplato per Dominum Antonium Rubei Notarium ex quodam Libro antiquo reperto in dicto Episcopatu etc& –
1285 FIRMUM Copia Bullae, seu Literarum patentium Egidij Cardinalis Sabinensis Episcopi, Apostolicae Sedis Legati, et in Italia Vicarij Generalis concessae Communi Firmi auctoritate sibi data per Breve Innocentij Papae Sexti per quas remittit Civitati quamplurima delicta etc&, et specialiter quia assumpserat Gentilem de Molliano Ecclesiae Romanae Rebellem in Gubernatorem, et reconfirmat Statum, et Castra, ac Iurisdictionem ad instantiam Nobilis Viri Antonij quondam Thomae Militis Sindici dictae Civitatis. Sub Data Firmi Pontificatus Innocentij Papae Sexti anno 3.o publicatum manu Ser Cischi de Firmo –
1286 FIRMUM Transumptum Bullae Eugenij Papae IIII confirmantis pacta, et conventione facta et firmata inter Cardinalem Ludovicum tituli Sancti Laurentij in Damaso Apostolicae Sedis Legatum nomine S. R. E. et Civitatem Firmanam, inter quae promittitur nunquam liberare Castra Comitatus a dominio Civitatis. Sub Data Monticuli anno Domini 1446 –Transumptum manu Ser Iacobi Ser Georgij de Castro S. Elpidij Morici.
1287 FIRMUM Transumptum Literarum patentium Egidij Cardinalis Apostolicae Sedis Legati, quibus praecipit omnibus Castris Comitatus Firmi intus descriptis, quatenus Communi Civitatis Firmi tam in solutione Talleae, quam aliis omnibus, in quibus tenebantur vel de consuetudine, vel de jure, seu privilegio parere deberent plenarie, e cum effectu, et Officiales per eam deputandos benigne reciperent. Sub Data Firmi die 28 Octobris Pontificatus Innocentij Papae Sexti Anno Tertio. Transumptatum manu Pauli Francisci olim de Amandula sub anno Domini 1355 – tempore eiusdem Pontificis –
1288 FIRMUM Literae in forma Bullae Bonifatij Papae Noni directae Magnificis Dominis Prioribus, et Communi Firmano, quibus significat se recepisse Literas, et intellexisse casum in Civitate Firmi occursum, commendatque devotionem Civitatis, gratias Deo referendo, qui a manibus Inimicis eos praeservavit, significatque quod advenientibus Comite Carrariae et Mostarda quos expectabat illico Andreas eius germanus Rector Civitatis ad eos veniet, quem necessarijs paratis sequi et Civitatem sua praesentia docorare intendebat. Sub Data Romae XV- Calend. Iunij Pontificatus eiusdem anno septimo –
1289 FIRMUM Literae inhibitoriales Bernardi de Rhodes Auditoris Camerae Apostolicae, ac in Alma Urbe Vicarij Generalis in Spiritualibus pro Domino Nostro Papa directae Henrico Brixiensi Episcopo Commissario Apostolico, ne se amplius intromitteret contra Civitatem in causa Montis Sancti Petri, ex quo causa huiusmodi de mandato Urbani V.ti fuit commissa Cardinali Albanensi Apostilicae Sedis Legato decidenda. Sub Data Romae 26 Martij Pontificatus eiusdem anno sexto –
1290 FIRMUM Transumptum Litterarum Apostolicarum, sive Bullae Bonifatij VIII directarum Provinciae Marchiae Rectori praecipientis, ut sibi resignari faceret nomine Camerae ab Esculanis Castra Montis Pasilli, et Montis Cretacij Firmanae Dioecesis ad Ecclesiam ipsam spectantia per ipsos occupata, ne inter dictas Civitates aliqua Scandala orirentur, et donec aliquid deliberetur pro Camera retinere debeat dicta Castra. Sub Data Romae Pontificatus eiusdem anno 6.to, transumptatae manu Ser Iaconini Petri de Firmo sub anno Domini 1300 –
1291 FIRMUM Transumptum cuiusdam testamenti quondam Iohannis Cambij quondam Gerij Florentini in quo instituit haeredes eius filios natos, et nascituros pro dimidia pro alia Nicolosum et Iacobum quondam Francisci Cambij sui Fratis Carnalis e anno 1383 – manu Ser Petri Iacobi Cecchi de Pistorio. Transumptum manu Ser Simonicti Iacobuctij de Firmo de anno Domini 1384 –
1292 CIVITATES FIRMI ANCONAE RECINETI ET ESIJ Instrumentum conventionum, et pactarum factorum, et initorum per quinque annos inter Communia Firmi, Anconae, Recineti et Aesij, eorumve Sindicos, videlicet, quod quaelibet Civitas retineat equos, ac stipendiarios pro servitio earumdem Civitatum prout in eo, ac alia faciet prout in dicto instrumento Conventionis facto sub anno Domini 1292 – rogatis Iohanne Petri de Esio, Mattheo Iacobi de Recineto, Laurentio de Lupis de Ancona, et Francisco Iohannis de Firmo –
1293 CIVITSTES ANCONA FIRMI ET RECINETI Instrumentum Conventionum, et pactorum factorum inter Communitates Anconae, Recineti, et Firmi, et earum nominibus per Dominos Rainaldum Domini Farabotti Sindicum Communis Anconae, Iacobellum Ugolini Sindicum Recineti, et Gentilem Bonafidantiae Sindicum Communis Firmi, duraturorum per quinque annos tenoris, et continentiarum prout in eo sub anno Domini 1292 -rogato Iohanne Thomae Philippo Dagi et Marco Marcellini Notariis –
1294 FIRMUM Instrumentum quietationis affictus debiti per Communitatem Firmi Ecclesiae Romanae factum per Reverendissimum Dominum Americum de Cregollo Thesaurariun de anno Domini 1318 – manu Ser Manfredi Sinibaldi de Mathelica –
1295 FIRMUM Processus fulminatus pro immissione in possessionem Canonicatus, et Praebendae Firmanae Ecclesiae vacantis per obitum quondam Di Baptistae de Giraldis Clerici Firmani ultimi possessoris ad favorem Domini Francisci Petri Matthei de Firmo de illis Canonicatu, et Praebenda provisi per Sanctissimun Dominum Nostrum Alexandrem Sextum Pontificen, sub rogitu Petri Poulain in anno Domini 1492 –
1296 FIRMUM Sumptus cuiusdam inhibitionis factus una cum libello appallationis per Simonem de Marvilla Sanctissimi Domini Nostri Papae Thesaurarium Cappellanum etc& ad instantiam Dominorum Priorum Populi Civitatis Firmi, et singularum personarum de Castro Lauri Revd.mo Domino Antonio Episcopo Fesulano Marchiae Anconitanae in spiritualibus, et temporalibus Rectore, et Iudice deputato etc& Pontificatus Sanctissimi Domini Nostri Bonifatij Papae Octavi anno nono. Exemplatus per Andream Iacobi –
1297 FIRMUM Copia quorumdam Literarum praeceptorialum fact& per Dominum Iohannem Vicecomitem de Olegio Iuliano Francisci Civi Firmano pro Commune Firmi, et statu deputato, ut solvere deberet de denariis per ipsum exactis occasione Bancheriatus ab omnibus tam Civitatis quam Status florenos centum auri Georgio de Curte eius Officiali etc& sub anno Domini 1367 –
1298 FIRMUM Literae notificatoriae, seu intimatoriae factae per Reverendissimum Dominum Iacobum Abbatem Monasterij Sancti Savini Ordinis Sancti Benedicti, una cum praecepto facto per Reverendum Dominum Auditorem Camerae Universitati, et Communi Firmi, ut infra decem dies a die earumdem Literarum inchoanda solvere, seu solvi procurent Francisco Guidi et Sociis Civibus et Mercatoribus Senensibus centum et unam marcham bonorum novorum, et legalium causa prout in eis factae sub anno Domini 1270 –
1299 FIRMUM, EPISCOPATUS Mandatum procurae, seu substitutio Procuratoris factum per Alatrinum Apostolicae Sedis Legatum, et Ecclesiae Firmanae Procuratorem in personam Benvenuti in causis quas praedicta Ecclesia habet cun Ripatransona fact& sub anno Domini 1228 –
1300 FIRMUM Literae patentes Sanctissimi Domini Nostri Clementis Pontificis directae Archiepiscopis ac aliis Ecclesiarum Praelatis, ut Canonicos, sive Fratres Monasterij Sancti Antonij Viennensi Dioecesis in Ecclesiis suis ad opus pauperum praedicare, ac elemosinas querere permittant iuxta alias licentias per Sedem Apostolicam eisdem concessas. Sub Data Avignoni 4.ta Cal. Septembris Pontificatus eiusdem anno 4.to –
1301 FIRMUM Instrumentum quietationis factae per Dominum Antonium della Casa Mercatorem Florentinum Magnifico Militi Domino Ludovico de Eufreductiis Almae urbis Senatoris pro se, ac Mattheo Sanctis, Antonio Paccharono, Lucae Dani, et nonnullis aliis inibi espressi de florenis auri de Camera 912 – de anno 1454 – manu Domini Laurentij Philippi Venantij Civis Romani –
1302 FIRMUM, et TERRA S. GINESIJ Breve Sanctissimi Domini Nostri Sixti Papae IIII directum Prioribus Firmi, sub poena et communicationis, et mille ducatorum infra sex dierum spatium eligant tres Cives de Sancto Ginesio informatos, ut notitiam habentes de lite et differentia vertente cum Communitate Firmi, prout eisdem mandavit totidem eligi de Civibus Firmanis bene informatis de huiusmodi lite; qui habeant omnimodum potestatem a partibus huiusmodi differentias decidendi, et judicandi absque figura judicij prout latius in dicto Breve Sub Data XI Octobris 1482 –
1303 FIRMUM Instrumentum receptionis ducentorum quinquaginta florenorum auri factum per Dominum Simonem de Pistrinaris de Bergamo Procuratorem Dominae Antoniae de Bizon de Crema Uxoris, et haeredis quondamDomini Iohannis Vicecomitis de Olegio, Universitati, ac Communi Firmi pro parte debiti ad quod dictum Commune Firmi tenetur non praeiuducando iurisdictioni Communis quam habent contra praedictos haeredes sub anno Domini 1377 – rogato Iohanne Nicole Deutaleve de Firmo –
1304 FIRMUM Sumptus cuiusdam praecepti facti per Dominum Iacobum de Palude Populi Caivitatis Firmi Capitaneum rectoribus, et Sindicis infrascriptorum Castrorum, ut compareant coram eo cum quatuor bonis hominibus, seu Massariis pro quolibet Castro promittendum, fidejubendum, jurandum, et observandum omnia, et singulas Statuta, Ordines, et reformationes Communis Firmi sub anno Domini 1340 – rogato Baldo de Baldis, de sumptu vero Mattheo Angneluctij –
1305 FIRMUM ET TERRA SANCTI GENESIJ Instrumentum sumptus mandati procurae factum per Universitatem, Commune, et nomine Terrae Sancti Genesij in personam Puctij Magistri Lucae de dicta Terra ad nomine dicti Communis recipiendum finem, quietationem et remissionem etc& a Sindico Communis Firmi de omnibus damnis, injuriis, et offensis realibus, et personalibus factis, et illatis per Commune, et homines Sancti Genesij, seu ipsorum sequaces, contra Commune, et homines Civitatis Firmi, eiusve Districtus etc& sub anno Domini 1306 – rogato Andrea Philippi de Camerino –
1306 FIRMUM Instrumentum mandati procurae factae per Commune Firmanum in personam Reverendi Domini Peregrini Prioris Ecclesiae Sancti Petri Veteris de dicta Civitate, ad dicti Communis nomine et pro eo coram summo Pontifice praesentandum et petendum absolutionem omnium et singularum sententiarum excommunicationis et interdicti latarum per praedictum Sanctissimum contra Commune et singulares personas eiusden Civitatis ac etiam nomine dicti Communis jurandum et observando, et observari faciendo mandata praefati Sanctissimi et alia etc& Sub anno Domini 1268 – tempore Domini Clementis Papae Quarti –
1307 FIRMUM Literae Patentes in forma Bullae constitutionis contra quaslibet personas, seu Civitates, aut Universitates, conjurationem, societatem confoederationem etc& absque Sedis Apostolicae consensu, et expressa licentia contracturas sub poenis 3/m marcharum, ac aliis prout in dicta constitutione fact& per Sanctissimun Dominum Nostrum Nicolaum Papam 4.um Pontificatus anno 2.do –
1308 FIRMUM, JADRA Instrumentum mutui factum per Dominum Thomam quondam Benedicti de Mattaferris Civem Jadrae Universitati, hominibus, et Communi Civitatis Firmi, et pro eis Magistro Dominico Rictij Sindico Ducatorum mille, et octingentorum Cunei Civitatis Venetiarum conversorum in solvendis stipendiarijs destinatis per ipsum Commune contra Civitatem Asculi restituendorum ad tres annos, videlicet tertiam partem quolibet anno, ac pro aliis causis prout in dicto Instrumento facto sub anno Domini 1344 – rogato Ser Alexandro quondam Ugelli de Stella –
1309 FIRMUM Instrumentum quietationis factum per Antonium alias Gezzarello de Giuliomusio Procuratorem Dominae Pasquae uxoris quondam Berardi, ac tutricis Iacobi, et Antoniae eius filiorum, et Colam Iohannis de Roma, Communitati Firmi de omni eo quod possent pretendere contra dictum Commune, et singulares personas dicti Berardi, et Ricciardi de Scaramilla de Giulionisio per nonnullos homines Turris Sancti Patrizij, et derobutionem denariorum Bestiarum venditarum in nundinis de mense Augusti anno Domini 1451 –
1310 FIRMUM Jnstrumentum responsionis factae per Dominum Iacobum de Deutesalve nomine Concilij Asculani in ipso Concilio Domino Magliapani de Regio Judici, et Ambascitori Civitatis Firmi super fabrica in littore maris hoc modo, videlicet, quod non fuit eorum voluntatis, ac propositi, nec ordinamenti aliquid acquireret, vel facere, vel ordinare de jure Civitatis Firmi de anno Domini 1238 – rogato Altidona Notario –
1311 FIRMUM Bulla Nicolai Pape directa Castellanis Castrorum, seu Villarum Turris Palmarum, Marani, Gruptarum ad Mare, Montis Falconis, et Morischi ut Castra praedicta detenta per Cameram occasione damnorum illatorum per Civitatem Firmi hominibus Montis Sancti Petri restituant ipsi Communi Firmi, et quod de dictis damnis, et condemnatione dicta de causa contra Civitatem promulgata per Archiepiscopum Januensem, et Fulgonem de Podio Richardi Rectoris Provinciae, dictum Commune promisit stare beneplacito dicti Pontificis. Sub data Romae V Jdus Junij Pontificatus eiusdem anno secundo –
1312 FIRMUM Mandatum Civitatis Firmi in personam Magistri Andreae Gentilis ad recipiendum Pallia nomine Civitatis Firmi, et Episcopi Firmani a Scindicis Terrarum Ripaetransonis, Montis Rubiani, Montis Sanctae Mariae in Georgio, et Montis Causarij de anno 1357 – manu Ser Dominici Marcuctij de Firmo Notarij –
1313 FIRMUM Copia sumptus Litterarum Rectoris Marchiae Generalis directarum Potestati, et Prioribus Civitatis Firmi, in quibus eisdem praecipitur in termino octo dierum post preaesentationem eorundem in voluminibus Statutotum Firmi scribi, et apponi faciant sub poena eius arbitrio imponenda infrascriptam Constitutionem Generalis Marchiae, videlicet de aucupatoribus et venatoribus concessae per Bonifatium Papam Octavum, quo liceat quolibet laico temporibus et locis competentibus cum canibus, avibus, et retibus venari, nulla Rectoris constitutione ac prohibitione obstante et alia prout in dicta Copia, Extrat& per Iacobum Simonis de Monte Luponum, recopiatarum per Andream Massutij de Firmo de anno Domini 1372 –
1314 FIRMUM Instrumentum mandati procurae factum per homines, et Commune Firmi in personam Philippi Sciolti ad ipsius Communis nomine comparendum coram Reverendissimo Domino Iacobo Cardinale Savello (qui ad summum Pontificatus fastigium evectus Honorius Quartus dictus est) et eius Auditore in eorum Curia in qua dictum Commune litem habet cum Andrea Bofredo occasione salariae, et ad compromittendum in ipsum Dominum Iudicem dictam causam etc& Sub anno Domini 1280 – rogato Gentile Simonicti Notario –
1315 FIRMUM, CIVITANOVA Copia cuiusdam appellationis interpositae pro parte Corradi Angneli Scindici Communis Firmi a quadam sententia lata per Dominum Iacobinum quondam de Calderijs de Spoleto Iudicem in Anconitana Marchia Generalem ad favorem Communis, et hominum Civitanovae, declarando littus maris esse, et esse debere Communis, et hominum Civitanovae, et ad eos pertinere etc& sub anno Domini 1295 rogato Iacobo Magistri Rainaldi, de sumptu vero Martino Magistri Boncambij –
1316 FIRMUM Copia sumptus cuiusdam Privilegijs Vicariatus Domini Iohannis de Vicecomitibus de Olegio sibi concessi de Civitate, et Comitatu Firmano per Egidium Episcopum Sabinensem Apostolicae Sedis Legatum in Italia pro S. R. E. Vicarium Generalem, una cum particula Brevis concessi Vicariatus Generalis dicto Egidio per Innocentium Papam Sextum sub Data Avinioni Nonis Octobris Pontificatus eiusdem anno Sexto, Vicariatus autem dicti Domini Iohannis de Olegio sub Data Anconae Cal. Aprilis Pontificatus Innocentij anno octavo, publicatum manu Ser Vannis Dominici Marci de Firmo –
1317 FIRMUM Praeceptum, seu monitio facta per Reverendum Patrem Fratrem Iacobum Abbatem Monasterij Sancti Sabini Firmanae Dioecesis, Ordinis Sancti Benedicti una cum Litteris ipsi directis a Venerabili Viro Magistro Rajmundo Argetij Sedis Apostolicae Capellano, ac causarum Camerae Apostolicae Generali Auditore Ruggerio Suppi Potestati Civitatis Firmanae nomine dicti Communis, ut infra decem dies in Romana Curia solvat, seu solvi faciat Francisco Guidi, et Sociis Mercatoribus Senensibus centum, et una Marcham bonorum novarum, et legalium sterling etc& et hoc sub poena excommunicationis, sub anno Domini 1270 – rogato Bonaccurso de Gonzaga –
1318 FIRMUM Jnstrumentum emptionis cuiusdam Vineae, et petij Terrae per Ranaldum Moricoctij nomine, et vice Hospitalis Sanctae Mariae Rivicellorum a Domino Rainaldo Michaelis pretio 30- Librarum Vulterranarum positae et confinatae prout latius in eo, una cum alio jnstrumento approbationis, et ratificationis dictae venditionis facto per Michaelem dicti Rainaldi filium sub anno Domini 1247 – rogato de eis Iacobbo Rainaldi –
1319 FIRMUM et MASSA Transumptum Litterarum Domini Gerardis Abbatis Majoris Monasterij Turonensi in Italia Apostolicae Sedis Nuntio directarum Communi Firmi, nec non Domino Angelo Bernardi Scindico dictae Civitatis, quibus committit decisionem differentiae exortae super distributione bonorum, et iurum quondam Nobilium Virorum Vannis Ciccharoni, Andreuctij Cole, et Falchitti de Massa dudum Camerae confiscarotum pridie dicto Domino Angelo nomine quo supra venditorum. Sub Data Perusij Pontificatus Gregorij XI – anno tertio, copiatae manu Antonij Pasqualis de Firmo anno Domini 1381 – tempore Urbani Sexti –
1320 FIRMUM Instrumentum quarumdam propositarum una cum consultationibus super eis fact& per Dominum Albertum de Sabbatinis de Bononia Potestatem Civitatis Firmi, et per alios nomine dictae Civitatis continentiarum, et tenoris prout in eo sub anno Domini 1366 – rogato Ugolino quondam Mathei de Parma –
1321 FIRMUM Transumptum Bullae Martini Quinti Papae remittentis Civitati Firmi quamplurima crimina, et delicta, et concedentis quod in primis, et secondis causis tam civilibus, quam criminalibus nullo modo possint homines praedictae Civitatis, et Status trahi extra Civitatem, et confirmantis iura, et iurisdictiones Civitatis. Sub Data Romae apud Sanctos Apostolos Anno Pontificatus XIII – Transumptum manu Ser Iohannis Antonij alias Mancino –
1322 FIRMUM Instrumentum confessionis set promissionis factae per Iacobinum Rainaldi Sindicum Firmi coram Comite, et Iudicibus Iadrae, quod si contigeret per Commune, et personas Iadrae aliquam vindictam, vel processus fieri contra Commune, vel personas Campifellonis, dum tamen fiat extra Civitatem Firmi, et eius Districtus occasione homicidij per homines dicti Castri commissi in personam Lucae Thalci de Iadra, hoc sibi non imputabit ad injuriam, nec in praedictis aliquatenus se intromittet de anno Domini 1309 – manu Bonjohannis Rainaldi de Firmo –
1323 FIRMUM Breve Pij Papae Secundi directum Episcopo Recanatensi in quo eo committit, ut se informet de contentis in supplicatione introclusa pro parte Domini Episcopi Firmani sibi porrecta, et referat. Sub Data Senis die 26 Februarij 1459 – Pontificatus anno primo. Supplicatio est admissa, deberet eius copia Romae recuperari –
1324 FIRMUM Sumptus cuiusdam jnstrumenti quietationis trium millium librarum Ravennatensium factus per Reverenduum Dominum Simonem tituli Sancti Martini Cardinalem Apostolicae Sedis Legatum Ducatus Spoleti et Marchiae Anconitanae Rectorem Petrarchae Iohannis Petrarchae, et Simoni Iohannis judicis Ambasciatoribus, et Civibus Anconitanis nomine ipsorum, ac etiam nominibus, et vice Potestatis, et Communi Firmi ex causis prout in eo factum sub anno Domini 1266 – rogato Nicolao Rocha etc& –
1325 FIRMUM Sumptus quorumdam actorum agitatorum coram Domino Antonio de Monte Falcho in Marchia Generali Iudice coram Universitatem et homines Civitatis Firmi, causa et occasione receptationis Bernardini Pauli Guilielni de Monte Sancti Pauli, Iohannis de Castanea, et aliorum nominatorum in eis bannitorum una cum appellatione facta pro parte Communis Firmi etc& facta Sub anno Domini 1279 –
1326 FIRMUM Transumptum, sive copia duorum privilegiorum, concessorum Communi Firmi unius Innocentij Papae confirmantis tenutas, et possessiones quas Civitas possidebat, nec non privilegia immunitatis et libertatis Civitatis sub dat XVI- Augusti Pontificatus anno nono. Alterius vero Innocentij Papae in quo Rectori Provinciae Marchiae mandat quatenus omnia privilegia et jura Civitatis Firmi illibata conservet attenta devotione Civitatis erga Ecclesiam et damnis passis pro dicta Ecclesia sub Data Laterani Pontificatus eiusdem anno undecimo. Transumptum per Iacobum Petri Marci sub anno Domini 1298 –
1327 FIRMUM Sententia Criminalis lata per Iacobum de Morra Sacri Jmperij in Marchia Anconitana Viceregentem Generalem contra Rainaldum Domini Palmerij, Thomam Domini Iohannis, et alios quam plures ad accusationem Domini Fidesmidi de Molliano de anno 1244 – regnante Friderico Romanorum Jmperatore –
1328 FIRMUM Proposita facta per Dominum Iacobum Iudicem, et Vicarium Domini Thebaldi Rubei Potestatis Civitatis Firmi in publico et generali Concilio dictae Civitatis videlicet quod necesse esset pro utilitate Communi Firmi, et secretis negotiis constituere unum Scindicum et Procuratorem ad eumdum et faciendum etc& et singula necessaria pro Commune Firmi videlicet si ipsis Conciliariis placebat quod praefatus Potestas illum creare deberet, quae proposita in dicto Concilio reformata placuit omnibus nemine contradicente –
1329 FIRMUM Instrumentum mandati procurae factum per Universitatem, Commune, et homines Civitatis Firmi in personam Thomassini Thomae, ad nomine dicti Communis comparendum coram Domino Vitale Brose in Marchia Rectore, et pro S. R. E. Vicario Generale, et petendum nomine dicti Comminis, et Castrorum prout in dicto mandato ab eo generalem assolutionem de omnibus et singulis malefitiis quomodo et qualitercumque per Commune Firmi et eius Castra et homines commissis, ac ad alia prout latius in eo. De anno Domini 1313 – rogato Dominico Manzij –
1330 FIRMUM Instrumentum procurationis factae per Dominum Monaldum Guglelmi de Firmo in personam Domini Rainaldi de Brunforte ad ipsius nomine renuntiandum Sindico Communis Firmi, vel cuilibet alteri pro ipso Commune interveniendum appallationi vel appallationibus quas idem constituens vel alius eius nomine ad Sedem Apostolicam interposuit occasione condemnationis contra ipsum constituendam factae per Richardum Petri Firmi Potestatem ab homicidium perpetratum per ipsum Constituentem in personam Ruggerij de Monte Florum, sub anno Domini 1298 –
1331 FIRMUM Licentia remissionis 3/m Ducatorum auri debit& per Universitatem Commune et homines Firmi Camerae Apostolicae occasione Talearum Censuum et Affictuum et hoc ob gravia et intollerabilia damna praedicto Communi Firmi et hominibus data et facta per quondam Liverottum de Eufreductiis concesss eisdem Communi et hominibus per Sanctissimum Dominum Iulium Pontificem 2.um prout latius in dicta remissione sub anno Domini 1504 –
1332 FIRMUM Instrumentum receptionis 50 librarum Ravennatensium per Dominum Petrum de Cajetta Marchiae Anconitanae Thesaurarium pro S. R. E. Civitati Firmanae, et pro de Franceschino Pepi de Florentia solvendo nomine dictae Communitatis pro affictu debito per dictum Commune de Anno Domini 1353 –praeterito, prout latius in eo sub anno Domini 1354 – tempore Domini Innocentij Papae VI- rogato Lotto Iacobi etc& –
1333 FIRMUM, EPISCOPATUS Sumptus cuiusdam Instrumenti Mandati Procurae fact per Reverendissimum Dominum Nicolaum Deigratia Episcopum, et Principem Firmanum in personam Domini Petri Venibene de S. Ginesio ad lites, et in causas, et in specie in causa cum Ser Iohanne de Bacileriis de Bononia Procuratore Reverendissimi Domini Maceratensi Episcopi, super terminis, seu Castellis assignandis pro Dioecesi Maceratensi etc& una cum Instrumento subsostitutionis Domini Petri Venimbene in personam Ser Vannis Magistri Benvinuti etc& adiuncta appellatione facta ad Sanctissimum per dictum Ser Vannem super delatione facta per Reverendissimum Dominum Anglicum, seu Episcopum Oximensem Commissarium de anno Domini 1371 –
1334 FIRMUM Jnstrumentum venditionis seu donationis, ac concessionis cuiusdam Terrae jacentis in Territorio seu loco qui dicitur Valle in Vico Sancti Felicij per Jacobum filium Carboni Lulij Gentili et Angelo filiis ac Romuti et Valentino filiis Rainaldi iuxta suos confines etc& pretio viginti Librarum Volterramarum de anno Domini 1230 – rogato Gilio Notario –
1335 FIRMUM Duo Mandata, unum Dominae Monaldescae filiae quondam Domini Trasmundi de Sancto Angelo, et alterum Domini Masci Comitis Ogviczoni factum Domino Giberto de Valle ut solvat de eorum mandato quadrigentas et quinquaginta libras Saladino eorum filio etc& De anno Domini 1220 – rogato Bosign.° Notario –
1336 FIRMUM, et ANCONA Capitula seu pacta et Conventiones inter Civitates, et Communia Firmi, Anconae, et Camerini duratura per quinque Annos de anno Domini 1484 –
1337 FIRMUM Mandatum executivum Hieronimi Matthei Protonotarij Apostolici, et Curiae Causarum Camerae Apostolicae generalis Auditoris super sententia lata per Reverendissimum Dominum Hieronumum Melchiorium Episcopum Maceratensem, in causa in vim decreti Cameralis introductam inter Magnificam Communitatem, et homines Civitatis Firmi, ex una, et Universitatem, et homines castrorum Molliani, Falleroni, Serviliani, Ponzani, Massignani, et Altidone de et super praetensa solutione Dativarum, et illorum asserta exgravatione etc& in qua declaravit Magnificam Communitatem Firmanam, et homines non teneri in solutione et contributione dativarum seu collectarum facienda per dicta Castra et homines Camerae Apostolicae eamque ad solvendam etc& prout in eo. Datum anno Domini 1579 –
1338 FIRMUM Instrumentum mutui centum et quinquaginta trium librarum Ravennatensium acceptatum per Priores Populi Civitatis Firmanae ab Abrahamo Domini Moysis, et Sociis in eo declaratis, quas restituire promiserunt intra sex menses proxime venturos etc& prout in eo de anno Domini 1310 – rogato Rodaldo Ufreductij Scambij Notario –
1339 FIRMUM Instrumentum petitionis, et acceptionis in tutelam Domini Cicchi, et Margaritae pupillorum, et filiorum quondam Dominici Guarisij de Castro Clarmontis etc& De anno Domini 1313 – rogato Iacobo Monaldi de Monte Granario –
1340 FIRMUM Instrumentum receptionis florenorum octo per Dominum Bartholomeum Domini Munaldi de Viterbio in bono auro pro parte patrocinij decem florenorum auri, quos ipse habere debebat a Commune Firmi etc& prot in eo de anno Domini 1280 –rogato Georgio Angeli Notario –
1341 FIRMUM Quinque Instrumenta Custodum Contratarum Firmi Transferentium, seu cedentium in personam Nigri Domini Giberti omnia jura, actiones reales, et personales etc quae, et quas habent, et habere possent contra Commune Civitatis Firmanae occasione quadraginta soldorum Vulterranarum pro quolibet, quos recipere debebant a Commune Firmano pro Custodia, quam fecerant ultimis quatuor mensibus tempore Sedis Vacantis de anno Domini 1277 – rogato Thomassino Bartholomei Notario –
1342 FIRMUM Literae Priorum Libertatis, et vexilliferi Iustitiae Populi Florentini. Quibus commendant virtutes Domini Nicolai Lucherini desiderantis Praeturam, seu Potestariam Firmi de anno Domini 1469 –
1343 FIRMUM, et JADRA Acta, et Processus facti in causa vertente Magnificum Commune Firmi et Dominum Thomam Benedicti de Mattaferris de Iadra occasione Salis, cuis gabellam dictus Thomas a dicto Comune emerat etc& sub anno Domini 1342 –
1344 Anno 1556 FIRMUM Decretum factum in Magnifica Cernita Civitatis Firmi circa bona vendita non subiectis, quod si quis in futurum vendiderit aliquam possessionem non sibiecto ipso iure et facto incurrat poenam scutorum centum, et amissionis pretij rei venditae. Consulente Domino Francisco Mancino 17 Maij anno Domini 1556 –
1345 FIRMUM, sive TERRA SANCTI FLAVIANI Mandatum procurae Communis, et Universitatis Sancti Flaviani in personam Bartholomei Philippi de Sancto Flaviano ad nomine dicti Communis faciendam, et contrahendam perpetuam Societatem, et amicitiam, et dandum licentiam Scindico Communis Firmi accipendi tenutam, et possessionem de bonis dicti Communis, Universitatis etc&, recipiendumque obligationem, juramenta, cautionem etc& a Communi Firmi, seu eius Sindico de non contraveniendo capitulis superius espressi, sub poena pro quolibet capitulo contravento mille Marcarum Argenti etc& de anno Domini 1251 –
1346 FIRMUM Electio facta Nobilis Viri Domini Bonfranceschi de Guarnerinis Civis Paduani in Potestate Firmi facta per Venerabiles Fratres Isaijam, et Baliganum Ordinis Heremitanarum nomine Communis Firmi de anno Domini 1283 –qui Dominus Bonfrancescus arduis negotiis, ut dixit, occupatus recusavi etc& anno Domini 1283 –
1347 FIRMUM Literae patentes Egidij Miseratione Divina tituli Sancti Clementis Presbiteri Cardinalis Apostolicae Sedis Legati directae Regiminibus Consiliis et Communitatibus Castrorum in eis descriptorum, ut ad primam Dominicam veniant ad praesentandum juramentum fidelitatis, et faciendum Communi, et Universitati Firmi ea, ad quae tenentur de jure etc&. Datum 2.da Septembris, Pontificatus Innocentij Papae VI– anno Tertio –
1348 FIRMUM Instrumentum factum per Magnificum Dominum Sebastianum Rutilorum de Tolentino Ill.mi Cardinali Caraffae Gubernatoris Magnificae Civitatis Firmi Locumtenente, et Magnificos Dominos Priores Populi Civitatis Firmi ad restringendum, et claudendum Haebreos et praedictae Civitatis ex forma Bullae Sanctissimi Domini Nostri Pauli Papae IIII de anno Domini 1506 prout in dicto Instrumento –
1349 FIRMUM Notula quaedam librarum, et denariorum datarum, et assignatorum nominatis in ea etc& –
1350 FIRMUM Capitula facta pro concordia, et pace super differentiis natis inter Magnificam Communitatem Firmi, et suos Gabellarios ex una, et Clerum Firmanum ex altera super gabellis, pascuis et molitura etc& prout in eis. De anno Domini 1579 –
1351 FABRIANUM Mandatum Procurae Communis Fabriani factum in personam Ser Gressij Iohannitti de Fabriano ad comparendum coram Domino Mercenario de Monte Viridi et ratificandum omnia pacta etc& de anno Domini 1331 –
1352 FIRMUM, et ANCONA Diversa Instrumenta, et copiae Instrumentorum productorum per Commune Anconae contra Commune Firmi pro certa pecuniarum quantitate Sindico Communis Firmi mutuatorum de anno Domini 1416 –
1352 bis FIRMUM Literae Patentes Iohannis Episcopi Recanatensi Maceratensi Gentium Armorum Ecclesiae Commissarij Marchiae etc& quibus hortatur Commune, et Universitatem Firmi, ut omnes in Civitate Firmi, et Comitatus eiusdem discordes ad concordiam revocet etc& licentiamque dicto Communi impertitur, ut possint omnibus afferentibus Vinum ad dictam Civitatem, et districtum etc& imponere pro qualibet salma bonorum quatuor ultra debitum consuetum etc& prout in eis de anno Domini 1423 –
1353 FIRMUM Literae Henrici Cardinalis Caetani S. R. E. Camerarij quibus ex auctoritate sibi per Sanctissimum Dominum Nostrum Clementem Papam Octavum sibi commissa absolvit Commune et Universitatem Firmi ab excommunicatione, et censuris ob exactionem dimidij quadrantis pro qualibet libra carnis incursis post decursum tempus praefixum in Breve dicti Ill.mi pro dicta exactione et de novo eis concedit posse exigere dictam Datiam donec sit lapsus tempus Decennij affictus dictae exactionis per Dominum Marcum Antonium Giliutium etc& prout in eis Datae anno Domini 1596 –
1354 FIRMUM Mandatum executivum Oratij Burghesij Generalis Camerae Auditoris ad instantiam Domini Iohannis Bergomensis etc& contra Nicolam Evangelistae, et Nicolaum Lucidum pro solutione florenorum sexdecim debitorum occasione instrumenti de super confecti obligatione Camerali Vallati etc&. De anno Domini 1588 –
1355 FIRMUM Instrumentum remissionis mille Marcharum argenti Communi Firmi, seu eius Scindicis per Reverendissimum Dominum Vitalem Archidiaconum Camerinensem, Marchiae Anconitanae Rectorem et Thesaurarium Generalem, quas solvere debebat occasione spretarum literarum ipsius Domini Rectoris ipsis mandatarum pro interdico contra Commune, et homines Sancti Severini Rebellis ipsius Rectoris et S. R. E. de anno Domini 1315 etc& –
1356 FIRMUM Literae Revd.mi Domini Episcopi Sabinen Apostolicae Sedis Legati directae providis Viris Consiliarijs Communis Firmi ad favorem nobilis mulieris Dominae Antoniae relictae quondam Domini Iohannis Vicecomitis de Olegio de servando eidem concessionem alias factam videlicet quod quicunque de Civitate vel Comitatu Firmano vellent vectualia vel mercantias ad Castrum Marani portare possint dummodo pro eis in Civitate et locis consuetis gabellas solvant – Sub Data Ancone 2.ae Decembris etc& –
1357 FIRMUM Scripturae diversae super attentata excommunicatione Civium Firmanorum per Ill.mum, et Reverendissimum Dominum Octavium Cardinalem Bandinum Firmanum Archiepiscopum propter concubinam Domini Lutij Sanguigni etc&. De anno Domini 1601 –
1358 FIRMUM Instrumentum donationis factae per Dominos Rogerium, et Ofreductium filios quondam Ferri de tota portione, quam habebant in Castro Malvicini prope Gualdum etc& Domino Fidesmido, Filio quondam Comitis Ranaldi etc& de anno Domini 1218 –
1359 FIRMUM Literae Gerardi Testa Canonici Acquensi Decretorum Doctoris, et Revd.mi Domini Anglici Episcopi Albanensi in Marchia legati Vicarij Generalis directae Antoniae de Benzonibus relictae quondam Domini Iohannis Vicecomitis de Olegio etc& prout in ea super petitione debiti a Commune Firmi –
1360 FIRMUM, seu TERRA S. IUSTI Literae patentes Corradi Mutij Civis Anconitani, Potestatis Terrae Sancti Iusti, quibus promittit Prioribus Firmi nomine Communis Firmi, districtus, et Terrarum recommendatarum recipientibus pacem, et concordiam, et quod numquam receptabuntur in Terra S. Iusti aliquae Gentes armigerae inimicae dicti Communis, vel eius districtus aut Sfortiae – De anno Domini 1389 –
1361 FIRMUM Reciputum quingentorum Ducatorum auri de Camera factum per Andream Thomacellum Sanctissimi Domini Nostri Papae germanum, Universitati et Communi Firmi etc& de anno Domini 1391 –
1362 FIRMUM Literae Anglici S. Rom. Eccl. Cardinalis Episcopi Albanensi ratificantes sententiam latam super solutione debiti qualibet mense facienda per Commune Firmi Nobili Mulieri Antoniae de Benzonibus relictae quondam Domini Iohannis Vicecomitis de Olegio –
1363 FIRMUM, CASTRUM MONTIS SANCTI PETRI Copia Decreti obtenti in Magnifico Consilio Communis, et hominum Firmi super provisione denariorum pro redemptione Castri Montis Sancti Petri de Alleiis etc& –
1364 FIRMUM Instrumentum quietationis factae per D. Nicolaum Gattulae de Caeta Generalem Thesaurarium Provinc. March. Ancon. Spinuctio Francisci de Civitate Firmi solvendo nomine dictae Civitatis Firmi florenorum viginti-duorum auri, et sexdecim Anconitanarum pro affictibus novem annorum videlicet pro Annis 1354usque ad Annum 1363 – etc& Datum anno Domini 1362 –
1365 FIRMUM seu MONASTERIUM FERENTILLI Copia Bullae Gregori Papae Noni confirmationis omnium jurium, et possessionum, quorum, seu quarum potitur Monasterium Ferentilli, prout in ea aliqualiter describuntur, concessa de anno Domini 1231 – Pontificatus eiusdem anno quinto – Transumptata manu Pauli Berardi Notarij sub anno Domini 1266 –
DIVERSA BREVIA PAPALIA
1366 FIRMUM Breve Sanctissimi Domini Nostri Clementis Papae VIII confirmationis omnium Statutotum, ordinationum, et reformationum, et privilegiorum etc& gratiarum, et indultorum per quoscumque Romanos Pontifices suos Praedecessores etc& concessORUM etc&, ac Taxarum mercedum iudicibus, ac Notariis Criminalibus Civitatis Firmanae, per Commune Firmum assignatarum etc& prout in eo de anno Domini 1592 – Pontificatus eiusdem anno primo –
1367 FIRMUM Breve Sanctissimi Domini Nostri Pij Papae 2.di directum Prioribus, et Communitati Civitatis Firmanae, quo propter Firmum Decretum, et propositum factum per ipsum proficiscendi personaliter contra Turchas petit ab eis auxilium etc& prout in eo de anno Domini 1463 – Pontificatus eiusdem anno 6.to –
1368 FIRMUM seu CASTRUM SANCTI ANGELI Breve Sanctissimi Domini Nostri Nicolai Papae Quinti, quo permittit, quod homines Castri Sancti Angeli possint conficere sex salmas salucae pro quolibet Anno, et illas ad Priores Civitatis Firmanae deferre, de anno Domini 1453 – Pontif:s anno VII° –
1369 FIRMUM Breve Sanctissimi Domini Nostri Iulij Papae 2.di directum Domino Paulo de Martellis Vicario Ecclesiae Firmanae in spiritualibus generali in quo eidem committit ut Priores homines et Communitatem Firmanam ab omnibus Ecclesiasticis Censuris et poenis ob interdictum ad instantiam Mercatorum Romanam Curiam sequentium, et Creditorum eiusdem Civitatis obtentum demum executum absolvat, et interdictum praedictum per totam octavam Domenicae Resurrectionis ex causa prout in dicto Breve suspendat. Datum anno Domini 1504 –
1370 FIRMUM Literae in forma Brevis Sanctissimi Domini Nostri Leonis Papae X.i directae Prioribus, et Communi Firmano mandantis praedictis Concilium, seu Cernitam nullo modo imposterum coadunare, et convocare presumere absque adsistentia Gubernatoris, seu eius Auditoris. Data Malliani die penultima Aprilis 1520 –
1371 FIRMUM Breve Sanctissimi Domini Nostri Clementis Papae Octavi absolutionis a quibuscumque excommunicationibus, censuriis, et poenis, quas Commune, et Universitas Civitatis Firmanae arbitrabatur se incurrisse prout auctione Gabellae per eos factam quibus imposterum dictam Gabellam per decem annos proxime subsequtuuros exigi ab eis posse concedit, absque aliqua censurarum, et poenarum incursione. Datum anno Domini 1596 – Pontificatus anno Quinto –
1372 FIRMUM Breve Sanctissimi Domini Nostri Pauli Papae 2.di confirmationis omnium statutorum privilegiorum, gratiarum, indultorum Civitatis Firmanae, quam conformationem habere locum idem Sanctissimus voluit, cum sententia per Venerabiles Fratres A. Aquilanum et N. Recanatensem Episcopos Commissarios in causa cum hominibus Sancti Petri latae, et eius Iudicato constabit per ipsos esse paritum, prout in sententia continetur, et futurae ordinationi dicti Sanctissimi paruerint, alias nullam declaravit. Datum anno Domini 1467 – Pontificatus anno Tertio –
1373 FIRMUM Breve Sanctissimi Domini Nostri Iulij Papae Tertij concessionis Iubelei, et Indulgentiarum plenariarum Communi Civitatis Firmanae ex causa multorum, qui propter inopiam, et annonae carentiam Anno Iubilei preterito ad Urbem accedere non potuerunt etc& visitando per quindecim dies continuos vel interpolatos Cathedralem Firmanam, Sancti Savini, Sacti Iuliani, ac Sanctae Crucis Ecclesiae orando etc& , et ad effectum huismodi concedit ut Confessores sibi eligere valeant, qui eos ab omnibus quantumcumque gravibus et enormibus delictis etiam Sedi Apostolicae reservatis non tamen in Coena Domini Bulla contentis, iniuncta sibi poenitentia salutari absolvere possint etc& prout in eo de anno Domini 1551 – Pontificatus anno 2.do –
1374 FIRMUM Pro restauratione murorum Firmanorum Breve Sanctissimi Domini Nostri Sisti Papae Quarti, quo remittit Communi, et Universitati Civitatis tertiam partem talearum, quas solvere debebant Camerae Apostolicae, et quingentos Florinos aurei ex talei praesentis Anni Camerae debitis in reparatione murorum Civitatis Firmanae convertendo etc& prout in eo de anno Domini 1471 – Pontificatus anno primo –
1375 FIRMUM pro restauratione murorum Breve Gregorij Decimi Tertij remissionis impositionis Portus Anconae per Civitatem Firmi solvendae ad instantiam Domini Iacobi Boncompagni Firmi Gubernatoris concessum Communi Firmano pro restauratione moenarum Civitatis etc& prout in eo de anno Domini 1577 – Pontificatus anno 5.to –
1376 FIRMUM pro restauratione murorum Breve Sanctissimi Domini Nostri Gregorij Papae decimi tertij remissionis pecuniarum quas Commune Firmi solvere tenebatur pro portu Anconae obtentum per Dominum Iacobum Boncompagnum Firmi Gubernatorem pro restauratione murorum Civitatis Firmanae de anno Domini 1579 – pontificatus anno 7.o –
1377 FIRMUM, seu LAURETUM Breve Sanctissimi Domini Nostri Leonis Papae Decimi directum Prioribus Civitatis Firmi, in quo eisdem praecipit, ut sub poena excommunicationis, et duorum millium Ducatorum infra terminum arbitrio Domini Gubernatoris Almae Domus Lauretanae eiusdem Prioribus praefigendum homines centum mittant pro construendis aggeribus et effodiendis fossibus ad Templum Beatae Mariae de Laureto iuxta ordinationes alijs factas ad huiusmodi opus. Datum Cerveteri 21- 8.bris 1519 –
1378 FIRMUM Breve Sanctissimi Domini Nostri Innocentij Papae Octavi obtentum ad instantiam Caroli de Martellis, et locis Mercatores directum Prioribus, et Communi Firmi, ut residuum sussidij, idest mille Ducatorum quos Communitas Firmi Camerae Apostolicae, seu Domino Lucae de Sarnano Commissario solvere debebat, prout in alio Brevi, solvat eidem Carolo de Martellis, sive eius mandatario Sub anno Domini 1488 –
1379 FIRMUM Breve absolutionis a censuriis excommunicationis etc& concessum per Sanctissimum Dominum Nostrum Clementem Octavum Communi et Universitati Civitatis Firmanae ad instantiam Ill.mi et Revd.mi Domini Cardinalis Dominici Pinelli de anno Domini 1592 – Pontificatus anno primo –
1380 FIRMUM Breve Sanctissimi Domini Nostri Xixti Quinti Pontificis Maximi conformationis Statutorum privilegiorum Indultorum etc& Civitatis Firmanae de anno Domini 1585 – Pontificatus eiusdem anno Primo –
1381 FIRMUM Breve Sanctissimi Domini Nostri Pauli Papae Quinti confirmationis omnium statutorum privilegiorum indultorum etc& Civitatis Firmanae de anno Domini 1605 – Pontificatus eiusdem anno primo –
1382 FIRMUM DE DEMOLITIONE GIROFALCHI Breve, seu Rescriptum Sanctissimi Domini Nostri Eugenij Papae Quarti super petitione per Commune, et Universitatem Firmi eisdem Sanctissimo facta super demolitione Girifalchi Firmani etc& prout in eo de anno Domini 1445 – Pontificatus anno 15.o –
1383 FIRMUM Breve Sanctisimi Domini Nostri Nicolai Papae Quinti concessionis Civitati Firmi, quod possit mille salmas grani de Civitate Firmana, seu eius Comitatu extrahere, conducere etc& De anno Domini 1448 – Pontificatus anno 2.do –
1384 FIRMUM Breve, seu Rescriptum Apostolicum Pauli Papae Secundi directum Provinciae Marchiae Anconitanae Thesaurario ut se informet de antiqua consuetudine, Civitatis Firmanae quod extrahentes granum ex Territorio dictae Civitatis et per mare comportantes consueverint pro qualibet salma Camerae Apostolicae Florenos decem antiquos solvere et granum ipsum ad decem quartas rasas mensurare praetendentes minime servari sed gravius se opprimi quam fuerit consuetum tam in solutione, quam in censuri praedictis. Datum anno Domini 1470 – Pontificatus eiusdem anno sexto –
1385 FIRMUM Breve Clementis Papae Octavi directum Gubernatori Civitatis Firmanae quatenus ex sententia Congregationis super gaviminibus tollendis ex Apostolica auctoritate sibi commissa, ut a Mercatoribus et artificibus dictae Civitatis prout ab aliis Civibus collectas pro rata mercium et honorum exigi faciat, et curet ex causiis ut in eo. De anno Domini 1594 – Pontificatus anno 3.o –
1386 FIRMUM Breve Sanctissimi Domini Nostri Alexandri Papae Sexti directum Prioribus Magnificae Civitatis Firmanae, ut una cum Locumtenente Legati Provinciae Marchiae studeant capere Liverottum de Firmo, ac alia facere, quae ad pacem, et tranquillitatem Civitatis Firmanae pertinere videbuntur. Datum Romae XV- Ianuarij anno Domini 1502 – Pontificatus eiusdem anno Decimo –
1387 FIRMUM Breve Sanctissimi Domini Nostri Clementis Papae Octavi concessionis exactionis unius Librae Farinae cum dimidia moliturae pro quolibet centenario molito usque ad annum 1606- Communi, et Civitati, ac hominibus, eosque absolvit a censuris incursis propter illius exactionis post decursum tempus quindecim annorum a Sixto V.to Pontifice concessum continuatum etc& De anno Domini1603 – Pontificatus anno Duodecimo –
1388 FIRMUM Breve Alexandri Papae Sexti directum Prioribus Populi Civitatis Firmi, ut in ei aliqua idonea et opportuna pecunia, quam citissime si voluerint subveniat etc& prout in eo de anno Domini 1495 – Pontificatus eiusdem anno 4.to –
1389 FIRMUM Breve Sanctissimi Domini Nostri Pauli Papae secundi directum Provincia Marchiae Gubernatori, seu eius Locumtenenti, quo conqueritur se intellixisse Dovanerium salis Provincia non distribuire, vel vendere sale in locis maritimis et Civitate Firmana iuxta pondus, et formam Capitulorum, quae de super cum Camera Apostolica habet quare hortatur ut diligenter se informent et rescribant re vero intellecta se provisurum etc& Sub anno Domini 1470 – Pontificatusanno 6.to –
1390 FIRMUM super primis, et 2.dis causis Breve Eugenij Papae Quarti concessum Civitati et Communi Firmano, ut omnes et singulas causas primas et secundas tam Civiles quam Criminales cognosci faciant in Civitate Firmana secundum formam Statutorum etc Sub anno Domini 1432 Pontificatus secundo –
1391 FIRMUM Breve Sanctissimi Domini Nostri Sixti Papae V.ti concessionis exactionis unius librae farinae cum dimidia moliturae pro quoliber centinario molito ad quindecim annos tantum concess. Communi, et Universitati Firmanae anno Domini 1587 – Pontificatus tertio –
1392 FIRMUM Breve Sanctissimi Domini Nostri Pauli Papae Quinti concessum Ill.mo, et Revd.mo Domino Petro Aldobrandino S. R. E. Camerario ut possit extendere seu prorogare per biennium Civitatis Firmi concessionem eiudem Civitati factam per Clementem Papam 8.um de Gabella super rebus, quae in dicta Civitate importantur exportantur et ibi venduntur etc& de anno Domini 1605 – Pontificatus anno primo –
1393 FIRMUM Breve Sanctissimi Domini Nostri Gregorij Papae Decimi Tertij concessionis Indulgentiae plenariae remissionis omnium peccatorum omnibus Christi fidelibus etc& qui interfuerint orationi quadraginta horarum primae Dominicae quadragesimae in Ecclesia, seu Ecclesiis Firmanis pro anno presente tantum. Datum Romae VIII Februarij 1577. Pontificatus anno quinto –
1394 FIRMUM Breve Sanctisimi Domini Nostri Innocentij Papae Octavi, quo mandat sub poena indignationis suae duorum millium Ducatorum amissionis privilegiorum et interdicti ut Commune et Universitas Civitatis Firmanae immediate ab armis desistat contra Tolentinos pro differentia super confinibus orta, et ne aliquid audeant intentare, se vero mandatorum Gubernatorem Providum, qui de mandato suo ad locum differentiae se transferat, et illum componat. Sub anno Domini 1492 – Pontificatus anno Octavo –
1395 FIRMUM Breve Sanctissimi Domini Nostri Gregorij Papae XIII- concessum Communi, et Universitati Firmanae ut possint exigere Gabellas unius quattrini pro libra carnis et unius librae farinae cum dimidia grani molendi etc& ad sex annos et etiam exigendi Gabellas auctas. Datum anno Domini 1578 . 2.da Mensis Iulij. Pontificatus anno Septimo –
1396 FIRMUM Breve Sanctissimi Domini Nostri Gregorij Papae XIII confirmationis exactionis Gabellae quattrini Carnis pro Novo Monasterio ad quadriennium post sexennium finitum. Datum anno Domini 1585 – Pontificatus Anno XIII –
1397 FIRMUM Literae in forma brevis Sixti Papae IIII directae Magnificis Dominis Prioribus Firmi a quibus notum facit se causam Episcopi Firmani commisisse duobus S. Romanae Ecclesiae Cardinalibus absen& de anno Domini 1482 –
1398 FIRMUM Breve Sanctissimi Domini Iulij 2.di directum Reverendissimo Domino Alexandro Cardinali Farnesio Provinciae Marchiae Legato querens ab eo causam suspensionis, vel decapitationis Alexandri alias Luponis de Gualdo, cum fuisset absolutus ab homicidio una cum aliis Firmanae Civitatis Comitativis, prout patebat per Litteras Alexandri Papae Sexti eius Praedecessoris – Sub Datum anno Domini 1504 –
1399 FIRMUM Breve Sanctissimi Domini Iulij Papae 2.di directum Commissario et Prioribus Firmanis in quo eisdem committit ut Reverendum Dominum Iulianum Cardinalem Caesarinum, seu eius Procuratorem in possessionem quondam beneficiorum, quae prius erant Domini Bartholomei de Branchadoris manuteneant, et a nemine super iis molestari permittant. Datum anno Domini 1508 – Pontificatus anno 5.to –
1400 FIRMUM Breve Sanctissimi Domini Nostri Iulij Papae Tertij deputationis Ill.mi, et Excellentissimi Domini Iohannis Baptistae ex Comitibus Monti Sancti Sabini ex Fratre Germano Nepotis in Gubernatorem Firmi cun juribus, et emolumentis consuetis. Sub Data Romae anno Domini 1550 – Pontificatus eiusdem anno tertio –
1401 FIRMUM Breve Sanctissimi Domini Nostri Sixti Papae Quarti confirmationis omnium compositionum bonorum Camerae Apostolicae applicatorum vigore Processuum et sententiarum occasione homicidiorum ac aliorum delictorum publicorum vel privatorum factorum, et laterum per Laurentium de Maiis Provincia Marchiae Commissarium contra Universitatem et homines tam Civitatis Firmanae quam Castrorum, et Oppidorum dictae Civitati subiectorum, ac nonnullos homines et personas de Castro Montis Sancti Petri de Alleiis, directorum Prioribus Firmanis sub anno Domini 1479 – Pontificatus anno 8.o –
1402 FIRMUM Breve Sanctissimi Domini Nostri Innocentij Papae Octavi directum Magnificis Dominis Prioribus Firmi, in quo mandat, ut pareant mandatis L. de Angnelis Gubernatori, et Vicario Provintiae, prout latius in eo sub Die 14- Decembris 1485 –
1403 FIRMUM Breve Sanctissimi Domini Nostri Innocentij Papae VIII directum Dominis Prioribus Firmi, in quo plurimum laudat eorum diligentiam adibita in captatione Leonis Pifari, ideo illum consignari mandat Locumtenenti Provinciae prout in eo sub die 17- Novembris 1487 –
1404 FIRMUM Breve Innocentij Papae Octavi directum Prioribus et Communi Firmano praecipiendo ut Potestates, seu Vicarios et alios Officiales quoscunque electos seu in futurum eligendos per litteras admonere debeant antequam eorum officium caeperint de taxa per eum ordinata dictorum Officiorum Segretariis in Breve Nominatis integre et plene satisfaciant etc& prout in eo sub anno Domini 1488 – pontificatus anno 4.to etc& –
1405 FIRMUM Breve Pij Papae Secundi directum Prioribus Firmi, in quo eos hortatur, ut persistant in fide erga Sedem Apostolicam, prout adhuc persistunt. Sub Datum Senis anno Domini 1460 –
1406 FIRMUM Breve Innocentij Papae Octavi directum Prioribus Firmanis ad instantiam Balthasarris de Leonardellis Civitatis Firmi Praetoris, ut eum infra terminum sui Officij Scindicari non faciant, ab eo tamen data idonea cautione de satisfaciendo derogando pro hac vice statutis Civitatis, eo quod idem Sanctissimus opera illius indigent. Datum Romae anno Domini 1488 –
1407 FIRMUM Breve Sanctissimi Domini Nostri Innocentij Octavi directum Magnificis Dominis Prioribus Civitatis Firmi, in quo eos hortatur ut dictis Domini Pierdominici de Leopardis de Oximo fidem adhibeant – Datum Romae anno Domini 1486 –
1408 FIRMUM Breve, seu mandatum Sanctissimi Domini Clementis Papae Septimi directum Communitati Firmanae de immettendo Dominum Felicem Morronum in corporalem possessionem Archidiaconatus Ecclesiae Firmanae vacantis per obitum Federici Guerrierij, de eo per Reverendissimum Nicolaum Cardinalem de Gaddis proviso, prout latius in eo. Sub anno Domini 1527 in Arce S. Angeli –
1409 FIRMUM Breve Iulij Papae Secundi directum Domino Rainerio de Raineriis Perusino, et Commissario mandans ut Comitativi Civitatis Firmi subsidia assecta nuncupata solvant ad rationem monetae novae, quemadmodum Cives Civitatis Firmi Gabellas solvunt sub poenis et censuriis ut in eo. Datum Romae die X- 8.bris 1508 –
1410 FIRMUM Breve Sanctissimi Domini Nostri Leonis Papae X.i directum Prioribus, et hominibus Firmanis, ut in exigendis Legatis ad pias causas Dominum Andream de Abicis Commissarium deputatum et praesertim in exigendo Legato 4/m Ducatorum auri quondam Dominae Nicolae Foglianae adjuvent etc&, ut in eo de anno Domini 1516 –
1411 FIRMUM Breve Sanctissimi Domini Iulij Papae 2.di directum Prioribus, et Communi Firmano praecipiens ut Antonium Cautij Medicum a Potestate eiusdem Civitatis detentum in Carcere, non obstatibus Statutis, et Privilegiis eiusdem Civitatis Firmanae in manibus Reverendissimi Domini Ludovici Episcopi, et Provinciae Legati tradant. Datum Romae anno Domini 1505 –
1412 FIRMUM Breve Innocentij Papae Octavi directum Prioribus Magnificae Civitatis Firmis, in quo eisdem mandat, ut Venerabili Fratri Archiepiscopo Cusentino, et Domino Dominico de Auria Capitaneo Custodiae Palatij etc& fidem adhibeant, et ea, quae eius nomine ordinaverint exequantur etc& Datum Romae anno Domini 1485 –
1413 FIRMUM Breve santissimi Domini Nostri Pauli Papae Tertij una cum supplicatione introclusa directum Provinciae legato, et ad instantiam Creditorum Communis Firmi extractum in causa contra Reverendam Cameram Apostolicam super bonis Communis Firmi eidem Camerae applicatis ob privationem Status in praeiudicium praedictorum Creditorum, prout in dicta supplicatione etc& Sub Data Romae anno Domini 1547 –
1414 FIRMUM Breve Sanctissimi Domini Leonis Papae Decimi directum Vicelegato Provinciae Marchiae, in quo committit, ut Priores, et Communitas Firmi in ordinaria equorum militantium, et stativorum huiusmodi distributione in dicta Provincia facta, vel facienda ultra debita non graventur. Sub Data Florentiae anno Domini 1516 –
1415 FIRMUM Breve Sanctissimi Domini Nostri Iulij Papae 2.di directum Domino Rainerio de Raineriis Perusino, et Commissario, in quo eidem praecipit, ut Comitativi Civitatis Firmi subsidia, et assecta Depositario Camerae solvant ad rationem monetae nova. Vide num. 1409 –
1416 FIRMUM Breve Sanctissimi Domini Nostri Calisti Papae III – directum Dovanerio Salariae March. in quo eidem precipit ut hominibus tam Civitatis Firmi, quam eius Comitatus qui salem ab ipso vel ab aliis depuratis emere voluerint eisdem vendat eo pretio, quo tempore felicis recordationis Martini V – et Eugenij IV – Praedecessorum Pontif. in dictis locis vendi fecerat – Sub Data Romae anno Domini 1455 –
1417 FIRMUM Breve Sanctissimi Domini Nicolai Papae V.ti directum Magnificis Dominis Prioribus Civitatis Firmi in quo declarat se tempore opportuno Castra cum eorum pertinentijs Civitati velle restituire Sub Data Romae octava Novembris 1447 –
1418 FIRMUM Breve Sanctissimi Domini Nostri Leonis Papae Decimi directum Prioribus Civitatis Firmi, in quo eisdem significat, interfectionem hominum, et alia facta, prout in eo, non mediocrem illius animo praebuisse perturbationem, quare eos hortatur, ut patienti animo incommoda perferant – Sub Data Romae 30 Octobris 1516 – Pontificatus anno Quarto –
1419 FIRMUM Breve Sanctissimi Domini Nostri Leonis Papae X.mi directum Prioribus, et Communi Firmano, in quo omnibus Officialibus dictae Civitatis praecipit, et mandat, ut sub poena excommunicationis ad requisitionem dictae Civitatis cogant, et compellunt conjunctos, et affines ad redimendum dicta bona Damnatorum et nomina confiscatorum Camerae Civitatis Firmanae, demumque pretium de eisdem bonis dictae Camerae Civitatis solvant, prout latius in eo – Sub anno Domini 1517 –
1420 FIRMUM Breve Sanctissimi Domini Clementis Papae Septimi directum Prioribus Firmi, quo eiusdem praecipit sub poena indignationis et decem millium Ducatorum, ex Civitate et Districtu Firmi Commissariis Reverendae Camerae pro usu Almae Urbis mille et septingenta Rubia grani, seu frumenti extrahi faciant et ad Urbi conduci permittant prout latius in eo. Sub Data Romae 25- Martij 1527 –
1421 FIRMUM Breve Sanctissimi Domini Nostri Pauli Papae Tertij cum supplicatione introclusa Commissionis causae Communis, et hominum Civitatis Firmi et aliorum Civium, et particularium quam habent cum filiis et haeredibus quondam Domini Alfonsi de Pellegranis de Aquila directum Reverendissimo Domino Legato Provinciae Marchiae. Sub Data Romae 12- Ianuarij 1548 –
1422 FIRMUM Literae in forma Brevis Sanctissimi Domini Nostri Xixti Papae IIII directum Prioribus, et Communi Firmi, in quibus ostendit Reverendissimum Dominum Iohannem Baptistam Episcopum Firmanorum ab accusationibus contra ipsum per Firmanos porrectis liberasse ex causis per Oratores plenius narrandis, nec non ad regimen, et ad administrationem Cathedrali Ecclesiae Firmanae deputasse ex Consilio S. R. E. Cardinalium Reverendissimum Dominum tituli Sancti Eustachij Cardinalem Senenensen etc& – Datae Romae anno Domini 1483 –
1423 FIRMUM Breve Sanctissimi Domini Innocentij Papae octavi obtentum ad instantiam Domini Mauritij de Capranica, et directum Prioribus Firmi mandando ut infra tres dies a die etc& iuris remediis cogant et compellant ad instantiam ut supra quendam Perthomaseum Concivem ad eidem solvendum quandam pecuniarum summam occasione fructuum Abbatiae Sancti Bartholomej Campofellonis etc& Datum Romae 13- Iulij 1489 –
1424 FIRMUM Breve Innocentij Papae 8.i directum Prioribus Firmi, in quo eis praecipitur ut in posterum Salucam in locis ipsius Civitatis confici non faciunt, et factam cum Doganeriis Salariae Prov. componant, ut in dicto Breve. Dat& Romae 2- Aprilis 1489 –
1425 FIRMUM Breve Iulij Papae 2.di directum Communi, et Universitati Firmanae, in quo declarat se mandare Dominum Magistrum Iohannem Vannulium Causarum Palatij Apostolici Auditorem qui differentias finium terminet, quare eos hortatur ut eum debita reverentia suscipiant et eius consilijs et monitionibus pareant. Datum Romae vigesima octava Iulij anni Domini 1507 – Pontificatus eiusden anno 4.o–
1426 FIRMUM, et ASCULUM Breve Innocentij Papae Octavi condolentis hominem a Firmanis caesum, propterea commisisse se declarat Domino Caesario Bandino suo Nuntio, et familiari, ut circa Rebelles Asculanos aliqua Civibus Firmanis ad quos Breve dirigitur explicet etc& Datum Romae 24 – 7.bris 1491 –
1427 FIRMUM, et ASCULUM Breve Innocentij Papae 8.i directum Prioribus, et Communi Firmi in quo eisdem significat se dilecto filio L. de Angnellis Provincia Marchiae Gubernatori Capitula inter Firmanos, et Asculanos misisse qui ad observantiam eorundem axhortantur. Datum Romae 23 Martij anno Domini 1486 –
1428 FIRMUM, et ASCULUM Breve Innocentij Papae Octavi directum Prioribus, et Communi Firmi, in quo hortatur eos, ut arma contra Asculanos deponant et capitula et conventiones per Sanctissimum editas servent si quid vero fuerit quod eis non placeat ad Gubernatorem Provinciae recurrant etc& prout in eo. Datum 20 Maij 1486 –
1429 FIRMUM, et ASCULUM Breve Innocentij Papae 8.i directum Prioribus, et Communi Firmi, in quo eis significat se misisse Literas Apostolicas sub plumbo Dilecto Filio Marchiae Anconitanae Gubernatori super capitulis, ac tregua inter Firmanos, et Asculanos facienda prout latius in eo. Sub Data Romae 12 Iunij 1486 – Pontificatus anno Secundo –
1430 FIRMUM et ASCULUM Breve Innocentij Papae Octavi directum Prioribus, et Communi Firmano, quo declarat Iohannem Franciscum Oratorem Firmanum prudentissime ea quae in commissis ab eis habuit exposuisse et eum libenter audivisse seque modum et ordinem dedisse Gubernatori Marchiae de componendis eorum discordias contra Asculanos quare eos hortatur ut bono animo sint etc& prout in eo. Datum IIII Iulij 1486 – Pontificatus anno 2.do –
1431 FIRMUM, et ASCULUM Breve Innocentij Papae Octavi directum Prioribus et Communi Firmano quo significat se misisse Iohannem Episcopum Albenensem Cardinalem Andegavensem suum Legatum in Provincia Marchiae ut rem Auximanam animo suo conficiat et concordiam inter Firmanos et Asculanos componat etc& prout in eo Datum Romae prima Iulij 1487 – Pontificatus anno 3.o –
1432 FIRMUM, et ASCULUM Breve Innocentij Papae 8.i directum Prioribus, et Communi Firmi, quo laudat fidelem eorum animum contra Asculanorum proterviam significatque se scribere Locumtenenti Legati quid illum agere velit hac hortatur eos ut ei consilio et viribus adsistant et primum ut Arx Ophidana omnino sit libera etc& prout in eo Datum Romae V- Augusti 1491 – Pont. 7.mo –
1433 FIRMUM, et ASCULUM Breve Innocentij Papae 8.i directum Prioribus, et Communi Firmano, quo gratissime sibi fuisse ostendit fervorem quem prestiterunt pro servandis rebus suis Ophidanis post Asculanorum Rebellionem, mandavis-seque, ut liberat etiam Ophida Legatus Capitaneus, et Ductores ulterius prosequantur etc& Datum Romae 14 Augusti 1491 – Pontificatus Anno 7.mo –
1434 FIRMUM, et ASCULUM Breve Sanctissimi Domini Alexandri Papae Sexti directum Thesaurario Provinciae Marchiae Anconitanae quo confirmat remissionem factam Talearum seu subsidij unius anni Civibus Firmanis in tribus Annis, videlicet tertiae partis quolibet anno propter auxilium in eis in bello Asculano praestitum ab Innocentio Papae Octavo quare eum monet ut eam remissionem inviolabiliter eis observet etc& Datum Romae 2.a Junij 1494- Pontificatus anno 2.do –
1435 FIRMUM, et ASCULUM Breve Alexandri Papae 6.ti directum Prioribus et Communi Firmano ut exitiis Asculanis nullum favorem et auxilium praestent sed cum eis insurgant et inrumpant contra inimicos Ferdinandi Regis Siciliae pro pacifica Regni Neapolitani recuperatione etc& prout in eo de anno Domini 1496 – Pontificatus anno 4.to –
1436 FIRMUM, et ASCULUM Literae in forma Brevis Alexandri papae Sexti directae Priorib, et Communi Firmano in quibus se intellexisse dicit mutuas querellas inter ipsos et Asculanos, et ob id decrevisse destinare Commissarium cum facultate intelligenti et sedandi ac concordandi ambas partes etc&, interim sub poena 5/m mille Ducatorum excommunicationis et concessionis omnibus Privilegiorum monetque eos, ut statim arma deponant revocentque stipendiarios et nomine etc&. Datum Romae 17- Aprilis anno Domini 1497 –
1437 FIRMUM, et ASCULUM Breve Alexandri Papae Sexti directum Prioribus, et Communi Firmano, quo significat se mandare Gubernatorem, et Locumtenentem Ven. Fratrem Antonium Flores Episcopum Castelli Maris etc& Sacri Palatij Apostolici Auditorem, monesque eos, ut statim armis depositis tres aut quatuor ex Concivibus de dictis dissidiis sufficienter instructi cum pleno mandato in termino praefigendo coram eo se praesentent et illis auditis una cum ipsis Asculanis omnia ad tranquillitatem et concordiam redigere possit sub poenis etc&. Datum Romae 20- Maij 1497 – Pontificatus anno quinto –
1438 FIRMUM, et ASCULUM Breve Alexandri Papae Sexti direct& Prioribus Firmanis quo monet eos ut Cives per Gubernatorem Provinciae ipsi imperatos mittant et pacem seu treguam faciant vel prorogent cum Asculanis etc& sub poenis etc& Datum Octava Martij 1498 – Pontificatus anno sexto –
1439 FIRMUM et ASCULUM Breve Alexandri Sexti Papae directum Prioribus, et Communi Firmi, in quo eis praecipit, ut sub poena indignationis et excommunicationis latae sententiae et privationis omnium privilegiorum et indultorum a sede Apostolica concessorum et 15/m Ducatorum auri de Camera treguam cum omnibus capitulis etc& cum Asculanis etc& inviolabiter observent etc& ut in eo. Datum Romae 20-Maij 1498 –
1440 FIRMUM, et ASCULUM Breve Alexandri Papae VI- directum Provinciae Marchiae Anconitanae Gubernatori, quo eis praecipit, ut interdictum contra Firmanos sospendat, si ad eundem Sanctissimum Oratores destinaverint, et in manibus dicti Gubernatoris filium Asthulti custodiendum consignaverint. Datum Romae 15-Iulij 1498 – Pontificatus anno Sexto –
1441 FIRMUM, et ASCULUM Breve Sanctissimi Di Nostri Alexandri Papae Sexti directum Prioribus, et Communi Firmi conquerens de insultibus temerarie factis per Firmanos in personam Gugernatoris Provinciae, et Familiae, ac Officialium cum omnia, quae per eum agebantur ad pacem, et concordiam pertinebant. Quare mandat ut sex, vel octo Cives ad eundem Sanctissimum mandent etc& et treguas decretus inviolabiliter observent etc& prout in eo sub anno Domini 1497 – Pontificatus anno Sexto –
1442 FIRMUM, et ASCULUM Breve Iuli Papae Secundi directum Prioribus, et Communi Civitatis Firmi quo se intellexisse significat nonnullos Santae Romanae Ecclesiae Rebelles ut Statum et quietem Civitatis Asculi perturbare possint in Castro Appugnani Comitatus Asculi se recepisse quaproter eos hortatur ut cum primum Justinopolitano Episcopo Locumtenente Provinciae fuerint requisiti eos totis viribus comprimant et capiant quorum bona in praedam sibi data accipere voluit etc& Datum Romae 21- Maij 1512 – Pontificatus anno nono –
1443 FIRMUM Breve Sanctissimi Domini Nostri Pij Papae Secundi directum Prioribus et Communi Firmano in quo praecipit ut Mandatis Legati Provinciae Marchiae pareant ac carnes et alia necessaria exercitui Ecclesiastico suppeditent etc& prout in eo anno Domini 1460 – Pontificatus anno 2.do –
1444 FIRMUM Breve Sixti Papae Quarti directum Prioribus, et Communi Firmano ut Dominum Darium de Tybertis Militem Caesenatem quem summopere recommendat in prima electione ad Officium Potestariae Firmi eligant. Datum Romae 29- Aprilis – anno Domini 1472 Pontificatus anno primo –
1445 FIRMUM Breve, seu Rescriptum Innocentij Papae Octavi, quo narrat se intellixisse ex litteris Communis Firmi auctionem copiarum regiarum in confinibus, periculumque quod possit exorire, propterea rescribere se asserit Capitaneo Generali, ut ubi opus fuerit eis cum exercitu subveniat. Dat& Romae 6 Octobris 1491 – Pontificatusanno 8.o –
1446 FIRMUM Breve Sanctissimi Domini Nostri Pij Papae Secundi directum Prioribus, et Communi Firmano, in quo laudat eorum promptitudinem dimostratam requisitionibus per Secretarium et Commissarium nomine suo factis etc& prout in eo. Datum Tiburi XI Augusti 1461 – Pontificatus anno Tertio-
1447 FIRMUM Breve Sanctissimi Domini nostri Sixti Papae IIII directum Prioribus et Communi Firmi quo eis significat se ad eos mittere Dominum Antonium Leoninum Commissarium et provisorem maritimae classis eosque hortatur ut ei in omnibus fidem adhibeant et negotio finem imponant etc& prout in eo. Datum Romae sub anno Domini 1473 – Pontificatus anno secundo –
1448 FIRMUM Breve Pij Papae secundi directum Prioribus et Communi Civitatis Firmi quo eos hortatur ut remoto cuiusvis difficultatis obstaculo receptis praesentibus licentiam concedant nobili viro Baptistae de Giraldinis militi Ameliensi Firmi Potestati cuius opera per mensem indigebat. Datum Romae 2 Novembris Pontificatus anno primo –
1449 FIRMUM Breve Martini Papae Quinti directum Prioribus, et Communi Firmano, quo rescribit se Communi Firmi intra breve tempus mandaturum unum ex suis Prelatis super iis negotiis, et petitionis ipsis factis per Dominum Nicolaum Civem, et Oratorem Firmanum et&c Datum X Ianuarij Pontificatus anno 13.o-
1450 FIRMUM Breve Sanctissimi Domini Nostri Leonis Decimi directum Prioribus et Communi Firmi quo sub rebellionis amissionis omnium privilegiorum et Comitatus poenis mandat eis expresse ne ad aliquam poenam corporalem seu confiscationem bonorum contra aliquos Cives seu Populares Firmi occasione suspicionis, conjurationis et perturbationis Civitatis procedant mandaturum se unum Commissarium qui discordias etc& iuxta desiderium suum sedabit. Datum Romae 13- Augusti 1513 –
1451 FIRMUM Breve Martini Papae Quinti directum Prioribus Firmanis, quo rescribit Magnificum Eliam Sabbati de Bononia, quem propter informationes sibi datas mandaverat detineri, reperisse innocentem, ea de re eos hortatur, ut ad propria sua redeuntem benigne recipiant. Datum XI- Iulij Pontificatus anno 8.o –
1452 FIRMUM Breve Alexandri Papae Sexti directum Provinciae Marchiae Anconitanae Locumtenenti mandantis ut quas contra Incolas Civitatis et Territorij Firmani ei fieri mandaverat Repraesalias relaxaret et captos restituat libertati, prout in eo Datum Romae prima Iunij 1494 – Pontificatus anno Secundo –
1453 FIRMUM Breve Sanctissimi Domini Nostri Pij Papae Secundi directum Prioribus et Communitati Firmi quo conqueritur se praeter opinionem suam ab eis auxilium in hac necessitate defensionis Fidei Catholicae petitum non obtinuisse quapropter eos hortatur ut omni exceptione remota petitionem adimpleant alioquin Censuras contra eos per Commissarium ferendas observari facturum, et exigente contumacia aggravari et regravari facere promittit. Datum Romae 28 – Decembris 1463 – Pontificatus anno Sexto –
1454 FIRMUM Breve Pij Papae Secundi mandantis Prioribus et Communi Firmi quatenus Nundinas Santij Claudij minime pro praesenti Anno celebrent etc& prout in eo. Datum ultima Aprilis 1461 – Pontificatus anno Tertio –
1455 FIRMUM Breve Innocentij Papae Octavi, quo declarat Communi Firmi se cupere ut Magnificus Antonius Physicus Mantuanus a Communi Firmi conductus ad curandum valitudinem Reverendissimi Nicolai Bucciardi electi Cosentini eius Nepotis, ab ei non revocaretur donec eius Nepos convaluerit Datum Romae7.a Novembris 1485 – Pontif. anno secundo –
1456 FIRMUM Breve Pauli Papae secundi directum Ill.mo et Revd.mo Cardinali de Ursinis Legato Provinciae Marchiae, quo intellixisse se significat ab Oratoribus Firmanis Iudicem Praesidiatus Farfensis quendam Stephanus Bartholomei Iohannis de Monteleone Comitatus Firmi ob homidicium captum detinere quem ijdem Oratores ob eandem causam in Civitate Firmi comdemnatum poenam persolvisse ferunt comdemnationemque cancellatam esse quapropter eum monet ut mandet praedicto Iudici nec aliquid contra dictum Stephanum innovet sed interim idem Dominus Legatus se de praemissis informet ac eidem Sanctissimo rescribat. Datum Romae XII-Martij 1465 – Pontificatus eiusdem anno primo –
1457 FIRMUM Breve Martini Papae Quinti significantis Prioribus, et Communi Firmi, se ad Regimen, et Gubernatorem Firmanorum et Asculanorum deputasse Re.mum Ioacobum Episcopum Aprutij, propterea eos hortatur, ut ei constanter pareant. Sub anno …….. Domini Pontificatus decimo tertio –
1458 FIRMUM Breve Pij Papae Secundi quo hortatur Priores et Commune Firmi ut semper in bono proposito fidelitatis perseverant se autem semper eos protecturum, et conservaturum promisit. Sub anno Domini 1461 – Pontificatus Anno 3.o –
1459 FIRMUM Breve Sanctissimi Domini Nostri Pauli Secundi directum Prioribus et Communi Firmi ut Ludovico de Eufreductiis Militi et Civi Firmano pro residuo sui salarij ratione Officij Senatus almae Urbis Ducatos 780 et baiocchos 64- solvant qui in computis eorum rati habebantur – Datum Romae 4-Febr. 1466 –
1460 FIRMUM Breve Pij Papae Secundi laudantis modestiam Firmanorum in casu qui nuper occurrerat in Castro Montis Martiani quibus promittit daturum se operam, ut omnia opportune provideantur. Dat& Romae XI –Novembris 1461 –
1461 FIRMUM Breve Sixti Quarti Pontificis confirmationis et approbationis compositionis 1170 Ducatorum per Commune Firmi cum Domino Laurentio de Maijs Commissario factae Datum Romae 9-Iunij 1478 – Pontificatus anno 8° –
1462 FIRMUM Breve Nicolai Papae Quinti facultatis concessae extraendi de Territorio Firmi mille salmas grani et per mare quo placuerit traducendo absque aliqua solutione, et alia licentia. Datum Romae 8- novembris 1447 – Pontificatus anno primo –
1463 FIRMUM Breve Clementis Papae Septimi quo mandat Communi Firmi ut ad executionem supplicationis introclusae procedat. Datum Romae anno Domini 1525 – amissa est supplica –
1464 FIRMUM Breve Innocentij Papae 8.i mandantis Prioribus et Communi Firmano ut omni diligentia provideant caveant et propulsent Turcharum seu hostium fraudes iuxta mandatum Locumtenentis Marchiae ad quem se nonnullos equites levis armaturae prope diem missurum significat per littora ista ad presidium disponendos – Datum Romae 26-Maij 1488 –
1465 FIRMUM Breve Pauli Papae 2.di rescribentis Communi Firmi se commisisse Revd.mo Archiepiscopo Mediolanensi Commissario suo nunnulla ad honorem Sedis Apostolicae peragenda quare eos hortatur ut ei auxilio et favore assistant sub anno Domini 1466 –
1466 FIRMUM Breve Sixti Papae 4.ti significantis Prioribus Communis Firmi se dedisse curam Iohanni Baptistae de Martellis emendi in Provincia Marchiae granum pro alma Urbe, quare eos hortatur ut quamprimum id quod extracturus est quamprimum devehatur Datum Romae 8-Maij 1477 –
1467 FIRMUM Breve Pij Papae secundi significandis Antiani et Communi Firmano venturas in comitatu Firmano nonnullas gentes armigeras Ducis Mediolani usque ad numerum septem cohoortium quare eis mandat ut stantias prohieme ad hibernandum consignent et provideant ut pro eorum pecunijs iusto pretio necessaria habere possint. Sub anno Domini 1464 –
1468 FIRMUM Breve Sanctissimi Domini Nostri Eugenij Papae 4.ti significantis Prioribus Communis Firmi se mittere ad custodiam Arcis Firmanae Castellanum pro Sancta Sede Apostolica Venerabilem Bartholomeum Episcopum Valvensem quare eos hortatur ut in iis quae custodiam Arcis pertinent eidem Castellamo favore et auxilio assistant. Datum Romae 24- Aprilis 1432 Pontificatus anno 2.do –
1469 FIRMUM Breve Sanctissimi Domini Nostri Xixti divina providentia Papae Quinti confirmationis Pragmaticae seu novarum conventionum ordinationum reformationum, et capitulorum de mense Martij proxime praeteriti promulgatorum per adunantiam deputatam in vim Decreti a Concilio Generali Civitatis Firmi de mense Ianuarij Anno Domini 1584- editi ad moderandum et coercendum nimium luxum, et excessivos sumptus per Civitatis, et illius Status incolas etc& occasione prout in eo de anno Domini 1586 –
1470 FIRMUM Breve Leonis Papae X.mi, si in evidentem, dationi in Emphiteosim seu ad quartam partem fructum quarumdam petiarum Terrae parum utilium etc& pertinentium ad Canonicatum et prebendam Firmanam Iohannis Pauli Martialis, directum Iohanni Baptistae Saturno, ac Iohanne Antonio Azzolino Caninicis Firmanis, ut dictum Breve exequantur, prout in supplicatione introclusa – Datum Romae X Octobris anni 1520 – Pontificatus 8.o –
1471 FIRMUM Breve Iulij Papae Secundi directum Universis Communitatis, Officialibus, Vicariis, et Domicellis S. R. E. mediate, vel immediate subiectis contra omnes, qui homicidia, vel alia scelera in Civitate Firmana, et eius Comitatus patrarunt – Datum Romae 24- Novembris 1503 –
1472 FIRMUM Breve Sixti Quarti Pontificis quo significat Prioribus et Communi Firmi se Oratores eorum intellexisse et propediem in Provinciam venturum Reverendissimum Dominum Iulianum Cardinalem eius Nepotem, qui incommodis omnibus oportune medebitur. Dat& Romae XXV Iulij 1475 – Pontificatus anno 4.o –
1473 FIRMUM Breve Pij Papae Secundi hortantis Priores et Commune Firmi ut semper in bono proposito perseverent etc& Dat& anno Domini 1460 –
1474 FIRMUM Breve Alexandri Papae Sexti accusantis tarditatem et negligentiam Priorum et Communis Firmi in solutione 2470 Ducatorum auri de Camera quos solvere tenebantur, quapropter cum Ill.mus Caesar Borgia Dux Valentinus etc& in praesentia sit cum exercitu in expeditione Romandiolae etc& mandat ut dictam summam 4870- Ducat& Alexandro Francisci ipsius Ducis Thesaurario sine mora solvant etc& Dat& Romae 14 Octobris anno 1500 –
1475 FIRMUM super NUNDINIS SANCTI CLAUDIJ Breve Pij Papae secundi significantis Prioribus et Communi Firmi sibi displicuisse ea quae in nundinis Sancti Caludij inter Firmanos et Maceratenses acciderunt et propterea scribere legato Provinciae, ut in autores eorum inquirat, et culpabiles puniat etc& Datum Romae 14 – Maij 1459 –
1476 FIRMUM Breve Martini Papae Quinti quo commendat diligentiam et favorem Firmanorum et ad perseverationem exhortatur promittens prout et facit scripturam Astorgio Episcopo Anconitano Provinciae Locumtenenti ut necessitatibus eorum provideat etc& Datum Genezani Praenestinae Dioecesis Pontificatus anno XI –
1477 FIRMUM Breve Iulij Papae Secundi quo mandat expresse Prioribus et Communi Firmano ut executionem sententiae latae per Archiepiscopum Avenionensem Marchiae Gubernatorem super Coriis furatis Francisco de Comello Mercatori Bergomensi etc& Datum anno Domini 1510 – Pontificatus anno 7.o –
1478 FIRMUM Breve Pij Papae Secundi commendantis fidem et devotionem Firmanorum eosque hortatur, un in proposito tali semper permaneant. Datum Romae XI Decembris 1460 – Pontificatus anno 3.o –
1479 FIRMUM Breve Pij Papae Secundi directum Prioribus Mommuni Firmano quo nuntiat se intellixisse ex eorum Literae promptitudinem eorum solutionis Talearum factarum per eos ad monetas aureas, et Romanas prout erat suae voluntatis, et insuper quid in Adventu Iustarum egerint, quae in Portum Firmanum proxime aplicuerunt, propterea eos plurimum commendat, et hortatur, ut in proposito continuent. Datum Romae 14 – Octobris 1463 –
1480 FIRMUM Breve Sixti Papae 4.ti directum Laurentio de Maijs Commissario suo in Provincia Marchiae confirmationis omnium eorum quae in Provincia Marchiae egerat contra Communitatem et homines Civitatis Firmanae et particulares personas eiusdem Civitatis et ipsius Castrorum etc& pro certa pecuniarum summa componenda absolvenda et in pristino reponenda etc& prout in eo Datum Romae 16-Iunij 1479 – Pontificatus anno 8° –
1481 FIRMUM Breve Iulij Papae 2.di quo mandat Prioribus et Communi Firmano ut Dominam Agatam relictam quondam Belfortis de Acetis de Firmo suis bonis et rebus uti et frui pro suo arbitrio permittant etc&, quam sub praetexta, quod Contes de Aceti eius filius ratione homicidij exul factus fuerit a patria, illis bonis etiam suis dotalibus nequaquam frui sinebant etc& Datum Romae 1506 –
1482 FIRMUM Breve Iulij Papae 2.di mandantis Prioribus et Communi Firmi ut Nicolaum Silvium Notarium e Prioratu Ecclesiae Sancti Salvatoris Castri Sancti Angeli Dioecesis Firmanae per obitum quondam Lucae de Valteronibus vacantem, provisum autoritatem Apostolica in capienda posses-sionem adjuvent etc Datum Romae 7 Aprilis 1506 –
1483 FIRMUM Breve innocentij Papae Octavi laudantis Firmanorum animum et fidem in subministrandis Sedi Apostolicae subsidis quare eos hortatur ut quo magis necessitas urget ad continuandum Victoriae cursum pari perseverantia prosequantur ut eorum etiam meritum augeatur. Datum Romae anno Domini 1491 –
1484 FIRMUM Breve Iulij Papae Secundi mandantis Prioribus et Communi Firmano ut timorem forsan perceptum Gallorum falsa victoriae fama deponant maiora enim perpessi damna quam Ecclesiastici revocati fuerunt relatumque sibi fecisse nuntiat Baptistam de Firmo et Iohannem Franciscum Astulti Viros seditiosos iniqua persuasione Schismaticorum Cardinalium ductos recepta ab eis pecunia ad eos venturos, et tentaturos quietem eorum perturbare propterea eos in Domino hortatur ut non solum eos a se rejiciant sed curent ut capiantur et tute retinentur etc& Datum Romae 22 Aprilis anno Domini 1512 –
1485 FIRMUM Breve Leonis Papae X.mi directum Simoni Tornabono Gentium armigerarum Ecclesiasticarum Commissario quo ei iniungit ut in ordinaria stati-vorum distributione Priores Firmi et Communitatem ultra debitum consuetum, videlicet decimae tantum partis quorumcunque equorum ad stipendia Santae Romanae Ecclesiae militantium ad hybernandum in Provincia Marchiae deputatorum, non gravent etc& secus si distributio esset exstraordinaria – Datum Romae 7- Ian. 1516 –
1486 FIRMUM Breve Iulij Papae 2.di quo nuntiat Prioribus et Communi Firmi se Ecclesiam Sanctae Matris Domini de Ponzano vacantem Nicolao Bonafidei Notario suo et Almae Urbis Gubernatori contulisse, quare eos hortatur ut Procuratores eiusdem Nicolae in pacifica illius possessione a Reverendissimo Francisco Ferentino Episcopo Locumtenente Legati Provinciae non molestari permittant etc& Datum Romae anno Domini 1504 – Pontificatus primo –
1487 FIRMUM Breve Innocentij Papae Octavi quo significat Prioribus et Communi Firmano sibi expositum fuisse nomine Evangelistae perpetui Cappellani ad Altare Sancti Benedicti in Ecclesia Firmana situm, habere petium Terrae olivatum ad dictum Altarem spectantem etc& cuius valor centum Ducatos auri de Camera non excedit et propter distantiam parvam ipsi utilitatem afferre et cupere vendere ac pretium in utiliora convertere etc& prout in eo quare eos hortatur constito quod in evidentem cedat altaris utilitatem id faciendi auctoritatem suam concedant etc& Datum Romae 21- 9.bris 1488 –
1488 FIRMUM Breve Pij Papae Secundi significantis Potestati, et Antianis Firmanis sibi expositum fuisse, quod cum quidam Lucius de Pedagio Carceribus detentus impignorasset cuidam Petro Sancto Civi Firmano pro quinquaginta florenis ut se redimeret unam post sessionem valoris 200- Ducatorum, et mortuo repentine Petro Sancto eius haeredes possessionem Nicolao de Fritta Civi Firmano vendidisse dictumque Cuccium paratum solvere 50 florenos possessionem recipere non posse eos hortatur ut vocatis vocandis dictum Cuccium solutis dictis florenis in possessionem remittant etc& Datum Romae anno Domini 1462 –
1489 FIRMUM Breve Iulij Papae 2.di quo significat Prioribus et Communi Firmano se Oratores suos Comitem Paccharonum et Iohannem Baptistam Morronum libenter audivisse etc& licentiamque eis dat ut Hispanos milites quoscunque qui sine licentia Apostolica vel Commissarij transire volent per Provinciam Marchiae armi et bonis spolient eisque id expresse mandat et iniungit etc& Datum anno Domini 1512 –
1490 FIRMUM Breve Gregorij Papae Decimi Tertij confirmastionis Decreti Domini Augustini Bennucij Commisarij Apostolici quod sub gravissimis poenis in eo contentis quecunque comunem utilitatem concernentem non aliter quam in Conciliis publicis cum praesenti et interventu Praetoris vel Vicarij Castrorum seu Oppidorum Comitatus Firmi tractarentur et diffinirentur etc& Datum Romae 5 Ianuarij 1585 – Pontificatus anno Decimo tertio –
1491 FIRMUM Breve Calisti Papae Tertij directum Alfonso Aragonum utriusque Siciliae etc& Regi Illustri quo eum enixe rogat ut repraesalias per ipsum Coluctio Antonelli de Aquila contra Firmanos ratione prout in eo concessas revocari faciat et Causam commissam decerni per arbitros ex consensu partium electos prout in eo de anno Domini 1455 –
1492 FIRMUM Breve Pauli Papae Secundi reprehendentis Firmanorum Fraudes sibi factas, quae quia Breve dilaceratum, et corrosum est legi non possunt. Datum Romae 29 Octobris 1469 – Pontificatus anno sexto –
1493 FIRMUM Breve Calixti PapaeTertij mandantis Prioribus Firmi, ut sicut decet castigent eos, qui ad suscitandum in his partibus novitatem falsam mortis suae disseminarunt famam etc& prout in eo. Datum Romae anno Domini1458 –
1494 FIRMUM Breve Martini Papae Quinti, quo significat Prioribus, et Communi Castri Firmi se ad custodiam Girofalci Firmani deputasse Re.mum Philippum Episcopum Ameliensem, et Nobilem Virum Dominum Armandum de Amelis, propterea hortatur, ut in eis, quae ad dictam custodiam pertinent se obedientes exhibeant. Datum Romae apud Sanctos Apostolos IIII Novembris Pontificatus anno 12 –
1495 FIRMUM Breve Pij Papae 2.di quo hortatur Priores et Commune Firmi ut Dominum Antonium de Bonvisis Civem Lucanum ad Potestariam Civitatis Firmi in prima electione admittant. DatumSenis anno Domini 1460 –
1496 FIRMUM Breve Sixti Papae IIII hortantis Priores Firmi, ut pro abbundantia almae Urbis eam frumenti quantitatem quam ultra necessitate habent et dare poterunt concedant Thesaurario Provinciae cui rescripserat ut granum unde commodius potuierit conquirat et emat. Datum Romae prima Septembris 1477 – Pontificatus anno 7.o –
1497 FIRMUM Breve Pauli Papae 2.di quo commendat Firmanorum promptitudinem Episcopo Medrusiensi Civitatis Ascoli Gubernatori demonstratam in omnibus, quem Statum S. R. E. concernunt, gratiasque agit ob oleum, et ficus sibi ab ipsis praesentari mandatos etc& Datum anno Domini 1469 –
1498 FIRMUM Breve Iulij Papae 2.di directum Angelo Romuleo Potestati Firmano quo propter Firmanorum audaciam qui contra dictum Potestatem familiam et satellites se rebellarunt et aliquos interfecerunt dat ei licentiam ut durante Officio triginta stipendiarios ex introitibus Civitatis persolvendos teneat etc& prout in eo Datum Romae 20- Iulij 1510 –
1499 FIRMUM Breve Eugenij Papae IIII mandantis Prioribus et Communi Firmi ut Comiti de Feretris et Carolo de Galiantibus Civibus Anconitanis qui Civitatem Anconae maritimis discursionibus infestant receptum victualia presidium et favores minime axhibeant sed in illis omnibus Communitati Anconae assistant. Datum 8 Iulij Pontif. Anno 2.do –
1500 FIRMUM Breve Nicolai Papae V.ti directum Alfonso Aragonum, et utriusque Siciliae Regi significantis Priores et Commune Firmi occasione certarum repraesaliarum Oratores ad Suam Serenitatem missuros, quare eum rogat ut eosdem ad solutione paratos ad gratiam recipiat. Dat& 8- Novembris 1447 –
1501 FIRMUM Breve Alexandri Papae Sexti hortantis Priores et Commune Firmi ut Dominum Nicolaum de Gigantibus Decretorum Doctorem Commissarium et Cubicularium Apostolicum ut in pubblicatione Litterarum suarum Apostolicarum super impositione Decimarum et Carlenorum decem pro foculari adjuvent et faveant ipsi in collectione facienda et&c Datum Romae Die Undecima Maij 1501 –
1502 FIRMUM Breve Alexandri Papae Sexti Mandantis Prioribus, et Communi Firmi, ut in possessione Praeceptoriarum Sanctae Agathae, et Sancti Angeli domorum Hospitalis Sancti Iohannis Hjerosolomitani Firmanae Dioecesis vacanti etc& Alexandrum Sanctorum Cosmae, et Damiani Diaconum Cardinalem, cui eas per Literas Apostolicas in Commendam dedit, assistant, et manuteneant sub excomunicationis poena etc&. De anno Domini 1496 –
1503 FIRMUM Breve Martini Papae Quinti significantis Prioribus Firmi, reverti ad eos Abbatem Monasterij S. Savini et aliqua occurrentia ex parte Sanctisimi relaturum circa per ipsum ei exposita etc& Datum Romae Pontificatus anno XI.mo –
1504 FIRMUM Breve Innocentij Papae Octavi quo mandat Prioribus Firmi ut Paridem de Aplano de Cannonicatu Firmano, et Ecclesia B. M. de Ponzano per obitum Francisci de Collina vacantes provisum auxilio, et favore prosequantur, ut pacificam eorumdem beneficiorum possessionem adipiscatur. Datum anno Domini 1488 –
1505 FIRMUM Breve Sixti Papae Quarti mandantis Prioribus et Communi Firmi ut in admittendo Magnificuma Iohannem Lupi quem Vicarium in spiritualibus et temporalibus Civitatis et Dioecesis Firmanae deputavit non reniteant sed ad dictum Officium exercendum admittant& etc& prout in eo de anno Domini 1482 –
1506 FIRMUM Breve Alexandri Sexti mandantis Prioribus Communi Firmano sub excommunicationis poena latae sententiae ut filium Astulti quem captivum detinent Gubernatori consignent sub fida custodia asservandum – Datum Romae 29 Maij 1498 – Pontificatus anno sexto –
1507 FIRMUM Breve Iulij Papae Secundi mandantis Prioribus et Communi Firmano ut Domino Episcopo Ferentino Provinciae Marchiae Locumtenenti assistant in resti-tuendo ad omnia, et reintegrando Dominam Nicolasiam Folianam Raphaelis de Rovere Uxorem omnibus bonis mobilibus et immobilibus spoliatum per nonnullos malefactores, qui Iohannem Folianum et supradictum Raphaelem de Ruvere nostrum Nepotem cum duobus filiis immani crudelitate obtruncaverunt etc& Datum Romae 22 Ianuarij 1504 –
1508 FIRMUM Breve Innocentij Papae Octavi hortantis Priores et Communi Firmi ut eis quae a Domino Luca de Venanzolis de Sarnano Commissario Apostolico referentur plenam adhibeant fidem. Datum 7 Aprilis 1486 –
1509 FIRMUM Breve Pij Papae Secundi significantis Prioribus Firmi intellixisse eos contra prohibitiones Apostolicas ad Terras inimicas et Ferdinando Siciliae Regi granum extrahi et mitti facere proinde eos sub poena indignationis monet ne deinceps ab illis talia fiant. Datum Romae 10 – Maji 1463 –
1510 FIRMUM, et ANCONA Breve Sixti Papae IIII directum Iuliano tituli Santi Petri ad Vincula Cardinali Sanctissimi Domini Nostri Nepoti Provinciae Marchiae Legato mandando ut se informet super novo pedagio seu Datio per homines Civitatis Anconae Civibus Firmanis pro Mercantijs per ipsos ibi conducendis imposito videlicet pro quolibet centenario decem ubi antea quinque tamtummodo solvebantur ab immemorabili, et ut decretum de dictis decem solvendis sub poenis et censuris revocari faciat et si quid ultra solitum exactum fuerit propriis patronis restitui faciat cum effectu sub similibus poenis etc& Datum ultima Martij 1474 –
1511 FIRMUM Breve Innocentij Papae Octavi significantis Prioribus Firmi se Petrum Prosperum Montanum benigne audivisse e quae potuerunt concedi in commodum Civitatis concessisse etc& prout in eo de anno Domini 1487 –
1512 FIRMUM Breve Pauli Papae Secundi directum Prioribus Firmi, ut sibi complaceat eligere Comitem Gasparem de Fano in Firmi Potestatem Sub anno Domini 1467 –
1513 FIRMUM Breve Iulij Papae Secundi exhortantis omnes Universitates, et Communitates Provinciae Marchiae sub poenis rebellionis, et duorum millium Ducatorum Camerae Apostolicae aplicandorum ut ab Angelo Romuleo Potestate Firmano requisitae quotquot ex bannitis et condemnatis Civitatem Firmanam, et illius Territorium infestantibus ad eas esse contigerit capiant, et ad dictum Potestatem custoditos mittant etc& anno Domini 1510 –
1514 FIRMUM Breve Iulij Papae Secundi mandantis Episcopo Clusino in Provincia Marchiae commoranti ut ad executionem supplicationis introclusae procedat quae supplicatio non repetirur. Datum Romae anno Domini 1507 –
1515 FIRMUM Breve Pauli Papae Secundi mandantis Prioribus, et Communi Firmano, ut visis praesentibus sub poena indignationis, et mille ducatorum aurei Saluchas in Comitatu Firmano factas nullo modo permittant, ut eius sale non utantur etct& Dat& Romae 15- Ianuarij 1466 –
1516 FIRMUM Breve Sixti Papae Quarti mandantis Reverendissimo Sancti Georgij ad vellum Diacono Cardinali in Provincia Marchiae Legato, ut ad execusationem supplicationis introclusae procedat Datum Romae anno Domini 1481 – quae supplicatio est amissa –
1517 FIRMUM Breve Pij Papae 2.di mandantis Prioribus et Communi Firmano ut oratores cum plenis instructionibus et mandatis mittant ad concludendum super mutatione monetae quam significant in Provincia Marchiae multa incommoda causare etc& Datum Romae prima Ian. 1462 –
1518 FIRMUM Breve Sixti Papae IIII mandantis Prioribus Firmi, ut Paulum de Perleonibus Nepoten Episcopi Asculani ante omnia ad pristinam possessionem ruralium sine cura Ecclesiarum Sanctae Mariae de Plano et Sanctae Mariae in Cubito Asculanensis Dioecesis restituant et fructus sequestratos ei relaxent etc& Datum Romae anno Domini 1480 –
1519 FIRMUM Breve Alexandri Papae Sexti quo mandat Prioribus et Communi Firmi ut Iohannem Benedictum de Mathelica vigore Litterarum executorialium ad pacificam possessionem parrocchialium Ecclesiarum Sancti Bartholomei, et Sancti Marci de Serviliano Firmanae Dioecesis inducant et defendant inductum etc& prout in eo de anno Domini 1499 –
1520 FIRMUM Breve Pauli Papae Secundi hortantis Priores et Commune Firmi ut Dominum Azium de Lapis de Cesena Militem in prima electione per eos facienda ad Potestariam pro semestri eligant etc& prout in eo. Datum Romae 4-Februarij 1470 – Pontificatus anno 6.to –
1521 FIRMUM Breve Alexandri Papae Sexti laudantis Priores et Commune Firmi ob devotionem et obedientiam demonstratam in mittendo in pacificam possessionem parrochialium Ecclesiarum Sancti Bartholomei Firmani et Sancti Marci de Serviliano Firmanae Dioecesis Dominum Iohannem Benedictum de Mathelica, prout per aliud Breve ei dederat in mandatis etc& prout in eo Datum anno Domini 1499 –
1522 FIRMUM Breve Pauli Papae Secundi significantis Prioribus Firmi se intellexisse ex relatione Episcopi Firmani devotionem et affectionem Firmanorum erga Sedem Apostolicam cui iniunxisse dicit nonnulla eis referenda ad quorum executionem eos paratos fore sperat Datum Romae anno Domini 1469 –
1523 FIRMUM Breve Eugenij Papae Quarti significantis Prioribus et Communi Firmano se de consilio et assensu S. R. E. Cardinalium duxisse providendum de persona Domini Bartholomei pro Abbatia Monasterij Sancti Bartholomei de Campofellone quare eos hortatur ut eum circa adipiscendam dicti Monasterij possessionem, et fructuum perceptionem totius viribus adiuvent. Dat& Roma 4.ta Decembris Pontificatus anno secundo –
1524 FIRMUM Breve Sixti Papae 4.ti hortantis Priores et Commune Firmanum ut Petrum de Andisinis de Aesio Legum Doctorem etc& ad Capitaneum Civitatis Firmi in prima vel saltem in secunda electione eligant etc& Datum Romae 12-Maij 1472 – Pontificatus anno primo –
1525 FIRMUM Breve Martini Papae Quinti significantis Prioribus Firmi Oratores eorum libenter vidisse et eorum expositionibus prout decens fuit respondisse scriptisseque Astorgio Episcopo Ancon& Provincia Marchiae Locumtenenti super ea materia qui responsionem particularius esplicabit etc& Datum Romae Pontificatus anno 13.o –
1526 FIRMUM Breve Iulij Papae Secundi in forma litterarum patentium directum omnibus Communitatibus et Universitatibus Civitatum terrarum et locorum ad favorem quadragentorum Peditum Firmanorum, quos Communitas Firmana pro expeditione Ferrariae ad Sedem Apostolicam miserat ut illis in patria redentibus per omnia loca tute iter facere permittant eisdemque saltem de pane et vino provideant etc& Datum Bononiae anno Domini 1510 23- Novembris Pontificatus septimo –
1527 FIRMUM Instrumentum Census Scutorum mille auri factum per Communitatem, et homines Firmi Domino Nicolao Gavotto pro rata scutorum auri 525 Domino Didaco Bruno Romano pro rata 150 Iohanni Francisco Marengo pro rata scuta 75 super prediis Dominorum Octaviani Mattheuctij, Francisci Mancini, Francisci Assalti, Alberti Adami, et Raccammatori de Raccamatoribus qui supradictus Iohannes Franciscus Marenghus dicta scuta 75 Communi Firmano pretio 1/m scutorum ut ante venditum retro vendidit et de dictis scutis receptis quietavit etc& Sub anno Domini 1574 –
1528 FIRMUM Diversae quietationes seu riceputae diversorum S. R. E. in Provincia Marchiae Thesauriorum una cum diversis aliis scripturis inutilibus et nullius pene momenti etc& –
1529 FIRMUM, et ASCULUM Instrumentum pacis inter Communitatem Firmanam et Communitatem Asculi factum anno Domini 1487 – tempore Innocentij Papae Octavi –
1530 FIRMUM, et VENETIA Literae Commmendatitiae Serenissimi Raynieri Zeno Ducis Venetiarum ad favorem cuiusdam Homoboni Airoli Veneti directae Laurentio Tepuli Potestatis Firmi etc& prout in eo de anno etc& –
1531 APEZZANA Capitula, sive particula sententiae latae inter Civitatem Firmi et Terram Sancti Ginesij super Territorio et iurisdictione Apezzanae –
1532 APEZZANA Scripturae diversae Terrae Apezzanae in causa vertente inter Commune Civitatis Firmanae, homines Castri Lauri et habitatores dictae terrae Apezzanae ex una et Commune et homines Sancti Ginesij partibus ex altera super Territorio et confinibus dictae Terrae etc& De anno Domini etc&1467 – Vide Castrum Lauri –
1533 ARQUATA Sumptus cuiusdam Bullae Urbani Papae Sexti remissionis et donationis Censuum occasione subsidiorum et Tallearum debitorum per Commune et Homines Arquatae Reverendae Camerae Apostolicae –
1534 ARQUATA Instrumentum Mandati Procurae factum per Universitatem, Commune, et homines terrae Arquatae in personam Colae Cischi Rainaldi ad se vice et homines dicti Communis Arquatae praesentandum in Civitate Firmana coram Magnificis DominisPrioribus vel coram quocunque Sindico dictae Civitatis sufficiens mandatum habentem et coram eis humiliter et reverenter nominibus quibus supra submittendum, et reccommentandum dictum Commune speciales et singulares personas dictae terrae Arquatae, eiusque Comitatus et Districtus in perpetuum sub umbra alarum protectione ed defensione dictae Civitatis Firmanae ac ad firmandum omnia capitula et pacta hinc inde etc& prout latius in dicto Procurae Mandato fact& sub anno Domini 1386 – tempore Urbani Papae 6.ti – rogato Vanne Cole de Arquata notario –
1535 ARQUATA Capitula inita inter Commune et homines Terrae Arquatae ex una et Commune Firmi ex alia sub rogitu Vannis Cole de eadem Terra tenoris ut in eis etc& –
1536 ARQUATA Instrumentum promissionis de observando conventiones capitula et pacta scripta manu SerIohanni Puctij factum per Colam Cicchi Rainaldi de Arquata Procuratorem Communis, et hominum praedictae Terrae nomine dicti Communis ex una et Pacem Dini Sindicum Communis Firmi nomine eiusdem Communis ex alia sub anno Domini 1386 – rogato Vanne Cole Angeluctij de Arquata –
1537 ARQUATA Instrumenum Mandati procurae factum per Universitatem, Commune, et homines Civitatis Asculi in personam Gualterij Nicola de Asculo ad nomine dicti Communis se praesentandum et comparendum personaliter coram Dominis Prioribus Civitatis Firmi et quibus supra nominibus paciscendum et pacem faciendum cum Sindico Communis Arquatae nomine et pro parte et ipsam pacem recipiendum nomine Communis Asculi ac ad alia faciendum prout in dicto procurationis Mandato sub anno Domini 1387 – rogato Paulo Cole Pasqualis de Asculo –
1538 ARQUATA Instrumenum Mandati procurae factum per Commune Arquatae in personam Bartholomei Cicchi de dicta Terra ad se nomine dicti Communis praesentandum coram Magnificis Dominis Prioribus Civitatis Firmi et compromittendum pacem et concordiam quae fieri debet inter principales homines et Communi Arquatae ex una cum Commune et hominibus Terrae Accumuli ex altera ac ad alia prout in dicto mandati instrumento. Factum sub anno Domini 1387 – rogato Cola Paulini de Sancto Angelo –
1539 ARQUATA Instrumentum promissionis cum juramento factum per SerMarinum Bartholomei de Arquata per se et eius familiam Morello Pauli olim de Monte Regali et nunc de Firmo uti Sindico Communis Firmi quod veniet ad habitandum in Civi-tate Firmi per spatium decem Annorum et quod ipse Ser Marinus gaudebit immunitatibus, et honoribus quibus alij Firmani Cives gaudent ob idque promisit praestare contribuire et solvere omnia quae alii Cives Firmani contribuunt et solvunt submittendo se suamque familiam statutis decretis et aliis Civitatis Firmi prout latius in eo de anno Domini 1452, rogato Procuctio de Rictijs –
1540 ARQUATA Instrumentum Mandati procurae factum per homines et Commune Arquatae in personam Marini Damiani de eodem ad dicti Communis, nomine cum uno branio de veluto coloris rubei, seu de serico valoris quinque floren& auri se praesentandum coram Magnificis Dominis Prioribus Firmi, et tradendum illud nomine dictae Terrae pro triumpho et honore Civitatis praedictae in Festo Assumptionis Beatae Mariae Virginis sub anno Domini 1386 – rogato Vanne Cole Angeluctij de Arquata –
1541 ARQUATA Instrumenum Mandati procurae factum per Commune et homines Terrae Arquatae in personam Bartholomei Cicchi de Arquata ad dicti Communis nomine coram Magnificis Dominis Prioribus Firmi praesentandum pallium in Festo Sanctae Mariae de Augusto nec non solvendum praedictis Ducatos centum de auro secundum pacta habita inter praedictas Communitates etct& sub anno Domini 1387 – rogato Antonio Georgij –
1542 ARQUATA Instrumentum mandati procurae factum per Commune Arquatae in personam Marini Damiani ad dicti Communis nomine praesentandum pallium Civitati Firmanae in Festo Sanctae Mariae Augusti sub anno Domini 1388 – rogato Ser Vanne Andreae –
1543 CASTRUM BELMONTIS Transumptum pactorum initorum inter homines, et Parlamentum Castri Belmonti, et Iohannem Michaelis Sindicum Civitatis Firmi in submissione quam dicti homines fecerunt Civitati Firmi inter quae capitulatur, quod solummodo ad mille libras appretij teneatur dictum Castrum et quod bona Dominorum dicti Castri expressorum in eis remaneant semper exempta de anno Domini 1263 – manu Ser Matthei Petri – Transumptatum manu Ser Iacobi Rictij de anno Domini 1272 –
1544 CASTRUM BELMONTIS Jnstrumentum sumptus cuiusdam jnstrumenti submissionis factae per homines et Commune Castri Belmontis Universitati et Communi Firmi et pro eis Iohanni Michaelis Sindico dicti Communis Firmi tradendo et supponendo bona et iura eorum et dicti Castri dictae Universitati Firmi ab eisque Cittadiniam perpetuam assequendo etc& prout in eo factum Sub anno Domini 1268 – rogato Mattheo Petri Notario –
1545 BOREMPADARIUM Instrumentum transactionis conventionis et concordiae factae et initiae inter Berductium et Mussonum Genteluctij de Castro Borempadarij et Universitatem Commune et homines Firmi et pro eis Mattheum Sindicum dicti Communis de tradendum dictum Castrum dicto Communi Firmi, et pro eo praefato Sindico causis et rationibus prout in eo, factum sub anno Domini 1347 – Indict.e XV – tempore Sanctissimi Domini Nostri Iohannis Papae 22.di – rogato Boncambio Catalini –
1546 BRUNFORTE Licentia data et concessa per Bullam Sanctissimi Domini Nostri Nicolai Papae IIII Dominum Corrado de Brunforte Canonico Leodiensis et Aberdonensis Ecclesiarum ut possit percipere fructus suorum Beneficiorum non obstante eius residentia in Urbe et locum ubi Studium Generale viget. Datum Pontificatus eiusdem anno tertio qui fuit annus Domini 1291-
1547 BRUNFORTE Jnstrumentum venditionis octo modiolorum et unius stari Terrae in fundo Sarnani fact& per Moricum, Constantinum, et Petrum filios quondam Girardi de Castro Gualdi pretio sedecim librarum sub anno Domini 1217 – rogato Petro publicano Notario –
1548 BRUNFORTE Literae patentes Commissionis factae per Sanctissimum Dominum Alexandrum Papam Quartum Rev. Domino Girardo Canonico Firmano, ut diligenter se informet super expositione facta eidem Sanctissimo per Rainaldum de Brunforte videlicet quod Abbas et Conventus Monasterij Sancti Anastasij et homines de Rocca Calvelli temere tenent occupatum dictum Castrum Roccae Calvelli in eius praejudicium etc& quod si res ita se habuerit eos moneat et inducat ad illum restituendum prout latius in eis. Datae Pontificatus eiusdem Anno quinto –
1549 BRUNFORTE Bulla Sanctissimi Domini Alexandri Papae IIII qua licentia dat Nobili Mulieri Dominae Florasteriae uxori Domini Rainaldi de Brunforte una cum tribus aliis mulieribus posse januis clausis in Capellis ipsius Ecclesiae eis per proprios Cappellanos submissa voce celebrari divina et Ecclesiastica Sacramenta ministrari non obstans generale interdicto. Data Laterani Pontificatus anno 3.o –
1550 BRUNFORTE Instrumentum sententiae latae super defectu mandati in causa Dominarum Forasteriae Uxoris quondam Domini Rainaldi de Brunforte, et Thomasiae eiusdem Sororis filiarum quondamDomini Rainaldi de Acquaviva per Reverendum Dominum Rainerium de Casulis Canonicum Vulterranarum, et Sacri Palatij Auditorem in pronunciando instrumentum mandati substitutivi factum per Bonafidem de Esculo Procuratorem Principalem Dominorum Matthei et Petri in personam Magistri Francisci coram eo per ipsum Franciscum perductum, non fore, nec esset admittendum prout non admisit causis et rationibus prout in eo, ideo ipsos Matheum et Petrum Magistri Iohanne Procuratore praedictarum Dominarum et ipsis Dominis in expensis legitime factis condemnavit etc&. De anno Domini 1292 – rogato Iacobo Landulphi Notario –
1551 BRUNFORTE Jnstrumentum Juramenti fidelitatis factum per Gentilium Bertulanae Domino Fildeo filio quondamComitis Raynaldi eiusque haeredibus et nepotibus sub anno Domini 1228 – rogato Bolsino Notario –
1552 BRUNFORTE Jnstrumentum donationis factae per Paganutium filium Domini Massei de Monte Fortino Domino Fisdeo quondamComitis Rainaldi de omnibus bonis per ipsum Paganutium Donatorem emptis a Domina Munaldesca filia quondam Transmundi de Sancto Angelo Sub anno Domini 1223 – rogato Bolsino Notario –
1553 BRUNFORTE Articuli, seu petitiones factae pro parte Dominis Thomae et Iohannis ac Consorti contra et adversus Dominum Rainaldum de Brunforte super restitutione Castrorum Mogliani et Gualdi una cum hominibus dictorum Castrorum – Vid. Num. 76-81-90 cum seq. –
1554 JURA CAMPIFULLONIS Breve Sanctissimi Nostri Gregorij Papae Decimi Tertij restitutionis et reintegrationis Castri Campifullonis et eius Territorij ac hominum Civitati et Communitati Firmi et sub pristina jurisdictione Dominio et Gubernio eiusdem prout ante separationem per Sanctissimum Dominum Nostrum Pium Papam Quintum prout in dicto Breve describitur. Factum cum eisdem qualitatibus conventionibus conditionibus et pactis, etc& prout in eo. Datum Romae sub anulo Piscatoris die 27 Maij anno Domini 1573 – Pontificatus anno 2.do –
1555 CAMPIFULLONIS Instrumentum mandati procurae Civitatis Firmi in personam Puctij Rubei Calvutij ad recipiendum sub jurisdictione subiectione et Dominio Civitatis Firmi Castrum Campifellonis et eius homines cum nonnullis Capitulis inibi espressi de anno Domini 1342 – manu Ser Nunctij Iohannis de Firmo Notarij –
1556 CAMPIFELLONIS Instrumentum, sumptus, seu copia Mandati Procurae Civitatis Firmi in personam supradictij Puctij Rubei etc& vide numero superiori –
1557 CAMPIFELLONIS Instrumentum pactorum, et promissionum initarum et factarum inter Girarductium Balliani Sindicum Castri Campifellonis ex una et Puctium Rubei Calvuctij Scindicum Civitatis Firmi in Concilio dictae Civitatis de Anno Domini 1342 – pro submissione praedicti Castri Civitati praedictae facta, publicata manu Nuctij Iohannis de Firmo –
1558 CAMPIFELLONIS Copia supradictorum Capitulorum seu pactorum inter praedictos Sindicos Campifellonis et Civitatis Firmi etc& sub anno 1342 – rogato supradicto Notario –
1559 CAMPIFELLONIS Consiglium Bartholomei Gratiani de Monte Monaco Iuris Utriusque Doctoris super observanmtia Capitulorum et pactorum initorum inter Commune Campifellonis et Civitatem Firmanam –
1560 CAMPIFELLONIS Sumptus cuisdam Instrumenti praesentationis quarumdam Literarum Reverendissimi Domini Philippi Episcopi Firmani directarum Moricho Machi Massario Campifellonis nomine dicti Communis in quibus eidem ac Consiliariis dicti Castri notum faciebat de contento, et tenore quarumdam aliarum Literarum emanatarum per Thoma de Fascinella loco Domini Rizardi de Fascinella Sacri Imperij in Marchia Vicarium Generalem praefato Reverendissimo Domino Episcopo quod debuisset omni cura, et sollecitudine diu noctuque stratas vias et loca eiusdem territorij , ac territorij Castri Marani custoditas tenere ita ut nullus per eas transire potuisset cum Literis vel aliis honorem vel nomen Imperialis Majestatis tangentibus sub poena centum Marcharum argenti, factum sub anno Domini 1343 – rogato Palmerio Notario –
1561 IURA CASTRORUM CAMPORI ET CARNASSALIS CAMPORI Instrumentum promissionis cum juramento factum per Thebaldum Domini Rainaldi de Camporo et Henricum Domini Thebaldi Berardum Domini Guilielmi videlicet pro eis et Fratribus, de obediendo Potestati Civitatis Firmanae ut alij Cives, ac habendo Amicos Civitatis Firmi pro amicis ac dando se cum suis bonis videlicet Castrum Campori et Vassallos ad servitium Communis Firmi ac alia promittendo Magistro Nicolao de Monturo Sindico Firmi nomine dicti Communis una cum promissione per dictum Sindicum facta de recipiendo eos in Cives Firmi etc& prout in eo de Anno Domini 1252 – rogato Iacobo Notario –
1562 CARNASSALIS Instrumentum venditionis Castri Carnassalis cum eiusdem juribus, ripis, fossis, retrofossis, fontibus, pontibus cum mero et mixto imperio factum per Linum Dominum Guilielmi de Massa eius proprio nomine et Magistrum Mattheum Benvenuti Scindicum et Universitatis dicti Castri Carnassalis Magistro Dominici Scambij Spinae Sindico Communis Firmi pro dicto Commune etc& sub anno Domini 1321 – rogato Monte Iacobi de Firmo –
1563 CARNASSALIS Instrumentum promissionis, et submissionis factum per Linum Domini Guiliemi de Massa, et Magistrum Matthei Benvenuti procuratorio nomine Castri Carnassalis de dicto Castro cum tota eius iurisdictione hominibus et eius Territorio Magistro Dominico Scambij Scindacario nomine Communis Firmi prout latius in eo et hoc quia dictus Magister Dominicus nomine quo supra recepit praedictos Linum Magistrum Mattheum filios homines et posteros in infinitum Castri praedicti in perpetuos cives ipsius Civitatis ac ipsum Castrum sub protectione et defensione etc& et eos defendere promisit etc& prout in eo de anno Domini 1321 – rogato Monte Iacobi de Firmo –
1564 CARNASSALIS Privilegium Revd.mi Petri tituli Sanctae Mariae Transtiberim Cardinalis in Italia Vicarij Generalis directum Petro Episcopo Conchensi Provinciae Marchiae Rectori ad petitionem Civitatis Firmanae in quo ei auctoritatem concessit dandi licentiam hominibus Castri Carnassalis restuendi dictum Castrum dirutum a Petrocho de Massa ob rebellionem. Sub Data Bononiae Pontificatus Gregorij XI – anno tertio –
1565 CARNASSALIS Instrumentum exibitionis factae per Dominum Vannem Andrioli Sindicum Firmi coram Reverendissimo Domino Guilielmo Cardinali Sancti Angeli Provinciae Marchiae Legato de auctoritate reparandi Castrum Montis Apponis et Castrum Carnassalis diruta etc& de anno Domini 1375 –
1566 IURA CIVITANOVAE Sumptus quarumdam Literarum Reverendissimi tituli Sancti Georgij Cardinalis Apostolicae Sedis Legati directarum Universitatibus Civitaenovae Montis Ulmi Montis Granarij et aliis Communinitatibus et etiam Venerabili Viro electo Firmano Episcopo, ut jura Ecclesiae Sanctae Mariae de Clento et ipsam Ecclesiam manutenerant et defendant –
1567 CIVITATIS NOVAE Jnstrumentum concordiae seu compositionis initae et factae inter Commune Firmi cum adiutoribus suis videlicet hominibus Montis Ulmi Podij Sancti Juliani seu Maceratensis Montis Sancti et Montis Luponis et aliis ex una parte et Commune et nomine Castri Civitaenovae ex alia cum capitulis promissionibus pactis et cautelis prout in eo factum sub anno Domini 1213 –
1568 CIVITANOVA Instrumentum mandati procurae factum per Universitatem Commune et homines Civitaenovae in personam Morici Matthei ad dicti Com-munis nomine promictendum cum juramento Sindico Civitatis Firmanae quod homines Civitaenovae et eius Districtus non offendent nec offendi faciant aliquos de Civitate Firmi ac eious Districtu etc& prout in eo sub anno Domini 1267 –
1569 CIVITANOVA Instrumentum mandati procurae factum per Commune et homines Civitaenovae in personam Natinguerrae Domini Transmundi et Grimaldi Brandulphi ad dicti Communis nomine faciendum finem et quietationem Communi Civitatis Firmi Sancti Elpidij ac aliarum Terrarum in eo descriptarum complicum de omnis damnis datis per homines ipsarum Civitatum etc& in Territorio dictae Terrae etc& prout in eo Sub anno Domini 1270 – rogato Bennato Philippi Notario –
1570 CIVITANOVA Sumptus cuiusdam sententiae latae per Dominum Petrum Gradenigum Dei Gratia Venetiarum Ducem ad favorem Matthei Buxarelli de Civitanova ac aliorum hominum de dicta Terra in summa prout in ea latius Sub anno Domini 1290 –
1571 CIVITASNOVA Jntrumentum Iuramenti fidelitatis et evidentiae praestandae praeceptorum et mandatorum Domini Gratiani Petrileonis Potestatis Firmi nomine ipsius Civitatis omni occasione et exceptione remota factum per Matheum Peronis, et Robertum de Ferracuto ambobus de Civitenovae nomine ipsius Communitatis et postmodum per omnes homines singulariter et universaliter eiusdem loci praedicto Potestati et hominibus Civitatis Firmanae, ac nunnulla alia etc& prout in eo sub anno Domini 1221 – rogato Ser Donadeo Notario –
1572 CIVITASNOVA Aliud jntrumentum iuramenti fidelitatis etc& eiusdem tenoris sub eodem millesimo rogato Ser Cambio Notario Communis Firmi –
1573 CIVITASNOVA Copia superioris jnstrumenti juramenti fidelitatis etc& prout supra sub anno Domini 1221 – rogato Donadeo Notario, copiatum manu Rogerij de Firmo Notarij –
1574 CIVITASNOVA Alia Copia jnstrumenti juramenti fidelitatis etc& prout supra rogato Donadeo Notario Sub anno Domini 1221 – Copiatum manu Ser Gentilis Simonicti Notarij –
1575 CIVITASNOVA Supplicatio signata a Sanctissimo Domino Nostro pro parte Universitatis, Communis, et hominibus Firmanis super lite constructionis Castri, seu Fortilitia in Portu Maris per Commune Civitanovae etc& –
1576 CIVITANOVA Instrumentum mandati procurae factae per Universitatem Commune et homines Civitaenovae in personam Domini Petri Iacobi ad dicti Communis nomine promittendum et jurandum facere et observare omnia praecepta et mandata Domini Raulis de Mazzolenis Potestatis Civitatis Firmi, et Nobilis Viri Domini Saraceni Domini Henrici de Murlupo eiusdem Civitatis Capitanei, ac eorumdem Successorum ac ad alia prout latius in dicto mandato sub anno Domini 1293 – rogato Fratuccio Magistri Petri de Firmo –
1577 CIVITANOVA Copia instrumenti mandati procurae supradicti tenoris prout supra de anno Domini 1293 – rogato Fratuccio etc& copiatum manu Ser Antonij Gentiluctij –
1578 CIVITANOVA Aliud instrumentum originale primi mandati procurae supradicti tenoris prout supra eiusdem millesimi sub rogitu Fratucci supradicti –
1579 CIVITANOVA Instrumentum pactorum et promissionum medio juramento factorum per Dominum Petrum Iacobi Scindicario nomine Communis Civitaenovae Domino Rauli de Mazzolenis Potestati Firmi et Domino Saraceno Domini Henrici de Murlupo eiusdem Firmi Capitaneo etc& prout in eo de anno Domini 1293 – rogato Fratuccio Petri –
1580 CIVITANOVA Aliud instrumentum pactorum et promissionum ut supra factorum per eundem iisdem. Anno eodem rogato Notario supradicto –
1581 CIVITANOVA Copia instrumentorum supradictorum rogato eodem Notario. Copiatum manu Matthei Berardi Notarij –
1582 CIVITANOVA Copia instrumentorum, pactorum, et conventionum medio juramento factorum per Dominum Petrum Iacobi Scindicario nomine Communis Civitaenovae Domino Rauli de Mazzolenis Firmi Potestatis ac Domino Saraceno Domini Henrici de Murlupo eiusdem Firmi Capitaneo Communique et Universitati Firmanae etc& – rogato Fratuccio Magistri Petri de anno Domini 1293 – copiat& manu Roggerij Thomasij de Firmo –
1583 CIVITANOVA Instrumentum mandati procurae factum per Commune et homines de Civitanova in personam Petri Iacobi ad nomine eorum et cuiuscunque ipso rum faciendum Domino Rauli de Mazzolenis Potestatis Civitatis Firmi Domino Saraceno Domini Henrici Capitaneo ac Universitati et hominibus Firmi eiusque Districtus et eorum seguacibus prout latius in eo finem quietationem et factum de ulterius non petendo quicquam, vel movendum liten aliquam nec motam prosequendo de omnibus injuriis offensis et damnis incendiis rapinis etc& in eos et contra eos, vel aliquem eorum factis, comissis, et perpretatis, ac etiam ad ratificandum probandum etc& omnia pacta promissiones, juramenta etc& factas inter ipsas partes hinc inde etc& Sub anno Domini 1293 – rogato Fratuccio Magistri Petri Notario –
1584 CIVITANOVA Copia Instrumenti mandati procurae supradicti ad nomine supradictorum faciendum Domino Rauli etc& fine quitationem etc& ad ratificandum etc& omnia pacta etc& sub eodem anno, rogato eodem. Copiatum manu Domini Petri Moregnani Notarij –
1585 CIVITANOVA Instrumentum quietationis, liberationis etc& factum per Dominum Petrum Domini Iacobi Universitati et Communi Firmi etc& nomine quo supra de non movendo litem etc& De anno Domini 1293 – rogato Fratuccio Magistri Petri –
1586 CIVITANOVA Instrumentum mandati procurae factae per Universitatem Commune et homines Civitaenovae in personam Mainarductij Domini Alberti de Civitanova ad ratificandum approbandum renovandum si opus fuerit et confirmandum omnes contractus instrumenta conventiones promissiones pacta juramenta etc& inita per Comune, vel Sindicos, et homines Terrae Civitanovae etc& cum Commune Firmi Potestate Sindico vel aliis nomine Communis Firmi scripta seu scriptas per Petrum Maregnani de Firmo Notarium seu eius filium Fratuccium etc& ac ad promittendum ea omnia et singula quae in dictis pactis continentur rata et firma perpetuo et inviolabiter observare etc& sub anno Domini 1294 – rogato Paulo Bartholomei de Civitanova Notario –
1587 CIVITANOVA Aliud instrumentum originale mandati procurae tenoris eiusdem in personam Mainarductij supradicti eodem anno Indictione et die etc& rogato Paulo Bartholomei de Civitanova –
1588 CIVITANOVA Instrumentum sumptus cuiusdam sententiae latae per Dominum Iacobinum de Calderariis de Spoleto in Marchia Anconitana Iudicem Generalem ad favorem Universitatis Communis et hominum Civitaenovae contra homines et Commune Civitatis Firmi videlicet quod Portus et littus maris sit et esse debeat praedictorum Communis et hominum Civitanovae a flumine Clenti versus Civitamnovam usque ad littus et portum maris Communis et hominum Castri Montis Sancti et nonnulla alia prout latius in dicta sententia reperta in actis Curiae Generalis sub rogitu Iacobi Magistri Rainaldi de anno Domini 1295 –tempore Bonifatij Papae Octavi – copiatum manu Capuctij Maructij de Monte Granario, et deinde manu Dominici Magistri Iacobi de Firmo eodem anno –
1589 CIVITANOVA Commissio causae una cum supplicatione facta per Santissimun Dominum Nostrum Paulum Pium Papam 2.um, super Portu Terrae Civitaenovae cum Universitate, et hominibus dictae Terrae ad favorem Communis Civitatis Firmi –
1590 CIVITANOVA Copia cuiusdam condemmnationis latae in Curia Generali Provinciae Marchiae per Dominum Masseum de Masseis de Amatrice Iudicem Maleficiorum pro Domino Andrea Thomacello Marchione, et Vicario Generali contra Potestatem Priores Concilium et homines Civitatanovae et Constitutionis et specialiter confiscationis bonorum, eoquod immiserint in Patronos et Dominos DD. Gentilem et Rodolphum eius filium de Varano Tirannos et Inimicos S. R. E., privando Ecclesiam praefatam dicta Terra publicata manu Ser Philippi Domini Lucae de Fumon Notario Camerali de anno Domini 1396 –
1591 CIVITANOVA Copia cuiusdam Instrumenti venditionis una cum Privilegiis, seu Bullis Reverendissmo Domino Egidio Apostolicae Sedis legato per Sanctissimum Dominum Innocentium concessis de nonnullis bonis Terrae Civitenovae nomine Camerae Apostolicae per Reverendissimum Dominum Egidium Monitto et Sindicis Communi dictae terrae pretio 644 ducatorum auri etc& sub anno Domini 1362 rogato Filiardo de Somiaco etc& –
1592 CIVITANOVA Bulla Sanctissimi Domini Alexandri Papae IIII directa Potestati Concilio et Communi Firmi in qua eisdem praecipit ut exercitum faciant contra homines Civitaenovae eo quos solvere recusarent debita per eos Camerae Apostolicae etc& Data Pontificatum eiusdem anno tertio qui fuit 1256 –
1593 CIVITANOVA Inhibitoria Bernardi Rome Pauli Papae 2.di Cappellani et Camera Auditoris facta de mandato supradicti Pontificis hominibus Civitaenovae ad petitionem Oratorum Civitatis Firmi ut ab incaepto opere aedificandi Portum in littore Maris desistant attentis juribus Civitatis in dicto littore. De anno Domini 1468 – Pontificatus eiusdem Anno 5.to manu Gerardi Terhenenhave Coloniensis Dioecesis –
1594 CASTRUM COLLICILLI Instrumentum dationis, et traditionis juris emphytheotici usque in tertiam generationem masculinam de Castro Collicilli eiusve Territoriio cum omni jurisdictione et Vassallis factum per Dominum Philippum Petri Ciuli Monachum et Sindicum Monasterij Sancti Savini prope Firmum Baccalario et Mercenario filiis quondamFidesmidi de Monte Viridi reservato jure ipsi Monasterio quod ad praesens habet in Territorio dicti Castri et hoc pretio 35 librarum Ravennatensium etc& de anno Domini 1310 – rogato Corrado Iacobi Thomae Notario –
1595 COLLICILLUM Testes examinati ad instantiam Matthei Sindico Montis Sanctae Mariae In Georgio contra Dominum Fildesmidum super Iurisdictione Podij sive Castri Collicilli –
1596 COLLICILLUM Quinternus Actorum agitatorum coram Domino Berlingherio de Aquilano de Teramo Legum Doctorem Commissario Magnificorum Dominorum Consiliatorum Domini Andreae Thomacelli Marchiae Anconitanae et textium examinatorum pro parte Civitate Firmi in causa appellationis vertente inter Iacobum Iohannis Floris et Civitatem Firmi appellantem ex una et Terra Montis Samctae Mariae in Georgio ex altera super Iurisdictione Dominio Territorio et Castro ac hominibus Collicilli partim de anno 1403, et partim de anno 1404 – manu Ser Antonij quondam Ser Cischi –
1597 COLLICILLUM Transumptum instrumenti promissionis, et ratificationis factae per Magistrum Dominum Lambertinum Magistri Simonis Scindicum Montis Sanctae Mariae in Georgio Domino Georgio Mansonis Sindico Communis Firmi de observando contenta in promissione facta per Angeluctium Mattei Bonaccursij Scindicum dicti Terrae Magnificis Dominis Prioribus Civitatis Firmi super jure jurisdictione Senaita et hominibus Castrorum Podioli et Apponelli de anno 1307 – manu Ser Philippi Iacobi Notarij – Transumptum per Ser Antonium quondam Ser Cisci anno Domini 1410 –
1598 COLLICILLO Sententia lata per Dominum Franciscum de Aristotelis de Sulmona pro Magnifico Domino Ludovico de Melioratis Civitatis Firmi et Terrae Sanctae Mariae in Georgio Gubernatore in Causa vertente inter dictam Civitatem et terram Montis Sanctae Mariae in Georgio super finibus Collicilli prope Territorium dictae Terrae et Castra Ripae Cerreti et Altetae et super iurisdictione dicti Territorij Collicilli. Confirmatoria sententiae latae per Dominum Marcum Zeno de Venetiis et Hieronumum de Barberiis de Bononia etc& declaratoria dictum Territorium spectare ad Communitatem Firmi multis de causis etc& anno Domini 1409 – manu Ser Neri Ser Americi de Bastianis de Faentia –
1599 COLLICILLO Aliud Instrumentum orginale sententiae supradictae tenoris ut supra de anno ut supra, rogato eodem Ser Nerio Ser Americi Notario –
1600 JURA CASTRI COSIGNANI Instrumentum copiae cuiusdam mandati procurae factum per Universitatem et Commune Civitatis Firmi in personam Francisci de dicta Civitate ad dicti Communis nomine recipiendum Commune et homines Castri Cosignani seu eorum Sindicum in Cives et Districtualis Communis Firmi, et a Sindico praedicti Castri recipiendum submissionem dationem et in animam Communis ac alia prout in pactis in dicto mandato procurae subtus et inferius descriptis etc& Sub anno Domini 1329 –rogato Guilielno Servidei, De copia vero Antonio Ser Cischi –
1601 CASTRUM COSSIGNANI Instrumentum mandati procurae factum per Universitatem Commune et homines Cossignani in personam Vici Ciccharelli de eodem ad dicti Communis nomine submittendum et reccommendanum dictum Commune Cossignani spetiales et singulares personas eiusdam Sindico Civitatis Firmanae vel dictae Civitatis etc& et ad promittendum omnia pacta et capitula cum dicto Scindico vel cum aliis Potestatem ab id habentibus etc& sub anno Domini 1383 – rogato Transmundo Egidij de Firmo –
1602 COSIGNANUM Instrumentum Mandati Civitatis Firmi in personam Francisci Savie de dicta Civitate ad recipiendum Commune et homines Castri Cosignani sub jurisdictione et Dominio Civitatis Firmi cum pactis et Capitulis petitis per homines dicti Castri inibi expressis inter quae extat Capitulum perpetuae exemptionis, et immunitatis concessae Nobilibus Viris Ciccho Rainaldi et Ciccho Domini Gentilis de dicto Castro. Et Instrumentum celebratum super huismodi submissione inter Dominum Franciscum Scindicum Civitatis et Matthiolum Benvenuti Scindicum Cosignani Sub anno Domini 1329 – manu Ser Guilielmi Servidei – Vide num. 92 –
1603 JURA EPISCOPATUS Acta, protestationes et appallationes factae pro parte Reverendissimi Domini Philippi Episcopi Firmani ut eius nomine per Dominum Salimbene in causa quam habet cum Rectore Consiliariis et hominibus Ripaetransonum, Sub anno Domini 1275 –
1604 EPISCOPATUS Mandatum Reverendissimi Domini Nicolai Episcopi et Principis Firmani in personam Domini Matthei Magistri Philippi in causa cum Revd.mo Domino Oliverio Episcopo Maceratensi et Recanatensi et cum Communitatibus et Clero dictarum Civitatum super Limitatione Dioecesis Maceratae de anno Domini 1372 – manu Ser Antonij quondam Ser Cicchi de Bononia –
1605 EPISCOPATUS Bulla Honorij Papae Tertij concessa Petro Firmano Episcopo et successoribus in perpetuum prohibens ne quis praeter Ecclesiae Romanae Legatum in Civitate Firmana vel Castelli inibi espressis aut aliis bonis spectantibus ad Ecclesiam Firmanam exactiones facere tenere placitum vel causas tractare absque Apostolicae Sedis mandato praesumat se omnia quae de placito banno mercato plateis vel portubus extra Civitatem per Episcopatum vel caeteris Regalibus in Civitate Firmana vel extra proveniunt sibi persolvant etc& Sub Data Laterani anno Domini 1218 –
1606 EPISCOPATUS Copia cuisdam collationis Ecclesiae Sancti Blasij vacantis per mortem Domini Iohannis Golatae factae per Reverendissimum Dominum Iacobum Episcopum et Principem Firmanum Domino Francisco Thomasio Bartholomei de Columnello Firmanae Dioecesis sub anno Domini 1345 – rogato Mattheo Cischi de Sancta Natolia –
1607 EPISCOPATUS Bulla Gregorij Papae Noni directa Johanni tituli S. Praxedis Cardinali Marchiae Anconitanae Rectori mandantis ut iura Ecclesiae Firmanae et Episcopi inviolabiter conservet sub Data Anagni decimo Calandas Novembris Pontificatus anno sexto –
1608 EPISCOPATUS Sumptus quorumdam jnstrumentorum donationum factarum per nominatos, prout in eis de Castro Sculcula, et aliis bonis Episcopatum Firmano Sub Annis Domini 1002, et aliis, transumptatum per Antonium Dominici Gabrielis de Firmo –
1609 EPISCOPATUS Instrumentum, et concordae initiae inter Magistrum Angelum Iohannis Cicchi Scindicum Civitatis Firmi et Ugolinum Dernani Sindicum Camerini in quo conveniunt concorditer defendere honorem Dioecesis dictarum Civitatum contra Episcopum et Commune Maceratae de anno Domini 1321 –
1610 EPISCOPATUS Transumptum quorumdam pactorum initorum inter nonnullos Firmanos Cives de Comitatu, videlicet, Sancti Elpidij, Civitanovae, Montis Sancti, Murri, Montis Luponis, Maceratae, Montis Ulmi, Montis Sanctae Mariae, et Montis Rubiani, et Civitatem Firmi ad favorem Ecclesiae Firmanae, et Episcopi, sub anno Domini 1224 – Una cum tribus privilegiis ad favorem Episcopi Firmani, duobus scilicet Honorij Papae III, et uno Honorij Papae Quarti etc&, manu Iacobi Petri Marci de anno Domini 1298 –
1611 EPISCOPATUS Transumptum duarum collationum factum per Reverendum Iacobum Episcopum et Principem Firmanum de Ecclesia Sanctae Mariae de Monte Bello Firmanae Dioecesis de jure Patronati Nobili Viri Gualfredi Iacobi de Monte Bello Ecclesiae Sanctae Mariae de Monte Bello in personam Domini Abbamontis Iacobi de Esculo de anno Domini 1346 – Et de Ecclesia sine Sancti Petri cura de Arbitreto Firmanae Dioecesis de jure Patronatus Nobilis Viri Canicti Vinciguerrae de Mercato in personam Domini Rainaldi Cisci Francisci de Esculo de anno Domini 1340 – quae Ecclesiae sitae sunt in Territorio Montis Cretacij et Scucculae intra flumen Trunti et Ragnolo –
1612 EPISCOPATUS Jnstrumentum promissionis, manutensionis, et defensionis Jurisdictionis Firmanae Re.mo Firmano Episcopo ab Imperatore ac Summo Pontifice concessae ac conservationis libertatis eiusedm etc& factum per Cives et homines Firmanos, Civitenovae Montis Sancti Montis Sanctae Mariae et Montis Rubiani etc& prout in eo de anno Domini 1224 –
1613 EPISCOPATUS Bulla Gregorij Papae Undecimi mandantis Petro Sanctae Mariae Transtiberim Cardinali Vicario in spiritualibus Generali quatenus in Firmana Ecclesia Episcopi ipsius et Canonicorum hospitia in Civitate Firmana propter Fortalitium in Civitate factum per Gentes Pontificis tenerentur eisque quamprimum compensationem faceret. Sub Data Avenioni Pontificatus eiusdem anno 2.do –
1614 EPISCOPATUS Sumptus cuiusdam Bullae Innocentij Papae Tertij concessae Domino Adenulpho Episcopo Firmano etc& videlicet quod nullus Presbiter absque Apostolico Mandato possit causas tractare et quod omnia Regalia ac redditus Pontium Civitatis et extra Civitatem esse debeant ipsius Episcopatus prout latius in dicto instrumento sumptu sub anno Domini 1205 –
1615 EPISCOPATUS Bulla Gregorij Papae Noni qua mandat Abbati de Macle Camerinensis Dioecesis quatenus decidat causam inter Episcopum Firmanum et Ripanos super exhibitione frumenti vini et annonae debiti dicto Episcopo per ipsos annuatim sub Datum Perusij Pontificatus anno 2.do –
1616 EPISCOPATUS Breve Martini Papae Quinti significantis Prioribus et Communi Firmano se scribere Capitulo et Clero Civitatis Firmi ut de omnibus fructibus redditibus et provenentibus qui ex mensa Episcopali Ecclesiae Firmanae provenerunt et provenient electo Firmano seu eius procuratoribus respondeant, quare eos hortatur ut si ex parte Sedis Apostolicae fuerint requisiti et faveant et assistant. Data Pontificatus anno 12.o –
1617 EPISCOPATUS Breve Pauli Papae Tertii remissionis Vicarij Generalis Firmani in pristinum suae jurisdictionis possessionem prout erat ante Castrorum separationem et Vicarij Generalis Foranei qui extra Firmanam Curiam ad cognoscendas omnes causas resideret deputationem etc sub anno Domini 1544 –
1618 EPISCOPATUS Bulla Innocenij Papae Tertij concessa Adenulpho Firmano Episcopo, ne quis in Civitate Firmana, vel Castellis, videlicet Agello, Capite Montis, et aliis, quae Firmana Civitas possidebat, neque in bonis Eposcopatus exactiones facere etc& Sub anno Domini 1205 –
1619 EPISCOPATUS Transumptum Mandati Reverendissimi Domini Nicolai Episcopi et Principis Firmani in causa quam habebat cum Vanne Iacobi de Bacileriis de Bononia et ad comparendum coram Episcopum Albanensem, et Oliverio Episcopo Recanatensi, et Maceratensi sub anno Domini 1370 – manu Ser Iohannis Magistri Benvenuti de Penna Sancti Iohannis etc& –
1620 EPISCOPATUS Copia cuiusdam Copiae Bullae Honorij Papae 3.i concessae Raynaldo Episcopo Firmano, et successoribus super temporalibus ad instar Bullae Innocentij Papae Tertij prohibentis ne quis Ecclesiae Romanae Legatus in Civitate Firmana vel Castellis etc& possit placitum, vel causas tractare absque Sedis Apostolicae Mandato etc& – Vide n° 1614 –
1621 EPISCOPATUS Bulla Gregorij Papae Undecimi mandantis ne quos in negotio limitationis Dioecesis Macaratensis quoquomodo procedat in praeiuditiun Dioecesis Firmanae, Camerinensis, et Auximanae ad petitionem dictorum Episcoporum emanata Sub Data Avenioni Pontificatus anno 2.do –
1622 EPISCOPATUS Bulla Honorij Papae Tertij concessa Episcopo Firmano super temporalibus de multis terris et Castris in ea descriptis proibendo ne quis praeter Ecclesiae Romanae Ministros dictum Episcopum in eis molestet sed de omni eo et toto quod dicto Episcopo proveniet de banno de placito de mercato de platea ac portubus integre rispondere debet dicto Episcopo sub Data Laterani 2 Jdus Februarij de anno Domini 1223 – Pontificatus eiusdem octavo –
1623 EPISCOPATUS Transumptum compositionis seu arbitramenti ac sententiae latae per Patriarcham Aquiliegiensem et Pandulphum Domini Papae Subditum et Notarium inter Petrum Episcopum Firmanum et Azonem Marchionem Marchiae Anconitanae et Estensem super Comitatu Firmano et particulariter de Ripatransone Castro Marani Campofellonis Cerqueto Monte Actono et Monte Sancto ad favorem Episcopi et de tribus Castris quae dicebant esse de Canonicorum videlicet Grupta Monturano et Monte Sancto Petro de anno Domini 1221. Transumptatum manu Petri olim Matthei Notarij de anno Domini 1283 –
1624 EPISCOPATUS Bulla Honorij Papae III mandantis Populo Firmano ac eiusdem Comitatus Baronibus ut Episcopo Firmano iuxta tenorem Bullae Innocentij Tertij praedecessoris suis Ecclesiae Firmanae concessae respondeant. Data Perusij Tertio Nonas Augusti Pontificatus anno primo – Vide numeros 26-41-126-127-537-763-783-938-996 – Vide Iura Montis Ottonis –
1625 JURA FABRIANI Instrumentum cuiusdam mandati procurae factum per Gualterium Domini Alberti quondam Tomae de Clavellis de Fabriano et eius Uxorem in personas Ser Petri Iacobuctij de Serra Sancti Quirici et Magistri Iohannis ad causas etc& et praesertim in causa, quam habere intendunt cum Scindico et Universitate Montis Sanctae Mariae in Georgio factum sub anno Domini 1316 – Indictione nona tempore Domini Innocentij Papae Sexti ultima Augusti rogato Philippo Francisci de Fabriano, de sumptu vero huiusmodi Domino Gemino Andreitti –
1626 FABRIANUM Transumptum quarumdam literarum concessarum per Egidium Episcopum Sabinensem Apostolicae Sedis Legatum in Italia pro S. R. E. Vicarium Generalem Nobili Viro Guidoni de Clavellis de Fabriano Militi pro se Albergicto Patre et Iohanne Patruo ac Gualterio et nonnullis aliis de Fabriano eosdem absolvendo a ribellione, et quamplulirimis delictis commissis, et specialiter ab occupatione dictae Terrae Fabriani Rochae Contratae Serrae Comitis e nonnullorum aliorum dictae Provinciae locorum et Castrorum et etiam ab occu-patione Castri Prececchiarum sub Data Cesenae Nonis Iulij Pontificatus Innocentij Papae VI – anno decimo Transumptatum manu Ser Francisci Vannis Salimbeni de Fabriano de anno Domini 1363 – Vide pag.68 num. 334 –
1627 JURA FALLERONI Monitoriales Literae Aloijsij tituli Sancti Marci Presbiteri Cardinalis Cornelij S. R. E. Camerarij concessae ad instantiam Communis et hpminum Civitatis Firmanae contra Commune et homines Castri Falleroni qui propria auctoritate quandam novam Gabellam vel vectigal imposuerunt et impositam, seu impositum a praedicta Communitate et hominibus dictae Civitatis ac aliis eiusdem Civitatis Status hominibus exigere tentant monendo eos et quoscunque ad quos hac monitoriales pervenerint ut intra sex dierum spacium mandent sub poena mille Ducatorum auri etc& ut ab ea exactione novae Gabellae a Firmanis et hominibus eiusdem Comitatus seu Status cessent et abstineant etc& Sub anno Domini 1570 – Pontificatus Pij Papae Quinti anno Quinto –
1628 JURA FRANCAVILLAE Instrumentum Mandati Procurae factum per Commune et homines Francavillae in personam Domini Antonis Iohannis de Francavilla ad pacificandum etc& cum Commune et hominibus Altetae Sub anno Domini 1493- rogato Iacobo Mielis de Castro Montis Giberti –
1629 FRANCAVILLA Copia mandati Nobilis et Potentis Viri Nicolae de Acquaviva Mariti Nobilis Dominae Margheritae filiae olim Mercenarij de Monte Viridi et dictae eius uxoris in personam Dominae Isabellae Uxoris olim dicti Mercenarij ad nominandum vel eligendum Dominum Puctium Buczani de Monte Granario ad Cappellaniam et Rectoriam Ecclesiae Sancti Petri de Francavilla Firmanae Dioecesis – De anno Domini 1341 – Una cum instrumento dictae electionis seu nominationis factae per dictam Dominam Isabellam virtute supradicti mandati etc& –
1630 FRANCAVILLA Instrumentum terminationis finium inter Civitatem Firmi et Castrum Francavillae ex una et Terras Montis Ulmi ex altera partibus ac Manfredum Ser Dominici Scindicum et Civem Firmanum ac Dominicum Nalli de Francavilla Scindicum dictae Communitatis ex una et Antonium Luctij Sindicum Montis Ulmi ex alia una cum mandato ipsius Antonij quae terminatio fuit facta sub anno Domini 1461 – tempore Pij Papae 2.di manu Ser Evangelistae Antonij de Amandula –
1631 JURA CASTRI GABBIANI Instrumentum venditionis omium bonorum quae quomdam fuerunt Andreuctij Ciccaroni Domini Lutij et Vannis quondam Berardi de Massa sitorum in Terra Montis Sanctae Mariae in Georgio et eius Territorio ac in Territorio Gabbiani Comitatus Firmi factae per Reverendum Dominum Gerardum Abbatem Majoris Monasterij Turonensi in partibus Italiae Apostoliocae Sedis Nuntium Domino Angelo Bernardi de Firmo Scindico Communis et hominum Firmanae Civitatis ementi nomine et vice Dominae Cattarinae et Lisettae filiarum quondam Cole Andreuctij de Massa etc& pretio 1100 florenorum auri quae bona propter nonnullos excessus Camerae confiscata erant, reservato tamen quod quandocunque Dominae supradictae restituent pretio antedictum dicto Communi Firmi eisdem revendere teneatur etc& prout in eo Datum anno Domini 1373 – rogato Iohanne Melis de Amandula. Transumptatum manu Antonij Pasqualis de Firmo –
1632 Anno 1373 GABBIANUM Instrumentum retrovenditionis factae Bonorum quae quondam fuerunt Andreuctij Ciccharoni Domini Cutij et Vannis quondam Gerardi de Massa alias Camerae confiscatorum Nobili Viro Petrello de Molliano Procuratorio Nomine Dominae Lippae Filiae Folchitti Vannis de Massa etc& per Dominum Angelum Bernardi de Firmo nomine Communis Firmi reservato tamen sibi iure Territorij Castri Gabbiani et Massariorum ipsius Castri etc& prout in eo de anno Domini 1373 – rogato Nardo Ser Corradi de Bictomo –
1633 GABBIANUM Instrumentum emptionis cuiusdam petiae Terrae laborativae et partem prativae positarum in Comitatu Firmi in Territorio Gabbiani iuxta fines factos per Venantium Petri de Castro Ripaecerreti a Francisco Iacobi Antonij de Terra Montis in Georgio. Sub Data anno Domini 1499 – rogato Ludovico Iocobi Antonij de Castro Massae –
1634 GABBIANUM Acta quaedam, et productione testium in causa quam habuit Commune Firmi cum Commune et hominibus Gabbiani etc& –
1635 GABBIANUM Sumptus collactionis Ecclesiae Sancti Angeli de Civitella factae in personam Simone Francisci de Gabbiano per Reverendissimum Dominum Iacobum Firmanum Episcopum prout latius in dicta collectione facta sub anno Domini 1349 –
1636 GABBIANUM Informatio iuris super finibus Gabbiani inter Commune Civitatis Firmi et Terra Montis Sanctae Mariae in Georgio –
1637 GABBIANUM Alia informatio Iuris super dictis finibus Gabbiani inter Communes Civitatis Firmi et Terram Montis Sanctae Mariae in Georgio –
1638 GABBIANUM Instrumentum notificationis emptionis Gabbiani factum per Dominum Vannem Andrioli de Firmo Scindicum et Procuratorem Communis et hominum Civitatis Firmi Revd.mo in Christo Patri et Domino Guilielmo tituli Sancti Angeli Diacono Cardinali pro Domino Papa Vicario Generali causa et occasione prout in eo Factum anno Domini 1375 – Vide Massa, Monte Sancta Maria in Georgio –
1639 IURA CASTRI GRUPTARUM ad MARE Instrumentum donationis factae per Sanctissimum Dominum Nostrum Xixtum Papam Quintum de mille scutis pro Magistro Scolae qui pueros in bonis artibus instruet de quibus mille scutis voluit tanta loca montium et census perpetuos itrrevocabiles emi et quod non possint in alios casus quam pro salario magistri Scholae Gruptarum ad Mare cuius Officium erit humanitatem grammaticamque docere converti etc& prout in eo Datum anno Domini 1585 – Pontificatus anno primo –
1640 GRUPTAE AD MARE Sumptum quarumdam Statutorum seu Capitulorum Comminis Firmi repertorum in libro et volumine dictae Civitatis factum tempore Domini Neapolionis Domini Iacobi Potestatiis dictae Civitatis ob restitutionem denariorum mutuo acceptorum ab hominibus prout in eo pro recuperandis Castris Gruptarum ad Mare Turris Palmarum et Morischi. Transumptatum per Dominum Iohannis Vicarium etc& –
1641 GRUPTAE AD MARE Instrumentum receptionis quadraginta solidorum Vulterranarum ad computum quinquaginta quinque librarum factum per Gualterium Monaldi Vicarium Castri Gruptarum ad Mare Lucae Marci Cultori dicti Castri ex causa eius salarij sub anno Domini 1289 – rogato Rolando Philippi –
1642 GRUPTAE ad MARE Instrumentum sumptus cuiusdam donationis Iurispatronatus Altaris Sancti Leonardi erecti in Ecclesia Sancti Iohannis de Castro Gruptarum ad Mare factum per Sanctem Lucae alias Frate Luca Amorosino Andreae Pacis ob multa gratuita servitia ab eo recepta etct& Sub anno Domini 1465 – rogato Ser Nardo Dominici de dicto Castro. De sumptu vero. Ser Mariano de Sanctis –
1643 GRUPTAE AD MARE Instrumentum quietationis factae per Antonium Monaldi Potestatem Castri Gruptarum ad Mare pro salario ipsius et Notarij sui 47- librarum et denariorum 12 Lucae Marci Cultori dicti Castri Sub anno Domini 1289 – rogato Vinciguerra Pauli Notario –
1644 GRUPTAE ad MARE Nomina Fumantium Castri Gruptarum ad Mare scripta per Clericum Notarium de commissione Trasmundi et Sociorum ad praedicta depu-tatorum a Magnificis Dominis Prioribus Civitatis Firmi sub anno Domini 1365 –
1645 GRUPTAE AD MARE Instrumentum factum et stipulatum inter Dominum Percivallum Iohannis de Firmo Sindicum, et Scindicario nomine Communis Firmi, ac Magistrum Alexandrum Bovi de Mola de Civitate Ienuae qui promisit et convenit laborare et laborari facere in Portu et ad Portum Civitatis Firmanae situm ante Castrum Gruptarum ad Mare per duos annos proxime futuros etc& pretio 400 librarum Anconitanarum Vulterranarum etc& prout in eo sub anno Domini 1299 – rogato Thoma Gualterij de Offida –
1646 GRUPTAE ad MARE Breve Martini Papae Quinti significantis Prioribus, et Communi Firmi Iohannem Magistri Thomasij Firmanum alias mutuasse Ludovico de Melioratis Militi Sulmonsi 900 florenorum auri sui Dominus Ludovicus assignaverat Castrum Gruptarum et introitus dicti Castri quod Castrum dictus Iohannes post Ludovici obitum sedi Apostolicae fecerat consignari non receptis 900 florenis quare eos monet ut de huiusmodi mutuo se informent quo constito solvant dictos florenos dicto Iohanni etc& Datum Pontificatus anno undecimo.
1647 GRUPTAE ad MARE Breve Pauli Secundi laudantis Priores et Commune Firmi quod ei significaverint adventum Silvestri cum filio comitis Piccinini ad castrum Gruptarum et congregationem gentium eiusdem Comitis ibi jam factam et propterea se circa eam rem plene scribere L. Episcopus Albanensis Cardinali de Ursinis cui eos hortatur ut efficaciter pareant. Datum Romae 3.a Iulij 1465 –
1648 CASTRUM LAPEDONAE Instrumentum mandati procurae factae per Universitatem Commune et homines Castri Lapedonae in personam Bartholomei Anselmutij ad dicti Communis nomine comparendum coram Magnificis Dominis Prioribus Civitatis Firmi ab eisdemque licentiam petendum imponendi pro salario Vicarij et aliis impositionem et eamdem exigendi ac ad alia prout latius in eo factum Sub anno Domini 1405 – rogato Trasmundo Egidij de Firmo –
1649 LAPEDONA Instrumentum mandati procurae factum per Commune et homines Castri Lapedonae in personam Ser Cicchi ad dicti Communis nomine petendum licentiam Magnificis Dominis Prioribus Firmi pro salario Vicari et Baijuli dicti Castri posse contra nomine dicti Castri dativam imponere sub anno Domini 1407 – rogato Marino Alexandri de Monte in Georgio –
1650 JURA CASTRI LAURI Privilegium ratificationis et confirmationis concessionum jurium et portionum quae et quas habuerunt Domini de Fallerono Gualterius de Loro et filij in Castro Lauri factum per Manfredum Siciliae Regem Ezzelino de Molliano, antea eidem per Dominum Iordanum de Aquilano Comitem Sancti Severini et Regni Siciliae Pincernam concessum etc& –
1651 LAURUM Mandatum Castri Lauri in personam Berardi Ysabene ad promittendum Communi Firmi seu eius Sindico 300 libras Vulturranas et ad recipiendum promissionis fiendas a dicto Commune quod non effendet homines dicti Castri sed eos iuxta eius posse conservabit et ad recipiendum de praedictis cautionem etc& de anno Domini 1267 manu Clementis Boni Lauri Notarij –
1652 LAURUM Instrumentum liberationis, seu libertatis concessae per Nobilem Dominum Gualteructium Iohannis Domini Gualterij de Lauro nomine suo proprio et procuratorio Nobilis Mulieri Dominae Blondae Uxoris Nobilis Viri Friderici de Lauro pro interesse suo et tutorio nomine Corraductij Iohannis de Lauro Nepotis suis etc& Guilielmo Rainalductij Offerductio Bonconsilij etc& pro se ipsis et procuratoriis nominibus nonnullorum vassallorum de Lauro ab omni jure Vassallagij etc& ita ut sint ipsi et eorum haeredes et successores liberi quemadmodum Cives Romani. Hoc tamen reservato de Communi concordia quod dicti Vassalli postquam fuerint facti liberi sint et esse debeant perpetuo Cives Firmani, vel renovare et confermare submissionem dudum factam de praedictis per Dominum Gualterium de Lauro prout melius Communi placuerit etc& et obedire in omnibus et per omnia Civitati ac rispondere de obsequis realibus et solvere dativas etc& et hoc fecit pro pretio 9500 librarun Ravennatensium Anconitanarum de Anno Domini 1299 – rogato Francisco Matthei de Sancto Ginesio –
1653 LAURUM Mandatum nonnullorum Vassallorum Dominorum Gualterij et Corraductij Iohannis de Castro Lauri in personas Monaldischi Angeli Gualterisci Albrici Bensalti Bundonis Munaldi Accursij etc& de dicto Castro Lauri ad comparendum coram Magnificis Dominis Prioribus Civitatis Firmi ad jurandum de parendo eorum mandatis ad petendum recipi in Cives ad honores et onera ad submittendum eos eorumque haeredes jurisdictioni Civitatis promittendum solvere collectas et dativas et ad faciendum cautelam etc& cum alias subiectos Communi Firmi se cognoscant fuisse et esse per concessionem dudum dicto Communi factam per Nobilem Virum Dominum Gualterium de Lauro et alia faciendum prout in eo. De anno Domini 1299 – manu Ser Francisci Guilielmi de Lauro Notarij –
1654 LAURUM Mandatum Nobilis Mulieris Dominae Blondae Uxoris quondam Friderici de Lauro Aviae et tutricis Corraductij Iohannis sui Nepotis tutorio nomine et etiam ipsius Corraductij principalis in personam Nobilis Viri Gualterij Iohannis de Lauro ad comparendum coram Magnificis Prioribus Firmi et jurandum eorum mandata etc& ad renovandum et confirmandum Cittadiniam promissam et factam Communi praedicto olim per Nobilem Virum Dominum Gualterium de Lauro ad subimittendo eos vassallos eorum et bona jurisdictioni Civitatis et ad supplicandum ut recipiat dictos vassallos in cives ad munera et onera etc& prout in eo de anno Domini 1299 –rogato Ser Francisco Guilielmi –
1655 LAURUM Instrumentum ratificationis factae per Nobilem et Magnificum Dominum Iohannem de Romanea Potestatem Firmi ad instantiam Thomae Flaviani Sindici dictae Civitatis de liberatione seu libertate concessa per Nobilem Virum Gualteructium Iohannis de Lauro pro se et procuratorio nomine Corraductij Vassalis quondam dicti Gualterij et Corraductij receptis in Cives Firmanos de anno Domini 1299 – rogato Ser Francisci Matthei de Sancto Ginesio –
1656 LAURUM Mandatum Catri Lauri personam Iohanni Cicchi Laurentij ad recipiendas novas promissiones a Sindico Civitatis Firmi ad confitendum Commune Lauri fuisse et esse a tempore immemorabili sub Domini dictae Civitatis ac nova pacta faciendum, et alia promittendum prout in eo cum amplo mandato. De anno Domini 1402 – manu Ser Guilelmi Ser Antonij de Lauro –
1657 LAURUM Mandatum Castri Lauri in personam Ser Marini Nicoluctij de Firmo ad comparendum coram Magnificis Dominis Prioribus Civitatis Firmi et petendum licentiam imponendi dativam pro salario Potestati Exactoris et Bayuli de anno Domini 1405 – manu Ser Guilelmi Ser Antonij de Lauro –
1658 LAURUM Copia pactorum factorum et initorum inter Commune Firmi ex una et Commune Castri Lauri Comitatus Firmi ex altera manu Ser Lodovici Ser Bastiani de Orto Cancellarij Civitatis mediantibus Iohannes Cischi Laurentij Scindico Castri Lauri et Pace Dini Sindico Firmi in quibus Scindicus Castri Lauri confitetur dictum Castrum fuisse et esse sub Dominio Civitatis Firmi a tempore immemorabili et promittit facere et subire onera et obsequia prout alij Cives Commutativi, deventumque fuit inter eos ad nova pacta prout in dicta Copia stante quod vetera fuerant et erant perdita sub anno Domini 1403 – copiata manu Ser Vannis Andreuctij Cancellarij Firmi –
1659 LAURUM Mandatum Castri Lauri in personam Dominici Matthei Boctij ad petendam licentiam a Magnificis DominisPrioribus Civitatis Firmi imponendi Dativam pro illa vice tantum, scilicet assectata unius mensis pro solvendo grano dato Domino Marchione de Anno Domini 1406 – manu Guilielmi Ser Antonij –
1660 LAURUM Instrumentum terminationis confinium factum inter Commune et homines Civitatis Firmi seu Commune et homines Castri Lauri ex una et Communitatem Terrae Tholentini et eius homines et Universitate ex altera etc& prout in eo de anno Domini 1506 – tempore Sanctissimi Domini Iulij Papae Secundi rogato Amico Iacobi Causarum Curiae Marchiae Anconitanae Notario –
1661 LAURUM Discursus quidam super Iuribus Castri Lauri et Territorio Terrae Apezzanae in forma responsionis ad aliquod memoriale etc& –
1662 CASTRUM LAURI, seu APEZZANA Processus, et examen testium ad perpetuam rei memoriam pro parte Monutij Philippi Scindici Communis Firmi nomine dicti Communis contra Commune Sancti Ginesij et alia loca convicina Territorio Castri Lauri circa flumen Flastrae coram Domino Iohanne de Breshalitis de Eugubio Iudicis Maleficiorum Curiae Generalis Provinciae Marchiae pro Domino Ludovico de Melioratis super confinibus Territorio et Iurisdictione Civitatis Firmi mediante Territorio Castri Lauri Comitatus eiusdem Civitatis etc& cum Commune Sancti Ginesij etc& de anno Domini 1417 – Vide Apezzana –
1663 JURA CASTRI MAGLIANI Sententia lata per Magnificos Dominos Priores Civitatis Firmi Magnificorum et excelsorum Dominorum Ludovici et Gentilis de Melioratis commissione ad favorem Communis et hominum Castri Magliani contra homines Castri Gruptae Azzolinae super pasquis tenutae prope sive in Bovaria a Molendino Montis Sanctae Mariae in Georgio usque ad Molendinum Magliani subtus Vallatum versus grassam Tennae de anno Domini 1428 – rogato Baptista Vannis Bernardi de Firmo –
1664 MAGLIANO Copia terminationis finium inter Terram Montis Sanctae Mariae in Georgio et Castrum Magliani Comitatus Firmi fact& per egregios viros Victorium Magistri Iuliani, Nicolaum Dominici Marcutij, et Iohannem Corradi Mede ex parte dictae Terrae Montis, et Nicolaum Bottoni et Antonium Puctij ex parte Magliani vigore remissionis sibi ipsis factae a Magnificis Equitibus et Egregiis Militibus Dominis Nicolao Fogliano et Angelo Vulpuctiis Commissariis Deputatis a Commune Firmi ad terminandum fines Castrorum Comitatus Firmi cum dicta Terra de anno 1456 – manu Ser Evangelistae Antonij de Amandula – Vide num. 909 –
1665 JURA CASTRI MARANI Instrumentum sumptus quarumdam Literarum Reverendissimi Domini tituli Sancti Martini Cardinalis et Apostolicae Sedis Legati directarum Nobili Viro Pisa eius Nepoti super restitutione Castri Marani Magnifico Communi Firmi etc& Datum sub anno Domini 1266 – Transumptatum manu Bonaccursij Gonzaga Notarij –
1666 CASTRUM MARANI Instrumentum venditionis Domus factum per Dominum Iohannem Ambrosij de Castro Marani Palmerio Domini Falconis nomine Communis Firmi sub anno Domini 1268 – una cum nonnullis aliis instrumentis venditionum domorum et aliarum rerum factis per diversas personas praedicto Domino Palmerio nomine ut supra rogato Petro Bartholomei –
1667 CASTRUM MARANI Instrumentum mandati procurae factae per Commune et homines Castri Marani in personam Ioannis Actonis ad specialiter, et expresse Sindico Communis Firmi seu aliis potentatem habentibus recipiendum Cittadiniam et ad promittendum dicto Scindico quod homines Castri Marani semper stabunt ac permanebunt et prestabunt dativas collectas et obsequia omnia ut consuentum est Communi Firmi, sicut Cives Firmani faciunt etc anno Domini 1254. Una cum copia cuiusdam jnstrumenti promissionis factae per Raynaldum de Fallerono et Dominam Mariam cum filiabus suis hominibus ac habitatoribus in Castro Marani, planare Carbonariam Gironis cum alio Castello ac totum Castrum murare et nonnulla alia facere prout in eo. Sub anno Domini 1194 – tempore Celestini Papae et Henrici Sexti Romanorum Jmperatoris –
1668 MARANUM Literae Lucij Ursini directae Domino Raphaeli Bancherio Communis Firmi in quibus contenitur, ut restituat Mecoctio Sbarzocho de Marano Florenum unum ex causa prout in eis. Sub Data Firmi 5.a Decembris anno Domini 1547
1669 MARANUM Bulla Gregorij Papae restitutionis Castri Marani Universitati, et Communi Civitatis Firmanae. Data apud Urbem Veterem secundo Nonas Maij Pontificatus anno 2.do –
1670 MARANUM Instrumentum quietationis factae per Grimalductium et Dominam Aldisiam filios et haeredes Francisci Domini Iohannis Matthei Firmonis et Rogerolum Domini Matthei maritum dictae Dominae Aldisiae Domino Gentili de Molliano Scindico Communis Firmi nomine dicti Communis de ducentis quinquaginta libris Vulterranis et Ravennatensibus quae Michael Iohannis Sinibaldi Sindicus Communis Firmi nomine dicti Communis a praedicto Francisco recepit, pro qua quantitate dictus Scindicus Communis Firmi obligavit dicto Francisco Castrum sive receptaculum Castri Marani etc& sub anno Domini 1296 –rogato Thebaldo Notario –
1671 MARANUM Sumptus cuiusdam Copiae quarumdam Literarum Missarum Domino Pisto Domini Iacobini de Trocis de Ferraria per Reverendissimum Simonem tituli Sancti Marci Cardinalem Apostolicae Sedis Legatum ut personaliter se conferret ad Castrum Marani et possessionem eiusdem Castri eiusve jurium Communi Universitati, et hominibus Firmanis assignare procuraret sub poenis ad arbitrium, et in posterum eidem Universitati et hominibus Firmanis obbediant etc& Una cum nonnullis juribus Commune Firmi, et Commune Castri Marani, Exemplatae per Antonium Ser Cisci de Firmo –
1672 MARANUM Commissio causae una cum supplicatione et sententia facta pro parte et ad instantiam Communis et hominum Castri Marani cum Commune Firmi super cognitione delictorum in dicto Castro factorum, et faciendorum prout latius in dicta supplicatione, et sententia per Enricum Gaetanum de Viterbio pro Romana Ecclesia in Provincia Marchiae appellationum Iudicem ad favorem Communis Firmi contra Commune Marani. Sub Data in Girofalco Fermano anno Domini 1379 – rogato manu Ser Simonis de Spoleto –
1673 MARANUM Sumptus cuiusdam priviligij promissionum factarum, et obligationum per Presbiterum Firmanae Sedis Episcopum hominibus Castri Marani de anno Domini 1194 – rogato de sumptu Guilielmo Margariti Notario – Vide pag. 153 num. 747 –
1674 JURA CASTRI MASSAE Instrumentum divisionis bonorum factae inter Nobiles de Massa in qua divisione Linus Domini Guilielmi accepit pro se tantum Castrum Carnassalis cum omnibus juribus ipsius et omnia jura quae dicti Nobilis habebat in Castro Campori Patronatibus Ecclesiarum et aliis jurisdictionibus Vannes Domini Gerardi pro se Tuzzio, Ciccharono, et Andreuctio Fratribus ipsius accepit Castrum Gabbiani, et medietate bonorum in Civitate Firmana, ac omnia bona in Terra Montis Ulmi et in Terra Maceratae cum omnibus juribus, Patronatibus Ecclesiarum et Dominus Rainaldus Fidesmidi pro se, et Frate suo Ciccho accepit Castrum Massae et Castrum Clarmontis cum omnibus juribus et Patronatibus Ecclesiarum etc& et aliam medietatem bonorum omnium in Civitate Firmi etc& – De anno Domini 1314 – togato Nicolai Benvengiati olim de Massa Notario –
1675 MASSA Sumptus cuiusdam mandati procurae factum per Raynerium Zeno Communis Firmi Potestatem ac Universitatem et homines Civitatis Firmi in personam Aldigerij Notarij ad dicti Communis nomine recipiendum Dominum Guilielmum de Massa ad Cittadiniam Civitatis Firmi, et ab eodem recipiendum jura-mentum, et idoneam cautionem de supponendo se bona et terras suas iuris-dictioni Firmi et de parendo mandatis praedicti Domini Potestatis et successorum ac ad alia etc& Propter quod dictus Guilielmus juravit attendere et observare omnia praecepta praedicti Potestatis suorumque successorum etc& De anno Domini 1252 – rogato Alberto de Brusegadis copiatum manu Vannis Dominici de Firmo –
1676 MASSA Instrumentum Mandati Procurae Civitatis Firmi in personam Domini Angeli Berardi ad recipiendum nomine Civitatis venditionem omnium bonorum quondamVannis Ciccharoni, Domini Cutij, et Andreuctij Domini Gerardi de Massa sitorum in territorio Massae et Gabbiani Comitatus Firmi et in Terra Montis Sanctae Mariae in Georgio Camerae confiscatorum pretio 1100- florenorum auri a Revd.mo Domino Gerardo Abbati Majoris Monasterij Turonensi Apostolicae Sedis Nuntio etc& de anno Domini 1372 – rogato Ser Nardo Ser Corradi de Bictonio – Vide Gabbiano –
1677 MASSA seu GABBIANUM Instrumentum retrovenditionis factae Bonorum, quae fuerunt Andreuctij Ciccharoni Domini Cuti jet Vannis Gerardi de Massa Camerae confiscato rum etc& Vide Gabbianuma numero 1632 –
1678 MASSA Copia cuiusdam jnstrumenti donationis, et cessionis factae de omnibus juribus et pertinentiis ac tota jurisdictione Castri Massae per Dominum Thebaldum Iacobi uti Sindicum et Scindicario nomine Universitati dicti Castri Domino Mattheo Petri Rose de Firmo Scindicario nomine Communis Firmi etc& Sub anno Domini 1327 – rogato Monte Iacobi de Firmo –
1679 MASSA Mandatum Montis Sanctae Mariae in Georgio in personam Ser Petri Iohannis de Firmo in causa quam babebat cum nobili et potenti militi et Domino Fulcone de Massa et ad comparendum in Curia Generali Provinciae Marchiae et excusandum a quadam inquisitione formata contra dicto Commune in occasione receptionis Vici Tutij Bonacose de dicto loco exbanditum et rebellem de anno Domini 1367 – manu Iohannis Georgij Magistri de Sarnano –
1680 MASSA Instrumentum decisionis finium inter Communia Massae et Montis Sanctae Mariae in Georgio factum per Magnificum Constantium Gabinam, Marcum Panduphi, Vincentium Barardini, et Natalem Ser Francisci de Monte in Georgio quibus huismodi decisio medio juramento fuit remissa a Deputatis de Massa videlicet Guarnerio Silvestri, Giuliano Guerrierij, Petro Farinelli, et SerFrancisco Perrotti cum interventu Clarissimi Iuris Utriusque Doctoris Iohannis Dilecti de Gualdo Reverendissimi Legati Auditoris et Commissarij de Anno 1538 – manu Ser Quiriaci Novi de Macerata –
1681 JURA CASTRI MERCATI Instrumentum sumptus quarumdam condemnationum factarum per Dominum Sinibaldum de Aymandis de Trivisi Potestatem Firmi contra Dominum Vinciguerra de Mercato in duobus millibus librarum Ravennatensium ex quo ipse una cum quadraginta hominibus equestribus et peditibus derobavit quosdam Mercatores Anconae Florentiae et Senarum et plures alios qui cum eis erant de pannis ac aliis prout in dicta condemnatione. Item contra Rainaldum et Albertinum de Camporo condemnatus occasione ut supra sub anno Domini 1284 –
1682 MERCATUM Instrumentum pacis factae inter Cautium quondam Vinciguerrae de Mercati per se suosque haeredes Universales et singulares complices autore et seguaces ex una et Ottum quondam Albertini de Mercato de omnibus inijuriis sibi invicem factis etc& sub poena quatuor millium florenorum auri in caso contraventionis Communi Firmi devenienti Sub anno Domini 1317 –rogato Bondo quondam Nardi etc& –
1683 MERCATUM Instrumentum sumptus dationis, et concessionis Castri Mercati et ipsius Burgi cum ianuis viis fontibus et ripis ac aliis prout in eo factae et concessae per Cautium Vinciguerrae et Censorium Albertini Vinciguerrae de Mercato Iacobo Aldoveri Sindico Communis Firmi nomine dicti Commuis ex eo quia praedictus Sindicus nomine quo supra recepit praedictos Cautium et Censorium eorumque posteros, et haeredes in Cives Firmi ad beneplacitum honores et dignitates ut alij Cives Firmi, ac sub Iurisdictione, et defensione dicti Communis etc& prout in eo Sub anno Domini 1319 – rogato Francisco Francisci Notario. De sumptu vero Petrocho Alexandri de Firmo. Notario –Vide Acquaviva num. 1037 pag. 220 – Vide Castrum Sancti Benedicti –
1684 JURA CASTRI MORICI Bulla Gregorij Papae Noni directa Episcopo Firmano et Abbati Sanctae Crucis de Clento ac Priori de Balegone Firmanae Dioecesis et Camerinensi ad petitionem Fidesmidi de Mogliano adjungendo dictum Priorem decisioni fiendae in causa vertente inter dictum Fidesmisum et Commune Camerini super Castro Morici etc& Sub Data Anagoniae 7 Cal. Septembris, Pontificatus anno 4.to –
1685 MORICUM Commissio facta per Sanctissimum Dominum Gregorium Papam Nonum Reverendissimo Episcopo Firmano quod sublato appellationis obstaculo previa ratione procedat in causa coram ipso vertente inter Fidesmidi de Molliano ex una, et Commune Camerinensi ex alia super Castro Morici ac aliis etc& –
1686 JURA CASTRI MOGLIANI Instrumentum venditionis factae per Dñun Petrum Rattoncini praepositum et pro S. R. E. fructuum redituum et proventuum in partibus Italiae Receptorem Generalem nonnullorum stabilium quae fuerunt Gentilis, Nicoluctij, Capitalis, Andreae et aliorum condemnatorum de Mogliano Universitati Communi et hominibus dicti Castri et pro eis Ciccho Thomae Crisindei Sindico et Procuratori pretio 4400 Ducatorum auri etc& sub anno Domini 1370 – rogato Ser Iohanne Americi de Parma –
1687 MOGLIANUM Instrumentum sumptus cuiusdam mandati procurae factae per Commune et homines Castri Mogliani in personam Ser Puctij Tutij de Camerino cum salarium florenorum auri per dictum Commune eidem persolvendum anno quolibet et pro tempore quo dicto Communi serviet ad lites et causas et praesertim cum Manitto Francisci de dicto Castro et generaliter etc&. Sub anno Domini 1369 – rogato Ser Mattheo Cicchi Andreae de Mogliano –
1688 MOLLIANUM Instrumentum submissionis et promissionis factae per Thomam et Gentiluctium Domini Gentilis de Molliano Universitati et Communi Firmi et pro eo Mattheo Iohannis Magistri Pensabene Sindico Communis Firmi videlicet de omni iurisdictione ac mero et mixto imperio in Castro Molliani eiusque territorio et districtu competente prout in eo sub anno Domini 1317 – rogato Boncambio Iacobini Iacobi –
1689 MOLLIANUM Jnstrumentum executionis faciendae de sententiis latis per Episcopum Senigallensem et Socios Judices a Camera Apostolica deputatos ad favorem Fidesmidi de Molliano contra Thomam et Iohannem filios Domini Bovis de Sancto Angelo et Bovem et Raynaldum eorum Nepotes et bona illorum prout latius in dicto instrumento sub anno Domini 1234 –rogato Ser Gualfredo Notario –
1690 MOLLIANUM Literae patentes Re.mi Domini Anglici Episcopi Albanensi pro S. R. E. in Italia Vicarij Generalis directae Rectori Prov. Marchiae ut cogat et compellat iuris remediis Universitatem et homines Molliani ad solvendum Summam 3/m florenorum pro residuo pretij bonorum quondam Gentilis de Molliano Camerae Apostolicae confiscatorum et per Mag.trum Petrum proventuum et fructuum pro Camera Apostolica in Italia Receptorem ipsis venditorum dictaque tria millia florenorum per ipsos emptores ad instantiam Communis Firmi penes Alpharellum Phanelli et Franciscum Facioli Cives Anconitanos. Datae nono Calend. Augusti Pontificatus Urbani Papae V- anno Octavo –
1691 CASTRA MOGLIANI, et PETRITULUM Instrumentum donationis factae per Ill.mum et Reverendum Dominum Cardinalem Farnesium Communitatis Firmi de Castris Mogliani et Petrituli seu Domino Troijano Riccio eius Procuratori ex autoritate sibi a Sanctissimo in perpetuum concessa cum omnibus jurisdictionibus et mero et mixto imperio de anno Domini 1549 – 30 Augusti tempore Pauli Papae Tertij rogato Domino Pastore de Grossis de Galesio –
1692 MOGLIANUM Jnstrumentum venditionis factum per Raynaldum Giberti Domino Fidesmido de Mogliano et Domino Baligano Falleronis omnium bonorum satabilium quae fuerunt Oguctionis Avi sui et Patris et Patruorum suorum Antecessorum videlicet Domino Fidesmido pro duabus partibus integre totum illum de Brunforte cum hominibus, et aliis etc&, et dicto Domino Baligano pro tertia parte videlicet a Monte Ragnoli usque ad Morrionem sive ad Monte Sancti Iohannis a Salino in Tennam videlicet Castella, Castellaria, Ecclesias, nomine et alias res prout in eo pro pretio 200 librarum Ravennatensium sub anno Domini 1229 – rogato Rainaldo Notario –
1693 MOGLIANUM Exceptiones et opposotiones factae contra attestationes testium pro parte Rainaldi et Thomassuctij examinatorum in causa cum Domino Phildeo et aliis litis Consortibus –
1694 MOLLIANUM Instrumentum mandati procurae factum per Universitatem et homines Castri Molliani in personam Crisogoni Petri de Molliano ed eorumdem nominibus comparendum coram Magnificis Dominis Prioribus Civitatis Firmi et impetrandum licentiam imponendi et exigendi dativam in dicto Castro ascendentem ad libras 200 pro necessitate dicti Communis videlicet pro salariis Potestatis, Bayulorum, Sindici, Cultoris, et aliorum prout in eo. Sub anno Domini 1406 – rogato Ser Vanne Corradi de Molliano –
1695 MOLLIANUM Instrumentum quarundam propositarum, et Consultationum factarum per Chrisogonum Iacobi alias Chimente et Chrisogonum Corradini de Castro Molliani in Parlamento hominum dicti Castri super propositis accusationum damnorum datorum factum in Curia Molliani, quae consultationes per supradictos factae prout videre est in dicto instrumento fuerunt obtentae per fabas 157 non obstantibus 22 in contrarium. Sub anno Domini 1483 – rogato Ser Armilleo Marini de Castro Massignani Vicario Dicti Castri Mogliani –
1696 Anno 1366 MOLLIANUM Instrumentum quietationis trium millium florenflorenorum auri factum per Petrellum Domini Gentiluctij de Molliano Universitati et Communi Firmi et pro eo Domino Puctio Domini Iacobi et Sociis Prioribus dictae Civitatis ex quo praedictus Petrellus asseruit solvisse Dominis Malatestae et Galeotto de Malatestis vel aliqui ipsorum pro redentione Castri Molliani ac aliis causis prout in eis sub anno Domini 1366 – rogato Ser Andrea Gentilis de Firmo –
1697 MOLLIANUM Copia quarumdam Literarum Gubernatoris Provinciae Marchiae prohibentis videlicet quod nullus homo de Castro Molliani possit per quemquam mitti in Ambasciatorem dicti Castri nisi ipsius per Potestatem et Concilium eiusdem Castri extiterit deliberatum etc& Sub anno Domini 1375 – rogato de alia Copia Ser Dominico Vannuctij de Firmo –
1698 MOLLIANUM Instrumentum quietationis factae per Dominum Petrum Rattoncini Praepositum fructuum et reddituum pro S. R. E. Receptorem Universitati et hominibus Molliani et pro eis Cischo Thomae Crisendei de Ducatis 1000- pro complemento 1400 Ducatorum auri de pretio venditionis omnium bonorum Gentilis Nicoluctij et aliorum etc& sub anno Domini 1371 –rogato Ser Iohanne Aijmerici de Parma –
1699 MOLLIANUM Instrumentum sumptus possessionis medio juramento factae per Dominum Geltilem de Molliano nomine suo et Fidesmidi et aliorum suorum Fratrum Domino Palmerio Domini Falchi Scindico Communis Firmi de servando perpetuam Cittadiniam Civitati, et Communi Firmi submittendo bona sua omnia et suorum Fratrum, Castra quoque et terras jurisdictioni Civitatis Firmi etc& prout in eo. Sub anno Domini 1252 – rogato Corrado Notario –
1700 MOLLIANUM Sumptus cuiusdam sententiae condemnatoriae latae per Dominum Martinum de Amelia super Maleficiis Magnifici Domini Blaschi Forandi de Belvisso in Marchia Anconitana Rectoris Vicarium contra Frontium Francisci et socium de Castrio Molliani causis et rationibus prout in dicta Sententia, sub anno Domini 1359 – tempore Domini Innocentij Sexti, rogato Iohanne de Bononia Notario – De Sumpto vero rogato Pitio Laurentij –
1701 MOLLIANUM Instrumentum pocurationum factum per Universitates et nomine Castrorum Molliani et Montis Clari Vassallos Nobilis Militis Domini Gualterij de Molliano et eius filiorum videlicet Puctji et Fratris in personas Antonuctij Nicoluctij de Firmo pro parte dictorum de Molliano et pro parte illorum Montis Claris Thomae Iohannis ac aliorum prout in dictis mandatis ad nominibus eorumdem promittendum et jurandum Cittadiniam Civitatis Firmanae Scindicis etc& prout in eo sub anno Domini 1323 – rogato Ser Philippo Calcanei de Molliano –
1702 MOLLIANUM Copia testamenti Domini Fidesmidi de Molliano facti de anno Domini 1294 – praesente Domino Balingano et Domino Tranmundo de Sancto Angelo –
1703 MOLLIANUM Instrumentum mandati procurae factum per Universitatem et Commune Castri Molliani in personam Ser Vannis de dicto Castro ad comparendum coram Magnificis Dominis Prioribus Civitatis Firmi et impetrandum licentiam imponendi et exigendi dativam hominibus in dicto Castro degentibus ad quantitatem 170 librararum denariorum sub anno Domini 1374 – rogato Ser Puctio de Molliano –
1704 MOLLIANUM Instrumentum mandati procurae factae per Universitatem et homines Castri Molliani in personam Carconi Guardati de Molliano cum salario novem librarum ut consuetum est et plus ac etiam cum substitutione factam per eundem Procuratorem in personam Iacobuctij Iohannis ad comparendum coram quocunque iudice Rectore vel Officiale Civitatis Firmi et dictos suos principales defendendum civiliter et criminaliter ac etiam ad exigendum prout in eo sub anno Domini 1326 – rogato Ser Francisco Andreae de Molliano –
1705 MOLLIANUM Transumptum Instrumenti venditionis factae per Reverendissimum Egidium Cardinalem Vicarium Generalem Domino Dominico Domini Bonjoannis Sindico Civitatis Firmi de omnibus bonis quae olim fuerunt Gentilis de Molliano condemnati et rebellis S. R. E. in Castrum Molliani precio 3000- florenorum auri de anno Domini 1355 – manu Antonij Bartholomei de Firmo una cum instrumentuo quietationis factae per Ser Loctum Iacobi de Monte Sanctae Mariae in Cassiano et Ser Bartholomeum Gani de Fagnano nomine Thesaurarij Camerae Coluctio Bonarelli nomine Civitatis de Florenis 3000 solutis ob emptione bonorum Gentilis de Molliano sub die 12 Decembris 1357 – manu Vannis Cole Magistri Thomae de Macerata. Transumptatum manu Georgij Matthei Doni de Firmo –
1706 MOLLIANUM Instrumentum mandati procurae factum per Commune et homines Castri Molliani in personam Ser Compagnuccij de eodem Castro ad causas et praesertin in causa quam dictum Commune habet et habere sperat cum Domino Paulo Domini Iohannis de Bonnonia etc& sub anno Domini 1362 – rogato Mattheo Cischi Andreae de Molliano –
1707 MOLLIANUM Instrumentum copiae cuiusdam Testamenti Dominae Befaniae filiae Dominae Clavellinae Uxoris quondam Domini Norandi Domini Thomae Domini Fidesmidi factis per Ser Franciscum Philippuctij de Fabriano: Exemplatum per Franciscum Nicoluctij –
1708 MOLLIANUM Jnstrumentum pactorum et capitulorum factorum et initorum inter Nobiles et Barones de Castro Molliani, Massae, Montis Viridis, ac aliorum Castrorum ex una, et Universitatem ac Commune Civitatis Firmi ex alia prout in eis sub anno Domini 1229 – rogato Iohanne de Villafranca –
1709 MOLLIANUM Instrumentum sumptus cuiusdam instrumenti condemnationum factarum per Dominum Angelum Paradiso Iuris Utriusque Doctorem, et Iudicem Maleficiorum in Marchia Anconitanam Generalem contra Gentilem Nicoluctium et Ciccharellum Domini Thommasij et Ruggerium filium Domini Gentilis de Molliano pro maleficiis, culpis, et excessibus prout in eis sub anno Domini 1371 – rogato Ser Andrea Rictij de Monte Novo – De sumptu vero rogato Iulio Cicchi de Macerata –
1710 MOLLIANUM Jnstrumentum emptionis dimidiae partis omnium bonorum quondam Oguctionis Avi Rainalductij Herculani per Dominum Fidesmidum de Molliano pro duabus partibus de Brunforte et per Dominum Corradum de Fallerono pro tertia parte a supradicto Rainalductio Herculano sum juribus et actionibus prout in dicto jnstrumento pretio 200 Librarum Vulterranarum Sub anno Domini 1232 – rogato Rainaldo Notario –
1711 MOLLIANUM Testamentum Domini Transmundi Comitis Filij quondam Gerardi Comitis Sancti Angeli de Pontano instituendo haeredes Dominas Matthiam Marsibiliam et Munaldescam Filias in omnibus suis bonis et jurisdictionibus in Castro Sancti Angeli de Pontano in Castro Molliani in Paleviniola et Gualdo cum conditione quod ipsi decedentibus absque haeredibus, tota haereditas deveniat Bono Comiti suo Fratri. De anno Domini 1202. Manu Ser Alberti Notarij –
1712 MOLLIANUM, et PETRITULUM Copia promissionis factae per Ill.mum et Reverendissimum Dominum Alexandrum Cardinalem Farnesium Universitati, et Communi Firmi, et pro eo Dominis Gentili Billacqua et Sebastiano Savino Oratoribus de restituendo infra Biennium Castra Molliani, et Petrituli- Sub anno Domini 1547 –
1713 MOLLIANUM Sumptus cuiusdam banni sive Condemnationis latae per Dominum Bartholomeum de Orlandinis de Florentia Potestatem Civitatis Firmi contra Maxium Domini Ludovici et Gentilem eius filium de Castro Molliani causa et occasione prout latius in dicta condemnatione sub anno Domini 1413 – rogato Mariano Iacobi – De sunptu vero Iohanne quondam Puctij de Firmo –
1714 MOLLIANUM Jnstrumentum promissionis viginti duorum solidorum Vulterranorum factum per fidem Sindicum Communis Firmi Iohanni Ugolino ex quo stetit pro Communi Firmi per viginti duos dies in Molliano et Monte Claro etc& sub anno Domini 1250 – rogato Mattheo Notario –
1715 MOLLIANUM Copia cuiusdam Instrumenti quietationis factae per Dominum Petrum Rattoncini fructuum, et reddituum pro S. R. E. in manibus Italiae Receptorem Universitati et hominibus Molliani et pro eis Ciccho Thomae Crescendei de dicto Castro eorum Scindico de ducatis mille pro complimento 4400 ducatorum – Vide num. 1698 –
1716 MOLLIANUM Copia cuiusdam publici Instrumenti renditionis nonnullorum bonorum Castri Molliani a Romana Camera confiscatorum – Vide num.o 1686 –
1717 MOLLIANUM Instrumentum quietationis factae per Dominum Petrum Rattoncini pro S. R. E. fructuum reddituum et proventuum in partibus Italiae Receptorem Generalem Universitati, et hominibus Castri Molliani et pro eis Ciccho Thomae Sindico de 1400 Ducatis pro secunda solutione bonorum quae fuerunt Gentilis, Nicoluctij et aliorum de dicto Castro per praedictum Dominum Petrum Sindico nominubus quibus supra ventitorum sub anno Domini 1371 – rogato Ser Iohanne Aimerici de Parma –
1718 MOLLIANUM Articuli seu Capitula una cum nominibus testium facta pro parte Iohannis et Socij contra Ranaldum Domini Palmerij et Thomassuctium Domini Iohannis super questionibus et insultis factis contra eundem Ranaldum –
1719 MOLLIANUM Instrumentum sumptus cuiusdam instrumenti copiae condemnationis factae et latae per Dominum Angelum de Paradiso Iuris utriusque Doctorem Iudicem Malefitiorum in Marchia Anconitana Generalem contra Dominum Gentilem de Molliano et Rogerium eius filium pro maleficiis, culpis, et excessibus prout in ea sub anno Domini 1356 –tempore Domini Innocentij Papae 6.ti – rogato Marino Leonardi Deodati etc&–
1720 MOLLIANUM Instrumentum ratificationis venditionis bonorum venditorum per Dominum Petrum Rattoncini Universitati et Communi Castri Molliani prout latius manu Ser Iohannis Americi de Parma factum per SerIacobum Dominici Silvestri de Firmo Scindicum, et Procuratorem Universitatis, et hominum Civitatis Firmanae sub anno Domini 1371 – rogato Vanne Conradi de Molliano –
1721 MOGLIANUM Instrumentum sumptus cuiusdam instrumenti venditionis bonorum quae fuerunt Domini Gentilis de Molliano condemnati et rebellis S. R. E. per Reverendissimum Dominum Egidium Cardinalem Sedis Apostolicae Legatum et in Italia Vicarium Generalem Communi Firmi et pro eo Domino Dominico Domini Bonjoannis de Firmo precio trium millium florenorum sub Anno Domini 1355 – rogato de eo Antonio Bartholomei de Firmo, de sumptu vero cum quietatione trium millium florenorum Vanne Dominici Petri de Firmo sub anno Domini 1357 –
1722 MOGLIANUM Instrumenta sumptus cuisdam publici Instrumenti submissionum et promissionum factarum per Commune et homines Castri Molliani et olim Montis Clari et pro eis per Richardum Bensanctis eorumdem Procuratorem Universitati et hominibus seu Prioribus Civitatis Firmi videlicet tradendo praedicta Castra et submittendum nominibus quibus supra homines eorumdem Castrorum iurisdictioni et protectionis Civitatis Firmi, cum oneribus et pactis prout in dicto Instrumento etc& sub Anno Domini 1324 – rogato de principali instrumento Ser Simone Simonicti de Firmo. De sumptu vero Ser Cola Magistri Dominici de Firmo –
1723 MOLLIANUM Instrumentum sumptus cuiusdam sententiae condemnatoriae et absolutoriae respective latae per Dominum Petrum Domini Henrichi della Porta di S. Miniato Vicarium et Rectorem Civitatis Firmi contra Gentilem de Molliano, eiusve filios ac alios Complices prout in dicta condemnatione pro Malefitiis excessibus per eos factis et patratis contra Revedendam Cameram Apostolicam et Commune Firmi sub anno Domini 1356 – rogato Ser Filio quondam Ser Maffei de Reggio –
1724 MOLLIANUM Literae Ill.mi et Reverendissimi Domini Cardinalis Farnesij directae Ill.mo Domino Provinciae Marchiae Legato circa traditionem possessionis Castrorum in Breve expressorum et etiam Gabellarum etct& sub Data Romae die XI Octobris 1547 –
1725 MOLLIANUM Instrumentum quietationis ducatorum mille factum per Dominum Petrum Rattoncini in partibus Italiae pro Camera apostolica Reddituum et Proventuum Receptorem Generalem Ciccho Tomasij Crisendei Universitatis et hominum Molliani Scindico occasione bonorum quondam Gentilis et aliorum Nobilium de dicto loco Camerae Apostolicae confiscatorum et demum dicto Communi per eumdem Receptorem venditorum pro 4400 ducatis prout in eo latius sub anno Domini 1370 – rogato Antonio Iovannilli –
1726 MOLLIANUM Bulla seu Literae patentes remissionis et receptionis ad gratiam facta per Excellentissimum Dominum Andreani Thomacellum Sanctissimi Domini Nostri Bonifatij Papae Noni Germanum Marchiae Anconitanae Marchionem etc& Universitati et hominibus Castri Molliani ob excessus, crimina, proditiones, homicidia, furta, et alia fact& in Civitate Firmi seu eius Territorio et districtu sub anno Domini 1397 – rogato Honofrio Cancellario –
1727 MOLLIANUM Instrumentum submissionis et promissionis factae per Manfredum Bartholi de Castro Molliani nominibus Universitatis et hominum eiudem Castri uti Scindicum et procuratorem Communis Firmi ac pro eo Mattheo Ioannis Magistri Pensabene videlicet tradendo Castrum Molliani eiusque Territorium et Discrictum cum omnibus juribus et pertinentiis suis pro parte quae competit et fuit Dominorum Thomasij et Gentiluctij Domini Gentilis de Molliano ac etiam praedictam Universitatem, homines et Commune dicti Castri sub iurisdictione et defensione Communis Firmi et sub eius imperio et Territorio et cum aliis pactis et submissionibus prout in eo sub anno Domini 1317 – rogato Boncambio Iacobini Notario –
1728 MOLLIANUM Copia quorumdam Actorum una cum Sententia inter Universitatem et homines Castri Mogliani ex una et Universitatem Commune et homines Civitatis Firmi ex altera super petitione facta per dictos homines de Molliano quod observari deberent ac debuissent pacta et capitula inita per Universitatem Commune et homines Firmi cum eis super qua petitione omissis nonnullis aliis actis hinc inde inter dictas partes factis fuit per Dominum Robertum de S. Gemino super maleficiis in Marchia Anconitana Iudicem deventum ad infrascriptam Sententiam talis tenoris (omissis nonnullis non substantialibus). Nos Robertus etc& Mandamus observari perpetuo quod Potestates et Officiales Castri Molliani per Commune et homines Civitatis Firmi deputandi possint cognoscere et terminare omnes causas Civiles et Criminales praeterquam de homicidio, tradimento, furto, assassinatico, derobatione stratarum et aliorum ubi poena imponitur capitis vel abscissionis membri etc& quorum etc& cognitionem ad Potestates, vel Officiales Firmi pertinere declaramus. Sub anno Domini 1369 –rogato Antonio de Appignano. De sumptu vero rogato Mattheo Cischi Andreae de Ficolliano –
1729 MOLLIANUM Capitula concessionum facta per Priores Populi Civitatis Firmi Universitati et Communi Castri Molliani tenoris prout in eis –
1730 MOLLIANUM Petitiones et positiones factae pro parte Domini Fildei de Mogliano per Dominum Thomam Dominum Iohannem Domini Bovis et Bovum et Rainaldum Domini Palmerij –
1731 MOLLIANUM Attestationes nonnullorum testium examinatorum pro parte Domini Fildei contra filios Bovis et filios Domini Gerardi –
1732 MOLLIANUM Libellus factus pro parte Domini Fidesmidi de Molliano contra Thomam et Johannem filios Domini Bovis de Sancto Angelo et consortes super executione cuiusdam sententiae inter ipsos latae per Oldofredum Senogalliensem Episcopum etc& –
1733 MOLLIANUM Jnstrumentum relations captionis possessionis tenutae et aliarum rerum cuiusdam Mansi Bartolomei Berte Angeli per Iohanne Roselli Baylum Domini Fildei de Mogliano etc& prout in eo sub anno Domini 1236 – rogato Ser Iohanne Alberti de Sarnano –
1734 MOLLIANUM et PETRITULUM Breve Sanctissimi Domini Nostri Iulij Papae Tertij restitutionis et reintegrationis Castrorum Molliani et Petrituli cum eorum fructibus et Gabellis redditibus et introitibus concessum per eundem Pontificem Communitati Firmi ex causa prout in eo ac etiam cum conditione reficiendi omnia damna illata per Capitaneum Fridericum de Nobilibus de Firmo et complices suos hominibus et Universitati Petrituli suis loco et tempore liquidando nec ad arbitrium Domini Balduini de Monte dicti Pontificis Fratris Germani sub Datum Romae die 25 Novembris 1552 – Pontificatus anno Tertio –
1735 MOLLIANUM Quietatio Communis Molliani de scutis 3300 facta Communi Firmi una cum mandato et Decretis Parlamenti pro reintegratione et restitutione dictae Civitatis in possessione dicti Castri.
1736 MOLLIANUM et PETRIOLUM Instrumentum possessionis castrorum Molliani et Petrioli acceptae ad instantiam Civitatis Firmi de anno Domini 1578 –
1737 MOLLIANUM Copia quarumdam Litterarum Angelici Episcopi Albanen& de commissione Urbani Papae Quinti factarum, et directarum Venerabili Stephani Abbati, et Proventum in partibus Italiae Receptori Generali, tenoris videlicet, quod cum homines, et Comune Firmi emerint bona quondamGentili de Molliano a Camera Apostolica, cui erant confiscata, nihilominus dicta bona ab Officialibus eiusdem Camerae nunquam habere potuerunt, nec possunt etc& prout in eis copiat& manu Bartholomei Guidonis de Imola sub anno Domini 1368 – tempore Urbani Papae Quinti –
1738 MOLLIANUM Literae Anglici Albanensi Episcopi directae Communi et Universitati Castri Mogliani hortantis eos ut tria millia florenorum quae pro emptione bonorum quondam Gentilis de Mogliano Commune Civitatis Firmi pro eis solverat quamprimum restituant etc& Datae Bononiae XI Iunij –
1739 MOLLIANUM Breve Sixti Papae Quarti directum universis Gubernatoribus Communitatibus Potestatibus a S. R. E. Officialibus pro captione nonnullorum bannitorum et exulum de Molliano qui Iohannem de Aceto Equitem et Oratorem Firmanum vulnerarunt et bonis spoliarunt duosque ipsius servitores et familiares interfecerunt. Sub Data Romae ultima Martij 1477 – Pontificatus anno 6° –
1740 MOLLIANUM Literae Reverendissimi Domini Petri S. R. E. Cardinalis Aldobrandrini Camerarij intimationis Sententiae latae per Reverendum Hieronimum Maceratensem Episcopum in causa vertente inter Magnificam communitatem et homines Civitatis Firmanae ex una et Universitates Castrorum Molliani, Falleroni, Serviliani, Ponzani, Massignani, et Altidonae de et super praetensa solutione dativarum et illarum asserta exgravatione etc& in qua declaravit Magnificam Communitatem Firmanam et homines non teneri in solutione,et contributione dativarum seu collectarum facienda per dicta Castra et homines Camerae Apostolicae eamque absolvendam etc& prout in ea. Datae anno Domini 1606 –
1741 MOLLIANUM Diversae scripturae et informationes juris et facti Literaeque in causa quae vertebatur inter Magnificam Universitatem Communis et hominum Civitatis Firmanae ac Commune et homines Castri Mogliani etc& prout in eis –
1742 MOLLIANUM ET ALIA CASTRA COMITATUS FIRMI Processus fabricatus in Curia Generali Maceratensi Provinciae Marchiae inter Magnificam Universitatem et homines Civitatis Firmanae contra Communitates Castrorum Molliani, Serviliani, Lauri, Falleroni, Campifellonis, Petrituli, Ponzani etc& –
1743 MOLLIANUM, et PETRITULUM Processus super Gubernio Magnificarum Communitatum Mogliani et Petrituli etc& – Vide pag. 36, num. 174-175-294- et 638 – Vide Petritulum et Castrum Sancti Angeli –
1744 JURA CASTRI MONTURANI Instrumentum submissionis factae de Castro Monturani per Thebaldum Dominici Petri Scindicum dicti Castri Communi Civitatis Firmi et pro eo Domino Iohanni Plebano eius Sindico cum annulatione pactorum inter dictam Civitatem et ipsum Castrum initorum si quae extarent et cum pro missione de subeundo omnia onera et prout in eo etc& de anno Domini 1255 – rogato Rainaldo Domini Guidonis –
1745 MONTURANUM Instrumentum mandati procurae factae per Universitatem Commune, et homines Firmi in personam Domini Iohannis Plebbani ad dicti Communis nomine recipiendum a Thebaldo Domini Petri Scindico Communis Monturani nomine ipsius Castri promissionem et submissionem videlicet quod homines Castri praedicti stent et gubernentur iuxta ritum et formam prout Cives Firmani reguntur per Potestatem Firmi ac ad alia etc& sub anno Domini 1255 – rogato Rainaldo Domini Guidonis Notario –
1746 MONTURANUM Instrumentum concordiae et pactorum initorum inter Magnificam Communitatem Firmi et Commune Castri Monturani et eorum Scindicos ex una et Commune Terrae Sancti Elpidij ad Mare eiusve Sindicum ex alia occasione differentiae confinium Territorij et possessionum dictorum confinium ac particularium personarum de dictis Civitate Firmi et Castro Monturani et Terra Sancti Elpidij etc& Sub anno Domini 1479 – rogato Procuctio de Rictiis Notario – Vide num. 644 –
1747 JURA CASTRI MORISCI Instrumentum venditionis factae per Dominos Georgium Bardoni et Crescentium de Sancto Andrea pro se et Nepotibus suis Andrea, Alexandrino, et Grimaldo, Egregio Viro Domino Laurentio Teupolo nato felicis memoriae Domini Iacobi Teupoli Ducis Veneti Potestati Firmi recipienti pro Communi Firmi de Castro Morischi cum Girone et omnibus juribus pro precio 500 librarum Vulterranarum de anno Domini 1266 – manu Nicolicti Benevenuti Notarij Communis Firmi cum ratificatione dictorum Nepotum –
1748 MORISCUM Bulla Gregorij Papae Decimi mandantis Petro dicto Ispano Castellano Castri Morischi, quatenus ad requisitionem Fulconis de Podio Richardi Marchiae Anconitanae Rectoris restituat Communi Firmi Castrum Morischi. Sub data Lugduni 4 Idus Februarij Pontificatus eiusdem annosecundo –
1749 JURA MONTIS APPONIS Instrumentum sumptus mandati procurae factae per Universitatem et Commune Firmi in personam Ser Matthei Petri Rosae ad dicti Communis nomine recipiendum in Cives homines et Universitatem Montis Apponis ac ad alia prout in eo, factum sub anno Domini 1327 –rogato Iacobuctio Firmani, de Sumptu vero Venantio Simonicti –
1750 MONTIS APPONIS Instrumentum procurationis factae per Universitatem et nomine Montis Apponis in personame Iacobi Ugolini de dicto loco ad dicti Communis nomine promittendum et jurandum pro dicto Commune, hominibus, eorumque filiis et discendentibus perpetuam Cittadiniam et fidelitatem Communi Firmi et mandatis Potestatis et Capitanei Civitatis Firmi obedire ac ad alia prout in eo sub anno Domini 1327 – rogato Andrea Magistri Gentilis de Castro Guidonis Corradi –
1751 MONTIS APPONIS Mandatum Montis Apponum, et Nobilis, et potentis militis Domini Friderici Friderici de Monte Appono in personam Iacobi Ugolini ad promittendum et jurandum nomine dicti Castri, et praefati Domini Friderici perpetuam Cittadiniam et Fidelitatem Communi Firmi et eius praecepta servandum, ac praestandum obsequia realia, et personalia, prout alij Cives nec non ad dandum et transferendum nomine dicti Friderici Communi Firmi omnem jurisdictionem totumque Imperium in Castro Praedicto. Sub anno Domini 1327. Manu Andreae MagistriGentilis de Monte Guidono Corrado, transumptum manu Venantij Simonicti –
1752 MONTIS APPONIS Instrumentum juramenti fidelitatis factum per Iacobum Ugolini Scindicum et Procuratorem Universitatis et hominum Castri Montis Apponum Ser Mattheo Petri Rosae Scindico, et Scindicario nomine Communis Firmi jurando parere et obedire mandatis et praeceptis Dominorum Priorum pro tempore Civitatis Firmi et aliis prout in eo. Sub anno Domini 1327 – rogato Ser Iacobuctio Firmani –
1753 CASTRUM MONTIS APPONIS Copia Instrumenti Juramenti fidelitatis facti per Iacobum Ugolini Sindicum et procuratorio nomine Castri Montis Apponis etc& ut in numero superiori. Transumptatum manu Antonij Bartholomei de Firmo –
1754 CASTRUM MONTIS APPONIS Aliqua copia eiusdem Instrumenti fidelitatis facti per Iacobum Ugolini etc& transumptatum manu Clerici Brunitti Francisci –
1755 MONTIS APPONIS Tertia Copia eiusdem Instrumenti fidelitatis, et pronissionum Iacobi Ugolini nomine supradicto etc&. Copiatum per Simonem Simonicti de Firmo Subscriptum manu Iacobi Simonicti –
1756 MONTIS APPONIS Instrumentum receptionis ad perpetuam Cittadiniam Civitatis Firmi cum privilegiis, honoribus, et dignitatibus factum per Dominum Mattheum Petri Rosae Sindicum Communis Firmi nomine Communis et hominum dictae Civitatis Iacobo Ugolini Scindico Potentis Militis Friderici Friderici de Monte Appono, et Universitatis et hominum Montis Apponis cui dictus Iacobus Ugolini nomine dicti Domini Friderici et Universitatis Montis Apponis promisit et tactis Scripturis juravit parere praeceptis, et mandatis Communis Firmi, et Potestatij eiusdem factum sub anno Domini 1327 –rogato Andrea Magistri Gentilis –
1757 MONTIS APPONIS Copia Instrumenti supradicti receptionis ad perpetuam Cittadiniam Civitatis Firmi etc& transumptatum manu Corradi Matthei –
1758 MONTIS APPONIS Secunda Copia Instrumenti supradicti receptionis Domini Frederici de Monte Appono et Universitatis ac hominum Montis Apponis seu eorum Scindici Iacobi Ugolini ad Cittadiniam Civitatis Firmi etc& Transumptatum manu Matthei Magistri Simonis de Firmo –
1759 CASTRUM MONTIS APPONIS Instrumentum confirmationis seu approbationis capitulorum, pactorum et conventionum factum inter Ser Mattheum Petri Rosae Sindicum Communis Firmi et Iacobum Ugolini Scindicum Communis Montis Apponis in recipiendo eos in Cives, et Districtuales Civitatis Firmi prout latius in dictis capitulis et pactis manu Ser Iacobuctij Firmani Notarij approbando per huismodi instrumentum omnia et singula capitula et pacta de causa factum manu praedicti Iacobuctij Sub anno Domini 1327 – rogato Raynaldo Rainaldi –
1760 MONTIS APPONIS Copia quorundam Statutorum et Ordinamentorum factorum per homines in hac copia descriptos ac per Dominos Priores Populi Civitatis Firmi vigore informationis Concilij Trecentorum de populo dictae Civitatis electos inter Universitatem Communis Firmi ex una et Universitatem Commune et homines spetiales Castri Montis Apponis tenoris prout latius in dicto sumptu. Exemplata per Clericum Brunitti Francisci de Firmo sub rogitu Rainaldi Notarij anno Domini 1327 –
1761 MONTIS APPONIS Literae Re.verendissimi Domini Egidij Apostolicae Sedis Legati in Italia Vicarij Generalis prohibentis ne construantur seu reaedificetur in Castellari Montis Apponis Fortilitium sive Castrum vetus etc& sub Data Firmi 8 Octobris Pontificatus Innocentij Sexti anno Tertio –
1762 MONTIS APPONIS Privilegium licentiae datae per Reverendissimum Dominum Egidium Cardinalem Apostolicae Sedis in Italia Legatum Dominae Mictarellae Uxoris Potentis Militis Gualterij Albergitti de Fabriano ut possit reaedificare et interum construere Castrum Montis Apponum dirutum per Gentilem de Molliano eo in loco quo antea erat cum conditione tamen quod in ipso loco aliud Castrum vel Arcem aliquam erigere non valeat absque Sedis Apostolicae licentia. Sub Data Eugubij III Cal. Iunij –
1763 MONTIS APPONIS Licentia data per Reverendissimum Dominum Petrum tituli Sanctae Mariae Transtiberim Cardinalem hominibus Castri Montis Apponis posse reparare ac reficere Castrum praedictum et habitare in dicto Castro et contribuere Communi Civitatis Firmi ac facere ea omnia quae de iure tenentur et soliti erant temporibus retroactis etc& prout aliis districtuales faciant etc& – Sub Data 2 Calend. Septembris Pontificatus Gregorij Papae XI – anno 2.do –
1764 MONTIS APPONIS Instrumentum reformationis nonnullarum propositarum factarum per Vicarium Montis Apponis super accusis et damnis datis per homines dicti Castri videlicet quod his qui receperit damnum non audeat nec presumat accusare nec accusari facere in Curia Domini Capitanei Civitatis Firmi etc& et super aliis. Super quibus Dominicus Iohannis Boctij et Stephanus Laurentij de eodem consultaverunt in Generali Parlamento et dictae propositae fuerunt obtentae per fabus n. 34 non obstantibus 10 in contrarium sub anno Domini 1441 – rogato Iacobo Vagnoctij de Firmo –
1765 MONTIS APPONIS Instrumentum mandati procurae Communis et hominum Montis Apponis in personas Francisci Ser Dominici factum, et Sanctis Ioacobi Mancini de dicto Castro ad compromittendum in personas Magnificorum Dominorum Priorum Civitatis Firmi litem et controversiam inter Commune Montis Apponis et Commune Castri Sancti Angeli de quadam Silva etc& prout in eo sub anno Domini 1505 – rogato Francisco Iacobi de Molliano etc& –
1766 MONTIS APPONIS Instrumentum mandati Procurae Communis et hominum Montis Apponis in personam Iacobi Dominici Puctij de dicto Castro factum ad compromittendum in personas Magnificorum Dominorum Priorum Firmi controversiam inter dictum Cummune et Commune Castri Sancti Angeli ac Petrum Ser Angeli de dicto Castro de quadam silva etc& prout in eo sub anno Domini 1510 – rogato Francisco Ser Bernardini etc& –
1767 MONTIS APPONIS Acta facta in causa appellationis vertente inter Commune et homines Civitatis Firmi appellantis ex una et Dominam Mittarellam ex alia coram Domino Iulio de Ardizonibus in spiritualibus Vicario Generali super controversia Castri Montis Apponis Territorij et Districtus quae inter eas agebatur –
1768 JURA MONTIS APPONELLI Instrumentum promissionis et confessionis factae per Angeluctium Mattei Bonaccursij Sindicum Montis Sanctae Mariae in Georgio coram Magnificis Dominis Prioribus Firmi quod Castra Podioli et Montis Apponelli fuerunt et sunt de jurisdictionem et Dominio Civitatis Firmi ponendo in manibus ipsorum Dominorum jura dicti Communis quae pretendebant in dictis Castris causa emptione factae a Domino Ricciardo de Massa sub anno Domini 1307 – manu Philippi Iacobi –
1769 MONTIS APPONELLI Transumptum mandati procurae Montis Sanctae Mariae in Georgio factum in personam Angeluctij Mattei Bonacursij de dicta Terra ad ponendum dictum Commune in manibus arbitrio et posse Magnificorum Dominorum Priorum Populi Civitatis Firmi pro toto jure, quod dictum Commune habuit in Castris Podioli et Montis Apponelli et eorum Vassallis vigore emptione factae per dictum Commune a Domino Riczardo de Massa et ad confitendum dicta Castra fuisse et esse de jurisdictione et dominio Civitatis praedictae de anno Domini 1307 – manu Romani Loli Transumptum per Dominum Antonium quondam Ser Cischi de Firmo etc& –
1770 MONS APPONELLI Sententia lata per Tintum Friderici de Massa Arbitratorem et Amicabilem Compositorem et Communem Amicum electum inter Nobilem Virum Dominum Riczardum quondam Domini Iacobi de Massa ex una et Marcum Petri de Castro Montis Apponelli pro se et nomine omnium dicti Castri ex altera super quibusdam litibus et discordiis exortis inter ipsos occasione Iurisdictionis dicti Castri et nonnullorum bonorum ac Iurium et Patronatuum Ecclesiarum in qua inter alia sententias dictus arbitrer ut dictus Dominus Riczardus obligatus sit facere liberos homines dicti Castri. De anno Domini, 1319 – rogato Friderico Berardi de Massa, Subscripta de manu Thomae Gualterij Notarij –
1771 MONS APPONELLI Transumptum sententiae latae per Tintum Frederici de Massa etc& in causa Dominorum de Massa, et Communis Apponelli, ut in numero superiori. Transumpt& per Clericum Bronicti Francisci de Firmo –
1772 CASTRUM MONTIS APPONELLI Instrumentum receptionis Marci Petri, et Iacobuctij Bartholomei Sindicorum Montis Apponelli nomine dicti Communis Montis Apponelli in Cives Civitatis Firmi cum solita Franchitia factum per Iacobum Aldocij Scindicum dictae Civitatis. Qui jurarunt nomine dicti Communis Cittadiniam, subjectionem ac fidelitatem erga Civitatem cum nonnullis promissionibus et capitulationibus inter qua promiserunt ad libitum Civitatis habitare in Castro Montis Guidonis Corradi de anno Domini 1324 – manu Gulielmi Servidei Notarij –
1773 MONS APPONELLI Transumptum Instrumenti supradicti receptionis ad Cittadiniam Firmi etc& Transumptatatum manu Antonij Iacobuctij de Firmo –
1774 MONS APPONELLI Instrumentum licentiae datae per Dominum Guilielmum de Pannugis de Parma Potestatem Firmi Henricum de Bononia Capitaneum et Priores Populi Civitatis Firmi nomine et Vice Communis Firmi Scindico et hominibus Montis Sanctae Mariae in Georgio ut revendant Castra Montis Apponelli et Podioli juraque, homines, et jurisdictiones dictorum Domino Riczardo Domini Iacobi de Massa Civi Firmano sicut emerant etc& prout in eo sub anno Domini 1307 – rogato Philippo Iacobi Notario –
1775 MONS APPONELLI Instrumentum renuntiationis Castrorum Montis Apponelli et Podioli factum per Dominum Angeluctium Mattei Bonacursij in manibus Philippi Iacobi Notarij stipulantis et recipientis nomine et Vice Communis Firmi cum omnibus juribus vassallis etc& Sub anno Domini 1307 – rogato Philippo Iacobi Notario –
1776 MONS APPONELLI Instrumentum mandati procurae factae per Commune, et homines Montis Sanctae Mariae in Georgio in personam Magistri Lambertini Magistri Simonis de dicta Terra ad ratificando omnia et singula gesta facta et administrata per Angeluctium Mattei Bonaccursij super renuntiatione etc&, occasione Castrorum Montis Apponelli et Podioli etc& prout in eo sub anno Domini 1307 – rogato Romano Loli Notario –
1777 MONS APPONELLI Instrumentum ratificationis confirmationis et comprobationis omnium et singulorum gestorum factorum et promissorum ab Angeluctio Mattei Bonaccursij Scindico Communis Sanctae Mariae in Georgio Communi et hominibus Civitatis Firmi seu eius Sindico occasione Montis Apponelli et Podioli etc& factum per Magistrum Lambertinum Magistri Simonis dictae Terrae Sindicum ad dictam ratificationem faciendam constitutum et prout in eo sub anno Domini 1307 – rogato Philippo Iacobi Notario –

1778 CASTRUM MONTIS APPONELLI Instrumentum Mandati procurae Magnificae Civitatis Firmanae factum in personam Domini Georgij Massonis ad recipiendum cautelam et promissionem Lambertino Magistri Simonis et Scindicario nomine et Vice Communis et hominum Terrae Montis Sanctae Mariae in Georgio quod homines et Communi dictae Terrae attendent et observabunt ac adimplebunt omnia et singula promissa, acta, gesta, et dicta per Angeluctium Mattei Bonaccursij Scindicum dictae Terrae occasione Castrorum Montis Apponelli et Podioli etc& sub anno Domini 1307 –rogato Philippo Iacobi Notario – Vide Iura Montis Sanctae Mariae in Georgio –
1779 JURA MONTIS AQUILINI Instrumentum impositionis terminorum una cum capitulis factis inter Deputatos a Magnifica Communitate Asculana cum Deputatis a Magnifico Communi Civitatis Firmi in Territorio Montis Aquilini Castrorun Sancti Benedicti et Acquavivae Comitatus Firmi ac Montis Prandonum Comitatus Asculi cum conditionibus, et pactis prout latius in eo sub anno Domini 1561 –rogato Ser Pompilio Ser Iohannis Francisci de Asculo –
1780 MONTIS AQUILINI Instrumentum ratificationis et approbationis immissionis terminorum in Territoriis Castrorum Sancti Benedicti, Acquavivae, et Montis Aquilini Comitatus Firmi, ac Montis Prandonum Comitatus Asculi factum per homines Communis et Populi Civitatis Asculi in publico et generali Concilio super consulta reddita per Dominum Iacobum Paluccium de dicta Civitate Asculi etc& sub anno Domini 1561 – rogato Hostilio Ser Hieronimi de M0nte de Novo –
1781 MONTIS AQUILINI Instrumentum cambij, et permutationis modiolorum sexdecim, et cannarum 78 terreni de possessione Montis Aquilini Iurisdictionis Communi Firmi in Territorio Castri Montis Prandonum iuxta Rivam Rignolae et alios fines factum per Magnificos Dominos Pomponium Morfum, Ruggerium Adamum, et Socios Cives, et Commissarios Firmanos nomine dictis Communis Paschali et Berardino de Sancto Homo et Sociis de Castro praedicto Montis Prandonum Comitatus Asculi; et hoc ex eo quia titulo cambi et in recompensam praefati de Monte Prandono eisdem Commissariis Firmanis dederunt eamdemet quantitatem Terreni de possessionibus suis in Territorio Montis Aquilini in la Valle di Cerna iuxta suos fines etc& Sub anno Domini 1561 – Rogato Cinello de Cinnelis de Petritulo –
1782 JURA MONTIS CAUSARIJ Sumptus cuiusdam instrumenti relevationis indemnitatis Ducatorum 475 auri facti per Dominum Gentilem Billacqua Firmano quondam Matthei de Monte Causario Scindico dicti Communis ac aliis prout in eo ex quo praedictus Sindicus una cum dictis de Monte Causario ad requisitionem praedicti Domini Gentilis Procuratoris Communis Firmi se obbligaverunt Pandulpho de Compagnonibus de Macerata una cum instrumento solutionis dictorum 475 Ducatorum ac interesse solutorum Pandulpho per dictum Firmanum Sindicum Montis Causarij, et conreos, prout latius in eis factum sub anno Domini 1517 – rogato Manente Notario –
1783 MONTIS CAUSARIJ Instrumentum confessionis, et receptionis librarum centum Ravennatensium, et Anconitanarum fact& per Bonaccursium Marcutio Thomasij, et Fratribus pro precio unius petij terrae positae in Contrata Sanctae Mariae de Clentis iuxta fines prout in eo, sub anno Domini 1313 – rogato Gregorio Boniovannis –
1784 MONTIS CAUSARIUS Jnstrumentum receptionis pecuniarum factum per Fidem Massarium Sindicum Communis Firmi nomine dicti Communis Domino Iacobo Iohannis, quas solvere debuisset Saladino Potestati Montis Causarij pro quindecim Balestreriis Firmanis qui debebant ire et morari ibidem iuxta dispositionem Consilij Generalis factum sub anno Domini 1250 – rogato Ser Mattheo Notario –
1785 MONTIS CAUSARIJ Mandatum Montis Causarij in personam Nobilis Viri Sanctis Massuctij de Firmo in causa cum Domino Episcopo Maceratensi et cum Universitate Civitatis Firmi coram Reverendissimo Anglico Episcopo Albanensi pro S. R. E. in Italia Vicario Generali super limitatione Dioecesis. De anno Domini 1371 – rogato Francisco Vagnini Cennae de Saxoferrato.
1786 MONTIS CAUSARIJ Fasciculum Mandatorum Procurae Montis Causarij ad praesentandum Pallium Ecclesiae Cathedrali Civitatis Firmanae diversorum annorum –
1787 MONTIS CAUSARIJ Fasciculum mandatorum num. 19 – Castris Montis Causarij ad praesentandum Pallia Ecclesiae Chatedrali Civitatis Firmi diversorum annorum –
1788 MONTIS CAUSARIJ Instrumentum Mandatorum Procurae num. 10 –Montis Causarij ad praesentandum Pallia Ecclesiae Chatedrali Civitatis Firmi diversorum annorum –
1789 JURA MONTIS CRETACIJ Transumptum trium Bullarum, seu Litterarum Apostolicarum Bonifatij Papae Octavi mandantis Communi Asculano, quatenus sub poena mille Marcharum argenti Castra Montis Cretacij, Montis Pasilli, et Furcis Dioecesis Firmanae per dictum Commune occupata Nobili Viro Davino de Ferentino Marchiae Anconitanae Vicario Generali exspedite resignet. Datae Pontificatus eiusdem anno 3.o – Transumptum manu Ser Stephani Cole de Firmo de anno Domini 1297 –
1790 MONTIS CRETATIJ Transumptum Bullae Innocentij Papae 4.ti directae Communi Firmano revocantis concessionem si quae hactenus facta fuisset alicui Communitati, loco, vel personis de Castro Montis Cretatij Firmanae Dioecesis per quondam Fridericum se pro Jmperatore gerentem, vel Officiales illius. Data Perusij 8 Cal. Decembris – Pontificatus anno nono – manu Girardini Bonagratis –
1791 MONTIS CRETATIJ Aliud transumptum eiusdem Bullae Innocentij Papae 4.ti transumptae manu Angeli Philippi de Firmo –
1792 JURA MONTIS FALCONIS Sumptus cuiusdam jnstrumenti concessionis libertatis, franchitiae, et posse facere, creare, et ordinare Concilium tam speciale quam generale ac eligere Potestatem et alia etc& facti per Abbatem Mattheum Monasterij Farfensis consentientibus Fratribus, Universitati et Communi ac hominibus Montis Falconis ac eorum Sindico prout in eo sub anno Domini 1214 – rogato Philippo Magistri Vitalis de Sancta Victoria – De sumptu vero rogato Iacubuctjo Iacobi –
1793 MONTIS FALCONIS Instrumentum sententiae absolutionis latae per Magnificos Viros Stephanum Talenti, Dominicum Angeli Bruni et Dominum Cischum Nicolai Rationatores positos ac electos per Dominos Priores Civitatis Firmi ob auctoritatem eis concessam a publico Concilio dictae Civitatis ad requirendum rationem ab omnibus, et singulis Sindicis Cultoribus Status Firmi, occasione impositionum et aliorum etc& factarum ad favorem Universitatis et Communi Montis Falconis, et pro eis Marcutio Iacobi Philippi etc& Sub anno Domini 1354 – rogato Ser Cutio Thomae Nicolai –
1794 MONTIS FALCONIS Instrumentum promissionis factae per Rainaldum Iacobi Vicarium Cummuni Montis Falconis et Lucam Brocardi nominibus et Vice dicti Communis Domino Hobertino Potestati Communis Firmi pro ipso Commune de parendo et stando mandatis Communis Firmi super inobedientia, excessibus, et delictis per homines dicti Castri contra Rectores et Officiales Firmi perpretatis et super condemnationibus per ipsos latis et promulgatis occasione ut supra factum sub anno Domini 1306 – rogato Iacobo Compagnonis de Monte Falconis –
1795 MONTIS FALCONIS Bulla seu Literae patentes Gregorij Papae Decimi directarum Saladino Castellano Castri Montis Falconis ut dictum Castrum nomine S. R. E. Universitati et Communi Firmi absque ad aliqua difficultate restituat etc&. Data 4.to Idus Febr. Pontif. anno 2.do –
1796 MONTIS FALCONIS Instrumentum promissionis factae per Magistrum Rainaldum Iacobi Vicarium Castri Montis Falconis et Lucam Brocardi Scindicum eiusdem Castri nomine Communis et hominum dicti Castri Domino Hobertino Potestati Civitatis Firmi nomine Communis Firmi, in quo dicti de Monte Falcono promiserunt velle stare, parere, et obedire quocunque modo mandatis Potestatis Firmi et ipsius Communis ac alia facere etc& sub anno Domini 1306 – rogato Petrictiolo Monaldi –
1797 MONTIS FALCONIS Transumptum quietationis factae per Dominum Nicolaum de Putealia in Abbatia Farfensi Vicarium Domini Abbatis Salomonio Magistri Angeli Sindico Vassallorum quos dictum Monasterium habebat in Castro Montis Falconis a praestationi annuali antimissilium carnium scilicet spallarum, columbarum, porcorum, pecudum etc& de quolibet mense Maij Pullorum, Anatrarum etc&, et ab omnibus debitalibus servitiis realibus, et personalibus usque ad quinque annos proximos completos, pro eo qui recepit 25 librarum Vulturrranarum cum dimidia de anno Domini 1264 una cum duabus prorogationibus factis per Iohannem Januensem termino dato ad reddendum Castrum Montis Falconis manu Bartholomei Petri. Transumptum per Ser Leonardum Alberti de anno Domini 1267 –
1798 MONTIS FALCONIS Jnstrumentum mandati procurae factum per Girardum Firmanum Potestatem, ac per Commune, et homines Civitatis Firmi in personam Domini Gandolfini Domini Egidij ad nomine dicti Communis omnes et singulos homines Castri Montis Falconis et eorum Sindicum pro eis recipienum ad Cittadiniam etc& ac alia faciendum Sub anno Domini 1251 – rogato Gualterio Petri –
1799 MONTIS FALCONIS Licentia seu Literae Re.mi Domini Raynerij Cardinalis et Marchiae Anconitanae Vicegerentis reductionis ad fidelitatem S. R. E. homines et Universitatem Montis Falconis etc& prout in eo. Sub Data Narniae VI Idus Novembris Pontificatus Innocentij Papae Quarti anno quarto –
1800 CASTRUM MONTIS FALCONIS Instrumentum concordiae, et confessionis factum per Salomonem Magistri Angeli de Monte Falcono Scindicum Universitatis et hominum Montis Falconis Iohanni Plebbano Scindico Communis Firmi nomine dicti Communis recipienti videlicet quod Castellare pertinentibus est Civitatis Firmi et quod Gironem praedictum cum juribus eidem Communi fuit venditum per Rainaldum Gentilis Morelli Iacobuctium Venturae Patibene et Socium a plurimis annis etc& sub anno Domini 1255 – rogato Nicolicto Benvenuti Notario –
1801 MONS FALCONIS, et ABBATIA FARFENSIS Sumptus cuiusdam privilegij depoutationis Vicarij totius Abbatiae Farfensis factum per Reverendissimum Dominum Peregrinum Abbatem Monasterij Farfensis in personam Domini Nicolai de Putealia Monachi eiusdem Monasterij Farfensis. Aliud sumptum jnstrumenti protestationis Andreae Porcellitti Sindici Communis Firmi factae coram Magistro Scholarum Summi Pontificis Capellano de ostendendo in loco tuto jura quae Commune Firmi habet in Castri Montis Falconis etc& sub anno Domini 1267 – rogato Arpillo Notario etc& –
1802 MONS FALCONIS Instrumentum absolutionis Rainaldi de Monte Falcono et Sociorum a condemnationibus contra ipsos factis ex quo non fecerunt fossata neque splanaverumt limites in via Sancti Antonij quas condemnationes Dominus Gazzarus Judex ad officium viarum irritaverit prout latius in eo sub Anno Domini 1286 – rogato Stephano Notario –
1803 MONTIS FALCONIS Bulla commissionis factae per Sanctissimum Innocentium Papam 4.um Reverendissimo Domino Gerardo Cossadoca Marchiae Anconitanae Rectori de restituendo Castrum Montis Falconis occupatum a quibusdam concivibus Firmi etc& Universitati et Communi Civitatis Firmi , constito eiudem quod de dicto Castro fuerit spoliato Data Anagniae Pontificatus anno 12.o-
1804 CASTRUM MONTIS FALCONIS Instrumentum actorum factorum inter Universitatem Commune et homines Firmi ex una et homines et Commune Castri Montis Falconis ex alia super solutione dativarum et collectarum quinque impositarum per dictum Commune Firmi occasione guerrae motae contra Asculanos una cum deputatione et commissione facta per Dominum Gubernatorem Firmi nomine dicti Communis ex una et Coluctium Iacobi Anzovini Scindicum dicti Castri ex alia in personam Domini Alexandri Domini Matthei a dictis partibus pro confidato judicij dati una cum eis Consilio quod Consilium eisdem partibus instantibus traddidit videlicet dictum Commune et homines Montis Falconis minime teneri ad solvendum dictas dativas attentis pactis et conventionibus inter dictum Commune Firmi et Commune praedictum Sub anno Domini 1345 – rogato Vannino Francisci Notario –
1805 MONTIS FALCONIS Copia cuisdam Instrumenti compromissi facti per Ser Franciscum de Sancta Vittoria Scindicum Terrae Sanctae Victoriae ex una et Ioannottum Angelicti de Monte Falcono Scindicum Montis Falconis ex alia super differentia et appositione termini de medio ac divisione Territorij inter dictas Communitates in persona Domini Lucae Bartholomei de Monte Falcono districtu Spoletani, et Reverendissimi Domini Gubernatori Secretarij una cum actis citationibus, et sententia desuper lata etc& Sub Data Maceratae die prima Maij 1454 –
1806 MONTIS FALCONIS Sententia lata per deputatos a Prioribus Firmi ad favorem Communis et hominum Montis Falconis super fumantis non solvendis per ipsos Communi Civitatis Firmanae sub anno Domini 1335 – rogato Pace Boniohannis –
1807 MONTIS FALCONIS Instrumentum sumptus quorumdam Capitolorum et Pactorum factorum per Dominam Vivianam et homines Montis Falconis tenoris prout in eis extractum per Ludovicum Martini sub anno Domini 1357 – tempore Innocentij Papae VI –
1808 CASTRUM NONTIS FALCONIS Instrumentum sumptus quorumdam capitulorum, et conventionum factarum inter Guarnerium Sindicum Communis Castri Montis Falconum nomine dicti Communis ex una, et Sindicos Civitatis Firmi ex alia etc& manu quondam Iohannis Morici sub anno Domini 1360 – copiatum manu Vici Deutesalvi –
1809 MONTIS FALCONIS Instrumentum mandati procurae factum per Commune et homines Montis Falconis in personam Lucae Brocardi ad eorum nominibus comparendum coram Potestate et Ufficialibus Civitatis Firmi jurandum et promittendum parere mandatis per eos eisdem fiendis et ponendum se nomine ipsorum in manibus dictorum Oficialium pro omnibus excessibus et malefitiis per Commune et homines dicti Castri contra dictos Officiales et homines Civitatis Firmi commissis etc& sub anno Domini 1306 – rogato Iacobo Compagnone –
1810 MONTIS FALCONIS Instrumentum sententiae latae per Victorem Georgij de Recaneto super vijs, pontibus, et fontibus tam Civitatis Firmi quam eius Districtus Iudicem ad favorem Communis et hominum Montis Falconis omissis nonnullis aliis in hanc formam videlicet dictum Commune et homines Castri praedicti non teneri nec molestari debere ad solvendum solidos duos per Fumantem impositos pro aptatione et fabricatione dictae viae Civitatis etc& sub anno Domini 1363 – rogato Ser Victore Cisci de Recaneto –
1811 MONTIS FALCONIS Instrumentum mandati procurae factum per Commune et homines Castri Montis Falconis in personam Dominici Iacobi de dicto Castro ad dicti Communi nomine comparendum coram Domino Iohanne Vicecomite de Olegio pro S. R. E. Civitatis, et Comitatus Firmi Vicario Generali, ac coram Magnificis Dominis Prioribus Civitatis Firmi, et nomine dicti eius Communis reccommandandum efficaciter eiusdem Vicario et Prioribus Universitatem, et personas Montis Falconis, ac etiam nomine dicti Communis confitendum prefatos Vicarium et Priores esse veros et legitimos Dominos dicti Castri etc& sub anno Domini 1360 – rogato Ser Vittore Detesalvi de Monte Falconis –
1812 JURA MONTIS FALCONIS Instrumentum sumptus quarumdam Literarum factarum per Blascum Fernandi de Belvisso Marchiae Anconitanae Rectorem pro parte Communis hominum Montis Falconis directarum Potestati et Prioribus Civitatis Firmi ut sub poena mille marcharum argenti penitus et ad unguem eisdem Universitati et hominibus Montis Falconis pacta cum eis habita servent etc& Datae Maceratae sub anno Domini 1359 –
1813 MONTIS FALCONIS Breve Sanctissimi Domini Nostri Sixti Papae Quarti confirmantis sententiam latam per Reverendissimum A. Episcopum Tiburtinum Provinciae Marchiae Locumtenentem super controversia inter Commune et homines Montis Falconis Firmanae Dioecesis et homines Castri Communantiae Asculanensis ex altera super confinibus ac interesse videlicet neminem Firmanum aut districtualem eiusdem gabellam aut passum solvere teneri quam postea Iulianus Sancti Petri ad vincula Cardinalis Legatus confirmavit etc& Sub anno Domini 1475 – Pontificatus anno 4.to –
1814 MONTIS FALCONIS Instrumentum mandati procurae factum per Commune et homines Civitatis Firmi in personam MagistriAndreae Magistri Gentilis de Firmo ad dicti Communis nomine recipiendum a Domino Dominico Iacobi de Castro Montis Falconis Scindico et Procuratori dicti Castri omnem fidelitatem subiectionem, recognitionem et renuntiationem quorumcunque pactorum factorum inter Commune Firmi et homines dicti Castri ac ad alia prout latius in dictis Procurationum mandatis. Sub anno Domini 1360 – rogato Andrea Ludovici de Eugubio –
1815 MONTIS FALCONIS Copia Instrumenti mandati Procurae supradicti in personam Magistri Andreae Magistri Gentilis etc& – Copiatum manu Nicolai Iovannasti de Monte Falconum –
1816 JURA MONTIS FLORUM Pacta et conventiones initae et factae inter Communitatem et homines Terrae montis Florum, et Nobiles et Vassallos eiusdem Terrae Sub anno Domini 1231 – rogato Ser Benevenuto Notario –
1817 CASTRUM MONTIS FLORUM Jnstrumentum pactorum et promissionum factarum inter Dominos Transmundum, Thebaldum et alios de Monte Florum cum Dominis de Aspromonte Sub anno Domini 1222 – rogato Salimbene Notario –
1818 CASTRUM MONTIS FLORUM Articuli producti a Domino Simone Domino Thebaldo de Aspromonte pro se et consortibus suis coram Oddone Notario Communis Firmi super quibus testes inducendi examinati debent in causa quam habent cum Universitate Montis Florum et consortium de mandato Domini Iacobi Sacri Romani Jmperij in Marchia Generali sub anno Domini 1244 – rogato Oddone praedicto –
1819 MONTIS FLORUM Privilegium Henrici de Ventimilliis Comitis Isolae Majoris Regij in Marchia Anconitana Vicarij Generalis concessionis jurium proventuum et jurisdictionum Montis Florum et Castri Ficardi quae Serenissimus Manfredi Siciliae Rex in eis habet vigore litterarum eiusdem Regis sibi mandatarum Domino Rainaldo de Brunforte ex causa prout in eo sub anno Domini 1261 –
1820 MONTIS FLORUM Literae Rainerij Sanctae Mariae in Cosmedin Cardinalis Sanctissimi Domini Nostri Papae Vicegerentis directae Dominis de Monte Flore, et Aspramonte Firmanae Dioecesis, in quibus eis promittit observare omnia jura eorum, et pacta habita inter eos, et homines Montis Florum observata a tempore Belluacensis Episcopi usque ad adventum Roberti de Castillioni Vicarij Depositi Friderici in Marchia, qui eos destituit etc&. Sub Data Firmi 12 Cal. Decembris Pontificatus Innocentij Papae Quarti anno sexto –
1821 JURA MONTIS FLORUM Instrumentum conventionis super conservatione amicitiae et pacis inter Magnificum Commune Firmi ex una et Commune Terrae Montis Florum ex alia mediante Dominico Angeluctij Ciutij de Monte Florum, et Ciccho Thomassuctij de Firmo dictorum Communium Sindicis una cun capitulis prout latius in eis. Sub anno Domini 1388 – rogato Nicolao Matiroli –
1822 MONTIS FLORUM Instrumentum mandati procurae factum per Commune Montis Florum in personam Civoli Ser Herigi ad dicti Communis nomine comparendum promittendum et jurandum observare capitula facta cum Commune Firmi, ac ad alia etc& – Sub anno Domini 1393 – rogato Antonio Dominici de Monte Granario –
1823 MONTIS FLORUM Instrumentum possessionis traditae de Terra Montis Florum per Dominum Franciscum de Reate Iudicem Curiae Generalis pro Domino Ludovico de Melioratis Marchione Marchiae Anconitanae ex eius ordine et mandato Ser Clerico Brunicti Sindico Civitatis Firmi de anno Domini 1407 – manu Ser Antonij quondam Ser Cisci de Firmo, et Ser Matthei Minicutij de Tarano –
1824 MONTIS FLORUM Sententia sive Laudum latum per Dominum Alexandrum Sfortiam Vice Marchionem Arbitrum inter Universitatem Communis Firmi et homines Terrae Montis Florum videlicet Vagnoctium et Dominicum de Massignano ac alios Cives, et Comitatenses Firmi possidentes in Terra Montis Florum teneri solvere collectas et alia in Communitate Terrae Montis Florum – Sub anno Domini 1441 – rogato Andrea Chiavellino de Gualdo –
1825 TERRA MONTIS FLORUM Consilia lata per eximios Doctores Dominos Antonium de Canario et Petrum de Amandula super particula statuti Montis Florum videlicet quod terrigena Montis Florum alienare non potuerit in forensem non subiectum iurisdictioni temporali dictae Terrae et quod alienatio facta sit ipso iure nulla prout in dicto Statuto –
1826 JURA MONTIS FORTINI Bulla Sanctissimi Domini Nostri Alexandri Papae Sexti liberationis et absolutionis omnium excessum et delictorum factorum per Universitates et singolares personas Civitatis Firmanae illiusquae Comitatu contra Provinciae Marchiae Gubernatorem ac Sedis Apostolicae Legatos aliosque S. R. E. Officiales nec non reintegrationis omnium jurium quae dicta Communitas habebat in Terra Montis Fortini antequam homines illius dicta delicta committerent etc& concessa per eundem Pontificem Universitati Civitatis praedictae Sub anno Domini 1499 – Pontificatusanno octavo –
1827 MONTIS FORTINI Transumptum Bullae supradicate Sanctissimi Domini Nostri Alexandri Papae Sexti liberationis et absolutionis etc& transumptum per Ser Lucam Antonij etc& anno Domini 1506 –
1828 MONTIS FORTINI Mandatum Montis Fortini in personam Michaelis Ser Iohannes de Monte Fortino ad se praesentandum coram Magnificis Prioribus Firmi ad jurandum fidelitatem et observantiam dictae Civitati ac capitulandum cum dicta Civitate Firmi etc& prout in eo sub anno Domini 1447 – manu Ser Loysij Ser Antonij Ruffini de Monte Fortino –
1829 MONTIS FORTINI Transumptum Mandati eiusdam procurae Montis Fortini in personam Ser Michaelis Ser Iohannes etc& prout in eo manu Ser Antonij de Monte Fortino, copiatum manu Ser Iohannis Colbaro Ratemburgensi de anno Domini 1460 –
1830 MONTIS FORTINI Capitula Montis Fortini pro sub missione facta Universitati et hominibus Civitatis Firmi etc& sub anno Domini 1318 – tempore Sanctissimi Domini Nostri Iohannis Papae vigesimi secundi –
1831 JURA MONTIS FORTINI Transumptum quorundam Capitulorum initorum inter Franciscum Thebaldi Andreae Sindicum Communis Firmi et Iacobuctium Scambij Sindicum Communis Montis Fortini in submissione quam fecit dictus Sindicus Montis Fortini Scindico Communis Firmi de anno Domini 1318 – tempore Iohannis Papae 22.di – transumptum manu Ser Iohannis Colbari ad petitionem Domini Nicolai de Flocchis Oratoris Civitatis Firmi –
1832 MONTIS FORTINI Copia Literarum directarum Reverendissimo Legato Provinciae Marchiae Cardinalis Farnesij super restitutione status et solutione 23/m scutorum per quas ei mandat ut pro adempimento contractus quantum citius expediat Firmanos et percipiat ab hominibus Montis Fortini an velit redire sub jurisdictione Civitatis in ista restitutione generali etc& Sub Data Romae 6 Iunij 1548 –
1833 MONTIS FORTINI Supplicatio Civitatis Firmi porrecta Comiti Francisco Sfortiae ut delere faceret ex libris Thesaurarij Provinciae Marchiae impositionum et collectarum Castrum Montis Fortini et ut Bancherio Communis Firmi solvere mandaret censum affictum Talleas, et alia onera etc& – Sub data Esy 19 Martij 1439 –
1834 MONTIS FORTINI Instrumentum pactorum et capitulorum initorum inter Ser Michaelem Ser Iohannis Scindicum Montis Fortini et Mattheuccium Cole Sindicum Communis Firmi de anno Domini 1447 – manu Ser Pocuctij de Rictijs de Firmo Notarij –
1835 JURA MONTIS FORTINI Mandatum Communis Firmi in personam Mattheucci Cole ad capitulandum cum Communi et Scindicis Montis Fortini cum specificatione Capitulorum in dicto mandato de anno Domini 1447 – manu Pocuctij de Rictijs de Firmo –
1836 MONTIS FORTINI Declaratio Reverendissimi Domini Iohannis Ludovici de la Ruvere Provinciae Marchiae Vicelegati super facultate recommissa Reformatoribus Iustitiae Civitatis Firmi – Sub data Maceratae 20 Decembris 1505 –
1837 MONTIS FORTINI Instrumentum promissionis factae per Iulium Domini Dinizilocte de Zara Moncono Domini Rotundi Sindico Montis Fortini de habitandum continuo cum familia in Castro Montis Fortini cum assensu Dominae Albertinellae eus Uxoris de anno Domini 1265 –
1838 MONTIS FORTINI Literae Gubernatoris Marchiae directae Prioribus Terrae Montis Fortini in quibus eisdem exponit ut possint admittere Potestatem ad Officium dictae Terrae cum confirmatione de eo fienda per Communi Firmi iuxta privilegia non obstantibus litteris patentibus per ipsum emanatis factae Sub anno Domini 1555 –
1839 MONTIS FORTINI Memoriale factum Dominis Oratoribus Firmanis pro Commune Montis Fortini super facto Castri Mainardi tenoris ut in eo – Exponendum Reverendissimo Domino Firmano Protectori –
1840 MONTIS FORTINI Memoriale super rebus Montis Fortini exponendum per Oratores Firmanos Ill.mo Domino Duci de Paliano –
1841 JURA MONTIS FORTINI Electio Praeturae in personam Domini Francisci Mancini Civis Firmani pro universitate et Commune Terrae Montis Fortini de anno Domini 1554 –
1842 MONTIS FORTINI Sententia lata per Dominum Franciscum de Lucarinis de Trescio Auditorem R.mi Legati et Commissarij in causa vertente inter Commune Montis Fortini et Communitatem Terrae Vissi ac Cameram Apostolicam super Territorio Castri Mainardi instante Domino Jacobo de Nobilibus de Tosino Scindico et Procuratore Montis Fortini citatis Domino Boetio de Visso Advocato et Procuratore Camerae Apostolicae et Ser Sante de Scannito Procuratore Terrae Vissi in Civitate Maceratae de anno Domini 1450 – manu Ser Iohannis Ungari de Firmo –
1843 MONTIS FORTINI Decretum Generalis Parlamenti Montis Fortini quod contentabatur redire et stare sub Dominio Civitatis Firmi de Anno Domini 1486 – manu Ser Angeli Ser Saxi de Monte Fortino obtentum per fabas 189 non obstantibus quatuor fabis in contrarium –
1844 MONTIS FORTINI Instrumentum possessionis traditae per Iacobum Scambij Sindicus Montis Fortini Franco Thebaldi Sindico Communis Firmi in praesentia Nobilim Dominorum Bartolomei de Cortisis de Cremona Potestatis Firmi per Domini Francisci de Tremo Capitanei eiusdem Civitatis ac Dominorum Priorum Populi quinque de Castro praefato Montis Fortini, Castro Iovis, Castro Consebuoni et Castellare Ripae Veterij de districtu Castri Montis Fortini de anno Domini 1318 – manu Guilielmi Baroncelli Notarij –
1845 JURA MONTIS FORTINI Instrumentum venditionis quarumdam possessionum et jurium in Castro et Territorio Castri Maynardi factum per Dominum Petrum Domini Falleronis de Fallerono Maritum Dominae Altadiae Domini Nicole Domini Pauli de Macerata Potestatem Castri Montis Fortini nomine dicti Castri de anno Domini 1302 – una cum ratificatione dictae Dominae Altadiae eius Uxoris – manu Anselmi Paganuctij de M. Fortino –
1846 MONTIS FORTINI Instrumentum dationis sive concessionis factae per Reverendum Girardinum Episcopum Firmanum Universitati et Communi Montis Fortini seu eius Sindico de omnibus et singulis Vassallis Firmanae Ecclesiae videlicet Castellanis et perpetuis habitatoribus dicti Castri ac omnibus aliis etc& Sub anno Domini 1272 –
1847 MONTIS FORTINI Submissio Dominae Bartholomerae filiae quondam Francisci Rocerij de Belvedere Uxoris Franciscelli filij quondamThomassij facta Communitati Montis Fortini et pro ea Gualteructio Iacobi Sindico Montis Fortini de anno Domini 1278 – rogato Venturae Anicti –
1848 MONTIS FORTINI Transumptum cuiusdam mandati Terrae Montis Fortini factum in personam Domini Iohannis Petri Domini Antonij, et aliorum comparendum coram Magnificis Dominis Prioribus Civitatis Firmi, et eis promittendum veram, et perpetuam fidelitatem, et obedientiam, et ad recognoscendum dictam Civitatem in Dominam, ac transferendum, et consignandum omnes introitus dictae Terrae. Sub anno Domini 1435 – manu Ser Guilielmi Domini Iohannis de Monte Fortino etc& –
1849 MONTIS FORTINI Literae Iuliani Episcopi Cardinalis Ostiensis Provinciae Marchiae Anconitanae Legati conformatoriae Iurium Civitatis Firmi in Castro Montis Fortini et declaratoriae quod per Literas patentes per eum Communitati Asculi et aliis quibusvis quomodolibet concessas quae regimen Montis Fortini tangerent nullo modo intendatur praeiuditium iurium Civitatis Firmi in Terra Montis Fortini. Sub Data in Abbatia Sanctae Crucis Fontis Avellanae Eugubinae Dioecesis anno Domini 1487 –
1850 MONTIS FORTINI Transumptum quarumdam literarum patentium transmissarum per Comitatum Firmanum a Reverendissimo Domino Egidio tituli Sancti Clementis Presbitero Cardinale Apostolicae Sedis Legato ut infra certam diem deberent omnia Castra mittere Sindicos cum amplissimis mandatis ad praestandum Iuramentum Fidelitatis in eius manibus et faciendum alia quae tenentur Communitati Firmi in quibus denunciatur Terra Montis Fortini etc& Pontificatus Innocentij Papae Sexti anno tertio –
1851 MONTIS FORTINI Transumptum Capitulorum concessorum per Magnificum Dominum Rodulphum de Camerino et Berardum eius filium Communitati Montis Fortini de anno 1406 – rogato Ser Iohanne Domini Thebaldi. Transumptum de anno Domini 1407 –
1852 MONTIS FORTINI Instrumentum ratificationis venditionis factae per Dominum Petrum de Fallerono Iohanni Scambij Scindico Montis Fortini de Castro Mainardo et Villa de Valle cum Vassallis ratificatumper Dominum Eufreductium et Dominum Petrum filios Dominis Falleroni et Dominam Altadiam filiam quondam Domini Ruggerij Uxorem praefati Domini Petri et venditionis sextae partis dicti Castri Mainardi et Villae de Valle dicto Scambio Communis Montis Fortini Scindico pro pretio 640 de anno Domini 1276 –
1853 MONTIS FORTINI Mandatum Civitatis Firmi in personam Domini Leonardi Bonalberti Scindici fictae Civitatis ad recipiendum un Cive homines de Monte Fortino et ad reipiendum promissiones et pacta ab ipso Scindico. De anno Domini 1318 manu Sylocti Boniohannis –
1854 MONTIS FORTINI Instrumentum mandati Terrae Montis Fortini ad jurandum fidelitatem Communitati Firmi et praestandum obsequia prout alij Comitativi in persona Ser Bartholomei Ioannini, et Angelelli Marini Angeli di dicta Terra factum sub anno Domini 1444 – rogato Ser Michelae Ser Ioannis Domini Thebaldi de Monte Fortino –
1855 MONTIS FORTINI Literae in forma Bullae Commissionis Alexandri Papae 4.ti factae Girardo Canonico Firmano ut restitueret procuraret ab hominibus Montis Fortini, et Vetice Nobili Viro Rainaldo de Brunforte Castrum suum Montis Fortini quod furtive intrantes in eius praejudicium detinebant. Sub Data Anagnie Idibus Novembris Pontificatus eiusdem anno quinto –
1856 MONTIS FORTINI Copia Litterarum directarum per magnificos Dominos Priores Firmi Domino Ruggerio de Adamis Oratoris super rebus Montis Fortini de anno Domini 1554 –
1857 MONTIS FORTINI Breve Sanctissimi Domini Nostri Leonis Papae Decimi confirmationis omnium privilegiorum et Statutorum Firmanorum Capitulorumque cum Terra Montis Fortini etc& una cum remissione tertiae partis Talearum de anno Domini 1513 – Pontificatus eiusdem Anno primo –
1858 JURA MONTIS FORTINI Copia quorumdam Capitulorum factorum inter Magnificam Communitatem Civitatis Firmi et Commune Terrae Montis Fortini de anno Domini 1447 – rogato Ser Pocuctio Dominici de Monte Guidono Comitatus Firmi. Transumptum per Iohannem Baptistae de Monte Fortino –
1859 MONTIS FORTINI Breve Pij Papae Secundi significantis Prioribus, et Communi Firmi ut Terram Montis Fortini teneant prout hactenus tenuerunt sub eorum protectione et nihil super dicto Castro innovent donec a Dieta per ipsum Mantuae indicta revertatur. Sub Data Senis 21 Aprilis 1459 –
1860 MONTIS FORTINI Breve Pij Papae secundi significantis Prioribus et Communi Firmi sibi super negotio Montis Fortini non visum esse aliter rispondere quam quod in Brevi scripto Legato Provinciae continetur, donec melius de illo negotio fuit informatus etc&. Sub anno Domini 1460 –
1861 MONTIS FORTINI Breve Pij Papae Secundi significantis Prioribus et Communi Firmi sibi super negotio Montis Fortini non velle aliquid innovari ante reditum suum ex Mantua, mandatque eis ut Commissarios quos in dicta Terra miserunt revocent, eo quod non deceat ut alij Commissarij cum Sedis Apostolicae Commissarijs concurrant etc&. Sub anno Domini 1459 –
1862 MONTIS FORTINI Breve Pij Papae Secundi directum Prioribus et Communi Firmi per quo demandat nihil innovari in Terra Montis Fortini per eos et offitiales suos donec per Nicolaum Vulterranum Commissarium investigato iure Firmanorum et voluntate Oppidanorum dicti Castri omnia ad se referat. Datum anno Domini 1459 –
1863 JURA MONTIS FORTINI Breve Pij Papae Secundi directum Communitati Firmi commendantis devotionem, et animum promptum Civitatis erga sedem Apostolicam et promittentis velle adhibere opportunum remedium pro negotio Montis Fortini, et aliis Sub anno Domini 1459 –
1864 MONTIS FORTINI Breve Innocentij Papae Octavi directum L. de Angnellis Gubernatori Provinciae Marchiae per quod ei committit ut ex quo in alio Concilio celebrato in Terra Montis Fortini non fuit requisita tota Universitas, se illuc denuo conferat, vel mittat aliquem ad melium percipiendum universalem voluntatem dictae terrae et Suae Sanctitati significet per Literas nec non se informet de damnis illatis per homines Montis Sancti Petri Firmanis ad hoc ut habeatur notitia eorum quae decrevit super illis differentiis Illustrissimus Cardinalis de Ursinis Legatus. Datum anno Domini 1486 –
1865 MONTIS FORTINI Copia quarundam Litterarum Reverendissimi Episcopi de Lucera Vice Legati Provincialis directarum Magnifici Dominis Prioribus Firmi negotio Montis Fortini etc& Sub anno etc& – Vide num. 641 – 881 –
1866 JURA CASTRI MONTIS GIBERTI Instrumentum cuisdam propositae factae per Bastianum SerEvangestae Vicarium Castri Montis Giberti in publico Parlamento assentibus Massarijs Montis Giberti super modo tenendi in accusationibus damnorum datorum fiendis et de solutione illarum et consultatum fuit accusationes non posse fieri a patribus familiarum vel principalibus domorum etc& prout in eo Sub anno Domini 1480 –
1867 MONTIS GIBERTI Instrumentum locationis et transactionis officij damnorum datorum Montis Giberti in personam Ioannis Dominici Octaviani de dicto Castro pro uno Anno, cum Capitulis in eo contentis etc& Sub anno Domini 1606 –
1868 JURA MONTIS GRANARIJ Jnstrumentum mandati procurae factae per Universitatem Commune et homines Montis Granarij in personm Alberti Ugonis ad dicti Communis nomine et pro eo agendum et faciendum omnia quae per Potestatem Civitatis Firmanae ipsi praecipiet et secundum quod quolibet Inqui-linus promisit et juravit coram Potestate praefacto perpetuo observare nec non ad se nomine quo supra supponendum perpetuo jurisdictioni Civitatis Firmi ac ad alia prout latius in eo factum sub anno Domini 1224 – rogato Cambio Notario –
1869 MONTIS GRANARIJ Aliud Jnstrumentum mandati procurae supradicti in personam eiusdem, tenoris eiusdem, factum sub eodem Anno, Mense, et die rogato eodem Cambio Notario –
1870 MONTIS GRANARIJ Jnstrumentum Juramenti fidelitatis factumper Universitatem Commune et homines Terrae Montis Granarij et pro eis per Albertum Ugonis Domino Philippo Petrileonis Potestati Firmi nomine Communis Firmi videlicet quod dictum Commune et homines Montis Granarij dictae Civitati Firmanae omnia obsequia facient sicut quilibet Firmanus Cives faceret secundum suum posse, ac ad alia prout latius in dicto jnstrumento factum sub anno Domini 1224 – rogato Cambio Notario –
1871 MONTIS GRANARIJ Praeceptum factum per Dominum Henricum Apostolicae Sedis Legatum et Marchiae Rectorem Rainaldo Trasmundi et Maxio Grimaldo Ambasciatoribus Communis Castri Montis Granarij ut sub termino prout in eo dictum Commune, et homines adsistant, et obediant praeceptis Potestatis Firmi et Communis illius Civitatis attento quod dictum Castrum spectat et pertinet ad dictum Commune Firmi etc& sub anno Domini 1229 – rogato Uberto de Morbiis Notario –
1872 JURA MONTIS GRANARIJ Aliud Jnstrumentum praecepti supradicti per Dominum Apostolicae Sedis Legatum fact& Sub anno quo supra rogato eodem Cambio Notario etc&. Vide num. 1871 – retroscriptum –
1873 MONTIS GRANARIJ Inventarium omniu rerum stabilium Ecclesiae Sanctae Mariae de Clentis membri Monasterij Farfensi una cum nominibus hominum Montis Granarij et S. Iusti tenentium vineas et terras praedictae Ecclesiae in Emphiteosim prout in eo factum per Petrum Notarium –
1874 MONTIS GRANARIJ Instrumentum Mandati procurae factae per Universitatem, et Commune, et nomine Montis Granarij in personam Blaxij ad dicti Communis nomine et pro eo committendum Domino Laurentio Potestati Civitatis Firmi salarium trecentarum librarum quod homines et Commune Montis Granarij eidem Potestati dare et solvere tenebantur occasione Potestariae eidem promissae, ac ad quietandum et quietantias faciendum nec non ad nonnulla alia etc& Sub anno Domini 1262 – rogato Ser Michaele Notario –
1875 MONTIS GRANARIJ Capitula facta pro parte Communis Universitatis et hominum Montis Granarij in quibus petunt ut per Commune et homines Civitatis Firmi illa executioni mandentur et eisdem oserventur. Sub anno Domini 1380 –
1876 MONTIS GRANARIJ Capitula data pro parte universitatis Communis et hominum Montis Granarij una cum subscriptionibus factis pro parte Communis Civitatis Firmi. –
1877 CASTRUM MONTIS GRANARIJ Instrumentum mandati procurae factae per Universitatem, et Commune Universitatis Firmi in personam Matthei Dominici Iacobi de Firmo ad dicti Communis nomine recipiendum in perpetuos Cives et pro Civibus dictae Civitatis omnes et singulos homines Montis Granarij vel eorum Scindicum nominibus quibus supra exceptis descendentibus Domini Andreae Domini Philippi de Massa et filiis Iacobuctij Domini Philippi etc& ac recipiendum ab eisdem hominibus dicti Castri vel eorundem Scindicum nominibus eorumdem promissiones videlicet quod ipsi erunt perpetuo fideles cives et amatores dictae Civitatis ac alia prout in eo sub anno Domini 1341 –rogato Iohanne Andreoli Notario –
1878 JURA MONTIS GUIDONIS COMBATTJ Jnstrumentum dationis, et concessionis tredecim fumantium de Monte Guidonio factum per Scindicum Communis Firmi nomine dicti Communis Zenoni Notario per duodecim diebus quibus stetit apud Montem Guidonem ac aliis de causis prout in eo sub anno Domini 1251 – rogato Thebaldo Philippi Notario –
1879 JURA MONTIS GUIDONIS CORRADI Instrumentum mandati procurae factum per Universitatem Commune et homines Castri Montis Guidonis Corradi in personam Guilielmi Scambij de eodem Castro, ad nominibus dictae Universitatis et hominum eiusdem, comparendum coram Domino Egidio Potestate Civitatis Firmi, et Capitaneo et Prioribus dictae Civitatis eiusdemque petendum nominibus quibus supra pro bono et pacifico statu dicti Castri aliquam immunitatem et exemptionem etc& causis et rationibus prout in eo. Sub anno Domini 1300 – rogato Ser Martino Magistri Iacobi –
1880 CASTRUM MONTIS GUIDONIS CORRADI Instrumentum mandati procurae factum per Universitatem Commune et homines Civitatis Firmi in personam Francisci Iohannis Coppari de dicta Civitate, ad dicti Communis nomine recipiendum in Civem Guilielmum Scambij Sindicum Universitatis Castri Montis Guidonis Corradi ac etiam homines et habitatores dicti Castri submittendumque Castrum praedictum, homines, personas, et bona sub protectione, jurisdictione, et defensione Civitatis praedictae ac ad alia etc& prout in eo sub anno Domini 1300 – rogato Ser Martino Magistri Iacobi Notario –
1881 MONTIS GUIDONIS CORRADI Instrumentum receptionis in Cives factum per Franciscum Iohannis Scindicum Communis Firmi ad hoc specialiter contitutum a Generali Concilio dictae Civitatis videlicet in recipiendo Guilielmum Scambij Sindicum Castri Montis Guidonis Corradi nomine Universitatis et hominum eiusdem Castri in Cives perpetuos etc& Sub anno Domini 1300 – rogato Martino Magistri Iacobi –
1882 JURA MONTIS LEONIS Instrumentum promissionis factae per Iacobum Aczarelli Sindicum Castri Montis Elpari Nobili Viro Rogerio Suppi Potestati Civitatis Firmi recipienti nomine Civitatis et Communitatis Montis Leonis qui fuerunt olim de Turre Casalis, de restituendo omnes, et singulos homines cum familiis et rebus quas habebant in Castro Montis Elpari et omnes domos quas emerant et aedificaverunt in Castro praedicto omnes qui fuerunt olim de Turre Casalis et hoc ideo fecit quia confessus fuit Castrum Montis Legumi, qui nunc Montis Leonis dicitur fuisse et esse sub Dominio Civitatis Firmi etc& anno Domini 1269 – rogato Nicolao Benevenuti –
1883 MONTIS LEONIS Copia tria instrumentorum continentium jura Castrorum Catigliani, Turris Casalis, et Montis Leonis. Primi scilicet submisionis factae in Concilio Civitatis Firmi per Dominos Baroncellum de Scopo et Guarnerium de Catigliano de Castro Catigliani et hominibus eiusdem cittadiniae jurisdictioni et dominio Civitatis prout in eo sub anno Domini 1252 –Secundi vero juramenti prestiti per Matteum Domini Iacobi et Gentilem Domini Berardi de Cattigliano de observando mandata Domini Rainerij Zeno Potestatis Firmi, ac successorum, submittendo se Castrum Catigliani, et homines ipsius jurisdictioni Firmi etc& Sub anno Domini 1252 – manu Albertini de Brusegadis – Tertij vero promissionis factae per Iacobum Aczarelli Scindicum Castri Montis Elpari Nobili Viro Rogerio Suppi etc& Vide num. anteriori videlicet numer.o 1882 –
1884 JURA MONTIS MILONUM Breve Sanctissimi Domini Nostri Leonis Papae Decimi directum Potestati Capitaneo et Prioribus sive Potestatibus et Massariis Comitatus Civitatis Firmi in quo eisdem praecipit ut Lelium Valentini et eius Uxorem Thomam Amici et eius uxorem, ac nonnullis alias mulieres de Terra Montis Milonum in Civitate Firmi, seu eius statu commorantes in manibus Iudicis causarum ordinarij Provinciae Generalis vel Executoris tradi procurent ob homicidium de eorum commissione patratum per Thomassinum Corsum in personam Simonis Iohannis de Tholentino, qui ob id de dicta Terra Montis Milonis aufugerunt. Sub Data Romae anno Domini 1514 –
1885 JURA MONTIS OTTONIS Instrumentum promissionis cum juramento factum per Simonem Iohannis Gualterij de dicto Castro Montis Ottonis Sindicum Universitatis Communis, et hominum dicti Castri Simonicto Benvignati de Civitate Firmi Sindico dictae Civitatis, et nomine dicti Communis Firmi, quod omnes homines dicti Castri erunt perpetui cives, et fideles Communi Civitatis Firmanae, et facere et exercere promisit omnia realia et personalia prout alij Cives faciunt secundum formam introclusorum pactorum etc& Sub anno Domini 1314 – rogato Aduardo Monalductij de Ofida –
1886 MONTIS OTTONIS Aliud instrumentum promissionis cum juramento factum per Simonem Iohannis Gualterij etc& tenoris eiusdem, sub eisdem anno mense et die – rogato eodem Notario –
1887 MONTIS OTTONIS Copia instrumenti supradicti promissionis cum juramento etc& per Simonem etc& tenoris eiusdem. Copiatum per Marinum Gualterij –
1888 MONTIS OTTONIS Transumptum reformationi factae per homines de Parlamento Montis Ottonum, et Iohannem Siminictij eorum Scindicum Civitatem Firmanam Matrem et Dominam dicti Castri agnoscendo confitendo dictum Castrum esse de comitatu Firmano consignando claves dicti Castri et iurando veram fidelitatem de anno Domini 1386 – manu Antonio Iacobuctij de Firmi transumptum per Ser Colam Magistri Dominici de Firmo –
1889 MONTIS OTTONIS Instrumentum originale superioris reformationis seu recognitionis Civitatis Firmi quae in Matrem et Dominam Castri Montis Ottonis etc& factum per homines de Parlamento Montis Ottonis etc& tenoris eiusdem etc& – rogato Antonio Iacobuctij supradicto anno Domini 1386 etc& –
1890 MONTIS OTTONIS Sumptus quorumdam Capitulorum et factorum initorum inter Commune Firmi ex una et Commune et homines Castri Montis Ottonis ex alia tenoris prout in eis. Sub anno Domini 1416 –
1891 MONTIS OTTONIS Instrumentum concessionis reformationis et confirmationis Capitulorum Montis Ottonum factae per magnificum Commune et homines Civitatis Firmi de anno Domini 1500 – rogato Barnaba Moro Notario –
1892 JURA MONTIS OTTONIS Pacta et conventiones initae inter Magnificam Communitatem Civitatis Firmanae et Commune et homines Castri Montis Ottonis –
1893 MONTIS OTTONIS Electio seu deputatio Praestantissimi Viri Constantij Montani de Firmo ad Praeturam seu Potestariam Castri Montis Octonis facta per regimen Commune et electores dicti Castri de anno Domini 1524 –
1894 MONTIS OTTONIS Transumptum Copiae Instrumenti Confessionis factae per Ser cIohannem Simonicti Sindicum Castri Montis Ottonum coram Magnificis Dominis Prioribus Civitatis Firmi de errore dicti Castri commisso contra Civitatem recognoscendo eam in Matrem et Dominam confitendum dictum Castrum pertinuisse et pertinere ad Civitatem Firmi promettendo et iurando quod de caetero dictum Castrum et ipsius homines erant fideles et devoti ac praestabantur omnia obsequia prout alij Cives et Comitativi de anno Domini 1386- manu Ser Cole Domini Vannis Iohannis de Firmo. Transumptum manu Ser Iuliani Coluctij de anno 1391 et manu Ser Marini Dominici de Firmo sub anno Domini 1402 –
1895 JURA MONTIS OTTONIS Mandatum Procurae Castri Montis Ottonum in personam Ser Iohannis Simonicti ad confitendum Castrum praedictum pertinere pro dimidia ad Civitatem Firmanam et jurandum fidelitatem etc& de anno Domini 1386 – rogato Ser Rainerio Iohnnis de dicto Castro –
1896 MONTIS OTTONIS Transumptum Mandati Procurae supradicti in personam eiusdem tenoris eiusdem etc& copiatum manu Cole Magistri Dominici de Firmo –
1897 MONTIS OTTONIS Instrumentum mandati procurae factum per Universitatem Commune,et homines Civitatis Firmi in personam Magistri Simonicti Benvignati ad nomine dicti Communis Firmi recipiendum Simonem Iohannis Gualterij Scindicum Castri Montis Ottonis una cum Universitate et hominibus dicti Castri eorumque haeredibus et successoribus in Cives Firmanos et e contra ad recipiendum promissionem a dicto Simone nomine quo supra et juramentum fidelitatis pro hominibus eiusdem Castri ac ad alia etc& Sub anno Domini 1314 –rogato Donadeo Philippi Notario –
1898 MONTIS OTTONIS Copia Instrumenti promissionis fidelitatis facti per Simonem Iohannis Gualterij Scindicum Castri Montis Ottonis nomine Communis et hominum dicti Castri etc& tenoris prout. Videre num. 1885, 1886 et 1887. Copiatum per Iulianum Colluctij de Monte Sancti Petri etc& de anno Domini 1391 –
1899 MONTIS OTTONIS Instrumentum possessionis traditae per Simonem Iohannis Gualterij Scindicum Castri Montis Ottonum de Castro praedicto Simonicto Benvegnati Scindico Firmi submittendum dictum Castrum Iurisdictioni Civitatis reservstis iuribus Episcopatus Firmi etc& Sub anno Domini 1314 – rogato Dominico Philippi Baijardi –
1900 JURA CASTRI MONTIS OTTONUM Transumptum Instrumenti possessionis traditae per Simonem Iohannis Gualterij Scindicum Castri Montis Ottonis de dicto Castro Simonicto Benvegnati Sindico Firmi submittendo Castrum Iurisdictioni Civitatis reservatis juribus Episcopatus Firmi de anno Domini 1314 – rogato Dominico Philippi Baijardi. Transumptatum manu Antonij Ricciardelli –
1901 MONTIS OTTONIS Absolutio concessa Communitati et hominibus Montis Ottonis per excelsum Dominum Andream Thomacellum Militem Sanctissimi Domini Nostri Bonifatij Papae Noni Germanum Marchiae Anconitanae Marchionem de Rebellione dicti Castri contra Civitatem et Romanam Ecclesiam ac aliis complurimis delictis eiusdem. Sub data in Girofalco Firmano die 19 Decembris 1397 – manu Bernabei Cancellarij –
1902 MONTIS OTTONIS Absolutio concessa Civitati Firmi per Philippum Cardinalem Bononiensem Apostolicae Sedis Legatum ex ordine sibi iniuncto per Bullam Nicolai Papae Quinti in ea insertam ab omnibus sententiis, censuris, et poenis incursis ob occupationem Castri Montis Octonum factam. Data sub anno Domini 1449 –
1903 MONTIS OTTONUM Mandatum Castri Montis Ottonum in personam Pauli Nicolai de dicto Castro ad comparendum coram Magnifico et Excelso Domino Ludovico de Melioratis et Magnificis Dominis Prioribus Firmi et jurandum fidelitatem, subiectionem, et devotionem, veniamque petendum de commissis contra Civitatem et ad promittendum observationem capitulorum factorum, et formando rum in praedictis. De anno Domini 1408 – una cum Capitulis formatis in huiusmodi comparatione sigillo dicti Castri roboratis etc& –
1904 MONTIS OTTONIS Mandatum Procurae Castri Montis Ottonum in personam Nicole Iohannis ad comparendum coram Magnificis Dominis Prioribus Civitatis Firmi eisdemque praesentandum electionem Praeturae dicti Castri cum Capitulis insertis factam de anno Domini 1405 – rogato Marino Nicole de dicto Castro –
1905 MONTIS OTTONIS Decretum factum in Magnifica Cernita Magnificae Civitatis Firmi sub Anno Domini 1499 super petitione Castri Montis Ottonum circa soluctionem impositionum manu Ser Barnabae Mori de Sarnano Cancellarij Civitatis-
1906 MONTIS OTTONIS Literae Reverendissimi Domini B. Thesaurarij Generalis directae Domino Marchiae Thesaurario, seu substituto in quibus eidem exponit ut homines et Commune Civitatis Firmi pro rata exactione Cameralium seu taxarum tangentium Castris Montis Ottonem et Petrituli a dicta Civitate separatis non molestet prout latius in eis Sub Data Romae 21 Iulij 1568 –
1907 MONTIS OTTONUM Literae Reverendissimi Dominii Thesaurarij Generalis directae Magnifico Domino Nicolao Tuni Provinciae Marchiae Commissario Apostolico in quibus eidem committit, ut exigere faciat a Castris Montis Ottonum, et Petrituli separatis a iurisdictione Civitatis Firmi exactiones Camerales seu taxas hominibus dictorum Castrorum tangentes et Civitatem Firmi seu homines pro rata eisdem seu eorum hominibus tangente non molestet etc& Sub Data Romae 21- Iulij 1568 –
1908 MONTIS OTTONIS Mandatun Castri Montis Ottonum in personam Minicutij Matteutij ad comparendum coram Magnificis Dominis Prioribus Civitatis Firmi et eorum Sindico et cum eis capitulandum de submissione et obligatione et reductione dicti Castri Montis Octonum ad gremium obedientiam, subiectionem, et fidelitatem dictae Civitatis eius arbitrio cum libera facultate de anno Domini 1448 – manu Ser Luciani quondam Ser Matteuctij Vagnoctij de dicto Castro –
1909 MONTIS OCTONIS Instrumentum permutationis et concambij factum inter Nostrum Episcopum et principem Firmanum ac Morellum Pauli Scindicum et Procuratorem Communitatis dictae Civitatis de jurisdictione Castri Montis Octonis pro parte Episcopi cum possessionibus et tenutis dictae Communitatis positis et sitis in Territorio Gruptae Azzolinae, Malleani, et Montis Viridis pro parte Communitatis praedictae una cum auctoritate Brevis auctoritate apostolica concessi nostro Episcopo Recanatensi, et Maceratensi ut se informaret et referet an huiusmodi permutatio cederet in utilitatem Ecclesiae Firmanae vel non ac informationis habitae et relations factae a dicto Episcopo praefato et etiam substitutionis et subdelegationis per dictum Episcopum Recanatensem et Maceratensem factae Magnifico et Excell. Iureconsulto Domino Amodeo de Iustinis de Civitate Castelli honorabili Praetori dictae Civitatis Recanatensis ad exequendum contenta in Brevi dicto Episcopo directo pro huiusmodi permutationis complemento de anno Domini 1459 – manu Ser Procuctij de Rictiis de Firmo Cancellarij –
1910 MONTIS OCTONIS Copia sive Instrumentum permutationis factum inter Magnificam Communitatem Firmi et Reverendissimum Dominum Episcopum Firmanum, Capitulum, et Canonicos Firmanos de Castro Montis Octonum cum possessionibus, et hospitio sitis in Territoriis Castrorum Gruptae Azzolinae Malleani ac Montis Viridis etc& Sub anno Domini 1459 –
1911 MONTIS OCTONIS Licentia concessa Nicolao Episcopo Firmano et Civitati Firmi per Nicolaum Episcopum Recanatensem faciendi permutationem de Castro Montis Octonis pro parte Episcopi cum possessionibus existentibus in Territorio Gruptae Azzolinae et cum Territorio Montis Viridis pro parte Civitatis una cum inserctione auctoritatis sibi concessae a Pio secundo sub Data Recanati Anno Domini 1459 – Publicata per Iacobum MagistriPeructij de Recaneto cum legalitate dictae Civitatis –
1912 MONTIS OCTONIS Bulla Pij Papae Secundi directa Episcopo Recanatensi per quam ei mandat ut habita iterum per eum informatione quod permutatio fienda inter Episcopum Firmanum et Communitatem Civitatis Firmi de Castro Montis Octonis cum possessionibus Civitatis in territorio Gruptae Azzolinae et territorij Castri Montis Viridis cedat in evidentem dicti Episcopi utilitatem dicto Episcopo, et Communitati licentia faciat dictam permutationem faciendi. Sub Data Mantuae anno Domini 1459 – Pontificatus anno primo.
1913 MONTIS OTTONIS Sententia Reverendissimi Domini Ioannis Francisci Serbelloni Civitatis et Status Firmi Vice gubernatorij ad favorem Communis Firmi contra Commune Montis Ottonis lata videlicet quod nullum ius nulla qua actio competat vel competierit Communitati et hominibus Montis Ottonis pro receptione sumptuum et expensarum per dictam Communitatem solutarum de quibus Sociis in memoriali etc& de anno Domini 1607 – rogato Ludovico Savino –
1914 MONTIS OTTONIS Instrumentum appellationis interpositae coram Domino Capitaneo Civitatis Firmi per Nicolaum Bitti de Castro Montis Ottonum Procuratorem Philippi Angeli et eius filiae in causa condemnationis et sententiae latae per Potestatem dicti Castri contra dictum Philippi Angeli Filiam ex causa adulterij – De anno Domini 1343 – etc& –
1915 MONTIS OCTONIS Breve Nicolai Papae Quinti directum Prioribus, et Communi Firmi in quo narrat, quod cum controversiam vertentem inter Dominicum Cardinalem Firmanum Episcopum, et Civitatem Firmi occasione Castri Montis Octonum composuisset et Literas super hoc concessas executioni demandaret et postmodum per Nuntios Castri praedicti intellexisset homines dicti Castri dubitasse de saevitia Civitatis, et molestationibus ad solvendas Collectas et collettationes usque tunc etc& propterea eis mandare Civitati ne homines dicti Castri dicta de causa molestent et in futurum ut Civitas absque consensu Cardinalis Episcopi Firmani praefati et successorum nec minus dictus Cardinalis et successores absque consensu Civitatis possint dimittere aliquem ad praestandum favorem Potestati dicti Castri et aliquid agendum in dicto Castro et eius districtu contra homines ipsius quacumque ratione vel causa sub anno Domini 1448 –
1916 MONTI OTTONIS Instrumentum promissionis factae per Marinum Ser Petri Scindicum Castri Montis Ottonis Dominico tituli Sanctae Crucis in Hjerusalem Cardinali Firmano Commendatario Episcopatus Firmano, una cum nonnullis capitulis et promissionibus ac pactis hinc inde interventis cum poena 2000 millium florenorum auri Camerae dictu Episcopatu applicando et obligationis ommnium bonorum Communitatis dicti Castri in recognitionem veri Dominij in quo Scindicus praedictus nomine suae Comminitatis promisit annuatim solvere praedicto Cardinali et successoribus pro quodam subsidio Caritativo fiendum dictae Ecclesiae et Episcopatui 50 Ducatos monetae ad rationem 40 bol. pro floreno de anno Domini 1450 – manu Ser Corradini de Narnia cum sigillo dicti Cardinalis.
1917 JURA CASTRI MONTIS OTTONIS Processus et examen testium sacramentorum per Magnificum Dominum Amodum de Justinis de Civitate Castelli Commissarium subdelegatum Reverendissimi in Christo Patris Domini Nostri Episcopi Recanaten Sanctisssimi Domini Nostri Papae Commissarij Delegati provvidenti veriticatione utilitatis Episcopatus Firmi in permuta fienda de Castro Montis Ottonum cum possessionibus Civitatis Firmi in territorio Gruptae Azzolinae et cum territorio Montis Viridis in quodam quinterno cartarum pecudinarum n.° 6 de anno Domini 1459 manu Ser Clari Mariotti de Civitate Castelli etc& –
1918 MONTIS OTTONIS Informatio Domini Dominici Riccij Iuris utriusque Doctoris praesuppositis quibusdam super impositionum solutione Castri Montis Ottonis –
1919 CASTRUM MONTIS OTTONIS Processus super Gubernio Magnificae Civitatis Castri Montis Ottoni –
1920 JURA CASTRI MONTIS PASILLI Instrumentum promissionis factae per Universitatem et homines Civitatis Firmi et pro eis per Franciscum Scindicum Domino Ugolino Domini Georgij de Monte Pasillo eundem suosque haeredes Castra Terras et possessiones et generaliter omnia bona ipsius defendere et gubernare ac mantenere tamquam Civem Nobilem et Contadinum sicut alios Nobiles et Cives dictae Civitatis etc& et hoc dictus Scindicus fecit quia dictus Dominus Ugolinus renovit Cittadiniam dictae Civitatis etc& ac alia prout in dicto Jnstrumento sub anno Domini 1280 – rogato Andrea Martini –
1921 MONTIS PASILLI Transumptum Testamenti Simonicti Domini Georgij de Monte Pasillo in quo instituit haeredes postumos nascituros ex Domina Altagrima eius Uxore filia Venibeni Domini Abbamontis quibus descendentibus sine filiis etc& substituit haeredes Dominas Anfilisiam et Nicolitiam eius sorores de anno Domini 1280 – manu Francisci Gualterij – transumptatum manu Iacobi Nicolai Notarij –
1922 CASTRUM MONTIS PASILLI Transumptum copiae testamenti Dominae Matthiae Uxoris Georgij de Monte Pasillo in quo instituit haeredes Simonictum eius filium et Dominam Nicolictam et Anfilisiam eius filias etc& prout in eo de anno Domini 1266 – manu Domini Antonij Cimidei Venturae Notarij. Copiatum manu Iohannis Sciolfi et Iacobini Rainaldi –
1923 JURA MONTIS PASILLI Instrumentum solutionis factae per Iohannem de Quinzano Nuntium Domini Venibeni Domini Abbamontis de Esculo Tutoris Georgiuctij Simonicti de Monte Pasillo Gentili Boncontis Bancherio dicti Communis de 120 librarum Vulterrranarum Anconitanarum pro subsidio exercitus fiendi tunc temporis contra Civitamnovam eo quod dictus Georgiuctius uti Comitatensis teneretur servire dicto Communi, et cum minor et puer esset servire nequiret. De anno Domini 1292 –manu Ser Andreae Martini –
1924 MONTIS PASILLI Instrumentum sumptus cuiusdam tutelae sive reordinationis tutoris Georgio factum et petitum per Dominam Bellaflorem Uxorem Venibene Domini Abbamontis de Asculo et Aviam praedicti Georgij sive Georgiuctij Filij Simonictij Domini Georgij de Monte Pasillo in personam Domini Venibenis avi coram Domino Thomasio Magistri Lucae de Urbe Judicis Civitatis Asculi Sub anno Domini 1288 – tempore Dominii Nicolai Papae IV – rogato Francisco Gualterij etc& –
1925 MONTIS PASILLI Instrumentum sumptus inventarij factum per Dominum Venibenem Domini Abbamontis de Esculo Tutorem Georgiuctij Filij Simonicti de Monte Pasillo de bonis dicti Pupilli factum quoad instrumentum principale sub anno Domini 1288 –rogato Francisco Gualteri – De sumptu huismodi rogato Marco Thomae –
1926 JURA MONTIS PASILLI Sumptus cuisdam Instrumenti dationis tutelae factae per Vannem Simonictum de Monte Pasillo Pupillum in personam Ugolini eius fratris et hoc coram Domino Iacobo de Regio Judice, una cum praeceptis factis per eumdem Judicem Gentili Rainaldi de Civitanova bayulo Curiae ut publice banniret per Castrum Sanctae Victoriae quicunque vellet emere mediatetm Castri Montis Donelli spectantem ad dictum pupillum, ac etiam una cum relatione dicti bayuli nec non inventario facto bonorum dicti pupilli prout latius in dicto sumptu Sub anno Domini 1277 – rogato Roggerio et Iacobo Notariis. De sumpu vero Francisco Gualterij –
1927 MONTIS PASILLI Sumptus duorum Jnstrumentorum quorum unum donationis factae per Raynaldum de Gisso procuratorem Domini Georgij de Monte Pasillo, Dominae Matthiae filiae olim Matthei de Acquaviva de libris 500 Ravennatensibus de pecunia et boni dicti Georgij sui principalis promittendo per verba de futuro quod dictus Georgius accipiet dictam Dominam Matthiam in uxorem. Alterum vero est donationis et concessionis factae per dictam Dominam Matthiam pro matrimonio inter se et dictum Georgium contrahendo nomine dotis eidem Georgio tres partes Castri Guardiae tres partes Castri Montis Donelli Octavam partem Castri Sancti Benedicti de Albula ac alia jura etc& Sub anno Domini 1252 – rogato Magistro Alberto Rainaldi. De sunptu vero rogato Ser Antonio Venturae –
1928 JURA MONTIS PASILLI Sumptus Instrumenti divisioni bonorum stabilium facti per Ugolinum quondamDomini Georgij de Monte Pasillo Georgiuctio eius fratri et pro eo Domino Venibene de Esculo eius fratri sub anno Domini 1290 – rogato Benevenuto de Nursia. De sumptu vero rogato Giberto Petri – Vide Castrum et iura Ancti Benedicti –
1929 IURA CASTRI M.tis RUBIANI Jnstrumentum pomissionis ac juramenti fidelitatis respective factum per Raynerium Potestatem Montis Rubiani, Cucurri, et Montis Otti nominibus totius Populi dictorum Castrorum cum promissione de ratificando etc& Gerardo Petri Thomae et Sociis nomine totius Populi Firmi etc& Sub anno Domini 1205 –rogato Iohanne Notario –
1930 MONTIS RUBIANI Jnstrumentum mandati procurae factae per Rodulphum Potestatem Civitatis Firmi cum consensu Concilij Generalis eiusdem Civitatis in personam Rainaldi Teselgardi et Metthei Alberti Civium Firmanorum ad requirendum Cives qui dati fuerunt Civitati ab Universitate Montis Rubiani et eorum haeredes tempore Pacis etc& ad jurandum parere mandatis et praeceptis dicti Potestatis etc& prout in eo sub anno Domini 1230 – Firmo Trojae Notario –
1931 MONTIS RUBIANI Sumptus receptionis sex librarum solutarum per Dominum Marchettum Mgistri Petri nomine Francisci Georgij Beccharij de Monte Rubiano condemnati Domino Rubeo Macereti Bancherio Communis Firmi etc& –
1932 MONTIS RUBIANI Sumptus cuiusdam condemnationis factae per Antonium et Vannem Bucchardi de Monte Rubiano Simonicto Iacobi Bancherio Communis Firmi ob condemnationem factam in personam Andreae Ranaldi causa prout in dicta condemnatione – Exemplata per Dominicum Angeluctij –
1933 MONS RUBIANUS Sumptus quorumdam Instrumentorum promissionum factarum per homines de Monte Rubiani, de Cucurre, et de Monte Otti Communi et hominibus Civitatis Firmi promittemdo ultra alia portare Pallium quolibet anno in Festo Sanctae Mariae de Augusto sub poenis in dicti instrumentis contentis. Sub anno Domini 1182 – rogato Martino Notario –
1934 MONTIS RUBIANI Copia instrumentorum publicatorum manu Vannini Francisci Notarij sub anno Domini 1326 – super facto Montis Rubiani et de anno 1198, in quo Carulus tituli Sancti Laurentij in Lucina, et Iohannes de S. Paulo tituli Sancte Priscae Cardinales Apostolicae Sedis Legati promiserunt Episcopo Firmano et Civitati, quod de ipsa Civitate cum aliis Provinciis in eo contentis facient societatem etc&, et quod non recipient Castra Montis Rubiani et Sancti Elpidij ad fidelitatem Ecclesiae Romanae nec protectionem nisi fuerint in pace, et concordia cum Civitate Firmana etc& – Secundum vero de anno 1205 promissionis ac iuramenti fidelitatis per Rainerium Potestatem etc& Vide num. 1929 – Tertium de anno 1222 remissionis factae per Alichun Iudicem Communis Firmi, Domino Falcho Palmerij Potestati Montis Rubiani et alija quibusdam Castellarijs Montis Rubiani ut observent Civitati pacta et conventa in instrumento publicato manu Ioannis Notarij –
1935 MONTIS RUBIANI Fasciculum Mandatorum Procurae num. 42– Montis Rubiani ad praesentandum Pallia Ecclesiae Cathedrali Firmanae Civitatis. Diversorum annorum etc& –
1936 JURA MONTIS RUBIANI Sumptus quarumdam solutionum factarum per Cicchum Nicolai Bancherium Communis Firmi Marco Thomassuctij Procuratori Vannuctij Castellani Rocchae Montis Rubiani pro tempore ac pro eius salario prout latius in eo Sub anno Domini 1342 – tempore Benedicti Papae XII – rogato Angelo Bernardi –
1937 MONTIS RUBIANI Mandatum procurae Montis Rubiani in personam Thomae de Rotella bannitoris dicti Communis ad praesentandum electionem Potestariae dictae Terrae nobili Viro Vanni Guilielmi Anselmi de Firmo una cum Capitulis dictae Praeturae de anno Domini 1344 – rogato Paulo Iacobi –
1938 MONTIS RUBIANI Copia quatuor jnstrumentorumm Terrae Montis Rubiani Iuramenti fidelitatis praestiti per quibusdam homines subditos nomine dominorum seu patronorum dictae Terrae etc& Sub annis 1205 – 1206 -1208 – 1230 – Communi et Universitati Civitatis Firmanae etc& –
1939 MONTIS RUBIANI Sumptus omnium et singulorum extituum ac etiam solutionum factarum per Stephanum Manentis Sindicum Communis Firmi Capitaneis Castri Montis Rubiani pro se ipsis ac famulis pro mensibus, annis, et diebus prout latius in eo Sub anno Domini 1338 – rogato Paulo Francisco –
1940 MONTIS RUBIANI Instrumentum procurae factum per Commune et homines Montis Rubiani in personam Vannis Iacobuctij de eodem ad dicti Communi nomine se praesentandum coram Dominis Prioribus Communis Firmi et offerendum unum Pallium prout hactenus est consuetum Ecclesiae Cathedrali Firmanae etc& prout in eo sub anno Domini 1393 – rogato Antonello Ser Antonij –
1941 JURA MONTIS RUBIANI Mandatum Montis Rubiani in personam Iohannis Lucae ad eo comparendum coram Nobili Domino Antonio Lomo de Aesio Capitaneo Civitatis Firmi, et eius Ufficialibus ad jurandum parere eorum mandatis etc& Sub anno Domini 1347 – rogato Ser Petro Bucitti de Cingulo –
1942 MONTIS RUBIANI Mandatum Montis Rubiani in personam Domini Pauli Iacobi ad componendum nomine dicti Communis coram Domino Antonio Lomo Sanctae Mariae de Aesio Potestate, et Capitaneo Guerrae Civitatis Firmi, et jurandum mandata ipsius, et suorum Officialium sub anno Domini 1345 – manu Ser Manuctij alias Rocchi Nisij –
1943 MONTIS RUBIANI Rotulus sive fasciculum quinque petiarum scripturarum sive jnstrumentorum simul sutorum per ordinem pro concordia et unione Terrae Montis Rubiani cum Civitate Firmi etc& prout in eis sub annis Domini 1255 et aliis-
1944 MONTIS RUBIANI Instrumentum conventionum et pactorum factorum inter Universitates et homines Montis Rubiani et pro eo inter Magistrum Andream Roggerij de Monte Rubiano Scindicum ex una, et Commune et homines Civitatis Firmanae ex altera ac Iacobum Aldigherij eorum Sindicum ex altera in quo promisit Sindicus Montis Rubiani veram, et perpetuam subjectionem ac fideli-tatem Civitati Firmi etc&, è contra vero Sindicus Communis Firmi recepit et reci-pere voluit omnes homines et singulares personas dictae Terrae Montis Rubiani in Cives perpetuos cum immunitatibus, dignitatibus, honoribus, et aliis prout in eo sub anno Domini 1325– rogato Riguctio Magistri Deodati –
1945 MONTIS RUBIANI Copia supradicti instrumenti conventionum, et pactorum inter Commune Montis Rubiani, et Commune Civitatis Firmi etc& sub eisdem anno, mense, et die, copiatum manu Andreae Magistri Gentilis di Firmo –
1946 JURA MONTIS RUBIANI Sumptus cuiusdam promissionis factae per Vannem Iohannis Scindicum Castri Montis Rubiani Domino Michaeli Iudici Malefitiorum Civitatis Firmi de denuntiando omnia Malefitia committenda in dicto Castro eiusque territorio iuxta formam Statutorum Communis Firmi, una cum nominibus Massariorum eiusdem Castri qui pro eo fidejusserunt etc& rogato Vanne Iohannis de Firmo. De sumptu vero Dominico Francisci sub anno Domini 1352 –
1947 MONTIS RUBIANI Instrumentum Mandati procurae factum per Universitatem et Commune Montis Rubiani in personam Vannis Francisci de eodem ad dicti Communis nomine Sindico seu Procuratori Ecclesiae Sanctae Mariae Episcopatus Firmi praesentandum Pallium in Festo Sanctae Mariae de Augusto etc&. Sub anno Domini 1395 – rogato Vico Vannis –
1948 MONTIS RUBIANI Sumptus receptionis quadraginta librarum factae per Franciscum Francisci Capitaneum Rochae Montis Rubiani Stephano Manenti Bancherio pro salario dicti Capitanei et octo famulorum pro duobus mensibus, videlicet Martio, et Aprile anni 1336 – rogato Angelo Bernardi –
1949 MONTIS RUBIANI Sumptus Instrumenti fideiussionis praestitae per Philippum Paulum Sindicum Montis Rubiani in personas Paoluctij Iovannuctij, et Sociorum de dicto loco coram Domino Pinzento Iudice Malefitiorum Communis Firmi non praejudicando pacti dicti Castri Montis Rubiani etc& sub anno Domini 1341 – rogato Leonardo de Selaptis. De sumpu vero rogato Dominico Francisci –
1950 MONTIS RUBIANI Sumptus omnium exituum et expensarum factarum per Andream Homodei Bancherium Communis Firmi Castellanis ac Potestatibus Montis Rubiani pro eorum, et famulorum salariis Sub anno Domini 1344- rogato Paulo Francisci –
1951 JURA MONTIS RUBIANI Sumptus omnium et singulorum denariorum receptorum per Stephanum Manentis Bancherium Communis Firmi ab hominibus de Monte Rubiano pro assectu mensium prout latius in eo sub anno Domini 1339 – rogato Paulo Francisci Notario –
1952 MONTIS RUBIANI Sententia absolutionis Mutij MagistrAndreae de Terra Montis Rubiani Massarij pro duobus mensibus Ianuarij et Februarij 1343 – lata per Iacobuctium Rainaldi Scindicum et Priorem ac Socios electos per Concilium Generale Terrae Montis Rubiani prout latius in dicta Sententis etc& rogato Riguctio Magistri Deodati –
1953 MONTIS RUBIANI Sumptus cuiusdam Praecepti facti hominibus introscriptis Castrorum, et praesertim Montis Rubiani una cum fideiussione praestita de parendo mandatis Domini Bundini de Bratis de Parma Capitanei Civitatis Firmi etc& prout in eo sub Anno Domini 1340 – rogato Iohannino de Vixiano de Parma, de sumptu vero Angelo Bernardini de Firmo –
1954 JURA MONTIS RUBIANI Sumptus cuisdam quietationis factaa per Franciscum Francisci Egidij de Contrata Sancti Martini Castellanum Rocchae Montis Rubiani de libris 40 in una manu et 30 in alia Rubeo Bancherio Communis Firmi et hoc pro eius et trium famulorum salario sub anno Domini 1340 – rogato Paulo Francisci –
1955 MONTIS RUBIANI Sumptus receptionis quarumdam librarum habitarum per Simoncellum Manci Conservatorem dativae 12 solidorum per fumantem ab hominibus de Monte Rubiano nominibus dicti Communis de anno Domini 1353 – rogato Iohanne Petri –
1956 MONTIS RUBIANI Instrumentum procurationis factae per Commune, et homines Montis Rubiani in personam Thomae Vannis de dicto Castro ad dicti Communis nomine praesentandum Palliun Sindicis Cathedralis Ecclesiae Firmanae etc& sub anno Domini 1433 – rogato Sancte Marini de Monte Monaco etc& –
1957 MONTIS RUBIANI Instrumentum solutionis quarumdam quantitatum librarum solutarum per Puctium Iacobi de Monte Rubiano ac alios nomine Massariorum dicti Communis Colluctio Blasij Bancherio Communis Firmi pro causis prout in eo sub anno Domini 1344 – rogato Dominico Stephani –
1958 MONTIS RUBIANI Instrumentum Procurationis factae per Universitatem, et Commune Montis Rubiani in personam Angeli Guilielni ad dicti Communis nomine praesentandum Pallium Cathedrali Ecclesiae Firmanae etc& sub anno Domini 1417 – rogato Leonardo Massi de Offida –
1959 MONTIS RUBIANI Sumptus quarumdam solutionum factarum per homines de Monte Rubiano Stephano Manenti ac aliis Bancheriis Communis Firmi pro assectu mensium prout latius in dictis solutionibus etc& fact& sub anno Domini 1338 – rogato Angelo Bernardi –
1960 JURA MONTIS RUBIANI Instrumentum remissionis appellationis factae per Hieronimum de Bennatis de Monte Rubiano, et Dominum Ludovicum de Monte Granario eius procuratorem a quadam sententia lata per Dominum Galdinum de Firmo assertum Commissarium Dominorum Priorum Civitatis Firmi ad favorem Dominae Morbide et Sitis Consortum de Molliano coram Dominum Africano Advocato Phiscale et Appellationum judice Curiae Generalis qui eamdem causam remisit ad Magnificos Dominos Priores Civitatis Firmi judices competentes etc sub anno Domini 1444 – rogato Camillo de Monte Causario –
1961 JURA MONTIS RUBIANI Instrumentum mandati procurae factum per Commune et homines Montis Rubiani in personam Gilij Francisci ad dicti Communis nomine praesentandum coram Magnificis Dominis Prioribus Firmi solitum Pallium Cathedrali Ecclesiae Firmanae in Festo Assumptionis Beatae Mariae Virginis de Augusto etc& sub anno Domini 1565 – rogato Iohanne Baptista Rubeo de Cosignano –
1962 MONTIS RUBIANI Instrumentum mandati procurae pro exhibitione, seu praesentatione palij per Iohannem Sylvestrum Iohannis Dominici Sindicum Terrae Montis Rubiani etc& De anno Domini 1503 – rogato Francisco Notario –
1963 MONTIS RUBIANI Mandatum procurae Communis Montis Rubiani in personam Gilicutij bannitoris dicti Communis ad praesentandam electionem Potestariae dictae Terrae Nobili Viro Stefano Ranalductij Civi Firmano cum salario 550- librarum cum nonnullis Capitulis de anno Domini 1320 – rogato Ser Benedicto Spera de Dicta Terra –
1964 MONTIS RUBIANI Instrumentum quietationis factae per Ser Petrum de Cajeta Vice Thesaurarium S. R. E. in Anconitana Marchia Generalem nomine dictae Camerae Universitati, et hominibus Terrae Montis Rubiani, et pro ea Ser Vanni Francisci de Firmo solventi nomine et Vice Dictae Terrae de libris 152 Ravennatensibus pro affictu duorum annorum prout in eo latius. Sub anno Domini 1347 – rogato Lactio Iacobi de Monte Sanctae Mariae in Cassiano –
1965 MONTIS RUBIANI Sumptus quarumdam solutionum factarum variis, et diversis temporibus per homines et Massarios Montis Rubiani Stephano Manentis Bancherio Communis Firmi pro assectu, prout latius in eo sub anno Domini 1337 – rogato Paulo Francisci notario – Vide pag. 68 num. 281 et seq.
1966 JURA TERRAE MONTIS SANCTI Monitio sive prohibitio facta per Dominum Gerardum Firmanum electum Potestatis Judici Vicario et Universitati Montis Sancti ut non impediant baylos prout et secundum pact, et conventiones inter eos et Ecclesiam Firmanam olim habita – Sub Anno Domini 1252 – rogato Iohanne Notario –
1967 MONTIS SANCTI Copia cuiusdam propositionis factae in Parlamento Montis Sancti super litteris transmissis per Priores Potestatem et Capitaneus Civitatis Firmi etc& de anno Domini 1293 etc& –
1968 MONTIS SANCTI Instrumentum mandati procurate factum per Universitatem et Commune et homines Terrae Montis Sancti in personam Fici Morici ad dicti Communis nomine comparendum coram Magnificis Dominis Raule de Mazzolenis Firmi Potestate et coram eiusdem Communis Firmi Capitaneo mandare et dicere voluerint super Portu et jure maris a flumine Potentiae usque ad flumen Clentis, ac ad omnia alia faciendum etc& Sub anno Domini 1293 – rogato Ser Antonio Politiano de Monte Sancto –
1969 JURA TERRAE MONTIS SANCTI Instrumentum promissionis factae per Magnificum Ficum Morici de Monte Sancto Scindicum Communis de Montis Sancti Domino Percivallo Iohannis Sindico Communis Firmi videlicet quod Commune Montis Sancti non faciet nec permittet alios homines seu personam aliquam domum muratam nec cum cuppis in riva et littore maris a flumine Potentiae usque ad rium Asculi construere absque licentia et voluntate Communis et hominum Civitatis Firmi etc& Sub anno Domini 1296 – rogato Marco Marcellini de Firmo cum Ser Antonio de Monte Sancto –
1970 JURA MONTIS SANCTI Instrumentum pactorum initorum inter Landum Alexandrum et Ficum Morici Sindicos Montis Sancti ex una et Dominum Mattheum Praebendatum Ecclesiae Sancti Matthei de Firmo ac Marcum de Cattegliano Cives Firmanos Sindicos dictae Civitatis ex altera inter quae promittuntur Sindici Montis Sancti quolibet anno prestare et presentare Pallium Ecclesiae Firmanae jurando fidelitatem etc& De anno Domini 1293 – rogato Fratuctio Magistri Petri Notario –
1971 TERRA MONTIS SANCTI Instrumenta assignationum Palliorum per Thomassuctium Corradi Sindicum Communis Montis Sancti nomine dicti Communis Ecclesiae Cathedrali Firmanae et pro ea Theodoro Iacobi de Firmo et per Scindicos Communis Castri Montis Causarij, Montis Sanctae Mariae in Georgio, et Montis Rubiani etc& Sub anno Domini 1300 – rogato Martino Magistri Iacobi –
1972 JURA MONTIS SANCTI Instrumentum praesentationis Pallij per Bartholomeum Francisci olim de Pergula habitatorem Montis Sancti in manibus Lucae Iacobuctij Iannitti de Firmo Scindici et Procuratoris ad id deputati pro Ecclesia Sanctae Mariae Episcopatus Firmi sub anno Domini 1356 – rogato Ser Vanni Dominici –
1973 MONTIS SANCTI Instrumentum assignationis Pallij traditi per Dominicum Petri Scindicum Montis Sancti in manibus Antonij Bartholomei de Firmo Procuratoris Firmi ad id specialiter deputati etc& Sub anno Domini 1360 – rogato Nuptio Iohannis –
1974 MONTIS SANCTI Instrumentum Mandati procurae factum per Commune Montis Sancti in personas Cicchoni Puctij Vannis Domini Francisci etc& ad lites et praesertim in lite quam habent cum Reverendissimo Episcopo Maceratensi, ac cum hominibus et Universitate Civitatis praedictae sub anno Domini 1371 – rogato Paulo Nicole de Monte Sancto –
1975 MONTIS SANCTI Instrumentum mandati procurae factum per Universitatem Commune et homines Terrae Montis Sancti in personam Leandrini Alexandrini de dicto loco ad nomine dicti Communis et pro eo faciendum nonnulla et praesertim ad praesentandum in Festo Sanctae Mariae de Augusto Ecclesiae Cathedrali Firmi Pallium consuetum etc& prout in eo sub anno Domini 1393 – rogato Antonio Pultron –
1976 MONTIS SANCTI Instrumentum mandati procurae factum per Commune et homines Montis Sancti in personam Dominici Iohanni de Penna ad ipsius nomine praesentandum Ecclesia Cathedrali Firmanae Pallium consuetum etc& et ad alia prout in eo. Sub anno Domini 1406 –rogato Vannuctio Vannis de Monte Sancto –
1977 MONTIS SANCTI Instrumentum Mandati Procurae Terrae Montis Sancti in personam Thomae Petri Albanensis ad eius nomine restituendum Dominis Prioribus Firmi Instrumentum mutui 200 florenorum et de dictis denariis a Communi Firmi receptis quietandum etc& – Sub anno Domini 1430 – rogato Eavangelista Iovannis de Furcia –
1978 JURA MONTIS SANCTI Instrumentum Mandati procurae per Commune et homines Montis Sancti in personam Simonis Dominici ad dicti Communis nomine offerendum pallium Ecclesiae Cathedrali Firmanae in Festo Beatae Mariae Virginis de Augusto sub anno Domini 1487 –
1979 MONTIS SANCTI Fasciculum ytoim mandatorum procurae Communis Montis Sancti ad praesentandum Pallia Ecclesiae Cathedrali Firmanae de Mense Augusti quorum primum factum sub anno Domini 1314 – secundum sub anno 1451 et tertium 1506 –
1980 MONTIS SANCTI Fasciculum Mandatorum procurae Communis Montis Sancti diversorum annorum ad praesentandum Pallia Ecclesiae Cathedrali Firmanae in Festo Assumptionis Beatae Mariae Virginis mensis Augusti – Vide num. 519 et 708 –
1981 JURA TERRAE MONTIS SANCTAE MARIAE IN GEORGIO Instrumentum mandati procurae Montis Sanctae Mariae in Georgio in personam Angeluctij Mattei Bonaccursij de dicta Terra ad ponendum se et dictum Commune in manibus Potestatis, et Priorum Firmi pro omni jure quod dicta Terra haberet in Castris Podioli et Montis Apponelli vigore emptionis a Ricciardo Domini Iacobi de Massa factae et ad confitendum dicta Castra hominesque illius esse de Iurisdictione Firmi etc& de anno Domini 1307 rogato Romano Lolo Notario. Vide numer. 1769 –
1982 MONTIS SANCTAE MARIAE IN GEORGIO Copia, seu Transumptum Mandati Procurae supradicti tenoris eiusdem, copiatum manu Ser Antonij quondam Ser Cischi de Firmo –
1983 MONTIS SANCTAE MARIAE IN GEORGIO Copia instrumenti mandati procurae facti per Commune et homines Terrae Sanctae Mariae in Georgio in personam Magistri Lambertini Simonicti Magistri Simonis ad ratificandum omnia et singula facta et gesta per Angeluctium Mattei Bonaccursij super renunciatione Castrorum Montis Apponelli et Podioli etc& prout in eo sub anno Domini 1307 – rogato Romano Loli Notario – Vide numer. 1776
1984 MONTIS SANCTAE MARIAE IN GEORGIO Mandatum Civitatis Firmi in personam Domini Matthei Praebendati Sancti Matthei de Firmo et Marci de Cattegliano de dicta Civitate ad recipiendum promissionem a Nuntio de Sancto Angelo Sindico Montis Sanctae Mariae in Georgio de faciendo exercitum parlamentum et Guerram cum inimicis Firmi ad omnem eorum requisitionem, de portando Pallium in Festo Assumptionis Beatae Mariae Virginis de restituendo Castellanos Castrorum Communis Firmi, videlicet Malleani, Collicilli, Altetae, Ripaecerreti, Gruptae Azzolinae etc& et de dando licentiam Civibus Firmanis emendi, vendendi, contrahendi sine aliqua datione in dicta Terra etc& prout in eo Sub anno Domini 1293 – rogato Fratuccio Magistri Petri –
1985 MONTIS SANCTAE MARIAE IN GEORGIO Transumptum instrumenti Pactorum initorum inter Commune Firmi, et Commune Sanctae Mariae in Georgio ac promissionum factarum per Mattheum Gerard et Collegas Consules dictae Terrae Domino Adenulpho Firmane Ecclesiae Vice Domino pro eo et Civitate et particulariter de faciendo exercitum parlamentum etc& Vide num.o superiori 1984 – copiatum Manu Antonij quondam Ser Cischi de Firmo –
1986 MONTIS SANCTAE MARIAE in GEORGIO Sumptus cuiusdam ventitionis totius Castri Montis Viridis cum eius iuribus ac tertiae partis Claremontis cum eius iuribus fact& per Reverendissimum Dominum Egidium Episcopum Sabinensem ac Apostolicae sedis Legatum nomine Sanctae Matris Ecclesiae ac Sanctissimi Domini Urbani Ponificis Magistro Egidio, Magistri Iacobi, et Sociis de Monte Georgio nomine et vice dicti Communis pro precio quinque millium Ducatorum auri sub anno Domini 1366 – rogato Fernando Notario. De sumptu vero rogato Iacopo Francisci de Monte Georgio –
1987 MONTIS SANCTAE MARIAE IN GEORGIO Sumptus cuiusdam instrumenti Pactorum habitorum inter Commune Sanctae Mariae in Georgio ex una et Commune Firmi ex altera. Sub anno Domini 1293 – rogato Fantuccio Magistri Petri etc& –
1988 MONTIS SANCTAE MARIAE in GEORGIO Transumptum, sive copia cuiusdam praecepti emanati pro parte Reverendissimi Domini Vitalis Archidiaconi Camerinensis Marchiae Anconitanae Rectoris contra Potestatem Capitaneum et Antianos et Concilium Civitatis Firmi ne contra homines Montis Sanctae Mariae in Georgio ad aliquam novitatem procederent prout parabant facere sub poena trium millium Marcharum argenti, et excommunicationis. Una cum revocatione dicti praecepti facta paulo post iustis de causis etc& Sub anno Domini 1314 –
1989 MONTIS in GEORGIO Transumptum Instrumenti pactorum habitorum inter Commune Firmi et homines Montis Sanctae Mariae in Georgio de Anno 1099 – transumptatum per Ser Antonium Ser Cischi de Firmo de Anno Domini 1418 –
1990 MONTIS IN GEORGIO Sumptum cuiusdam Instrumenti emptionis omnium et singulorum bonorum quae fuerunt Nobilium Virorum Andreuctij Ciccharoni et Vannis quondam Gerardi de Massa in territorio Montis Sanctae Mariae in Georgio et Gabbiani Comitatus Firmi factum per Dominum Angelun Bernardi Procuratorem Communis Firmi nomine dicti Communis a Commissariis Apostolicis etc& prout in eo sub anno Domini 1373 – rogato Iohanne Melis de Amandula –
1991 MONTIS IN GEORGIO Appellatio facta per Adrianum Gentilis Procuratorem Magistri Thadei Domini Rainaldi a quadam Sententia lata per Bartholomeum de Monte Milono Iudicem Montis Sanctae Mariae in Georgio ad favorem Puctii Thomae ex causa prout in ea. Sub anno Domini 1301 – rogato Francisco Iohannis –
1992 MONTIS IN GEORGIO Instrumentum Additionum factarum Capitulis et Pactis inter Civitatem Firmi et Terram Montis Sanctae Mariae in Georgio per Dominicum Cole Trippe Sindicum Civitatis Firmi et SerVagnoctium Antonij Sindicum Terrae Praedictae super gabellis olei et damnis datis de anno Domini 1486 etc& manu Ser Dominici Iohannis –
1993 MONTIS IN GEORGIO Fasciculum mandatorum procurae factarum ab Universitate et Communi Sanctae Mariae in Georgio ad praesentandum Pallium Ecclesiae Cethedralis Firmanae sub diversis annis prout in eis –
1994 MONTIS IN GEORGIO Instrumentum cuiusdam reformationis factae in parlamento Communis et hominum Montis Sanctae Mariae in Georgio super consultatione facta per Novellum Iohannes Antonij videlicet quod eligantur octo homines de dicta Terra qui habeant authoritatem transigendi, terminandi, et finiendi, prout eis videbitur et tam de iure quam de facto differentiam et litem, quam habent cum Commune Firmi etc& prout in ea sub anno Domini 1456 – rogato Evangelista de Amandula –
1995 JURA MONTIS SANCTAE MARIAE in GEORGIO Attestationes seu dicta testium examinatorum pro parte et ad instantiam Universitatis et hominum Terrae Sanctae Mariae in Georgio super possessione Castri Collicilli spatio durorum annorum et ultra prout in attestationibus Castri seu Podij Collicilli apparet –
1996 MONTIS IN GEORGIO Breve Pij Papae Quarti directum Gubernatori Anconae cum supplicatione introclusa Civitatis Firmi petente committi causam super molestationibus Terrae Montis Sanctae Mariae in Georgio super territorio Gabbiani de anno Domini 1564 –
1997 MONTIS in GEORGIO Breve Iulij Papae Secundi ut Communitas Firmi relaxet quatuor homines captos in Territorio Sanctae Mariae in Georgio et latrones per Potestatem dictae Terrae captos sinat puniri et quod cum Communitate Montis Elpari occasione confinium civiliter et non criminaliter agat ect& Sub anno Domini 1506 –
1998 MONTIS S in GEORGIO Fasciculum Mandatorum Procurae Terrae Montis in Georgio ad praesentandum Pallium Ecclesiae Cathedrali Firmanae sub annis prout in eis –
1999 JURA TERRAE MONTIS S.anctae Mariae in GEORGIO Instrumentum transactionis et concordiae super differentia, lite et controversia orta inter Civitatem Firmanam et Communitatem Montis Sanctae Maria ein Georgio de Castro Territorijs et molemdinis Montis Viridis ac de confinibus et territorij inter dictam Civitatem Terrae Montis in Georgio et Communitatem et nomine Montis Guidonis Corradi in loco ubi dicerent Gagliano et inter Commune et homines Castri Ripaecerreti in loco ubi dicitur Collicillo etc& in dicto instrumento (quae omnia sunt notabilia) sub anno Domini 1456 – rogato Evangelista Antonij de Amandula –
2000 JURA MONTIS SANCTAE MARIAE in GEORGIO Sententia lata per Reverendissimum Dominum Vitalem Archidiaconum Camerinensem Marchiae Anconitanae Rectorem Generalem in causa seu differentia vertente inter Commune et homines Civitatis Firmi ex una et Commune et homines Terrae Montis Sanctae Mariae in Georgio ex altera super quibusdam Terris et possessionibus olim pascuis, et pratis, tunc reductis ad culturam per homines dictae Terrae in plano Tennae in loco vocato la Bovara et super deguastatione Molendini et Vallati dictae Terrae a Communi Firmi ac etiam super jnstrumento contractus celebrati inter Nobilem Virum Vannem de Massa et Commune Sanctae Mariae in Georgio super jurisdictione Gabbiani quod instrumentum vigore dictae sententiae fuit annullatum etc& prout in ea de anno Domini 1314 – rogato Ser Martino quondam Fratris Raynerij de Cesena etc& –
2001 MONTIS SANCTAE MARIAE in GEORGIO Transumptum sive Copia sententiae supradictae tenoris prou supra copiata per Petrum Ser Dominici de Monte Octono etc& –Vide num. 224-355-630-632-979 –
2002 JURA MONTIS SANCTAE MARIAE in GEORGIO super Territorio BOVARIAE Processus fabricatus in causa vertente inter Castro Comitatus Firmi ex una, et Terra Montis Sanctae Mariae in Georgio ex alia coram Eximiis Juris Utrusque Doctoribus Domino Nicolao de Monaldensi de Urbeveteri et Domino Francisco Burghino de Florentia Commissariis Deputatiis ab Ill.mis et Reverendissimis Cardinalibus de Farnesio et de Carpo deputatis super tenimento vulgariter nuncupato la Bovara in Plano Terrae prope Molendinum dictae Terrae Montis Sanctae Mariae quod tenimentum praetenditur manere incultum perpetuis factum temporibus ad comune usum. De anno Domini 1542 – publicatum manu Ser Apollonij Cataldi de Petritulo notarij – Vide Laurum Mogliani Massa et Monte Apponello –
2003 JURA MONTIS S. PETRI MORICI Instrumenta procurationum seu mandatorum procurae facta per Commune et homines Civitatis Firmi in personam Tholomei Cerelloni de Firmo ad dictis Communis nomine recipiendum in Cives Firmi Sindicum, Communia, personas, et totam Universitatem Castrorum Montis Sancti Petri Morici et Ranaldi ac etiam pro parte Communis et hominum praedictorum Castrorum in personam Simonis Matthei ad eorum nominibus submittendum Iurisdictioni protectioni et defensioni Communis Firmi dicta Castra, et pro dicto Communi praedicto Scindico ac ad alia prout latius in dictis procurae mandatis factis sub anno Domini 1317 – tempore Iohannis Papae Vigesimi Secundi rogato de eis Ser Francischo Magistri Iacobi –
2004 JURA MONTIS S. PETRI MORICI Instrumenta receptionis et acceptationis nonnullorum hominum Castri Sancti Petrij Morici in Cives Firmi per Tholomeum Cerelloni Scindicum Communis Firmi qui promiserunt parere mandatis Dominorum Priorum et defendere Civitatem et eius statum prout alij Cives ac alia facere prout in eis sub anno Domini 1317 –
2005 MONTIS S.ti PETRI MORICI et RANALDI Instrumentum receptionis Simonis Matthei Sindici Montis Sancti Petri Morici et Ranaldi per Dominum Tholomeum Cerelloni Sindicum Communi Firmi nomine dicti Communis et etiam immissionis respective in corporalem possessionem dictorum Castrorum factam per eundem Simonem Scindicum dicto Sindico Communis Firmi cum pactis promissionibus et capitulis prout latius in dictis instrumentis etc& Sub anno Domini 1317 – rogato Francisco Magistri Iacobi –
2006 JURA CASTRI MONTIS SANCTI PETRI ultra TENNAM Sumptus cuiusdam instrumenti venditionis Castri Montis Sancti Petri de Alleiis facti per Samctissimum Dominum Nostrum Paulum Papam Tertium universitati, et Communi Firmi pretio 12/m Ducatorum auri causa reparanda nonnullas triremes Camerae Apostolicae et ad resistendum viribus impij Tiranni Barberossae ac aliis de causis prout latius in eo- factum sub anno Domini 1535 – rogato Iohanne Nicia Camerae Apostolicae Notario. Transumptum per Bartholomeum Cordellam de Firmo Notarium –
2007 JURA MONTIS SANCTI PETRI ultra TENNAM Proposita facta in Concilio Generali Civitatis et Status Firmi super custodia Castri Montis Sancti Petri de Alleiis ad hoc ut sub fide et devotione Firmani Status praeservetur illaesum una cum consultatione super eo facta, veidelicet quod in ea deputetur custodia quinquaginta peditum per totum mensem Februarij et pro mercede eorumdem solvantur eiusdem in ordinario dicti Castri quod habebant Cives facta sub anno Domini 1537 – tempore Pauli Papae Tertij –
2008 MONTIS S.ti PETRI de ALLEIS Salvum conductum, seu Litteres patentes Bernardi Cardinalis Spoletani ex commissione sibi per Paulum Papam 2.um sive vocis oraculo factum concessum seu concessae civibus Firmanis ut super causa demolitionis Castri Montis Sancti Petri possint libere et absque molestia aliqua mittere Romam suos Oratores donec causa fuerit terminata et eos revocare. Datum Romae 26 Octobris 1464 – Pontificatus eiusdem anno primo –
2009 MONTIS S. PETRI de ALLEIS Instrumentum quietationis factae per Dominum Antonium de Firmonmibus Canonicum e pro Sancissimo Domino Nostro Papa in Provinciam Marchiae Thesaurarium Generalem Universitati et Communi Montis Sancti Petri de duobus ducatis et sex Anconitanarum occasione prout in dicta quietatione factum sub anno Domini 1384 – rogato Vanne Ser Cischi –
2010 CASTRUM MONTIS S.ti PETRI ultra TENNAM Literae Priorum ac Communis Terrae Montis Sancti Petri de Alleiis directae Domino Gaspare Ser Vannis Civi Firmano pro Semestre ad Podestariam dictae Terrae electum etc& –
2011 JURA MONTIS SANCTI PETRI de ALLEIIS Literae Ill.mi et Reverendissimi Domini Alexandri Caldinalis Caesarini directae Magnificis Dominis Prioribus Firmi in quibus eisdem exponit ut transmittant mandatum Procurae in personam Domini Felicis circa Factum Montis S. Petri de Alleiis –
2012 MONTIS S. PETRI DE ALLEIIS Instrumentum quarumdam propositarum factarum super petitionibus, et precibus porrectis pro parte Communis et hominum Montis Sancti Petri ultra Tennam tempore Prioratus Colai Iacobuctij et Sociorum sub anno Domini 1355 – rogato Ser Dominico Stephani –
2013 MONTIS SANCTI PETRI DE ALLEIS Instrumentum promisionis et iuramenti facti per homines Castri Montis Sancti Petri ultra Tennam de parendo mandatis Domini Rauli de Mazzolenis de Cesena Potestatis Firmi et suorum in officio successorum et observandum perpetuam Cittadiniam Civitatis Firmi etc& Sub anno Domini 1293 – rogato Andrea Philippo Notario –
2014 MONTIS S.ti PETRI de ALLEIIS Bulla Pauli Papae Secundi absolutionis a censuris, et aliis poenis concessa Universitati et Civibus Civitatis Firmanae ex quo Castrum Montis Sancti Petri de Alleiis violenter diruperunt ac res et bona hominum eiusdem Castri depraedarunt etc& Sub anno Domini 1469 – Pontificatus anno V.to –
2015 CASTRUM MONTIS S.ti PETRI DE ALLEIS Instrumentum renovationis unius stari terrae sive horti usque in tertiam generationem masculinam finitam factum per Dominum Berardum Rectorem Ecclesiae Sancti Petri de Marano Maroto habitatori Castri Montis Sancti Petri sub anno Domini 1302 – rogato Francisco Montis –
2016 JURA CASTRI MONTIS S.ti PETRI ultra TENNAM Instrumentum mandati Civitatis Firmi in personam Vagnoctij Nicoluctij ad recipiendum Commune et homines Montis Sancti Petri ultra Tennam sub obedientia et submissione Civitatis cum nonnullis Capitulis inibi espressis et inter alia circa modum et quantitatem solvendi affictum censum sive talliam etc& – de anno 1380 – manu Ser Cicchi quondam Nicoluctij de Firmo –
2017 MONTIS SANCTI PETRI ultra TENNAM Concessiones, et Decreta facta per Magnificum Commune Firmi intuitu Reverendissimi Domini Iulij de Soderinis Marchiae Gubernatoris exititiis Montis Sancti Petri de Alleis Comitatus Firmi –
2018 JURA MONTIS SANCTI PETRI ultra TENNAM Literae Reverendissimi Domini B. Tempij Vicelegati directae Magnificis Dominis Prioribus Firmi in quibus eisdem exponit ut Domino Marcello Familiari Reverendissimi Domini Legati ac earumdem Literarum latori consignent possessionem Castri Montis Sancti Petri de Alleiis et hoc etiam vigore Litterar& Reverendissimi Domini Caesarini prout latius in eis. Sub Data Macereti 9 Aprilis 1537 –
2019 MONTIS SANCTI PETRI ultra TENNAM Instrumentum quietationis 1200 florenorum factum per Antonium Colai et Socium Sindicos Communis Castri Montis Sancti Petri de Alleiis Domino Gentili de Nobilibus de Firmo Procuratori et nomine dicti Communis Sub anno Domini 1491 – rogato Francisco Zanzio de Cingulo –
2020 MONTIS SANCT PETRI ultra TENNAM Literae Domini Fulvij Morroni directae Magnificis Dominis Prioribus Civitatis Firmi, in quibus eisdem significat ut nomine dicti Communis nandatum procurae in eius personam faciant ex causa Facti Montis Sancti Petri de Alleiis et hoc de ordine et Commissione Reverendissimi Domini Caesarini ac alia prout in eis. Sub Data Romae 21- Ianuarij 1537 –
2021 JURA MONTIS SANCTI PETRI de ALLEIS Literae patentes admissionis ad jura et defensionis a quadam sententia in contumacia contra Universitatem et Commune Firmi ad favorem Castri Montis Sancti Petri lata per Dominum Iohannem Auditorem Domini Francisci Sfortiae Vicecomitis videlicet quod dictum Castrum minime teneatur solvere ratam sex millium Ducatorum impositorum Civitati Firmanae eiusve Districtui concessae Universitati et Communi Firmi per praefatum Dominum Franciscum Sfortiam Vicecomite – Sub anno Domini 1443 –
2022 MONTIS SANCTI PETRI etc& Quietatio hic inde facta inter Universitatem et Commune Montis Sancti Petri ultra Tennam ex una et Universitatem Commune et homines Civitatis Firmanae ex altera causis et rationibus prout in ea rogato Andrea Magistri Matthei –
2023 MONTIS SANCTI PETRI etc& Instrumentum mandati procurae factum in personam Vagnoctij de Monte Sancti Petri per Cicchum et Mattheuccium filios et haeredes quondam Andreae Amici de Lutherisco Notarij ad exigendum etc& sub anno Domini 1370 – rogato Gentile –
2024 MONTIS SANCTI PETRI etc& Literae Reverendissimi Domini Cardinalis Caesarini directae Prioribus Populi Civitatis Firmi, in quibus eisdem narrat et mandat ut exhibitori praesentium Castrum Montis Sancti Petri una cum Arce ex commissione Sanctissimi Domini Nostri consignet absque praeiudicio Iurium Civitatis. Sub Data Romae undecima Aprilis 1537 –
2025 MONTIS SANCTI PETRI etc& Capitula pro parte Universitatis, et hominum Civitatis Firmi facta super facto Castri Montis Sancti Petri de Alleis etc& –
2026 1294 JURA MONTIS SANCTI PETRI ultra TENNAM Instrumentum attestationum et depositionum factarum per Magistrum Iohannem Iacobi et Magistrum Andream Philippi de Castro Montis Sancti Petri ad instantiam MagistriCarbonis de dicto Castro coram Domino Simone Potestate dicti Castri super admissione eius Privilegij notariatus tempore distructionis Castri praedicti per Firmanos. Sub anno Domini 1294 – rogato Deutaleve Roggerij –
2027 JURA MONTIS SANCTI PETRI ultra TENNAM Breve Sanctissimi Domini Nostri Pauli Papae Tertij restitutionis seu dationis Castri Montis Sancti Petri de Alleiis Communi et Civitati Firmanae ex causis prout in eo sub anno Domini1535-
2028 MONTIS SANCTI PETRI etc& Instrumentum sumptus mandati procurae factum per Reverendos Cannonicos Lateranensis Ecclesiae in personam fratris Gentilischi de Firmo Ordinis Minorum ad recuperandum nomine dictae Ecclesiae terras et possessiones et jura quecunque spectantes et pertinentes ad Ecclesiam Sancti Petri de Castro Sancti Petri de Alleis Cappellani Monasterij Sancti Petri de Ferentillo ac alia prout latius in dicto sumptu rogato de principali mandato Iohanne Cossa, de sumptu vero Monte Iacobi de Firmo –
2029 MONTIS SANCTI PETRI Instrumentum concessionis Ecclesiae Sancti Petri in Castro Montis Sancti Petri ultra Tennam factum per venerabilem Nicolaum Abbatem et Sindicum Monasterij Sancti Petri de Ferentillo Spoletanae Dioecesis Domino Iohanni Priori Sancti Salvatoris de Firmo nomine et Vice Communis Firmi recipienti etc& Sub anno Domini 1266 – rogato Petro Petri –
2030 JURA MONTIS SANCTI PETRI ultra TENNAM Copia privilegij promissionis Ecclesiae Sancti Petri de Castro Montis Sancti Petri factae Domino Berardo Magistri Iohannis de dicto Castro Montis Sancti Petri per Capitulum Sacrosanctae Lauteranensis Ecclesiae Sub anno Domini 1307 –
2031 CASTRUM MONTIS SANCTI PETRI Instrumentum absolutionis excommunicationis intedicti latum contra Universitatem Commune et homines Montis Sancti Petri occasione jurium et bonorum Sacrosanctae Lateranensis Ecclesiae factum a Fratre Gentilisco pro Abbate Monasterij Sanctae Sabbae et Abbate Monasterij Sancti Georgij de Urbe bonorum et jurium Lateranensis Ecclesiae Conservatoribus Delegato et hoc ad instantiam Thomae Albertuctij de dicto Castro Procuratoris Universitatis et hominum eiusdem Castri etc& Sub anno Domini 1311 – rogato Monte Iacobi de Firmo –
2032 MONTIS SANCTI PETRI Privilegium seu collatio Ecclesiae Sancti Petri de Marario de Castro Montis Sancti Petri Firmanae Dioecesis factum Domino Berardo Magistri Iohannis de Monte Sancti Petri per Dominum Sinibaldum Abbatem Monasterij Sancti Petri de Ferentillo sub anno Domini 1288 –
2033 CASTRUM MONTIS SANCTI PETRI Instrumentum declarationis, sive sententiae latae, et factae per Reverendissimos Dominos Episcopum Recanatensem Commissarios Apostolicos inter Universitatem Commune et homines Montis Santi Petri de Alleijs, et Civitatem Firmanam super refectione damnorum per homines dictae Civitatis eidem Universitati, et hominibus communiter et particulariter illatorum una cum Breve directo dictis Reverendissimis Episcopis per Paulum Papam 2.um tenoris prout in eis. Sub anno Domini 1466 – rogato Gregorio Nicolai de Spoleto –
2034 CASTRI MONTIS SANCTI PETRI ultra TENNAM Bulla Innocentij Papae Quarti directa Gerardo Cossadoche Marchiae Anconitanae Rectori ut Reverendissimum Firmanum Episcopum in possessionem Castrorum suorum et specialiter Montis Sancti Petri immittat. Sub Data Assisij 8 Cal. Iulij Pontificatus suis anno Undecimo –
2035 MONTIS SANCTI PETRI Literae patentes, sive Fides quietationis, et receptionis factae per Dominum Iohannem Sanctissimi Domini Nostri Papae Camerarium Universitati hominibus et Communis Montis Sancti Petri de Libris 35 Ravennatensibus Reverendae Camerae debitis quolibet anno occasione census pro immutitatibus et libertate concessa eidem Universitati de eligendo Potestatem ad ipsorum regimen exercendum prout latius in eis. Sub data Laterani anno Domini 1302 – Pontificatus Bonifatij Papae Octavi anno septimo –
2036 MONTIS SANCTI PETRI Privilegium licentiae concessae Universitati et hominibus Firmanae Civitatis per Reverendum Antonium tituli Sanctorum Quatuor Coronatorum Presbiterum Cardinalem auctoritate sibi a Sanctissimo Domino Nostro Paulo Papa Tertio vivae vocis oracolo concessa ut possint demoliri Ecclesiam et domos Sancti Petri Ordinis Fratrum Munorum Conventualium in eisque Arcem erigere et in alio loco dicti Castri decenti et congruo Ecclesiam et domum pro Fratribus eiusdem Ordinis etc& Pontificatus Pauli Papae Tertij anno Secundo –
2037 MONTIS SANCTI PETRI DE ALLEIIS Bulla motus proprij Sanctissimi Domini Nostri Pauli Papae Tertij restitutione Castris Montis Sancti Petri de Alleiis Universitati et Communi Firmi pro duodecim millibus Ducatis auri etc& sub anno Domini 1535 – Pontificatus anno primo –
2038 JURA MONTIS SANCTI PETRI ultra TENNAM Copia quarumdam pactorum capitulorum conventionum et promissionum factorum et initarum inter Magnificum Commune Firmi et Commune Montis Sancti Petri factarum sub anno Domini 1380 – rogato Ser Cischo quondam Nicolictij de Firmo –
2039 MONTIS SANCTI PETRI Breve santissimi Domini Inocentij Papae Octavi directum Prioribus et Communitati Firmi, quo eis praecipit ut solvant universitati et hominibus Terrae Montis Sancti Petri de Alleiis 355 florenis de residuo 5500 florenorum pro damnis eisdem de Monti Sancti Petri per Firmanos illatis iuxta conditionem per Firmanos desuper latam etc& Data Romae 3 Aprilis anno Domini 1489 –
2040 MONTIS SANCTI PETRI Breve Sanctissimi Domini Nostri Nicolai Papae Quinti dilationis duorum annorum concessa Universitati et Communi Montis Sancti Petri de Alleis ad solvendum debitum Creditoribus dummodo quartam partem debiti quolibet semestre Creditoribus solvant etc& sub Anno Domini 1447 –
2041 MONTIS SANCTI PETRI Breve Innocentij Papae 8.i directum Prioribus et Communi Firmi quo eis praecipit ut visis praesentibus ab obsidione Castri Montis Sancti Petri de Alleiis desistant etc& Data Romae 29 Augusti 1484 –
2042 MONTIS SANCTI PETRI Breve Pauli Papae 2.di directum Prioribus et Communi Firmano quo eis remittit omnes excessus commissos contra homines Montis Sancti Petri de Alleiis monetque eos ut Edictum faciant sive Statutum sub gravissimis poenis se circa factum grani aut eorum Concives non intromissuros in praeiuditium Camerae Apostolicae etc& Datum 9 Iulij 1469 –
2043 JURA MONTIS SANCTI PETRI ultra TENNAM Sumptus cuiusdam instrumenti submissionis jiurisdictionis et subiectionis Priorum Communis Firmi fact per Franciscum Domini Rainaldi Scindicum et procuratorem Communis, et hominum Montis Sancti Petri Domino Rauli de Mazzolenis de Cesena Potestati Firmi ac aliis in eo descriptis recipientibus una cum acceptatione et promissione respective per dictos Iudices eiudem Scindico factae prout latius in dicto sumptu rogato Fratuccio Magistri Petri sub anno Domini 1293 –
2044 MONTIS SANCTI PETRI ultra TENNAM Privilegium seu commissio facta per Reverendissimum Dominum Anglicum Episcopum Albanensem et pro S. R. E. in Italia Vicarium Generalem Reverendissimo Domino Petro Oxomensi Episcopo in Marchia Anconitana eius Locumtenenti ad instantiam Communis et hominum Civitatis Firmanae super spoliatione de Castro Montis Sancti Petri ultra Tennam eius fact& per Commune et homines eiusdem Castri et vocatis vocandis super dicta spoliatione decernat. Sub anno Domini 1370. Pontificatus Urbani Papae Quinti anno nono –
2045 MONTIS SANCTI PETRI etc& Commissio causae tam appellationis quam negotij principalis quam Universitas et Commune Firmi habent cum Universitate et Commune Sancti Petri ultra Tennam renuentibus Collectas et alia onera Communi dictae Civitatis solvere et contribuire facta per Reverendissimum Dominum Anglicum Albanensem Episcopum Reverendo Domino Alphonso de Tholeto Decretorum Doctori et Auditori suo etc& prout in ea –
2046 MONTIS SANCTI PETRI Privilegium Collationis Ecclesiae Sancti Petri de Castro Montis Sancti Petri factum in personam Domini Berardi Magistri Iohannis de dicto Castro per Capitulum Sacrosanctae Lauteranensis Ecclesiae Sub anno Domini 1307-
2047 JURA MONTIS SANCTI PETRI ultra TENNAM Sumptus cuiusdam instrumenti facti per homines Sancti Petri de Alleis de jurando et promittendo Domini Rauli de Maczolenis Potestati Civitatis Firmanae nomine dictae Civitatis perpetuam Cittadiniam secundum pacta et promissiones hinc inde factumsub anno Domini 1293 –
2048 MONTIS SANCTI PETRI etc& Receputum Ducatorum mille factum per Petrum Depositarium Communis Montis Sancti Petri de Alleis ex causa prout in eo de anno Domini 1467 –
2049 MONTIS SANCTI PETRI etc& Instrumentum renunciationis Potestariae factum per Dominum Berardum de Monte Rubiano Potestatem Castri Montis Sancti Petri Universitati et hominibus dicti Castri una cum electione novi Potestatis, videlicet Magistri Iacobi Carbonis de dicto Castro facta per 18 homines electos a Concilio et Parlamento hominum dicti Castri cum salario septuagunta librarum sub anno Domini 1293 – rogato Deutaleve Roggerij Notario –
2050 MONTIS SANCTI PETRI etc& Sumpus cuiusdam instrumenti cessionis seu venditionis juris, et iurisdictionis Castri Montis Sancti Petri eiusve Territorij factae per Dominum Berardum Praepositum Ecclesiae Sancti Petri de Mariano de eodem Castro Rectorem ac etiam nomine et Vice Capituli Conventus Monasterij Sancti Petri de Ferentillo ac Capituli Sacrosanctae Lateranensis Ecclesiae de Urbe Montanello Egidij Priori et Scindico Communis Firmi pretio 200 librarum Ravennatensium sub anno Domini 1310 – rogato Rodaldo Ufreductij –
2051 MONTIS SANCTI PETRI Informatio seu memoria Iurium, quae Commune Firmi habet super Castro Montis Sancti Petri ultra Tennam et terra Montis Fortini etc& –
2052 JURA CASTRI MONTIS SANCTI PETRI ultra TENNAM Instrumentum mandati procurae factae per Universitatem Commune et homines Castri Montis Sancti Petri in personam Fidericij Simonicto de dicta Terra ad comparendum nomine et vice eorumdem coram Domino Blasio de Belvisso Rectore Marchiae Anconitanae pro S. R. E. et ad parendum Mandatis eiusdem nec non nominibus quibus supra promittendum et obligandum quod Commune et homines Montis Sancti Petri Civitati Firmanae facient nec non ad alia prout in eo sub anno Domini 1358 – rogato Dominico Andreae de Spoleto.
2053 MONTIS SANCTI PETRI etc& Sumptus Instrumenti mandati procurae factae per Iacobum Carbonis de Montis Sancti Petri cum consensu totius Concilij in personam Francisci Rainaldi Domini Scambij ad nomine dicti Communis et hominum se praesentandum Civitati Firmanae ac eius Potestati et promittendum homines de dicto Castro Montis Sancti Petri futuros perpetuo Cives Firmanos et se submissuros iurisdictioni et protectioni eiusdem Civitatis etc&, prout in eo sub anno Domini 1293 – rogato Deutaleve Roggerij, de sumptu vero Nicolao Matthei –
2054 Anno 1380 JURA CASTRI MONTIS SANCTI PETRI ultra TENNAM Instrumentum promissionis factae per Vagnoctium Nicoluctij de Civitate Firmi Scindicus Communis Firmi cum praesentia et consensu Dominorum Priorum Civitatis et Consilij, Pasquali Matthei Scindico Castri Montis Sancti Petri de mantenendo et feliciter gubernando Castrum Montis Sancti Petri homines et habitatores ipsius ac eos tractare et reputare tamquam veros filios dictae Civitatis etc& prout in eo latius sub anno Domini 1380 – rogato Ciccho Nicoluctij de Firmo –
2055 MONTIS SANCTI PETRI Instrumentum promisionis et iuramenti facti per homines Castri Montis Sancti Petri ultra Tennam de servando perpetuam Cittadiniam Civitatis et parendo mandatis Domini Potestatis et Priorum secundum formam pactorum et capitulorum factorum inter dicto Commune Montis Sancti Petri et Commune Civitatis Firmi etc& Sub anno Domini 1293 – rogato Rainaldo Gentilis –
2056 MONTIS SANCTI PETRI etc& Instrumentum transactionis et concordiae initae et factae inter homines et Commune Montis Castri Sancti Petri ultra Tennam et Pasqualem Matthei Scindicum dicti Castri ex altera cum pactis capitulis conventionibus, promissionibus et recognitionibus prout in eo latius sub anno Domini 1380 – rogato Cola Matteutij de Sancto Elpidio ad Mare –
2057 MONTIS SANCTI PETRI Instrumentum Sumptus cuiusdam Commissionis Iurium, privilegiorum et bonorum omnium Sacrosanctae Lateranensis Ecclesiae factum per Reverendum Priorem Fratrem Abbatem Iohannem Monasterij Sanctae Sabae de Urbe Ecclesiae Lateranensis Iudicem delegatum in personam Reverendi Patris Fratris Gentilischi de Firmo Ordinis Minorum de Observantia ut relaxet vel ad tempus suspendat interdictum contra Communitatem dicti Castri Montis Sancti Petri promulgatum ob invasionem Ecclesiae Sancti Petri de eodem Castro eiusve jurium occupationem etc&. Sub anno Domini 1311 – rogato de sumptu Monte Iacobi de Firmo Notario –
2058 MONTIS SANCTI PETRI etc& Compendium seu Memoria nonnullorum Instrumentorum et iurium, quae Commune Firmi habet in Castro Montis Sancti Petri eiusque Iuribus et Ecclesia –
2059 IURA CASTRI MONTIS SANCTI PETRI ultra TENNAM Copia cuiusdam Instrumenti Compromissi facti per Ser Antonium Ser Luciani Scindicum Communis Firmi nomine dicti Communis ex una,c et ex alia per Ser Franciscum Marini Ser Antonij de Monte Sancti Petri de Alleiis nomine dicti Communis super differentia et condemnatione occasione damnorum per ipsos Firmanos eisdem de dicto Castro illatorum in personam Reverendissimi in Christo Patris Domini Raphaelis tituli Sancti Georgij ad velum aureum Cardinalis Riarij Sanctissimi Domini Nostri Papae Camerarij,cum sententia per eundem Dominum judice et Arbitratorem occasione praemissorum damnorum lata in florenis 2700 contra Firmanos solvendis sub termine et dilationibus prout in ea factum Sub anno Domini 1489- etc& –
2060 MONTIS SANCTI PETRI Instrumentum quietationis Ducatorum quatuor et Anconitanorum 12 factum per Dominum Antonium Canonicum Anagini Provinciae Marchiae Thesaurarium Generalem Angelo Bernardi de Firmo nomine Communis Castri Montis Sancti Petri ultra Tennam Firmanae Dioecesis pro affictu duorum annorum causa et occasione prout in eo annis Domini 1380 et 1381 rogato Vannuctio Iacobi de Monte Alto –
2061 MONTIS SANCTI PETRI Transumptum mandati Congregationis, et Capituli Sacrosanctae Lateranensis Ecclesiae in personam Fratris Gentilischi de Firmo Ordinis Minorum ad repetendum et recuperandum nomine dictae Ecclesiae terras possessiones et alia bona Monasterij Sancti Petri de Ferentillo et Ecclesiae Sancti Petri de Castro Monte Sancti Petri Firmanae Dioecesis sub anno Domini 1310 manu Ser Ioanne Cossae Sanctae Romanae Prefecturae Notarij transumptatum manu Magistri Iacobi de Firmo de anno Domini 1311 –
2062 JURA CASTRI MONTIS SANCTI PETRI ultra TENNAM Instrumentum procurationis factae per Commune et homines Civitatis Firmi in personam Domini Matthei Clerici Praebendati et Marci Iohannis de Firmo ad dicti Communis nomine et pro eo ad Communi, et hominibus Montis Sancti Petri et a Francisco Domini Rainaldi Sindicum eiusdem recipienti confessionem, et promissionem, quod ipse Sindicus nomine dicti Communis Montis Sancti Petri et ipse Commune et homines confitebuntur et asserent subesse Iurisdictioni Communis Firmi et subiectos esse fore ut alij Cives etc&. Sub anno Domini 1293 – rogato Fratuccio Magistri Petri –
2063 MONTIS SANCTI PETRI etc& Sumptus cuiusdam Brevis, seu commissionis causae obtentae pro parte et ad instantiam Universitatis et Communis Castri Montis Sancti Petri ultra Tennam a Sanctissimo Domino Urbano Pontifice directi R.mo Episcopo Albanensi S. R. E. in Italia Vicario Generali ex causis et rationibus prout in eo sub anno Pontificatus eiusdem Urbani Papae Quinti –anno sexto rogato Iuliano Coluctij –
2064 MONTIS SANCTI PETRI etc& Instrumentum procurationis factae per Commune, et homines Montis Sancti Petri in personam Nicolai Petri de eodem ad dicti Communis nomine jurandum Cittadiniam perpetuam Communi Firmi, et alia faciendum etc& Sub anno Domini 1293 – rogato Deutaleve Notario –
2065 MONTIS SANCTI PETRI etc& Instrumentum juramenti omnium hominum Montis Sancti Petri qui jurarunt, et promiserunt Cittadiniam perpetuam Civitati Firmi secundum formam promissionum, et pactorum factorum hactenus inter Commune Firmi, et Universitatem Montis Sancti Petri Sub anno Domini 1293 – rogato Iacobo Carbonis –
2066 JURA CASTRI MONTIS S. PETRI ultra TENNAM Literae patentes electionis factae per Commune, et homines Sancti Petri trasmissae Domino Gaspari Ser Vannis Civi Firmano Potestati electo etc& sub die 10 Ianuarij 1440 –
2067 MONTIS SANCTI PETRI etc& Copia Litterarum Sanctissimi Domini Nostri Calisti Papae III directae Alexandro Episcopo Aquilano Marchiae Thesaurario ei committendo ut Communitatem et homines Firmanos compellat ad reficiendum et restaurandum infra certum terminum in instrumento prefixum Castrum Montis Sancti PetrideAlleijs per ipsam Communitatem eiusque homines dirutum etc& prout in eis su anno Domini 1455.
2068 MONTIS S. PETRI etc& Instrumentum sumptus cuiusdam mandati procurae factum per Reverendos Canonicos Lateranensis Ecclesiae in personam Fratris Gentilischi de Firmo ad nomine dictae Lateranensis Ecclesiae recuperandum a quibuscunque personis retinentibus possessiones ac alia bona ad Monasterium Sancti Petri de Ferentillo et Ecclesiam Sancti Petri Montis Sancti Petri spectantia et generaliter ad alia prout in eo de anno Domini 1310 –
2069 MONTIS SANCTI PETRI etc& Sumptus cuiusdan Instrumenti acceptionis possessionis Montis Sancti Petri de Alleiis per Magnificum Commune Firmi, una cum Breve concessionis, et donationis eiusdem Castri per Sanctissimun Dominum Nostrun Paulum Papam 3.um eidem Communi Firmi factae, ac commissione de immettendo in corporalem possessionem Firmanos directi Reverendissimo Domino Gregorio Magalotto Episcopo Clusin Provincia Marchiae Gubernatori et Commissario prout latius in dictis Instrumento Breve et commissione rogato de instrumento Virgilio de Donatis – De sumptu vero rogato Marco Antonio Dominici de Firmo sub anno Domini 1536 –
2070 JURA CASTRI MONTIS S. PETRI ultra TENNAM Instrumentum venditionis et cessionis omnium jurium factum per Dominum Berardum Praepositum et Rectorem Ecclesiae Sancti Petri de Mariano de Castro Montis Sancti Petri ex auctoritate sibi concessa tam nomine dictae Ecclesiae ab Abbate Capitulo et Conventu Monasterij Sancti Petri de Ferentillo, quam etiam a Capitulo Lateranensis Ecclesiae de Urbe quae habet in Iurisdictione et occasione iurisdictionis dicti Castri Montis Sancti Petri ac in Podio Ripis Fossis etc& Montanello Egidij Priori et Scindico Communis Firmi et hoc pretio 200 librarum factum sub anno Domini 1310 – rogato Rodaldo Eufreductij –
2071 MONTIS SANCTI PETRI etc& Instrumentum Mandati Montis Sancti Petri ultra Tennam in personam Iacobi Petri Thomae Damiani ad comparendum coram Rectore Provinciae, et jurandum fidelitatem S. R. E. etc& De anno Domini 1433 – tempore Eugenij Papae IIII manu Ser Vannis Tholomei de dicta Terra –
2072 MONTIS SANCTI PETRI Instrumentum mandati procurae factum per Magistrum Iacobum Carbonis de Montis Sancti Petri dicti Castri et Communis Rectorem cum consensu hominum et totius Concilij ac Parlamenti ut de ipsa electione in praedictis Concilio et Parlamento per decem, et octo homines ad hoc tantum electos factum constat per Ser Deutaleve Roggerij Notarium in personam Francisci Rainaldi Domini Sgambij de dicto Castro ad se praesentandum nomine et vice dicti Communis et hominum Sancti Petri coram Magnifico Viris Domino Raule de Mazzolenis de Cesena Potestate Firmi et Domino Saraceno Domini Henrici de Morlupo Capitaneo populi dictae Civitatis ad promittendum nominibus quibus supra quod omnes homines Montis Sancti Petri erunt perpetuo Cives Firmani et reassument Cittadiniam etc&, et nonnulla alia promittendum etc& sub anno Domini 1293 – rogato Deutaleve Notario –
2073 JURA CASTRI MONTIS SANCTI PETRI ultra TENNAM Instrumentum sumptus pactorum, et conventionum factum, et initum inter Universitatem Commune, et homines Sancti Petri et Universitatem Commune et homines Civitatis Firmanae tenoris et continentiarum prout in eo. Sub anno Domini 1269 – rogato Iacobo Notario – de sumptu vero huismodi Giberto Nicolai –
2074 MONTIS SANCTI PETRI etc& Instrumentum mandati procurae factum per Commune et homines Montis Sancti Petri in personam Friderici Simonicti ad comparendum nomine dicti Communi coram Magnifico Domino Milite Domino Blasio Fernandi de Belvisso Rectore Marchiae Anconitanae et parendum mandatis Domini Rectoris ac effectualiter exequendum in omnibus et per omnia nec non ad promittendum nomine dicti Communis, seu se obligandum Communis Civitatis Firmanae vel eius Scindico quod Commune et homines Montis Sancti Petri praestabant omnia et singula obsequia realia et personalia Civitati Firmanae et quod eligent singulis sex mensibus Potestatem dictae Terrae unum scilicet ex Civibus Firmanis cum salario etc& prout in eo latissime sub anno Domini 1358 – rogato Puctio Nicolai –
2075 MONTIS SANCTI PETRI Copia cuisdan Brevis Alexandri Papae Sexti directi Legato seu Vice Legato Provinciae Marchiae in quo eidem committit, ut sub poenis in aliis brevibus contentis per ipsum Firmanis imponendis ut ipsi cum egentibus suis Arma deponant et a Castro Montis Sancti Petri eiusve Territorio discedant etc& Sub Data anno Domini 1498 –
2076 MONTIS SANCTI PETRI etc& Copia Litterarum directarum Camerario Sanctissimi Domini Nostri Alexandri Papae Sexti ad favorem Communis Sancti Petri de Alleiis ut restitui faciat undecim homines eiusdem Terrae qui cum animalibus farinam portabant captos per Firmanos prout latius in eis sub anno Domini 1498 –
2077 JURA CASTRI MONTIS SANCTI PETRI ultra TENNAM Literae Reverendissimi Domini Ranaldi Auxitani Episcopi Sanctissimi Domini Nostri Camerarij directae Thesaurario Provinciae seu Ser Nicolae de Sancto Iusto eius Locumtenenti in quibus eisdem committit ut privatae personae nomine ipsius recipiant pro assectu ab Universitate et hominibus Montis Sancti Petri certam pecuniarum summam pro qua Commune et homines Firmi eisdem Exequtorem transmiserint etc& prout in eis et hoc absque praejuditio utriusque partis sub anno Domini 1368 –
2078 MONTIS SANCTI PETRI ultra TENNAM Instrumentum, seu praeceptum factum spectabilibus Viris Domino Ludovico de Eufreductiis Antonio de Pedibus Iohanni de Aceto Iacobo Branchadoro Iohanni Matheutij et Evangelistae Vagnoctij Civibus Firmanis et Oratoribus submittentibus se excusantibus et confitentibus ob excessus diversos commissos contra Commune Montis Sancti Petri in praesentia Domini Nostri Papae Pauli Papae Secundi et S. R. E. Cardinalibus Consistorialiter congretatorum etct& ut sub poena X/m Ducator& de Camera impostorum non audeant molestare, vel alio modo prohibire quod nomine Castri Montis S. Petri non possint libere accedere ad eorum possessiones domos et bona quae habent in Territorio dicti Castri et Civitatis Firmanae etct& Sub anno Domini 1465 – rogato Gerardo Ioannis de Maphaeis –
2079 MONTIS SANCTI PETRI etc& Instrumentum sumptus cuiusdam Instrumenti mandati procurae factum per Commune et homines Montis Sancti Petri in personam Friderici Simonicti ad comparendum coram Domino Blasio Ferrandi de Belvisso etc& , Transumptum manu Antonij Andreuctij de Firmo –
2080 MONTIS SANCTI PETRI etc& Instrumentum mandati procurae factae per Commune et homines Montis Sancti Petri in personam Francisci Rainaldi ad dicti Communis nomine comparendum coram Domino Raule de Mazzolenis Potestate Firmi etc& et promittendum etc&. Vide num.2072 – rogato Deutaleve Rogerij Notario –
2081 JURA CASTRI MONTIS SANCTI PETRI ultra TENNAM Instrumentum submissionis et subiectionis factae per Franciscum Domini Rainaldi Scindicum Communis et hominum Montis Sancti Petri nominibus eorumdem Domino Rauli de Mazzolenis de Cesema Potestati Firmi nomine Communis Firmi promittendo semper secundum formam pactorum antiquorum subesse sub iurisdictione foro et Cittadinia Firmi prout fatentur fuisse ab antiquo etc& prout in eo et versa vice supradictus Dominus Potestas etc& nomine Communis Firmi ipsum Castrum Commune et homines universaliter et singulariter recepit assumpsit et recognovit eos in Cives et promisit dicti Castri homines et habitatores reggere et defendere etc& prout in eo Sub anno Domini 1293 – rogato Fratuccio Magistri Petri –
2082 MONTIS SANCTI PETRI etc& Sumptus quorundam instrumentum factorum per Commune et homines Montis Sancti Petri in personam Iacobi Damiani ad dicti Communis nomine umiliato capite et genibus flexis se praesentandum coram Re.mo Domino Iohanne Episcopo Recanatensi et Maceratensi Provinciae Marchiae Gubernatore et in manibus eiusdem etc& tactis scripturis jurandum veram fidelitatem S. R. E. et Ser Vannes Dominici cum Ser Simone Aciarelli nominibus dicti Castri omnia supradicta fecerunt et promiserunt una cum supradicto Scindico praedicto Reverendissimo et Magnificis Dominis Prioribus Firmi non receptare Iacobum Vannis et per Iohannem fiulium de dicto Castro etc& ac recognoverunt Civitatem Firmi in Matrem et Dominam ipsorum etc& prout latissime in illo factum sub anno Domini 1433 – rogato Ser Vanne Tholomei –
2083 MONTIS SANCTI PETRI etc& Copia instrumenti quarumdam propositarum factarum super petitionibus porrectis pro parte Communis Montis Sancti Petri ultra Tennam, videlicet ut dignarentur Commune et homines Firmi pro sublevandis variis tribulationibus dicti Castri quas passi fuerant propter guerram Castrum praedictum reducere ad 40 Fumantes Divites etc& prout in eo sub anno Domini 1355 – rogato Coluctio Flaschi –
2084 JURA CASTRI MONTIS SANCTI PETRI ultra TENNAM Instrumentum receptionis Communis, et hominum Montis Sancti Petri ad gratiam, et generalem remissionem factum per Reverendissimum Dominum Iohannem Episcopum Recanatensem et Maceratensem Provinciae Marchiae Gubernatorem et per Magnificos Dominos Priores Civitatis Firmi Iacobo Petri Damiani Scindico dicti Communis ex quo declarati fuerant rebelles et proditores S. R. E. ac Communis Civitatis Firmi causa receptationis factae de Iacobo Vannis et Periovanne eius filio pronuntiatis rebellibus etc& ac propter alia commissa contra Statum S. R. E. prout in eo Sub anno Domini 1433 – rogato Iohanne Blasij de Firmo –
2085 MONTIS SANCTI PETRI etc& Preces et petitiones porrectae per Commune et homines Castri Montis Sancti Petri Domino Provinciae Marchiae Gubernatori, videlicet, ut dictum Castrum sit, et esse debeat immediate subiectum S. R. E. et sit liberum et exemptum una cum omnibus hominibus ab omni obligatione seu subjectione quocunque de causa Civitati Firmi ita ut dictum Castrum et Oratores sint omnino separati a dicta Civitate et quod nullo umquam tempore remitti vel subijci possint dictae Civitatis, vel alio Dominio etc& una cum aliis petitionibus quae conditionaliter (prout in illis videre est) fuerunt obtentae sub anno Domini 1444 – rogato Benedicto de Turre.
2086 MONTIS SANCTI PETRI etc& Instrumentum depositi facti per Ioannem de Cavedanis, et Palmerium Domini Falconis Sindicos Communi Firmi in manibus Maijnecti Rainaldi et Framberti Piuvanelli de Florentia Mercatorum Domini Papae de mandato Domini Angeli de Vezzosis Domini Papae Camerarij de summa 14/m librarum Ravennatensium occasione injuriarum et excessuum ac offensarum factarum per Commune Civitis Firmi Provinciae Marchiae Rectori et hominibus Montis Sancti Petri de anno Domini 1278 – rogato Paulo de Reate Notario Camerae Apostolicae –
2087 JURA CASTRI MONTIS SANCTI PETRI ultra TENNAM Leterae Guilielmi Cardinalis in Italia pro S. R. E. Vicarij Generalis directae Reverendissimo Domino Petro Episcopo Conchensi Provinciae Marchiae Rectori mandantis quatenus causam sibi ex commissione Apostolica commissam inter Civitatis Firmi, et Castrum Montis Sancti Petri pro restituzione ipsius Castri expediat& etc& Sub Data 4 Non. Iunij Pontificatus Gregori XI – anno 5° –
2088 MONTIS S. PETRI ultra TENNAM Mandatum Montis Sancti Petri in personam Pasqualis Matthei Rainaldi Carbonis ad jurandam fidelitatem Civitati Firmi et eam recognoscendam in Dominam cum capitulis in eo exspressis et confirmatione pactorum et conventionum dicto Castro per Commune Civitatis praedictae concessum prout patet manu Ser Dominici Stephani Iohannis Gualterij de Firmo Cancellarij Civitatis de anno Domini 1380 – manu Ser Oddi Gerardi Bondini de Monte Sancti Petri –
2089 MONTIS SANCTI PETRI Instrumentum mandati procurae Civitatis Firmi in personam Domini Matthei Praebendati Ecclesiae Sancti Matthei de Firmo ad recipiendum homines Castri Montis Sancti Petri sub jurisdictione Civitatis cum nonnullis promissionibus, et Franciscum Domini Rainaldi eorum Sxcindicum de anno Domini 1293 – manu Ser Fratucci Magistri Petri. Transumptum manu Iacobi Ser Georgij, et aliorum –
2090 MONTIS SANCTI PETRI etc& Copia cuiusdam privilegij Girardi Episcopi Firmani concessi Potestati et Communi Firmano super jurisdictione, et Dominio in temporalibus Castri Montis Sancti Petri. Sub Data Firmi de anno Domini 1250 – publicatum manu Ser Antonis Corradi de Appignano de anno Domini 1368 – tempore Urbani Papae V.ti –
2091 JURA CASTRI MONTIS SANCTI PETRI ultra TENNAM Mandatum Civitatis Firmi in personam Magistri Sanctis de Flocchis ad comparendum in causa Montis Santi Petri de Alleis, vel cum Fisco Camerae Apostolicae, quam habet, seu habere sperat coram quocunque Commissario vel iudice Delegato etct& sub anno Domini 1464 – rogato Procuctio de Rictiis de Firmo –
2092 MONTIS SANCTI PETRI etc& Instrumenta numero tria quorum primum est licentiae factae per Fratrem Pacem de Callio Ministrum Provincialem Fratrum Minorum Provinciae Marchiae ad instantiam Francisci Thomassini, et Nicolucti Iohannis Calvicti pro Commune Firmi, et Commune Santi Petri Scindicorum concessae Fratri Gentilischo de Firmo dicti Ordinis exercendi Scindacatus pro Canonicis et Capitulo Sacrosanctae Lateranensis Ecclesiae etc& prout in eo sub anno Domini 1311 etc& Alterum vero procurae factum per Fratrem Gentiliscum in personam Domini Percivallis Iohannis Ugolini de Firmo ad inducendum Dominum Nicolictum Iohannis Calvitti Scindicum Firmi vel alium nomine eiusdem in corporalem possessionem seu quasi de iurisdictione Castri Montis Sancti Petri prout in eo etc& sub eidem die mense et anno. Tertium vero immissionis in possessionem supradictorum factum per supradictum Percivallem Nicolicto Iohannis Calvitti nomine quo supra etc& sub eisdem anno mense die vero 12 Ianuarij, rogato de omnibus tribus Domino Monte Iacobi de Firmo Notario –
2093 MONTIS SANCTI PETRI de ALLIJS Supplicatio facta pro parte Civitatis Firmi Reverendissimo Domino Auditori Camerae in qua ultra alia eidem exponit ut ad petitionem Communis Montis Sancti Petri de aliquas Litteras ipsi Communi non concedat in praejuditium Communjs Firmi super appellatione interposta per Sindicum Communis Firmi a brevitate termini dati per Commissarium ad probandum de juribus quae Communi Firmi habebat in dicto Castro una cum pronuncia eiusdem Reverendissimi nimirum quod quaestio decidatur in Curia ubi pendet –
2094 JURA CASTRI MONTIS S. PETRI ultra TENNAM Copia cuiusdam Licentiae datae erigendi et costruendi Ecclesiam, sive Oratorium Sancti Petri de Castro Montis Sancti Petri de Alleis in loco magis apto per Reverendissimum Dominum Albericum Firmanum Episcopum Domino Berardo MagistriIohannis Cappellano dictae Ecclesiae Sancti Petri Sub anno Domini 1307 – etc& –
2095 MONTIS SANCTI PETRI Instrumentum mandati procurae factae per Universitatem et homines Montis Santi Petri in personam Thomassuctij Deutaleven eorumdem Sindicum ad praesentandum electionem Offitij Potestariae dicti Castri ac etiam officiorum Notariatus e Vicariatus illis personis quas Scindicus duxerit ad hoc eligendus et Prioribus Firmi dictas Personas assignandu et quod Priores Firmi faciant nomina dictorum electorum in una saccula mittere ita ut quorum nomina in ea reperiantur habeantur pro extractis sub anno Domini 1359 – rogato Oddo Gerardi Notario etc& –
2096 MONTIS SANCTI PETRI Tria Instrumenta quorum primum et mandati procurae facti per Dominum Tentolinum Taunerium Potestatem Firmi nomine Communis et Concilij Civitatis Firmi in personam Domini Justiniani Tisilgardi ad dicti Communis nomine recipiendum omnes homines Montis Sancti Petri in Cives Civitatis Firmi etc& Sub anno Domini 1257 – Alterum vero mandati procurae Communis Montis Sancti Petri in personam Gratiae Bruni ad recipiendum promissionem in scriptis a Scindico Communis Firmi cum obligatione omnium bonorum et poena mille marcharum argenti de observandis pactis et conventionibus in eo contentis. Tertium autem promissionis factae per Gratiam Bruni nomine quo supra quod universi et singuli homines Montis Sancti Petri erunt Firmani Cives perpetui et facient ac praestabunt omnia, quae per Cives Civitatis Firmi fiunt excepto quod non velint teneri ad solvendam Fumantium Potestati Firmi cum velint solvere Potestati Castri praedicti etc& sub eisdem anno mense et die rogato de omnibus Gentiliis Bonafidantiae Notario –
2097 JURA CASTRI MONTIS SANCTI PETRI ultra TENNAM Sumptus cuiusdam propositae una cum consultatione super ea facta reperta in Libro Reformationum Castri Montis Sancti Petri sub rogitu Iohannis Notarij tempore Domini Cischi Domini Falci de Firmo Potestatis dicti Castri, facta per Mascharellum Guardianum Fratrum Minorum loci Montis Sancti Petri videlicet quod cum reperiantur multa testamenta et alia Protocholla facta tempore magnae mortalitatis defectiva in solemnitatibus tam loci quam testium e propter non appositionem nominum notariorum in fine Protochollorum placeat deliberare ac reformare in dicto Parlamento quatenus dicta Testamenta et Protocholla possint et debeant debitae executioni demandari et sint valida ac si omnes in eis solemnitates invenirentur Sub anno Domini 1356 –
2098 MONTIS SANCTI PETRI ultra TENNAM Tria instrumenta quorum primum est mandati parocurae factae per Commune Firmi in personam Dominici Lucae de Firmo ad comparendum coram Dominum Blasio Ferrando de Belvisso Rectore Marchiae Anconitanae et recipiendum nomine Communis Firmi coram eo a Scindico Communis Castri Montis Sancti Petri promissionem solennem et inter alia quod praestabunt et facient Civitati Firmi omnia obsequia realia et personalia etc& prout in eo latius sub anno Domini 1358. Alterum vero sub delegationis factae per supradicto Marchiae Anconitanae Rectorem in personam Vagnoctij Berardini de Firmo quod homines dicti Castri possint de auctoritate dicti Vagnoctij pro hac Vice tantum deputati congregare Concilium et alia facere prout in eo. Tertium vero mandati procurae facti per homines Montis Sancti Petri in personam Friderici Simonicti ad ipsorum nominibus coram supradicto Rectore comparendum et mandatis ipsius parendum ac promittendum et obligandum Scindicum Civitatis Firmi praestationem omnium obsequiorum prout in eo sub anno mensi etc& prout supra rogato Dominico Andreae Iulij de Spoleto –
2099 JURA CASTRI MONTIS SANCTI PETRI ultra TENNAM Quietationes diversae factae per Bancherios Civitatis Firmi ho minibus Montis Sancti Petri solvendibus assectum per eos singulis annis debitum etc& prout in eis –
2100 MONTIS SANCTI PETRI Instrumenta diversa, quorum unum Constituionis procurationis factae per Commune Castri Montis Sancti Petri in personam Stabilis Alegrantiae de eodem Castro ad dicti Communis nomine jurandum et observandum praecepta Domini Iacobi Theophili Potestatis Firmi ac ad alia etc& prout in eo sub anno Domini 1272 – rogato Iacobo Rictij – Aliud instrumentum promissionis factae per eumdem Dominum Stabilem Domino Iacobo supradicto de observando eius, et Communis Firmi mandata, ac alia faciendum etc& prout in eo sub anno Domini 1271 – rogato Christiano Notario – Aliud instrumentum ratificationis pactorum factorum inter dictum Commune Firmi et Commune Montis Sancti Petri ac eorum Scindicos tam tempore Domini Berholini quam Domini Laurentij Tepuli Potestatum Firmi, tenoris prout in eis. Sub anno Domini 1269 – rogato Iacobo Notario –
2101 MONTIS SANCTI PETRI Literae in forma Brevis Leonis Papae Decimi direct Reverendissimo Domino Episcopo Justinopolitano Commissario et Prioribus ac Communi Firmi in quibus eisdem mandat et praecipit ut sub poena eius indignationis nonnullos homines comitativos sive incolas aut habitatores Civitatis aut eius Comitatus capi et carcerari ac carceratos poenis condignis puniri faciant ob homicidia depraedationes et alia delicta per eos commissa in terra Santi Petri de Alleiis prout in eis latius – Data Romae anno Domini 1514 –
2102 JURA CASTRI MONTIS SANCTI PETRI ultra TENNAM Breve Alexandri Papae Sexti mandans districte Prioribus et Commune Firmi ut ab obsidione terrae Monti Sancti Petri de Alleiis per eos denuo post inducias facta discedant visis praesentibus sub penis infidelitatis ribellionis privationis omnium privilegiorum et quinquaginta mille Ducatorum auri de Camera Camerae Apostolicae aplicandorum nec non excommunicationis et interdicti latae sententiae etc& et insuper ut Oratores pro componendi controversiis ad eum sine dilatione venire faciant etc&. Sub anno Domini 1498 – Pontificatus anno sexto –
2103 SANCTI PETRI etc& Breve Sixti Papae 4.ti directum Provinciae Marchiae Locumtenenti, qui ei exponit sibi pro parte Marini Puctij et Evangelistae Petri Antonij fuisset expositum quod cum a nonnullis malevolis asserebatur eos fuisse consocios mortis Domini Dominici de Castro Montis Sancti Petri vigore Brevis mandatis Firmanis, ut eosdem Marinum, et Evangelistam caperent et eos Curiae Generalis traderent fuisse ipsorum bonis spoliatos causa non cognita per processum quare ei mandat, ut se de praemissis diligenter informet et si eos innocentes reperirit in suis iuribus et bonis conservet et a nemini molestari permittat. Datum Romae Sub. Anno Domini 1474 –
2104 MONTIS SANCTI PETRI etc& Breve Sixti Papae 4.ti mandantis Prioribus Firmani, ut interfectores quondam Dominici Berardi Presbiteri de Castro Montis Sancti Petri de Alleiis quos in Civitate Firmi eiusque districtu versari intellexit sub indignationis et decem millium Ducatorum auri de Camera penis capiant et capi faciant cum effectu captosque Locumtenenti Provinciae Marchiae consignent arcte custodiendos etc& Sub anno Domini 1474 –
2105 JURA CASTRI MONTIS SANCTI PETRI ultra TENNAM Breve Sixti Papae Quarti monentis denuo Priores et Commune Firmi ut iuxta praedictarum Litterarum continentiam et tenorem interfectores Domini Dominico de Montis Sancti Petri quos impune per Territorium Firmi vagari intellexit capiunt etc& Sub anno Domini 1475 –
2106 MONTIS SANCTI PETRI etc& Literae patentes Scindacatus praestiti per Nobilem Dominum Gasparem Ser Vannis Civem Firmanum in fine sui Offitij Potestariae Montis Sancti Petri ultra Tennam etc& –
2107 MONTIS SANCTI PETRI Responsiones in causa petitionum Firmanorum super rebus Castri Montis S. Petri de Alleis .
2108 MONTIS SANCTI PETRI ultra TENNAM Processus et sententia lata per Magnificum Dominum Franciscum Antonium Lombardum de Trivio Civitatis Firmi eiusque Status Gubernatorem ad favorem Communis Firmi contra Michaelem Fabium et Hortensium de Castro Montis Sancti Petri de Alleiis nimirum eos incidisse in poenas conventionales, scilicet confiscationis omnium bonorum vigore instrumenti obligationis facti de non discendendo nec se absentando a Civitate Firmana seu eius Statu absque licentia Magnificorum Dominorum Priorum Civitatis Firmi cui contravenerunt per discessum et accessum ad Asculanos tamquam hostes etc&, prout in eo sub anno Domini 1536 – rogato Andrea Angelo Mario de Trevio Notario – Vide num. 27-29-30-51-59-89-357-641-654-718-852 –
2109 JURA MONTIS SICCI Extimatio Terreni et domorum devastatorum Montis Sicci facta per homines in ea nominatos sub anno Domini 1242 –rogato Andrea Philippi Notario –
2110 JURA MONTIS SICCI Jnstrumentum assignationis Modoliorum duorum Terrae positorum in Territorio Montis Sicci assignati per Ranaldum et Socios filiis Johannis Baroncelli ex causa prout in eo fuitum sub anno Domini 1243 – rogato Andrea Philippi –
2111 JURA MONTIS SICCI Jnstrumentum assignationis trium modoliorum et noven statarum terrae positorum in Territorio Montis Sicci factum per Dominum Adenulphum Domini Roggerij et Socios hominibus qui miserunt terras in Carbonaria Communis Firmi etc& prout in eo sub anno Domini 1243 – rogato Andrea Philippi Notario –
2112 JURA MONTIS SICCI Instrumenta emptionium jurium et territorij Montis Sicci empti per Gentilem Praepositi Scindicum Communis Firmi nomine dicti Communis a variis et diversis hominibus de Monte Sicco prout latius in dictis jnstrumentis precedente tamen proposita et consulta de vendendo facta in Generali Concilio Montis Sicci – Sub anno Domini 1253 – rogato Corrado Notario de dicto Concilio. De emptionum vero Jnstrumentis Stephano Guilielmi –
2113 JURA MONTIS SICCI Instrumenta venditionum factarum per homines de terris, jurisdictionibus et confinibus Montis Sicci Gentili Praeposito Scindico Communis Firmi nomine Communis Firmi pretio prout in eis sub anno Domini 1254 – rogato Bernardo Domini Benvenuti –
2114 JURA MONTIS SICCI Instrumenta venditionum factarum per diversos homines de terris jurisdictionibus et confinibus Montis Sicci Gentili Praeposito Scindico Communis Firmi nomine dicti Communis pretiis prout in eis sub anno Domini 1254 – rogato Iacobo Mindonie –
2115 MONTIS SICCI Instrumenta venditionum factarum per diversos homines de Terris jurisdictionibus et confinibus Montis Sicci Gentili Praeposito Scindico Communis Firmi pro pretio etc& sub anno Domini 1254 – rogato Bernardo Domini Benvenuti –
2116 MONTIS SICCI Instrumenta venditionum factarum per diversos homines de terris jurisdictionibus et confinibus Montis Sicci Gentili Praeposito Sindico Communis Firmi pro pretiis etc& prout in eis sub anno Domini 1254 – rogato Iacobo Rainaldi –
2117 JURA MONTIS SICCI Instrumenta venditionum factarum per diversos homines etc& eidem Domino Gentili pro pretiis etc& sub anno Domini 1254 – rogato Iacobo Mindonie – Vide num. 227-593 – 669 –
2118 CASTRUM MONTONIS Insrumentum sumptus quorumdam actorum et testium examinatorum ad instantiam Magnifici Communis Firmi super jure quod Commune praedictum habet in Castro et Villa Montonis sub anno Domini 1357 – rogato Bertuctio –
2119 JURA CASTRI MONTIS VIRIDIS Testamentum Nobilis et Egregiae Dominae Risabellae Uxoris Magnifici, et Potentis Viri Mercenarij de Monte Viridi in quo reliquit quanplurima Legata satisfacienda de bonis existentibus in Castro Franca-villae et reliquit 300 libras Monetae pro costruenda Cappella in Ecclesia Fratrum Minorum Sanctae Mariae in Georgio ad quae exequenda reliquit fidos Commissarios Dominam Mitarellam eius filiam et Nobiles Viros Lambertuctium Domini Thebaldi de Monte Lupono et Morronum Iohannuctij de Firmo instituitque haeredem Universalem Dominam Mitarellam eius filiam de anno Domini 1348 – manu Ser Petri Benvenuti de Monte Sanctae Mariae in Georgio –
2120 MONTIS VIRIDIS Copia Testamenti supradicti manu Thomae Firmani Gentilis de Firmo Sub anno Domini 1356 –
2121 MONTIS VIRIDIS Alia Copia supradicti Testamenti facta manu Bartholomei Nerij de Fabriano Sub anno Domini 1356 –
2122 MONTIS VIRIDIS Instrumentum Fidelitatis et Vassallagij factum per Uguctium Adolandi de Castro Malvicini nomine proprio ac nomine et Vice Arculani, et Gentilis eius filiorum ac eius Nepotum Fidesmido et Raynaldo de Monte Viridi ac eorum Fratribus ac cum aliis pactis et submissionibus prout latius in eo sub anno Domini 1200 – rogato Mauritio de Brunforte –
2123 MONTIS VIRIDIS Literae commendatitiae Ludovici 4.ti Romanorum Imperatoris directae Mercenario de Monte Viridi quibus eisdem commendat Magnificum Dominum Comitem de Claramonte rogans ex affectu quatenus per Civitatem Firmi sibi de competente salario provideri faciat. Sub Datum Parmae 24 Novembris Regni sui Imperii annoXV –
2124 JURA CASTRI MONTIS VIRIDIS Quatuor Instrumenta in-simul ligata sumptus cuiusdam promissionis factae per Dominum Fidesmidum de Monte Viridi Domino Raynerio Zeno Civitatis Firmi Potestate nomine et vice dictae Civitatis de observando mandata eiusdem et successorum ac promittendo etiam eidem perpetuam Cittadiniam submittendo se terras suas, possessiones Castra et omnia sua bona Iurisdictioni et Cittadiniae Civitatis praedictae etc& prout latius in eis sub anno Domini 1252, rogato Albertino de Brusegadis. Vide num. 1095 – et 1096 –
2125 MONTIS VIRIDIS Instrumentum Sumptus emptionis facti de una petia terrae laborativae et vineatae sitae in Territorio Montis Viridis iuxta fines in eo appositos, per Dominam Mitarella filiam Domini Mercenarij de Monte Viridi Bacchalario Massi de Molliano pro pretio 500 florenorum auri sub anno Domini 1254 – rogato Philippo Francisci de Fabriano, de sumptu vero Iuliani Coluctij de Monte Sancti Petri –
2126 MONTIS VIRIDIS Inventarium omnium honorum mobilium, et immobilium spectantium ad Dominum Rainalductium de Monte Viridi et Ugolinum filium Domini Fidesmidi etc& Sub anno Domini 1274 rogato Caesario Notario –
2127 MONTIS VIRIDIS Aliud Inventarium honorum eorumdem tenoris eiusdem Sub eodem anno et mense rogato eodem Caesario Notario –
2128 MONTIS VIRIDIS Sumptus Instrumenti quietationis absolutionis liberationis Vassallagij seu subiectionis facti per Rainalductium Rainaldi Domini Rainaldi tam nomine suo quam patris et eius Fratris Francisco Iohannis et Sociis eorumque filiis et descendentibus etc& sub anno Domini 1286 – rogato Iacobo Morici etc& –
2129 JURA CASTRI MONTIS VIRIDIS Sumptus cuiusdam jnstrumenti sponsalium initorum et factorum inter Dominam Risabellam Sorore Nobilium Ioannini et Andreae de Rivellono ex una et Nobilem Virum Dominum Mercenarium Domini Fidesmidi de Monte Viridi, una cum quietatione receptionis Dotis 1700-librarum Ravennatensium et 300 librarum in cuncio seu rebus mobilibus etc& sub anno Domini 1314 – rogato Superantio de Cingulo. De sumptu vero Philippo Francisci de Fabriano –
2130 MONTIS VIRIDIS Sumptus eiusdem Instrumenti supradicti sponsalium sive receptionis dotis etc& sub anno mense et die quibus supra rogitis eisdem Notariis transumptatum manu Antonij Cicchi de Fabriano –
2131 MONTIS VIRIDIS Instrumentum sumptus supradictorum instrumentorum receptionis dotis sub anno Domini 1314 –rogato Superantio supradicto. De sumptu vero Philippo Francisci de Fabriano ut supra –
2132 MONTIS VIRIDIS Sumptus cuiusdam instrumenti quietationis factae per Dominum Vannettam Filiam Bachalarij Domini Fidesmidi de Monte Viridi Mercenario eius Germano pro dot seu occasione dotis, ac pro relicto ipsi mulieri factum per suum patrem etc& Sub anno Domini 1330 – rogato Recuperio Iacobi de sumptu vero Benvenuto Corraductij –
2133 MONTIS VIRIDIS Instrumentum mandati procurare facti per Universitate Commune et nomine Civitatis Firmanae in personam Iacobuctij Firmani de dicta Civitate ad dicti Communis nomine recipiendum in Cives perpetuos Firmi Sindicum et homines et singulares personas Castrorum Montis Viridis et Francavillae quae fuerunt quondam Nobilis Viri Mercenarij de Monte Viridi prout in eo de anno Domini 1340 – rogato Monte Iacobi de Firmo –
2134 JURA CASTRI MONTIS VIRIDIS Instrumentum procurae factae per Commune et homines Montis Viridis in personam Simonicti Philippi de eodem ad dictae Universitari nomine comparendum coram Dominis Prioribus Civitatis Firmanae et petendum libertatem, franchitiam et immunitatem, ac etiam ut Universitatem et homines recipiant in Cives dictae Civitatis et ipsos ac eorum successores perpetuo manuteneant et gubernent etc& –Sub anno Domini 1340 – rogato Francisco Morici de Belmonte –
2135 MONTIS VIRIDIS Copia, sive sumptus cuiusdam comdemnationis factae per Magnificum Dominum Mascium Domini Thomae de Monte Ulmi Civitatis Firmi eiusque status Potestatem contra nonnullos de Castro Montis Viridis pro delictis et excessibus per eosdem factis prout latius in dicta condemnatione. Copiatum sub anno Domini 1340 – per Vannuctium Iohannini Notarium–
2136 MONTIS VIRIDIS Copia sive exemplum cuisdam reformationis factae super petitione una cum consulta per Rubeum Macthiotti super restitutione bonorum quondam Mercenarij Domini Fidesmidi de Monte Viridi Dominae Mittarellae eius filiae per Comune Firmi occupatorum, quae Consulta fuit missa in Concilio Civitatis Firmi ad partitum etc&, et fuit obtenta sub anno Domini 1345 – Exemplata per Angeluctium Matthei etc& –
2137 MONTIS VIRIDIS Alia Copia eiusdem informationis factae in Concilio Generali Civitati Firmanae super petitione supradicta per Dominam Mittarellam filiam etc& prout in ea sub eiusdem anno mense et die transumptatam per Angeluctium Matthei, et alios Notarios etc& –
2138 MONTIS VIRIDIS Instrumentum venditionis factae per Cicchum Simonis olim de Firmo, nunc de Castro Montis Viridis Sasso Aductae de dicto Castro, cuiusdam petiae Terrae in dicto Territorio pro libris 59 bonorum denariorum usualis monetae de anno 1344 – manu Ser Thomae Iohannis Angeli etc& –
2139 MONTIS VIRIDIS Instrumentum locationis bonorum Ecclesiae Sanctae Mariae de Clento ac aliarum Ecclesiarum usque in tertiam generationem masculinam tantum factum per Arnaldum Abbatem Monasterij Farfensis nomine dicti Monasterij Domino Paulo Ugoto de Sancto Angelo in Pontano Comitatus Firmi Cappellano Ecclesiae Sanctae Susannae de Monte Viridi uti Procuratori Dominae Mitarellae Domini Mercenarij de Monte Viridi cum pactis et consitionibus prout in eo sub anno Domini 1353 – rogato Amico Calixti –
2140 MONTIS VIRIDIS Copia instrumenti supradicti locationis omnium bonorum etc& Ecclesiae Sanctae Mariae de Clento et Ecclesiae Sancti Petri de Sorriviano etc& prout in eo –
2141 MONTIS VIRIDIS Instrumentum mandati procurae factae per Dominam Mittarella Domini Mercenarij De Monte Viridi uti Patronam Ecclesiae Sancti Vitalis de dicto loco post electionem factam de dicta Ecclesia factum Domino Antonio de Clavellis de Fabriano in personam Domini Pauli Ugoctij de Sancto Angelo ad dictae Dominae Mittarellae Patronae comparendum coram Domino Guidono Priore Ecclesiae Sancti Petri Veteris de Firmo, ad quem de jure, et de inveterata consuetudine dictae Ecclesiae Sancti Vitalis conformatio spectat, et coram eo nomine quo supra petendum nominationem factam de dicto Antonio confirmare, et cum in corporalem possessionem dicti Beneficij, eiusque bonorum immittere etc& Sub anno Domini 1355 – rogato Francisco Fhilippi Notario –
2142 JURA CASTRI MONTIS VIRIDIS Acta facta in causa appallationis Communis Firmi, quam habet cum Domina Mittarella de Monte Viridi, ac Ser Petro eius Procuratore per Puctium Sindicum Communis Firmi coram Domino Iohanne de Gualdo in Anconitana Marchia super appellationibus Iudice Generali una cum eius pronunciis responsionibus et oppositionibus pro parte dictae Dominae Mittarellae per eius Procuratorem factis, sub anno Domini 1357 – rogato Hieronimo Andreae –
2143 MONTIS VIRIDIS Commissio, et remissio causae appellationis factae ad instantiam Dominae Mittarellae filiae quondam Domini Mercenari de Monte Viridi appellantis contra Commune Firmi per Magnificum Dominum Petrum Rainaldi de Perusio Advocatum Fiscalem, et Auditorem Generalem in causis appellationun a Sede Apostolica deputatum, Venerabili Viro Domino Francisco de Mathelica. Sub data Florentiae die 18 Novembris 1358 –
2144 MONTIS VIRIDIS Copia Commissionis causae appellationis supradictae, ad instantiam supradicate Dominae Mittarellae tenoris ut supra –
2145 MONTIS VIRIDIS Notificatio sententiae latae per Dominum Iohannem de Gualdo in Anconitana Marca super Appellationibus Iudicem Generalem ad favorem Communis Firmi notificatae ad instantiam Puctij Tuzij Sindici dicti Communis Petro Iacomuctij Procuratore Dominae Mittarellae Domini Mercenarij de Monte Viridi, sub anno Domini 1358 – rogato Andrea Tutii de Monte novem –
2146 JURA CASTRI MONTIS VIRIDIS Instrumentum Mandati Procurae facti per Commue et homines Castri Montis Viridis in personam Nicoluctij Sabioni ad dictorum hominum et Communis omnibus coram Magnificis Dominis Prioribus Civitatis Firmi se praesentandum et nominibus ut supra eis promittendum subjectionem fidelitatem et obedientiam et alia prout latius in dicto instrumento sub anno Domini 1380 – rogato Maxio Simonicti Notario –
2147 MONTIS VIRIDIS Instrumentum proclamationis, et subhastationis Castrorum Montis Viridis, Montis Apponis, tertiae partis Claramontis et aliorum bonorum quae fuerunt Mercenarij de Monte Viridi Camerae Apostolicae ex suis demeritis confiscatorum et applicatorum de commissione et mandato Vicethesaurarij Reverendae Camerae praeconizatorum in Civitate Anconae in locis solitis per Vannem publicum bannitorem dicti Communis una cum oblationibus factis super dictis bonis per Franciscum Iohannis de Monte in Georgio Scindicum dicti Communis nomine eiusdem qui obtulit 7/m ducatorum auri. Sub anno Domini 1366 – rogato Iohanne Ser Petri de Imola –
2148 MONTIS VIRIDIS Instrumentum Mandati Procurae facti per Dominam Mitarellam filiam Mercenarij de Monte Viridi in personas Ser Ludovici Ser Romani Statij Philippi de Fabriano et Domini Pauli quondamUguctij de Castro Sancti Angeli ad ipsius nomine comparendum coram Ill.mo Domino Urbano V.to, seu Reverendissimo Egidio Sabinensi Episcopo Apostolicae Sedis Legato vel coram quocunque Auditore seu Iudice S. R. E. ab iisdem reemendum iurisdictionem seu Balium et omnia bona quae fuerunt Mercenarij sui Patris et Fildesmidi sui avi pretiumque promittendum et solvendum ac alia faciendum prout latius in eo. Sub anno Domini 1367 – rogato Iacobo Oliverij Notario –
2149 JURA CASTRI MONTIS VIRIDIS Instrumentum quietationis factae per Dominum Iohannem Ugolini de Florentia Thesaurariae Provinciae Marchiae Vicegerentem Dominae Mitarellae Domini Mercenarij de Monte Viridi de Libris 125 eidem Thesaurario solutis nomine dictae Dominae Mitarellae per Benedictum Accumuli de Francavilla occasione cuiusadm condemnationis prout latius in eo. Sub anno Domini 1368 – rogato Antonio Simonicti de Sancto Iusto –
2150 MONTIS VIRIDIS Exceptiones factae per parte Bachalarij Domini Fidesmidi de Monte Viridi et Sociorum contra Inquisitionem formatam per Dominum Puctium Iudicem Maleficiorum Communis Firmi una cum eis pronuncia desuper facta sub anno Domini 1320 –
2151 CASTRI MONTIS VIRIDIS Receputum Domini Carleni de Madelbericis de Cremona florenorum 25 auri factum Domino Florio uti Procuratori Domini Mercenarij de Monte Viridi pro patrocinio eidem praestito in Urbe Sub anno Domini 1339 –
2152 MONTIS VIRIDIS Instrumentum locationis et affictationis omnium bonorum tam territorij Montis Viridis quam Clarmontis factum per Dominis Priores Firmi nomine dicti Communis Rubeo de Castro Pedasi pretio annuorum florenorum 60 auri boni anno Domini 1381 – rogato Antonio Vannis Dominici –
2153 MONTIS VIRIDIS Commissio Ill.mi et Reverendissimi Episcopi Albanensi Terrarum S. R. E. Vicarij Generalis directa Rectori Provinciae Marchiae de reinvestendo Dominam Mitarella filiam quondamMercenarij de Monte Viridi in bonis dotalibus Dominae Isabellae eis Matris confiscatis per Cameram ob dementa, et excessu ipsius Mercenarij etc& prout in ea latius etc& Sub Data apud Urbem veterem 2 Non. Iunij Pontificatus Urbani Papae V.ti anno 7.mo –
2154 JURA CASTRI MONTIS VIRIDIS Literae patentes declarationis quarumdam aliarum Literarum factarum per Dominum Canahardum de Sebelliano Marchiae Anconitanae Rectorem Mercenario de Monte Viridi videlicet quod Castrum sive Fortilitium per eumdem Mercenarium in Terra Montis Florum factum destrueretur eius arbitrio quae intentio per eumdem declaratur in supradictis Litteris videlicet nisi Castra seu Fortilitia aliorum Nobilium de dicta Provincia deguastaverunt minime dictum Fortilitium praedicti Mercenarij deguastari debere factae sub anno Domini 1436 –
2155 MONTIS VIRIDIS Instrumentum auctoritatis et commissionis datae Domino Angelo de Vulpuctijs Nicolao Ser Antonij Petro Stephani et Persancti Massuctij Civibus Firmanis per Magnificos Dominos Priores Firmi super terminatione differentiae Castri Montis Viridis et eius territorij ac aliorum confinium Castrorum Comitatus dictae Civitatis circum circa terra m Montis Sanctae Mariae in Georgio existentium de anno Domini 1451- manu Ser Procuctij Dominici de Firmo Cancellarij.
2156 MONTIS VIRIDIS Sumptus cuiusdam Bullae Sanctissimi Domini Nostri Nicolai Papae IIII licentiae datae Nobilibus Viris Rainaldo quondam Fildesmidi et Ugolino quondam Fildesmidi Montis Viridis et Francavillae Castrorum Dominorum eorumque haeredibus et successoribus posse in dictis Castris ac in aliis Castris eorum inter homines et Vassallos eorumdem Castrorum tam Criminales quam Civiles Causa cognoscere. Sub data Romae anno Pontificatus 3.o. Transumptata per Nicolaum Godentem de Urbino sub anno Domini 1356 –
2157 MONTIS VIRIDIS Literae Reverendissimi Episcopi Mirapiscensis Marchiae Vicarij Generalis directae Potenti Viro Mercenario de Monte Viridi super collatione Plebbis Montis Fortini prout in eis etc& –
2158 JURA CASTRI MONTIS VIRIDIS Instrumentum mandati procurae factae per Universitatem, Commune, et homines Civitatis Auximi in personam Falcutij Grifoli ad nomine ipsius Communis praesentantum electionem Potestariae eiusdem Civitatis Potenti Viro Mercenario de Monte Viridi pro sex mensibus cum pactis, et conventionibus, prout latius in dicto Procurationis mandato fact& sub anno Domini 1329 – rogato Francisco Palmerij de Auximo Notario –
2159 MONTIS VIRIDIS Instrumentum electionis, et nominationis factum Domini Antonij de Clavellis de Fabriano ad Rectoriam Ecclesiae Sancti Vitalis de Monte Viridi, ut patronum et Iuspatronatum dictae Ecclesiae habentem Dominam Mittarellam filiam et haeredem Domini Mercenarij de Monte Viridi qui Antonius de Clavellis eam praesentationem et electionem humiliter recepit et acceptavit sub anno Domini 1355 – rogato Francisco Philippuctij de Fabriano –
2160 MONTIS VIRIDIS Literae responsoriae Serenissimi Roberti deigratia Hierusalem et Siciliae Regis quibusdam Literis Mercenarij de Monte Viridi eidem Mercenario directae super excusationem cuisdam Cicchi de Acquaviva qui interfuit in occupatione Castri Montis Silvani. Sub Data Neapolim 13. Decembris –
2161 MONTIS VIRIDIS Sumptus quorumdam Litterarum Reverendissimi Anglici Episcopi Albanensi S. R. E. Cardinalis in Italia Legati pro parte Dominae Mitarellae quondam Mercenari de Monte Viridi super expoliatione quorumdam Castrorum et bonorum immobilium in Firmana Dioecesis positorum per Officiales Camerae Apostolicae ei facta Directae R.mo Episcopo Osimensi Provinciae Marchiae Locumtenenti. Sub Data Bononiae 16 Cal. Septembris Pontificatus Urbani Papae V.ti anno 8.o, copiatae manu Francisci Thomae de Monticulo –
2162 JURA CASTRI MONTIS VIRIDIS Instrumentum venditionis factae per Reverendum Egidium Sabinensem Episcopum Apostolicae Sedis Legatum Magistri Egidio Magistri Iacobi Ser Francisco Iohannis Salvatuccij Marcutio Iacobi Marchi et SerVanni Ramondini Scindicis Montis S. Mariae in Georgio de toto Castro sive burgo Montis Viridis et Cassaro sive Girone dicti Castri quod Castrum fuit olim Domini Fildesmidi, et Domini Rainaldi et subsequenter Bacchalarij et Mercennarij filiorum dicti Fildesmidi de Monte Viridi ac etiam de tertia parte omnium bonorum et iurium Castri Clarmonti pro pretio 5/m ducatorum auri cum auctoritate diruendi et funditus evertendi totum Castrum et Cassarum et aliis conditionibus inibi appositis etc& sub anno Domini 1366 – manu Ser Fernandi Gomezij de Pastrona Clerici Toletani –
2163 MONTIS VIRIDIS Instrumentum Mandati Procurae Terrae Montis Sanctae Mariae in Georgio in personam SerIohannes Bartholomei Scomati ad compromittendum litem super territorio et Castro Montis Viridis, et aliorum convicinorum cum Communitate Firmi in quemcunque prout videbitur expedire etc& Sub anno Domini 1454 – rogato Evangelista Antonij –
2164 MONTIS VIRIDIS Instrumentum confessionis excessum factorum per Mercenarium Domini Fidesmidi de Monte Viridi contra Sanctissimum Dominum Nostrum Iohannem Pontificem, una cum restitutione facta de ipso Mercenario per Dominum Petrum deigratia Episcopum Mirapiscensem subdelegatum a R.mo Bertrando Hostiense, et Velitrense Episcopo Appostolicae Sedis Legato ad Privilegi Status, Honores Dignitates et Bona etc&, prout in eo de anno Domini 1333 – transumptum manu Deutesalvis Bonaventurae de Fabriano –
2165 JURA CASTRI MONTIS VIRIDIS Instrumentum donationis factae de Castro Montis Viridis cum omnibus ipsius jurisdictionibus per Belfortem quondam Domini Antonij de Aceto de Firmo suo et curatorio nomine Iohannis ac tutorio Baptisate filiorum quondam Domini Francisci Domino Antonio de Aceto et Dominam Catherinam uxorem dicti Francisci matrem dictorum Iohannis et Baptistae Cole Vannis de Sancta Maria in Lapide Sindico Communis Firmi cum auctoritate et decreto iudicis, quod huismodi donationem facere intendebant pro habendo auxilio a dicto Commune contra Commune Montis Sanctae Mariae in Georgio eo quod dictum Castrum Montis Viridis devastaverat et funditus everterat ipsiusque territorium detinebat etc& de anno Domini 1446 – manu Ser Antonij quondam Francisci de Monte Octono –
2166 MONTIS VIRIDIS Supplicatio Francisci Antonij Aceti de Firmo una cum commissione causae super Castro Montis Viridis cum eius territorio et districtu quam habet cum Camera Apostolica facta in personam Re.mi Domini Ludovici de Carpis ipsius Camerae Auditoris prout latius in dicta Commissione etc& Sub Anno Domini 1431 – rogato Ventura Pauluctij de Mazzis de Civitate Castelli Notario –
2167 MONTIS VIRIDIS Concessio Indulgentiarum, et partecipationis omnium bonorum, quae fiunt in ordine Fratrum Minorum in vita facta per Fratrem Iulium dicti Ordinis Generalem Ministrum Domino Albergicto de Clavellis de Fabriano et Dominae Mittarellae de Monte Viridi eius consorti sub anno Domini 1356 –
2168 MONTIS VIRIDIS Literae inhibitoriales obtentae ad instantiam Dominae Mittarellae de Monte Viridi a R.mo Philippo de Caraffis Auditore a quadam sententia lata per Dñm Ludovicum ad favorem Dominae Vannettae filiae quondam Cicchi Buchafaldi de Sancta Victoria etc& –
2169 JURA CASTRI MONTIS VIRIDIS Instrumentum exibitionis instrumenti emptionis totius Castri Montis Viridis et totius Cassari sive Gironis dicti Castri quod fuit olim Domini Fidesmidi et Mercenari de Monte Viridi nec non tertiae partis omnium bonorum et iurum Clarmontis ab Egidio Episcopo Sabinensi Apostolicae Sedis Legato de anno 1375 – 22 Maij exibitum per Scindicum terrae Montis Sanctae Mariae in Georgio Reverendissimo Guilielmo Cardinali Sancti Angeli in Italia pro S. R. E. Vicario Generali sub die X – Iunij 1375 – rogato Ludovico Ser Nicole Bernardelli de Monticulo –
2170 MONTIS VIRIDIS Commissio, seu intimatio facta per Reverendos Patres videlicet Vicarium Generalem Provincialem Magistros Sacrae Theologiae et Lectores Ordinis Fratrum Heremitarum Sancti Augustini Dominae Mittarellae filiae quondam Mercenarij de Monte Viridi pro solutione Legati ei facti in ultimo Testamento per Dominam Risabellam eius Matrem ex quo adimplevit contenta in eo prout latius in dicta intimatione sub anno Domini 1356 –
2171 MONTIS VIRIDIS Sumptus quorumdam expositionum, et Actorum factorum per Puctium Factij de Camerino Scindicum Communis Firmi super Appellatione interposta coram Domino Albertino de Reggio in Marchia Anconitana Iudice Generali per Magistrum Iohannem de Tollentino facta per Dominum Nicolaum de Prato Iudicem Civitatis Firmi in causa homicidij facti per Mattheum Iohannis in personam Philippae suae uxoris, et sororis Bertachini Iohannuctij accusantis etc& sub anno Domini 1357 –
2172 JURA CASTRI MONTIS VIRIDIS Inquisitiones factae per Bertachinum Iohannuctij de Monte Viridi contra Mattheum Iohannis Gualterij causa homicidij commissi in personam propriae suae uxoris et sororis dicti Bertachini coram Domino Nicolao Domini Iacobi de Reggio etc& prout in eis sub anno Domini 1356 –
2173 MONTIS VIRIDIS Copia Actorum quorumdam, una cum testium depositionibus super possessione Montis Viridis eiusve iurisdictionibus per Dominam Mittarellam filiam Domini Mercenarij de Monte Viridi actis coram Nicolao Iudice Maleficiorum Communis Firmi etc& sub anno Domini 1356 –
2174 MONTIS VIRIDIS Petitiones articuli et nonnulla acta exhibita et producta per Rainaldum Thomae Scindicum Communis Firmi in causa cum Domina Mittarella de Monte Viridi super iurisdictione Castri Montis Viridis ad validitatem accusationis homicidij per Mattheum Iohannis in Uxorem perpetrati etc& sub anno Domini 1356 –
2175 MONTIS VIRIDIS Acta facta per Magistrum Iohannem Magistri Aldovrandini de Tolentino et Petrum Iacomuctij de Serra Procuratores Dominae Mittarellae appellantis a quadam Sententia homicidij lata per Nicolaum de Prato Iudicem Firmi pronunciando se iudicem competentem ad recipiendum accusationem homicidij commissi per Mattheum Iohannis de Castro Montis Viridis in personam Philippae suae Uxoris appellatum coram Domino Albertino de Reggio Marchiae Anconitanae Iudicem appellationum qui pronunciavit appellationem fore et esse desertam propter decursum temporis etc& sub anno Domini 1357 –
2176 MONTIS VIRIDIS Supplicatio facta Sanctissimo per Dominam Mitarellam filiam Mercenarij de Monte Viridi pro recuperatione omnium bonorum sui Patris a Camera confiscatorum et Commune terrae Montis Sancate Mariae in Georgio venditorum – Vide num. 355-630-674-872 –
2177 JURA CASTRI MONTIS RODALDI Jnstrumentum submissionis Castri Montis Rodaldi jurisdictioni Civitati Firmi factum per Monaldum Montis Rodaldi Rogerium Gentiliis Rodaldi et Socios Domini Fidesmido Civitatis Firmi Potestati nomine dictae Civitatis etc& prout in eo sub anno Domini 1215 – rogato Cambio Notario Communis Firmi –
2178 JURA MONTIS ULMI Copia Brevis Pauli Papae Tertij confirmationis Nundinarum fiendarum in Festo Ascentionis Domini per homines Montis Ulmi in dicta Terra videlicet quindecim diebus ante Festum et quator immediate seguentibus, cum facultate tenendi quadraginta armatos pro securitate nundinarum non obstantibus generalibus prohibitionibus delationis armorum et quod nec in Festo nec illius immediate sequentibus quatuor diebus aliae nundinae infra quinque milliaria ab eis distantia ab aliquibus celebrari possint sine tamen praejuditio Communis et hominibus Civitatis Firmanae qui in eodem festo nundinas in Abbatia Sancti Claudij inter limitos dicti territori hactenus celebrare consueverunt etc& Datum Tiburi 4 Septembris 1538 – pontificatus anno 4.to etc& – Vide num. 601-993 – Vide Francavilla –
2179 JURA TERRAE PENNAE SANCTI IOHANNIS Jnstrumentum Dationis et Concessioni Castri Pennae factum per Raynaldum Simonis Guilielmum eius filium Baliganum Falleronem et Falleronem filium Universitati et Communi Firmi et pro eo Potestati dicti Communis salvis tamen iuribus et rationibus quae dicti Domini habent in hominibus dicti Castri ibidem vel alibi commorantibus factum sub anno Domini 1228 – rogato Aldigerio Notario –
2180 JURA CASTRI PENNAE SANCTI IOHANNIS Instrumentum mandati procurae factum per Universitatem Commune et homines Firmi in personam Candulphini Domini Egidij ad dicti Communis nomine recipiendum omnes homines Catri Montis Sancti Iohannis, et Iohannem Iacobi eorum Sindicum ad Cittadiniam et Jurisdictionem Communis Firmi et promissiones instrumenta et cautiones sufficientes ab eis et a dicto Scindico de permanendo sub iurisdictione Communis Firmi et faciendo omnia alia sub poenis in eo recipiendum. Sub anno Domini 1251 – rogato Aldigerio Matthei –
2181 CASTRUM PENNAE Breve Sixti Papae Quarti significantis Prioribus et Communi Firmi se intellexisse injuras et caedes per eos contra homines Terrae Pennae commissas quare eos hortatur ut monet sub indignationis et interdicti poenis ne imposterum talia patrare audeant et vias publicas et passus nullo modo intercludant etc& de anno Domini 1473 – Pontificatus Anno Tertio –
2182 IURA CASTRI PETRIOLI Instrumentum venditionis factae per Rainalduccium Carbonis de Petriolo Nardo Iohannuctij Magistro Ranaldo Iohannis Magistri Gentilis et Magistro Iohanni Domini Stellae Paulo de Monte Causario Petro Scagnicti et Domino Paulo MagistriServidei de splactio inclaustro et domibus ipsius positis in Girone Petrioli ac tota parte quam habebat in Castro Petrioli etc& pro pretio 1516- librarum Ravennatensium et Anconitanarum de anno Domini 1297 – manu Ser Francisci Denprani –
2183 JURA CASTRI PETRIOLI Duo instrumenta, unum scilicet retrovenditionis factae per Nardum Iohannuctij Magistrum Ranaldum Iohannis Magistri Gentilis et Socios Rainalductio Carbonis de Petriolo de toto splactio etc& prout in supradicto Instrumento precio 1516 librarum etc& Sub anno Domini 1297 – rogato Francisco Dompnini de Monte Causario. Aliud vero quietationis remissionis seu donationis factae per Nardum Iohannuctij et alios supradictos ac Magistrum Rainerium Iacobi Ertuni Sindicum Montis Ulmi dicto Rainalductio Carbonis de omni eo et toto quod ipsi et dictum Commune petere possent a dicto Rainalductio et omnibus Vassallis ipsius, et in iurisdictione dicti Rainalductij in Castro Petrioli ob multa servitia per ipsos ab eo recepta. Datum anno Domini 1297 – rogato Francisco Dompnini de Monte Causario –
2184 CASTRUM PETRIOLI Mandatum terrae Montis Ulmi in personam MagistriRainerij Rotunni ad quietandum remittendum et donandum Rainalductio Carbonis de Petriolo omne id et qui quid dictum Commune petere et diecere posset ab eo et suis Vassallis et maxime in parte ipsius in Castro et Burgo Petrioli et hoc ob servitia ab eo per dictum Commune recepta. Sub anno Domini 1297 – rogato Ser Corrado de Offida –
2185 CASTRUM PETRIOLI Instrumentum Venditionis factae per Nobiles Viros Dominos Thomam et Geltilem filios quondam Domini Gentilis de Molliano eorum nomine et Domini Francisci eorum Fratris Nobili Viro Mindo Giberti de Petriolo pro se et tutorio nomine Bertuctij et Gentiluctij filiorum quondamCarbonis ipsius Fratris de tota Terra et possessione campestri et vineata ac sylvata cum canetis et moleis et cum castellecta in Territorio et Districtu Petrioli pro pretio 1500 librarum Ravennatensium et Anconitanarum de anno Domini 1311 – manu Ricciardi Plebbanelli –
2186 JURA CASTRI PETRIOLI Fasciculum pactorum initorum inter Nobiles de Petriolo videlicet Bizeuctium Petri Taddei, Lutium Nuctij Taddei Taddiolum Transmundi Taddei Vannem Nicole Domini Transmundi Mundum suum Fratrem Beructium Carbonis et Munaldum Domini Petri ex una ut Commune Firmi ex alia una cum instrumento venditionis factae per dictos Dominos Antonio Iacobutij Sindico Civitatis Firmi de mero et mixto imperio ac iurisdictione dicti Castri Petrioli cum omnibus Vassallis et juris pro pretio 500 librarum denariorum usualis monetae cum capitulis in dicta venditione firmatis et instrumento receptionis factae per dictum Antonium de dictis Nobilibus ad Cittadiniam Civitatis de anno Domini 1341 Una cum Copia dictorum Capitulorum et pactorum et legalitate dictae Civitatis fidem faciente de his qui successerunt in haeredes dictorum Nobilium sub subscriptione Francisci Lauri de Anno Domini 1486 –
2187 PETRIOLI Instrumentum ratificationis factae per Transundum Taddei de Patriolo de venditione jam facta per Taddiolum eius filium et Socios Antonio Iacobuctij Sindico Communis Firmi de omni jure quod habebat in Vassallis suis et in Castro Petrioli pretio 500 librarum etc& Sub anno Domini 1341- rogato Ricciardo Plebbanelli de Petriolo Notario –
2188 PETRIOLI Instrumentum mandati procurae Nobilium Virorum Francisci et Iohannis Domini Petri de Petriolo in personam Munaldi eius Fratris ad comparendum coram Magnificis Dominis Prioribus Civitatis Firmi et eis dandum donandum et concedendum praedictos Franciscum et Vannem et Nicoluctium Iohannis Melioris eorum Vassallos in Cives et pro Civibus dictae Civitatis nec non eorum jura et jurisdictiones et recipiendum exemptiones etc& De anno Domini 1348 – manu Ser Cicchi Leopardi Albertucci –
2189 JURA CASTRI PETRITULI Breve Leonis Papae Decimi prohibentis Prioribus, et Communi Firmi sub poena mille ducatorum auri ne contra homines Petrituli ad executionem condemnationis procedant ex eo quia Bartholomeo Branchadoro ad retinendam possessionem quorundam beneficiorum faverint neque contra homines Falleroni aliquid innovent etc& prout in eo sub anno Domini 1513 – Pontificatus anno primo –
2190 PETRITULUM Supplicatio, et preces porrectae Ill.mo Domino Balduiino de Monte Firmi Gubernatori per Universitatem et homines Communi Firmi ob crimina et delicta per eos et Fridericun de Nobilibus de Firmo tempore sedis vacantis Pauli Papae Tertij contra Castrum et homines Petrituli commissa una cum rescripto gratioso facto per eundem Ill.mum. Sub Data Romae XI- Iunij 1552 –
2191 PETRITULUM Minuta motus proprij Iulij Papae Tertij pro absolutione Friderici de Nobilibus, et hominum Communitati Firmanae ratione diversorum damnorum, excessuum, et delictorum commissorum contra Commune, et nomine Castri Petrituli. De anno Domini 1552- etc& –
2192 PETRITULUM Breve motus proprij Iulij Papae Tertij absolutionis et liberationis omnium excessuum criminum et delictorum per homines tam Civitatis quam Status Firmi et praesertim Fridericum de Nobilibus contra homines et Castrum Petrituli mandantis omnibus Officialibus pro tempore cassari debere jnquisitiones occasione praemissorum formatus contra supradictos sine tamem praejudicio Communis Castri huismodi pro civili interesse damnorum passorum, prout latius in eo factum sub anno Domini 1552 – Pontificatus anno tertio –
2193 JURA CASTRI PETRITULI Instrumentum pacis initae inter Magistrum Dominicum Antonij de Petritulo quo promisit pro se et suis filiis ex una et Stephanum Mathei de dicto Castro pro se et suis fratribus carnalibus ex alia quam pacem hinc inde non violare promiserunt sub poena 25 Ducatorum auri Camerae Communis Firmi pro quolibet contrafaciente applicandorum factum sub anno Domini 1526 – rogato Iohanne Thomae –
2194 PETRITULUM Preces Bartholomei Iacobuctij de Petritulo ob fractione carcerum una cum rescripto Ill.mi Domini Balduini de Monte Firmi Gubernatore sub anno Domini 1555 –
2195 PETRITULUM Literae et inquisitio facta et formata per Dominum Antonium de Monte Falco Iudicem contra Potestatem Concilium et Commune Firmi una cum testibus et actis exinde factis quia receptarunt Berardum Pauli olim de Petritulo et alios qui interfecerunt Bonumcomitem de Petritulo et alios rogato Bonaccursio Berti Notario –
2196 PETRITULUM Acta diversa in causa Communis Firmi cum Petritulo damnorum et excessuum diversorum quorum Petritulum a Firmanis petunt refectionem etc& sub anno Domini 1550, et aliis etc& –
2197 PETRITULUM Fides diversae factae per Massarios Castrorum Communis Firmi videlicet quod Fridericus de Nobilibus non sit nec fuerit in eorum Castris et quod non sciunt ubi ad presens moretur etc& sub anno Domini 1550 –
2198 JURA CASTRI PODIJ SANCTI LAURENTIJ Instrumentum sumptus cuiusdam sententiae latae per Reverendissimum Dominum Antonium Episcopum Fesulanum Provinciae Marchiae rectorem contra Universitatem et homines Castri Sancti Ginesij condemnando eosdem in 42/m libris Ravennatensibus et Anconitanis ob homicidia patrata per ipsos interficiendo et demum comburendo quadraginta duos homines Civitatis Fitrmanae in Castro Podij Sancti Laurentij pro dicto Castro defendendo ibi permanentes et ad alia condemnando prout in dicta sententia. Sub anno Domini 1303 – rogato Ser Petro Gratij, de sumptu vero Ser Iacobo Petri –
2199 JURA CASTRI PODIJ SANCTAE LUCIAE Instrumentum mandati procurae factum per Universitatem Commune at homines Civitatis Firmi in personam Thomasuctij Alexandri de dicta Civitate ad recipiendum nomine dicti Communis in Cives omnes homines et personas habitantes in Villis Podij Sanctae Luciae ac ad alia faciendum prout in eo sub anno Domini 1316 – rogato Oddone Magistri Iohannis –
2200 PODIJ SANCTAE LUCIAE Copia instrumenti mandati procurae supradicti etc& copiatum manu Ser Vannis quondam Bernardi de Firmo –
2201 PODIJ SANCTAE LUCIAE Instrumentum submissionis factae per Angeluctium de Sancto Angelo et habitatores Villae Podij Sanctae Luciae uti Sindicum Communis eiusdem Thomassuctio Alexandri Sindico Communis Firmi supponendo dictam Universitatem et Villam cum toto eius Districtu ac cum omnibus juribus jurisdictioni protectioni et defensioni Civitatis Firmi etc& Sub anno Domini 1316 – rogato Oddone Magistri Iohannis –
2202 PODIJ SANCTAE LUCIAE Copia instrumentum submissionis supradictae etc& copiatum manu Vannis Bernardini de Firmo –
2203 JURA PODIJ SANCTAE LUCIAE Copia ciusdam sententiae latae per Dominum Gualterium de Monte Sancti Martini Doctorem et Vicarium Generalem,et amicabilem Compositorem communiter electum per Commune et homines Firmi et Commune et homines Mogliani ex una et Commune et homines Terrae Montis Ulmi ex altera, causa et occasione territorij Podij Sanctae Luciae et quorumdam aliorum Territoriorum Firmanorum Dioecesis prout in ea rogato Ser Francisco Paoluctij de Rocchacontrada Sub anno Domini 1372 –
2204 PODIJ SANCTAE LUCIAE Sententia sive moderatio cuiusdam laudi lati per Dominum Angelum de Sancto Gemino super confinibus Terrae Montis Ulmi et Castri Podij S. Luciae ad favorem Communis Ulmi quod Laudum fuit moderatum per Dominum Nicolaum de Calvis de Urbe Potestatem Civitatis Esculanae prout latius in dicta Sententia sub rogitu Andreae Nicolai de Monte Sanctae Mariae in Lapide sub anno Domini 1404 –
2205 JURA CASTRORUM PONZANI, et TROCHIANI Instrumentum declarationis confinium Castrorum Ponzani et Trochiani, una cum praecepto facto hominibus Castri Ponzani pro Priores Firmi sub poena 100 Ducatorum auri Communi Firmi applicanda ne quovis quaesito colore progrediantur ultra viam a Rivo Vallis Sanctis qua itur per Vallem Paluctij et venitur ad foveam Lupi etc& prout in eo. Sub anno Domini 1509 – rogato Bernardino Patimalo de Gualdo –
2206 CASTRUM PONZANI Breve directum Prioribus Communi Firmi ut tradant seu consignent expeditam possessionem Plebbis Sanctae Mariae Matris Domini noncupatae de Ponzano eiusque iurium et pertinentiarum Reverendo Domino Nicolao Bonafidei seu eius Procuratori ex causa prout in eo – Sub Data Romae anno Domini 1504 –
2207 JURA CASTRI PORCULAE Instrumentum mandati procurae fact& per universitatem Castri Porculae in personam Vannis Cole Iohannuctij de eodem ad dicti Communis nomine se submittendum, et recommendandum idem Commune, et speciales personas dicti Castri DD. Prioribus Civitatis Firmi, et sub protectione dictae Civitatis etc t& sub anno Domini 1387 – rogato Dominico MagistriAntonij de Firmo – Vide num. 936 –
2208 CASTRUM PORCULAE Copia Laudi seu Sententiae latae per arbitros inter exstrinsecos Castri Porculae et exititios dicti Castri ex alia tenoris et continentiae prout in ea etc& –
2209 CASTRUM PORCULAE Instrumentum pacis factae per Vannem Cole Nunctij Scindicum Communis Firmi Castri Porculae nomine dicti Communis ex un et Vagnoctium Bartholomei de eodem Procuratorem omnium hominum exititiorum, et conterrigenarum in Territorio dicti Castri mediante Antonio Iacobi Cive Firmano ac Potestate dicti loci et de eadem Pace Notario rogato sub anno Domini 1387 –
2210 CASTRUM PORCULAE Copia instrumenti pactorum et capitulorum factorum inter homines et Commune Castri Porculae et pro eis inter Vannem SerNicole ex una et Commune et homines Civitatis Firmi seu Pacem Dini de Forolivio Scindicum Firmi ex altera, tenoris et continentiarum prout in eis – Sub anno Domini 1387 –
2211 CASTRUM PORCULAE Copia pactorum per homines et Commune Castri Porculae petitorum a Magnifico Communi Firmi ut eidem faciat et observet –
2212 CASTRUM PORCULAE Alia copia eorumdem pactorum per homines Castri Porculae petitorum concedi et observari eis a Commune Civitatis Firmi –
2213 JURA CASTRI PORTUS FIRMI Jnstrumentum locationis unius splatij positi in portu Sancti Georgi iuxta confines in eo nominatos factum per Dominum Gerardum Decanum Cathedralis Ecclesiae Firmanae Ugoni Stulti ac eius haeredibus pro viginti quinque annis, ita ut etiam pro naulo solvere debeat solidos quinque annuatim ac cum aliis conditionibus etc& prout in eo sub anno Domini 1231 – rogato Jacobo Notario –
2214 PORTUS FIRMI Locatio facta per Dominum Thebaldum Rainaldi de eius splatio, et solo posito ad portum Sancti Georgij iuxta littus maris per quindecim Annos Gisoni de Mare cum pacto quod pro pensione, et nolo annuatim in festo Sancti Michaelis teneatur solvere ipsi Domino Thebaldo tres libras Vulturranas cum aliis pactis prout in eo Sub anno Domini 1244 – rogato Gualterio Petri –
2215 PORTUS FIRMI Jnstrumentum dationis et concessionis cuiusdam splactij in portu Sancti Georgij de Firmo iuxta fines in eo appositos per Dominum Rainaldum Archipresbiterum et Socios Canonicos Firmanos Domino Este Rainaldi et hoc in vita cum appositione census pro pensione annuatim solvenda sub anno Domini 1245 – rogato Mattheo Michaelis –
2216 PORTUS FIRMI Instrumentum locationis seu dationi in Emphyteusim cuiusdan splatij sive soli positi in Porto Sancti Georgij iuxta fines in eo appositas, factum per Gerardum Sindicum Capituli Firmani Iacobo Ranaldi et successoribus usque in tertiam generationem qui pro censu in Assumptione Baetae Mariae Virginis de mense Augusti annuatiam solvere promisit solidos quinque Vulterranos sive Anconitanos Sub anno Domini 1253 – rogato Mattheo Gentilis –
2217 JURA CASTRI PORTUS FIRMI Instrumentum locationis in emphytheusim cuiusdam domus positae in Portu Sancti Georgij iuxta suos confines factum per Dominum Angelum Alibardi Capituli Firmani Praepositum de consensu Canonicorum dictae Ecclesiae Domino Gerardo eiusdem Ecclesiae canonico in vita sua, qui annuatin in Festo Sanctae Mariae Augusti pro censu quinque solidos Vulturranos solvere promisit Sub Anno Domini 1258 – rogato Iacobo Matthei –
2218 PORTUS FIRMI Instrumentum quietationis pensionis cuiusdam splactij de incensu pro decem annis factum per Dominum Angelum Firmanae Ecclesiae Praepositum etc& Este Domini Rainaldi Sub anno Domini 1259 – rogato Paulo Matthei –
2219 PORTUS FIRMI Instrumentum locationis cuiusdam splatij positi in portu Sancti Georgij citra Rivum versus Ecclesiam Sanctae Mariae ad Mare factum per Angelum Domini Rainaldi et Socium Domino Mattheo Thomassi et eius fratrem ad tresdecim annos pro pensione solvenda annuatim in Festo Nativitatis Domini scilicet 3 librarum Vulturranarum Sub anno Domini 1260 – rogato Garengo Notario –
2220 PORTUS FIRMI Instrumentum locationis domus positae in portu Sancti Georgij iuxta Castellare factum per Dominum Gerardum Canonicum Firmanum Iohanni Rictio pro uno anno pretio 100- solidorum solvendorum pro pensione sub terminis ut in eo sub anno Domini 1265 – rogato Iohanne Magistri Ugonis –
2221 PORTUS FIRMI Quietatio facta per Dominum Petrum Gattulam de Gaeta pro Thesaurario Magnificis Dominis Prioribus Firmi de 50 Ducatis Auri et 19 solidis ex causa reparationis et fortificationis murorum et portarum portus Sancti Georgij de Firmo. Sub anno Domini 1375 –
2222 JURA CASTRI PORTUS FIRMI Instrumentum dationis et concessionis Gironis Castellaris et Portus Sancti Georgij a Rivo fluenti usque in dictum Portum Iacobo Domini Nicolai Scindico Communis Firmi per Dominum Noe Praepositum Firmanae Ecclesiae cum consensu Canonicorum pro quinquaginta annis et pro aliis quinquaginta post finitum tempus et hoc ex eo quia dictus Scindicus nomine dicti Communis, de proventibus et redditibus domorum et aliarum rerum dicti Portus anno quolibet solvere promisit in Festo Sanctae Mariae Augusti 100 libras Vulterranas vel usualis monetae cum aliis prout in eo latius sub anno Domini 1266 – rogato Nicolicto Benevenuti Notario –
2223 PORTUS FIRMI Copia Instrumenti supradicti dationis et concessionis Gironis, Castellarii et Portus Sancti Georgij etc& Copiatum per Bartholomeum Petri Notarium –
2224 IURA CASTRI RAPAGNANI Instrumentum Compromissi facti per Paulum Iacobj de Castro Rapagnani Sindicum et Procuratorem Communis dicti Castri ex una, et Cicchum Rainaldi Scindicum Castri Montis S. Petri ultra Tennam ex alia occasione confinium dictorum Castrorum in personas Cole Salimbene Stephani Thomae et Vannis Andreae Civium Firmanorum una cum eorum declarationem videlicet, quod inter Castrum Rapagnani et Castrum Sancti Petri sunt Montes seu Vallones, proinde dividi debere per confinia ut tres sint Rapagnani et tres Castri Montis Sancti Petri etc& prout in eo sub anno Domini 1361 –rogato Iohanne Nicolae Deutaleve de Firmo –
2225 JURA TERRAE RIPAETRANSONIS Attestationes, et dicta testium examinatorum pro parte Reverendissimi Domini Philippi Episcopi Firmani in causa quam habuit contra Commune et homines Ripaetransonis causa suae Jurisdictionis et receptionis fructuum etc& De anno Domini 1253 –
2226 RIPAETRANSONUM Refutatio facta de pluribus fundis ab Ecclesiis spectantibus ad Ecclesiam Firmanam per diversas personas in ea nominata Sub Anno Domini 1047 – tempore Henrici Tertij Jmperatoris Corradi filij –
2227 RIPAETRANSONUM Instrumentum dationis et concessionis Iuris Emphyteutici Castelli quod vocatur Agelli cum eius Juribus, et pertinentiis per Rev.mum Dominum Azonem Episcopum Firmanum Warnerio Marchioni eius Uxori et Filio ac Filiis et Nepotibus masculinis cum promissione seu pacto quod annuatim solvant pro pensione Bisantium unum in Festo Assumptionis Beatae Mariae Virginis etc& Sub anno Domini 1112 – rogato Guidone Notario –
2228 RIPAETRANSONUM Instrumenta pactorum et conventionum factarum inter Dominum Adenulphum Ecclesiae Fiurmanae Electum ex una, cum hominibus Agelli, Capitis, Montis Rufiani et Montis Antiqui habitantibus et habitaturis in Ripatransonum quod ipsi quolibet anno in Festo Assumptionis Sanctae Mariae portabunt Pallium cum aliis pactis et promissionibus prout in eis factum sub anno Domini 1205 – rogato Valentino Notario –
2229 JURA TERRAE RIPAETRANSONIS Confirmatio possessionis in emphjteusim alias datae per Reverendissimum Dominum Adenulphum Firmanum Episcopum Julio de Ripatransoni facta per Albertum Synibaldum Apostolicae Sedis Cappellanum Filio dicti Julij pro se et suis haeredibus usque ad tertiam generationem masculinam tantum prout latius in ea sub anno Domini 1228 –
2230 RIPAETRANSONUM Literae sive Jnstrumentum una cum Literis Reverendissimi Domini Judicis Marchiae ac Reverendissimi Domini Philippi Episcopi Firmani directae Concilio et Communi Ripaetransonis in quibus eisdem Communi et Concilio praecipitur ut recipiunt in Iudicem Dominum Egidium de Spoleto in eorum Concilio approbatum et quod dictus Judex publice juret conservare omnia jura Episcopi Firmani ac alia prout in eis. Sub anno Domini 1238 – rogato Rainaldo Notario –
2231 RIPAETRANSONUM Jnstrumentum receptionis, seu quietationis factae de vino, frumento, annona etc& per Rev.mum Philippum Firmanum Episcopum a Communi, et Concilio Ripaetransonis etc& prout in eo sub anno Domini 1237 –
2232 RIPAETRANSONUM Licentia data per Reverendissimum Dominum Adenulphum Episcopum Firmanum Universitati et hominibus Ripaetransonis posse in omnibus causis tam inter Dominos et Vassallos quam alios Sacramentum calumniae praestare et in eis secundum ordinem judiciarum procedere, et terminare salvo tamen et integro manente instrumento, compositionis inter Ecclesiam Firmi, et habitatores Ripaetransonum praesentes et futuros inito et de ea rogato Valentino Notario sub anno Domini 1240 –
2233 JURA TERRAE RIPAETRANSONUM Jnstrumentum mandati procurae facti per Philippum Firmanum Episcopum Benevenuto Saranti baiulo suo in Castro Ripaetransonis ut exigat et faciat procuret et negotia exerceat prout fecit toto suo tempore et praedecessorum suorum quorum temporibus baiulationem exercuit etc& sub anno Domini 1236 – rogato Rainaldo Notario –
2234 RIPAETRANSONUM Instrumentum protestationis factae per Reverendissimum Gerardum Episcopum Firmanum coram Domino Iulio Potestate Ripaetransonis ac nonnullis aliis Ambasciatoribus videlicet quod paratus erat attendere et observare pro Ecclesia Firmana omnia quae ipsi Domini Potestati promiserat de pactis, et conventionibus inter eos habitis et promissis prout in eo latius etc& Sub anno Domini 1255 – rogato Ioanne Notario –
2235 RIPAETRANSONUM Copia litterarum R.mi Domini Gerardi Episcopi Firmani directarum Iacobo Rectori Clericorum Ripaetransonis ut eos de Ripatransona moneat quatenus sibi de jurisdictione et fructibus repondeant etc& Sub anno Domini 1262 –
2236 RIPAETRANSONUM Jnstrumentum promissionis et Juramenti facti per Ugonem Regine Sindicum Communis Ripaetransonum in animum ipsorum principalium iurandum tactis ad Sacra Dei Evangelia Scripturis quod homines Consiliarij et Commune suo principalis parebunt mandatis Rectoris Marchiae Anconitanae et Ecclesiae super discordia et lite quae vertitur inter eos ex una et Reverendum Gerardum electum Firmanum nomine Firmanae Ecclesiae occasione excommunicationis contra suos principales prolatae Sub anno Domini 1252 – rogato Benamato Notario –
2237 JURA RIPAETRANSONUM Instrumentum declarationis factae per Bernardum Scindicum Communis Ripaetransonum quod non velit prosequi appellationem interpositam neque coram Rectore Provinciae Marchiae neque coram R.mo Episcopo Firmano etc& Sub anno Domini 1252 – rogato Benamato Notario –
2238 RIPAETRANSONUM Instrumentum promissionis et conventionis factae per Guilielmum Rainaldi Simonis de Ripatransona Reverendissimo Domino Firmano Episcopo de non utendo instrumento facto per Reverendissimum eidem de jurisdictionibus ac pertinentiis Ripaetransonis nisi occasione defentionibus jurisdictionis et Dominij cum Domino Percivallo Nuntio Regis Manfredi prout latius in eo sub anno Domini 1259 – rogato Ugolino Notario –
2239 RIPAETRANSONUM Instrumentum sumptus cuiusdam jnstrumenti venditionis factae per Dominum Rainerium Domini Transmundi de Trifuntio consentientibus Domino Iohannino, et Rainaldo eius filiis, ac ad invicem de toto Castro Trifuntij ac medietatis pro indiviso Castri Mozzani cum podiis et Castellaribus ac omni jure Domino Cijvano filio Domini Bertini Scindico Universitatis ac Communis Ripaetransonis nomine dicti Communis recipienti pro quadrigentis libris Vulturranis quas praefati venditores se a dicto Sindico nomine dicti Communis et Universitatis Ripaetransonis pro pretio totaliter habuisse et recepisse fassi fuerunt Sub anno Domini 1253 – tempore Sanctissimi Domini Nostri Innocentij Papae 4.ti – rogato Thebaldo Notario –De sumptu vero rogato Mattheo Dominici de Ripatransona –
2240 JURA RIPAETRANSONUM Commissio seu praeceptum factum per Reverendissimum Dominum Philippum Firmanum Episcopum Abbatibus et Plebbanis, ac aliis Ecclesiarum Rectoribus Montis Florum Campifellonis, Altidonae et aliorum locorum prout in ea ut infra Missarum solemnia pulsatis campanis in eorum Ecclesiis more solito publice omnes homines qui manus iniecerunt contra Rev. Dominum Rainerium Plebbanum Plebis Sancti Rustici de Ripatransona ac alia contra ipsum fecerunt excommunicatos denuncient et denunciari faciant etc& prout in eo sub anno Domini 1295 – rogato Iohannino Notario –
2241 RIPAETRANSONUM Appellatio interposita per Rainaldum Andreae Procuratorem Cliricorum de Ripaetransonum ad Sanctissimum Dominum Nostrum pro praecepto et monitione eisdem per Reverendum Gerardum Firmanum Episcopum facta Sub anno Domini 1262 – rogato Iohanne Notario –
2242 RIPAETRANSONUM Instrumentum mandati procurae factae per Dominum Simonem Magistri Iacobi de Ripatransona in personam Magistri Marini Philippi de eadem terra ad dicti Constituentis nomine petendum et impetrandum Beneficium Ecclesiasticum Ecclesiarum Beati Gregorij et Margaritae de dicta terra vacantium per obitum Domini Gualterij Baroncelli etc& Sub anno Domini 1290 – rogato Artese de Artemagni –
2243 RIPAETRANSONUM Instrumentum cuiusdam reconfirmationis petiae terrae datae in emphytheusim per Gerardum Episcopum Firmanum Domino Bernerio recipienti pro Alberto Asculano, et Iohanne Fratre suo de Ripatranson positae in loco nuncupato Cologna de anno Domini 1255 – manu Ser Iohannis Notarij –
2244 RIPAETRANSONUM Instrumentum dationis et assignationis Pallij de Serico per Manfredum Gentilis nomine Communis Castri Ripaetransonum in manibus Potestatis et Capitanei Civitatis Firmi pro Festo Assumptionis Beatae Mariae Virginis, prout tenentur annuatim secundum pacta et conventiones hinc et inde factas. Sub anno Domini 1300 –
2245 RIPAETRANSONUM Libellus productus per Dominum Actonem Economum sive Procuratorem Reverendissimi Philippi Episcopi Firmani in causa quam habet cum Commune Ripaetransonis super fructibus eiudem Rev.mo ab eis debitis etc& prout in eo –
2246 RIPAETRANSONUM Exempla quarumdam litterarum Re.mi Domini Gerardi Firmani Episcopi directarum Domino Iacobo Rectori, ac Universitati Clericorum Ripaetransonum super facto exemptionis concessae per felicis recordationis Dominum Alexandrum Papam 4.um quanvia appellatione deseruerint idcirco ipsos tamquam contumaces in Censuras Ecclesiasticas incidisse pronuntiat etc& –
2247 RIPAETRANSONUM Sententia condemnatoria lata per Dominum Bernardum Abbaten Montis Majoris Marchiae Anconitanae Rectorem contra Commune et homines Ripaetransonis Rizardum de Acquaviva ipsius complices et Commune Esculi condemnando dictum Rizardum in 40/m marchis argenti et homines de Ripatransona in aliis 40/m ex quo praedicti condemnati hostiliter cum Vexillis et Banderis ac cum aliis contra Castra Burampadarij Mercati et Sancti Benedicti iverint et expugnaverint eorumque homines in eis existentibus combusserint etc& sub anno Domini 1280 – rogato Gerio de Aretio –
2248 JURA RIPAETRANSONIS Instrumentum mandati procurae factum per Commune et homines Ripaetransonis in personam Cole Petri ad dicti Communi nomine exibendum et offerendum Scindico Capituli et Canonicorum Ecclesiae Cathedrali Firmi in Festo Assumptionis Beatae Mariae Virginis Pallium valoris decem Librarum correntis monetae etc& sub anno Domini 1376 – rogato Antonio MagistriIacobini –
2249 RIPAETRANSONUM Capitula pacta, et conventionis inita, et facta inter Communia Firmi et Ripaetransonum scripta, et publicata manu Cancellarij Communis Ripaetransonis sub anno Domini 1393 –
2250 RIPAETRANSONIS Breve Innocentij Papae Octavi directum Prioribus, et Communi Civitatis Firmanae quo intellexisse se declarat eos damna et violentias hominibus, et Universitati Ripaetransonis intulisse ea propter eos monet, ut sub Decem millium ducatorum indignationis et rebellionis poenis ab illis motibus et turabationibus desistant etc& prout in eo sub anno Domini 1484 – Pontificatus anno primo –
2251 RIPAETRANSONIS Instrumentum sumptus cuisdam privilegij confirmationis instrumenti transactionis cum capitulis pactis et conventionibus in medio praefati transactionis instrumenti contentis, initum, et factum inter Universitate et Commune Castri Ripaetransonis Firmanae Dioecesis et Reverendissimum Dominum Episcopum Firmanum ac confirmatum per Sanctissimum Dominum Alexandrum Papam 4.um rogato Ranaldo Masici notario. Transumptum manu Vici Magistri Angeli de Monte Sanctae Mariae in Lapide sub anno Domini 1380 – tempore Sanctissimi Domini Nostri Urbani Papae Sexti – Vide num. 362-451-565-871 –
2252 JURA RIPAE CERRETI, seu ALTETAE Acta seu depositiones Testium examinatorum in causa vertente inter Commune et homines Altetae et Commune Terrae Sanctae Mariae in Georgio super confinibus etc& – Vide pag. 33 n7um.156 et 937 –
2253 JURA CASTRI SANCTI ANDREAE Jnstrumentum promissionis factae per Dominum Iacobum Domini Justiniani Civem Firmanum et Scindicum Firmi Crescentio filio quondam Domini Guarnerij olim de Morisco et tutorio nomine eius Nepotis de mantenendo et defendendo Castrum Sancti Andreae et iura ipsius etc& Sub anno Domini 1251 – rogato Gualterio Petri –
2254 SANCTI ANDREAE Aliud instrumentim promossionis eiusdem factae, tenoris eiusdem sub eisdem anno mense et die ac rogatu supradicti Gualterij Petri –
2255 CASTRUM SANCTI ANDREAE Instrumentum venditionis totius Castri Sancti Andreae cum juribus et pertinentiis ac etiam omnium jurium quem habent in hominibus habitantibus in dicto Castro factum per Anfream Alebrandum et Rainaldum Rainaldi Guarnerij et haeredes Crescentij de Sancto Andrea Iacobo Franconis pro se et haeredibus suis etc& prout in eo pro pretio 475 librarum Vulterranarum et Anconitanarum Sub anno Domini 1297 – rogato Antonio Magistro Leonardi –
2256 CASTRUM SANCTI ANDREAE Instrumentum renunciatarum factum per Dominam Altadonam Uxorem Grimaldi Iacobinam Uxorem Andreae Iovannam Uxorem Rainalductij et Alegrizziam Uxorem Pauli Andreae de Sancto Andrea de omnibus juribus et hypothecis dotum quae, seu quas habent in Castro Sancti Andreae, factum Domino Iacobo Franconis occasione instrumenti venditionis factae de dicto Castro per eos Viros etc& una cum instrumento acceptionis possessionis dicti Castri etc& Sub anno Domini 1297 –rogato Antonio Magistri Leonardi –
2257 JURA CASTRI SANCTI ANDREAE Instrumentum mandati procurae facti per Universitatem Commune et nomine Civitatis Firmanae in personam Domini Gentilis de Molliano ad dicti Communis Firmanae omnes nomine et habitatores Castri Sancti Andreae recipiendum in Cives perpetuos Communis Firmi ac ad alia prout in dicto procurae mandato sub anno Domini 1297 – rogato Antonio Magistri Leonardi Notario –
2258 CASTRUM SANCTI ANDREAE Instrumentum promissionis pactorum initorum inter Dominum Gentilem de Molliano Sindicum Communis Firmi nomine dicti Communis ex una et Iacobuctium Angeli de Castro Sancti Andreae et alios homines in eis nominatos ex altera, qui homines promiserunt eidem Domino Gentili Scindico pro Communi Firmi perpetuo stare et habitare in dicto Castro et esse sub iurisdictione et defensione Communis Firmi juraruntque de parendo mandatis Potestatis et Priorum Firmi etc& prout in eo sub anno Domini 1297 – rogato Antonio Magistri Leonardi –
2259 JURA CASTRI SANCTI ANGELI Instrumentum venditionis nonnullorum bonorum in Comitatu Firmano et Comitati Camerini, ac Castro Sancti Angeli una cun mediatatis Castellaris de Murro et aliis Dominis Bovi, Transmundo, Bonconti Gerardo et Effreductio filius Girardi Comitis factum per Dominum Vivianum Gozoni filium pretio 40 solidorum ab eis receptorum etc& sub anno Domini 1169 –
2260 CASTRUM SANCTI ANGELI Sententia lata per Petrum Iudicem Domini Bertoldi Sacri Imperij in Italia Legati delegatum, inter Bovem,Transmundum, ac Bonum Comitem de Sancto Angelo in Pontano cum filiis Bonifatij de possessione Castri Gualdi ad favorem dictorum filiorum Bonifatij etc& sub anno Domini 1185-
2261 JURA CASTRI SANCTI ANGELI Sententia lata per Dominum Oldefredum Judicem constitutum a Domino Millone Beluacensi Episcopo Anconitanae Marchiae Rectore, in Comitatu Firmano, Asculano, Abbatia Farfensi ad favorem Domini Fidesmidi de Molliano contra Filios Domini Bovi, et Nepotes, scilicet Dominos Thomam, Iohannem, Bovem, et Rainaldum, super tertia parte iurisdictionis, et Dominij Castri Sancti Angeli, videlicet pro ea parte contingente Dominae Matthiae filiae Domini Transmundi Comitis Gerardi de Castro Sancti Angeli seu Todino filio quondamAndreae de Cellis et dictae Dominae Matthiae vigore cessionis sibi a dicto Todino factae absolvendo praedictos filios Bovis et Nepotes ab alia petitione pro alia tertia parte contingente Dominae Monaldeschae, in qua fit petitio tertiae partis juspatronatus Sancti Salvatoris de anno Domini 1232 – manu Ser Petrizoli Palmisani –
2262 CASTRUM SANCTI ANGELI Sententia lata per Reverendissimos Severinum et Jacobum Episcopos Aesinsem et Senigalliensem, ac Manentem Praepositum Sancti Johannis de Petritulo Judices Delegatos a Sanctissimo Domino Gregorio Papa Nono in causa appellationis vertente inter Dominum Fidesmidum de Molliano ex una et filios Domini Bovis, et Nepotes ex altera, super sententia lata per Dominum Oldefredum super venditionibus et cessionibus factis Domino Fidesmido a Tudino filio quondam Matthiae filiae Domini Transmundi et a Domina Catania super cessione et venditione juris dotis et pignorum bonorum quae fuerunt Gentilis Bovis et super cessione facta a Domina Munaldesca ex causa emptioni Philippo lata ad favorem Domini Fidesmidi pro tertia parte Castri Sancti Angeli de anno Domini 1232 manu Mattufellonis Notarij una cum Apodisia fidei appellationis a sententia lata per Dominum Oldfredum manu Petrizoli filij Palmisani –
2263 JURA CASTRI SANCTI ANGELI Pacta et conventiones quas invicem servare debent Bonuscomes et filij Gerardi ac Socij super haereditate inter eos dividenda prout latius in eis facta sub anno Domini 1210 – rogato Raynaldo Notario –
2264 CASTRUM SANCTI ANGELI Jnstrumentum sumptus cuiusdam mandati procurae factum per Dominum Thomam et Dominum Iohannem filios quondam Domini Bovis de Sancto Angelo et Raynaldum eius Nepotem in personam Bovis Domini Palmerij in causa quam habent cum Domino Transmundo Domini Boncomitis de Sancto Angelo et cum Domino Fidesmido de Molliano etc& sub anno Domini 1235 – rogato Iohanne Gilio. De sumptu vero rogato Pelmerio Eufreductij –
2265 CASTRUM SANCTI ANGELI Libellus seu petitio per Dominos Thomam et Iohannem filios quondam Bovis de Sancto Angelo et Bovem et Raynaldum eorum nepotes contra Fidesmidum de Mogliano coram Domino Leonardo Judice Marchiae pro Domino Sinibaldo Cardinale sub anno Domini 1236 – rogato Salvatico Notario-
2266 CASTRUM SANCTI ANGELI Jnstrumentum sententiae latae per Dominum Johannem Buffam Marchiae Iudicem Generalem inter Nobiles Viros Bovem Ranaldi et Thomassinum Transmundi Domini Transmundi tam eorum nominibus quam eorum fratruum ex una et Universitatem et Commune Sancti Angeli – rogato Benvenuto Carpellae Notario –
2267 CASTRUM SANCTI ANGELI Articuli, seu petitiones pro parte Fidesmidi de Molliano concernentes possessionem 3.ae partis Gironis Sancti Angeli etc& prout in eis.
2268 CASTRUM SANCTI ANGELI Allegationes Bovis in causa quam habet contra Fidesmidum de Mogliano etc& –
2269 JURA CASTRI SANCTI ANGELI Positiones factae pro parte Domini Fidesmidi in causa quam habebat cum Iohanne, Bove, et Sociis, una cum eorumdem responsionibus et contestatione litis, etc – rogato Petrizolo Palmesani-
2270 CASTRUM SANCTI ANGELI Secunda Cartuccia, sive portio Castri Sancti Angeli una cum Girone, Colle, Carilli, hominibus, ac aliis prout in ea successa pro parte Domini Transmundi una cum cuibusdam articulis sive quesiti incipient etc. Item omnes isti simul fuerunt Domini Transmundi et possident filij Bovis –
2271 CASTRUM SANCTI ANGELI Libellus et exceptiones pro parte Domini Bovis et consortum de Sancto Angelo factus in causa quam habet cum Domino Fidesmido de Molliano –
2272 CASTRUM SANCTI ANGELI Aliae execptiones factae pro parte Domini Bovis de Sancto Angelo, uti etiam procuratoris Domini Iohannis, Domini Thomae, et Rainaldi contra sententias ad favorem Domini Fidesmidi de Mogliano latas –
2273 CASTRUM SANCTI ANGELI Instrumentum promissionis factae per Sindicum Andreae Casiate ex quo stetit per quindecim dies apud Sanctum Angelum pro servitio dicti Communis Sub anno Domini 1200 –
2274 CASTRUM SANCTI ANGELI Fides Bandorum sono tube factarum de bonis existentibus in Castro Sancti Angeli quae erant Bovis etc& factae per Leonardum Executorem ad instantiam Domini Fidesmidi dicti Bovis filij –
2275 CASTRUM SANCTI ANGELI Nomina diversorum hominum habitantiun in Castro Sancti Angeli –
2276 JURA CASTRI SANCTI ANGELI Libellus factus in causa Dominorum Thomae et Iohannis filiorum quondam Domini Bovis de Sancto Angelo contra Dominum Fidesmidum de Mogliano –
2277 CASTRUM SANCTI ANGELI Praeceptum, sive citatio facta per Fredericum Dei gratia Romanorum Imperatorem et Robertum de Castiglione etc& ad instantiam Thomassi et Iohannis ac filiorum quondamPalmerij de Sancto Angelo Phildeo ut eis restituat Castrum Mogliani etc& ac alia prout in ea etc& –
2278 CASTRUM SANCTI ANGELI Sententia lata per Dominum Petrum Angeli de Sancto Ginesio super lite, et questione vertente inter Benvenutum Bossoni ex una parte agentem, et Girardinum Beneintendi, super differentia viginti librarum Ravennatensium occasione dotis etc& prout in ea Sub anno Domini 1276 – rogato Philippo Notario –
2279 CASTRUM SANCTI AMGELI Inventarium Terrarum, et rerum assignatarum Magistro Iohanni Procuratori Domini Rainaldi pro ipso Domino Rainaldo pro Commune Sancti Angeli quas sibi dare tenebatur. Sub anno Domini 1269 –
2280 CASTRUM SANCTI ANGELI Transumptum donationis factae per Corradum quondam Morici Rainaldi de Sancto Angelo Dominae Thosae eius Matri de omnibus suis domibus siti in Castro Sancti Ginesij et Castro Sancti Angeli ac de omnibus terris, vineis, sylvis, pratis, pascuis, cursibus acquarum, salinis sitis in dictis Castris et hoc pro summo amore erga dictam eius matrem de anno Domini 1296 – manu Iacobi Magalocti, transumptum manu Pauli Domini Iohannis de Firmo –
2281 CASTRI SANCTI ANGELI Absolutio facta per Dominum Antonium Bacocchum in Marchia Judicem Generalem de Thoma Cuncta passi Conrado Munaldesche et lociis de Sancto Angelo de condemnatione lata contra eos pro summa librarum mille Ravennatensium per eos solvenda ob contumaciam et absentationem in banno et prout in ea Sub anno Domini 1275 – rogato Bondemando Notario –
2282 CASTRUM SANCTI ANGELI Instrumentum particulae Testamenti Nobilis Viri Ofreductij quondam Angeluctij de Sancto Angelo in quo instituit haeredem Universalem Dominam Antoniam eius filiam cui tutricem relinquit Dominam Altadianam eius Matrem de anno Domini 1291. Una cum copia mandati Dominae Altedianae tutorio nomine Dominae Antoniae eius filiae in personam Magistri Iacobi Magalocti ad repetendum 70 libras de quantitate depositi 700 librarum Ravennatensium quas Iacobus Ruffini eius Procurator deposuit apud Simonem Magistrum Iohannem Philippum et Bonacosa et ad faciendum quietationem Communi Firmi de anno Domini 1295 – manu Iacobi Magalocti.
2283 SANCTI ANGELI Instrumentum quietationis factae per Nobilem Virum Gentiluctium Angeluctij de Sancto Angelo Antonio Palmerij Leonardi Sindico Communis Firmi de 44 libris Vulterranis et Ravennatensibus pro residuo, et complemento 100 librarum Anconitanarum et Ravennatensium pro parte solutionis 700 librarum pro pretio totius suae jurisdictionis Castri Sancti Angeli, quam vendidit dicto Communi Firmi de anno Domini 1294, una cum instrumento quietationis factae Antonio Palmerij Leonardi Scindico supradicto a Magistro Iacobo Magalocto Procuratore Dominae Altedianae tutricis Antoniae eius filiae de libris 70 pro parte solutionis dictarum 700 librarum de anno Domini 1295 –
2284 JURA CASTRI SANCTI ANGELI Instrumentum quietationis factae Friderico Iacobbi Belle Sindico Communis Firmi a Domina Rivabella Corradi de Monte Sanctae Mariae in Georgio et Uxoris quondam Nobilis Viri Gentiluctij Angeluctij de Castro Sancti Angeli tamquam tutricem filiorum suorum de libris 90 bonis etc& Vulterranis et Ravennatensibus occasione pretij venditionis factae per dictum Gentiluctium Communi Firmi de parte sibi contingenti de Castro praedicti Sancti Angeli, videlicet pro parte 700 librarum de anno Domini 1299 – rogato Martino Magistri Iacobi Notario –
2285 CASTRUM SANCTI ANGELI Mandatum Civitatis Firmi in personam Iustiniani Thomae Domini Rainaldi ad ememdum nomine dictae Civitatis a Nobilibus Viris Domino Nicola Roggerij Tuctio et Francisco Boncontis Lallo et Iacobo Trasmundi de S. Angelo in Pontano et a Nero et Ruffo Domini Armandi Civibus Firmanis omnes domos palatia splactia, turres girones iurisdictionem dominium vassallos et alias actiones quas dicti Nobiles habebant in Castro Sancti Angeli, pretio 2/m librarum, de anno Domini 1316 – manu Guilielni Servidei Notarij –
2286 CASTRUM SANCTI ANGELI Instrumentum venditionis et cessionis factae per Nobiles Viros Nerum et Ruflum Domini Armandi de Firmo Iustiniano Thomae Sindico Communis Firmi de omni jure et actione quod et quam habebant contra Nobilem Militem Dominum Nicolam Rogerij de Sancto Angelo in bonis ipsius Domini Nicolae causa 360librarum Ravennatensium debitarum praedictis Nero et Ruflo a dicto Nicola et quod et quam habebat in domibus girone roccha, et aliis juribus in Castro Sancti Angeli pro pretio 360librarum Ravennatensium de anno Domini 1316 – manu Ser Guilielmi Servidei Notarij –
2287 JURA CASTRI SANCTI ANGELI Instrumentum venditionis factae per Nobiles Viros Dominos Nicolam Roggerij militem pro se,c et procuratorum nomine Tuctij Boncontis, Dominum Fransciscum Boncontis Lallum et Trasmundum Iacobi de Sancto Angelo Iustianiano Thomae Domini Rainaldi Scindico Communis Firmi de domibus palatiis turribus, splactiis girone ripis fossis retrofossis castellare dominio et iurisdictione et balia quod et quam habebant in Castro praedicto Sancti Angeli cum mero et mixto imperio et iuribus Salinarum, ac vassallis inibi espressi pro pretio duorum millium librarum Ravennatensium Sub Anno Domini 1316 –
2288 CASTRUM SANCTI ANGELI Transumptum Sumptus quorundam pactorum et Capitulorum initorum et promissorum inter Dominum Justinianum Thomae Domini Raynaldi de Tasdeguardis Civem Firmanorum Scindicum Civitatis Firmi et Nobiles Viros Dominum Nicolam Roggerij Tuctium et Franciscum Boncontis et Lallum ac Iacobum Transmundi de Sancto Angelo olim Dominos dicti Castri de anno Domini 1316 – Transumptatum manu Ser Antonij de Bertachinis sub Anno Domini 1471 –
2289 CASTRUM SANCTI ANGELI Instrumentum ratificationis factae per Nobiles Mulieres Dominam Altafestam Uxorem Tuctij, Dominam Annessam Uxorem Francisci Boncontis Dominam Bellutiam Uxorem Iacobi Transmundi, Dominam Monaldescham uxorem Nobilis Militis Nicole Roggeris et Dominam Bertucciam Uxorem Lalli Transmundi de venditionibus factis per earum Viros de totis juribus quae habebant in Castro Sancti Angeli Communi Firmi vel eius Sindico de anno Domini 1316 – etc& manu Ser Guilielmi Servidei Notarij –
2290 IURA CASTRI SANCTI ANGELI Instrumentum possessionis traditae per Nobiles Viros Tuctium et Franciscum Boncontis Lallum et Iacobum Transmundi de Sancto Angelo et Mattheum Iohannis de Murro procuratorio nomine Domini Nicole Ruggerij de Sancto Angelo Iustiniano Thomae Scindico Firmi de domibus iuribus splactiis roccha, seu girone iuribus iurisdictione dominio et vassallis ac salinis Castri Sancti Angeli de anno Domini 1316 – manu Guilielmi Servidei Notarij –
2291 CASTRUM SANCTI ANGELI Instrumentum sumptus quarumdam reformationum factarum in Cernita Communis Firmi super propositis factis ad favorem Communitatum et Castrorum S. Angeli Lauri Molliani Falleroni et Gruptarum ad Mare videlicet quod salarium cuiuslibet Potestatis supra dictorum Castrorum sit et esse debeat 100 librarum denariorum in sex mensibus et non plus et quod dictum salarium solvatur ipsis Potestatibus de condemnationibus quas venire facient in Commune videlicet de parte contingente Communi Firmi et Communibus dictorum Castrorum sub anno Domini 1356 – rogato Iacobo de Fallerono. De sumptu vero rogato Angelo Francisci.
2292 CASTRUM SANCTI ANGELI Privilegium Conradi Capitanei Serenissimi Manfredi Siciliae Regis in Marchia Vicarij Generalis concessionis et donationis factae de Castro Sancti Angeli Nobili Viro Rainaldo de Brunforte quod Castrun Curiae Regali erat devolutum ob ribellionem Domini Transmundi Domini Rainaldi Domini Thomae et aliorum Dominorum dicti Castri cum omnibus juribus etc& Sub Data apud dictum Castrum de anno Domini 1263 –
2293 JURA CASTRI SANCTI ANGELI Instrumentum compromissi facti inter Transmundum de Sancto Angelo ex una et Rainaldum de Brunforte ex altera super portione quam Monaldescha Mater dicti Rainaldi debet consequi et habere in Castris Sancti Angeli et Gualdi eorum Curia et Districtu. Item super patrimonio Domini Transmundi quod habuit in Castris praedictis super omnibus litibus et questionibus hinc inde habitis et inter eos vertentibus etc& in personam Rainaldi de Bucchiano cum auctoritate et potestate prout in eo sub anno Domini 1253 – rogato Iacobo –
2294 CASTRUM SANCTI ANGELI Instrumentum venditionis factae per Dominum Iohannem Domini Bovis consentientibus Domini Thoma, Bove, et Raynaldo Domini Palmerij de Iohanne Pasquali cum suo Manso et cum servitiis debitalibus per Annum Iohanni Rosella pro se suisque haeredibus pretio octo librarum Ravennatensium Sub anno Domini 1250 – rogato Guilielmo Notario –
2295 CASTRUM SANCTI ANGELI Testes examinati super quodam homicidio facto per Fidesmidum et complices prout in depositionibus sub rogitu Ranaldi Domini Guidonis de anno Domini 1244 –
2296 CASTRUM SANCTI ANGELI Jnstrumentum venditionis domus positae in Castro Sancti Angeli factum per Donadeum filium Iohannis Boni Domino Fidesmido sub anno Domini 1238 – Rogato Bonaginta Notario –
2297 CASTRUM SANCTI ANGELI Jnrtumentum mandatorum procurae factorum per filios Domini Bovis de Sancto Angelo in causa quam habent cum Domino Fidesmido de Mogliano sub rogitibus diversorum Notariorum prout in eis latius –
2298 IURA CASTRI SANCTI ANGELI Copia Praecepti facti per Gubernatorem Provinciae Marchiae Magnificis Prioribus et Communi Civitatis Firmi Communibus Castrurum Gualdi et Sancti Angeli eiusdem Firmi comitatus et hominibus Terrae Sancti Ginesij et Castri Riparum et eius status de servando omnia contenta ultimo loco inter ipsos in tregua facta etc& sub poenis in eis contentis sub anno Domini 1499 –
2299 CASTRUM SANCTI ANGELI Instrumentum venditionis et cessionis Dominae Mariae Uxoris olim Ranaldi de omni ratione quam habet in Villa Caccile cum suis finibus ac cum Ecclesiis, Terris, Vineis ac aliis in dicto Instrumento facto filiis Comitis Geraldi videlicet Bovi Transmundo Boncomiti ac Gerardo de Sancto Angelo et eorum haeredibus Sub anno Domini 1325 – rogato Ioanne Notario –
2300 CASTRUM SANCTI ANGELI Instrumentum obligationis factae per Dominum Thomassinum Dominici de Cavedanis et nonnullos alios Cives Firmanos Abrahae Domini Moysis et Sociis Iudeis de restituendo infra mensem libras 1400 Bononenses Ravennatenses et Anconitanas de Anno Domini 1315 – manu Francisci Iohannis Albertoni una cum instrumento quietationis dicte obligationis de anno Domini 1317 manu Alexandri Iohannis Albertoni et hoc pro solutione emptionis Iurium Castri Sancti Angeli de Anno 1316, quod tamen in dictis jnstrumentis non declaratur –
2301 CASTRUM SANCTI ANGELI Copia actorum factorum coram Episcopi Aesinsi et Senigalliensi ac Pareposito de Petriolo judicibus constitutis a Domino Papa in causa appellationis vertentis inter Dominum Fildesmidum de Molliano ex una et Filios quondam Domini Bovis ac Nepotes Armaleonem et Napoleonem ac alios Dominos de Sancto Angelo super Iurisdictione et dominio Castri Sancti Angeli a Sententia lata per Dominum Oldefredum Judicem constitutum a Beluacensi Episcopo Anconitano Marchiae Rectorem de anno Domini 1234 –
2302 JURA TERRAE SANCTAE VICTORIAE Literae promissionis potestatis Communis et hominum Terrae sanctae Victoriae factae Universitati et Communi Firmi de non receptando ullas gentes armigeras pedestres vel equestres quae damnificare possint Civitate Firmi eiusque Comitatum Terras recommendatas ac homines earumque nec inimicis Civitatis Comitatus et Terrarum praefactarum virtuali aliqua praebendo etc& Sub anno Domini 1389 –
2303 IURA TERRAE SARNANI Concessio, et auctoritas data absolvendi a vinculo Excommunicationis per Reverendissimum Simonem tituli Sancti Martini Cardinalem et Apostolicae Sedis Legatum Capellano Ecclesiae Sancti Martini de Villa homines delinquentes de Sarnano. Sub Data Cemerini decimo Calendas Maij –
2304 SARNANUM Pax facta inter homines de Sarnano occasione omicidij patrati in personam Gentilis de Sarnano Sub anno Domini 1498 –
2305 SARNANUM Memoriale seu summarium jurium Communis Sarnani traditum per Antonium Bartholomei Oratorem dicti Communis in manibus Dominorum Priorum Civitatis Firmi – Vide num. 117 –
2306 JURA SANCTI ELPIDIJ MORICI Instrumentum sumptus cuiusdam copiae Pactorum initorum inter Commune, Universitatem et homines Castri Sancti Elpidij Morici Comitatus Firmi cum Commune Firmi, tenoris prout latius in dicto Instrumento principali factum sub anno Domini 1316 – rogato Ser Dominico Marci. De sumptu vero Andrea Rainaldi et Antonio Ser Cischi de Firmo –
2307 IURA SANCTI ELPIDIJ ad MARE Licentia constructionis iterum et reaedificationis cuiusdam Castelli Castri nuncupati ad Firmanam Ecclesiam pleno jure pertinentis diruti per Universitatem Castri Sancti Elpidij Ecclesiae Rebellem concessa per Sanctissimum Dominum Innocentium Papam 4.um directa Reverendissimo Domino Petro Cardinali et Apostolicae Sedis Legato ad instantiam Reverendissimi Firmani electi ut praedictam Universitatem et Commune Sancti Elpidij compellat ad denuo construendum dictum Castrum sub poenis censurarum Ecclesiasticarum. Sub Data Mediolani Pontificatus anno nono –
2308 SANCTI ELPIDIJ AD MARE Copia protestationis actorum et sententiae latae per Dominum Iacobinum Curiae Generalis Iudicem in causa cursus acquae clusarum meatuum aquaeductus ut dicitur Communis et hominum Sancti Elpidij in plano Rotarellae cum Commune Firmi de anno Domini 1295 – rogato Vercellino de Vercellis, de sumptu vero Alexandro Matthei –
2309 SANCTI ELPIDIJ ad MARE Memoria facta in quadam carta Bambacina quo die 26 Iunij in Logia praesentibus prout in ea fuerint confirmata capitula et pacta per Pacem Scindicum Communis Firmi et Vannem Andrioli alias Calcagna Scindicum Communis Sancti Elpidij ad Mare –
2310 SANCTI ELPIDIJ ad MARE Copia quarumdam Litterarum Domini Blachi Ferdinandi de Belvisso Rectoris Marchiae Anconitanae pro Ill.mo et Reverendissimo Cardinale Hispano in quibus praecipitur illis de Sancto Elpidio ut alterius in aedifitio caepto non procedant etc& nec non illis qui inveniunt salem in Civitate Firmi non teneri ad aliquam Gabellam prout latius in dictis Literis transumptatum per Fredonuctium Nuctij Notarium Maceratensem anno Domini 1355 –
2311 JURA TERRAE SANCTI ELPIDIJ ad MARE Instrumentum Mandati procurae factum per Commune et homines Terrae Sancti Epidij ad Mare in personam Vannem Andreaoli ad causas et praesertim ad colligendum et ligam et confederationem faciendum cum clausolis, ac capitulis necessariis et opportunis et si opus fuerit instrumentum poenarum faciendum cum Commune et Populo Civitatis Firmi sub anno Domini 1387 – rogato Nuctio Vagnoli –
2312 SANCTI ELPIDIJ ad MARE Instrumentum mandati procurae factum per Universitatem et homines Terrae Sancti Elpidij in personam Vannis Andrioli alias Calcagno ad causas nec non specialiter ad dicti Communis nomine conligandum et ligam ac confederationem faciendum cum Commune et Populo Civitatis Firmi ac ad nonnulla alia etc& sub anno Domini 1389 – rogato Mattheo Philippi de Monte Sanctae Mariae in Lapide –
2313 SANCTI ELPIDIJ ad MARE Instrumentum procurationis factae per homines et Commune Terrae Sancti Elpidij ad Mare in personam Augustini Vannis de Monte Granaro ad Lites et praesertim in causa et quetione quam dictum Commune habet et habere intendit cum Commune et hominibus Civitatis Firmanae et generaliter cum qualibet alia persona etc& Sub anno Domini 1390 – rogato Mattheo Philippi de Monte Sanctae Mariae in Lapide – Vide num. 627 et Monturanum num. 1746 –
2314 JURA TERRAE SANCTI GINESIJ Mandatum Civitatis Firmi in personam Iacobini Petri de Firmo ad recipiendum finalem quietationem, et remissionem a Commune Sancti Genesij seu Scindico eiusdem et singularibus personis de omnibus damnis injuriis et offensis contra ipsos illatis per Commune Firmi et eius sequaces de anno Domini 1306 – manu Bernardi Ioacobi Notarij-
2315 SANCTI GINESIJ Instrumentum quietationis et remissionis factae inter Puctium Magistri Lucae Sindicum Communis Sancti Genesij et Iacobinum Petri Tarani Scindicum Communis Firmi de omnibus excessibus incendiis rapinis et aliis criminibus hinc inde patratis de anno Domini 1306 – manu Ser Bonanni Iacobi de Firmo –
2316 SANCTI GENESIJ Copia jnstrumenti quietationis et remissionis factae inter Puctium Magistri Lucae Scindicum Sancti Genesij et Iacobunum Petri Tarani Sindicum Firmi etc& tenoris ut supra, copiatum per Philippum Nicolicti –
2317 SANCTI GINESIJ Instrumentum procurationis factae per Cicchum Nusciarelli de Sancto Ginesio in personam Vannis Boccioni de eodem ad lites et praesertim in causam quam habet cum Angelo Massi de Civitate Firmi et generaliter ad omnia alia etc& sub anno Domini 1391 – Indictione XIII – tempore Samctissimi Domini Bonifatij Papae Noni die 27 Novembris rogato Luca Matthei –
2318 JURA TERRAE S. GINESIJ Instrumentum Consultationis factae in Concilio et Parlamento Castri Riparum Sancti Ginesij per Venantium Baroni unum de dicti Concilio de non amplius redire in subiectionem Communitatis Sancti Ginesij ex quo homines dictae Communitatis deguastarum Territorium dicti Castri Riparum et homines occiderunt una cum confirmatione facta per duos alios de dicto Parlamento quae Consultatio fuit obtenta nemine contradicente – Sub anno Domini 1513 – rogato Camillo Ferro de Macerata –
2319 SANCTI GINESIJ Instrumentum ratificationis consultationis factae per Venantium Baroni de Ripis Sancti Ginesij factum per Bernardinum Marini et socios de eodem ex quo non interfuerumt Parlamento in dicto Castro facto sub Anno Domini 1513 – rogato Camillo Ferro de Macerata –
2320 SANCTI GINESIJ Breve Sanctissimi Domini Nostri Sixti Papae 4.ti directum Prioribus et Communi Civitatis Firmi super differentia confinium vertente inter ipsos et Communitatem Terrae Sancti Ginesij quo Firmanis expresse praecipitur sub poena quinque millium Ducatorum Camerae Apostolicae applicandorum ut desistant a via facti et armorum et nihil innovent sed omnino pareant et obediant Locumtenentis mandatis etc&. Datum Romae 13 Septembris 1482 – Vide numeros 121-344-349-399-701- etc& – Vide Apezzana, Laurum et iura Podij Sancti Laurentij-
2321 JURA CASTRI SMERILLI Instrumentum ratificationis venditionis factae per Franciscum Alberici de Castrum Smerilli Roggerio Domini Ufreductij civi Firmano de domibus, palatio, splactis, girone, et horto, vassallis etc cum aliis juribus in instrumento contentis pro precio 1600- librarum Vulterranarum Anconitanarum per Dominum Anselmum Domini Boncontis, Gibertum Guilielmum, et Fratrem Domini Thomasij de Boncontis de Castro Smerilli, prout latius in dicto ratificationis instrumento. Sub anno Domini 1299 – rogato Ser Andrea Notario –
2322 SMERILLUM Instrumentum venditionis factae per Franciscum Domini Alberici de Castro Smerilli de domibus splactiis Casareno hortis vassallis et alijs juribus quae habet in Castro Smerilli eiusve Territorio Ruggerio Domini Ufreductij de Civitate Firmana pro pretio mille et sexcentarum librarum sub anno Domini 1299 –rogato Ser Andrea Notario –
2323 SMERILLUM Instrumentum quietationis factum per Anselmuctium Brancaleonis de Castro Smerilli de libris 700 ad computum pretij domorum et aliorum jurium per ipsum venditorum Universitati et Communi Firmi et pro eis Philippo Mancibone et Sallupidio Scindicis dicti Communis sub anno Domini 1299 – rogato Martino Magistri Iacobi –
2324 SMERILLUM Instrumentum quietationis 400- librarum Bononensium, et Ravennatensium ad computum 2000 librarum pro pretio venditionis domorum vassallorum et jurisdictionum Castri Smerilli etc& factum per Conradum Domini Bovis Antonio olim de Monte Pasillo et nunc de Firmo. Sub anno Domini 1299 – rogato Martino Magistri Iacobi Notario –
2325 SMERILLUM Instrumentum quietationis 250 librarum Ravennatensium pro residuo et complemento 2/m librarum pro pretio domorum splactiorum etc& Castri Smerilli etc& factum per Conradum Domini Bovis de dicto Castro Smerilli Giberto Petri de Castelnuovo Scindico Communis Firmi ac alijs etc& sub anno Domini 1300 – rogato Vannuctio Iovannitti –
2326 SMERILLUM Instrumentum quietationis 250 librarum Vulterranarum et duodecim solidorum Ravennatensium et Vulterranarum pro residuo et complemento duorum millium librarum similium etc& per Anselmuctium Brancaleonis de Smerillo Gilberto Petri de Castello Novo Scindico Communis Firmi nomine dicti Communis ac aliis bonorum et Iurium venditorum per ipsum Anselmuctium Philippo Mancibone prout latius in supradicto Instrumento Sub anno Domini 1300 – rogato Venantio Iohannitti –
2327 SMERILLUM Instrumentum mandati procurae factum per Universitatem Commune et homines Civitatis Firmi in personam Giberti Petri de Castello Novo ad dicti Communis et Philippi Mancibone et aliorum nominibus recipiendum ab Anselmuctio Brancaleonis finem et quietationem de 250 libris Ravennatensibus pro pretio domorum et aliorum bonorum Castri Smerilli factum sub anno Domini 1300 – rogato Venantio Iohannitti –
2328 SMERILLUM Instrumentum quietationis de ressiduo pretij videlicet 2/m librarum venditionis bonorum stabilium existentium in Castro Smerilli factum per Anselmuctium Brancaleonis de Castro praedicto Philippo Mancibome et pro eo Sallupidio Francisci Scindico Communis Firmi sub anno Domini 1299 – rogato Martino Magistri Iacobi –
2329 JURA CASTRI SMERILLI Instrumentum venditionis nonnullorum bonorum stabilium Castri Smerilli facum per Anselmuctium Brancaleonis Domini Anselmi de dicto Castro Philippo Marcibone de Firmo pro pretio 2/m librarum sub anno Domini 1298 – rogato Ser Simone Benvignati Notario –
2330 CASTRUM SMERILLI Instrumentum receptionis Francisci Domini Alberti de Smerillo ut aliorum in Instrumento descriptorum de dicto Castro in Cives Firmi ac ad immunitates et exemptiones factum per Marchittum Philippi Savini Scindicum Communis Firmi ad id generaliter deputatum nomine dicti Communis Franciscum supradictum et alios nominatos admittendo et recipiendo sub protectione et defensione dicti Communis et ad omnes honores dignitates Officia Privilegia ac ad alia prout alij Cives Firmani etc& sub anno Domini 1299 – rogato Andrea Martini – una cum Instrumento promissionis perpetuae Cittadiniae per supradictum Franciscum facto praedito Marchicto Philippi Savini etc& sub eidem anno mense etc& –
2331 CASTRUM SMERILLI Instrumentum receptionis in civem factum per Dominicum Iohannis Scindicum Communis Firmi et nomine eiusden Provenzano de Smerillo Sindico ac nomine et vice dicti Castri concedendo sibi Privilegium et libertatem Civium Firmanorum eo modo ac forma ac cum pactis et capitulis quae habent homines Montis Falconum cum Civitate etc& Sub anno Domini 1298 – rogato Thebaldo Notario –
2332 CASTRUM SMERILLI Instrumentum receptionis Anselmuctij Brancaleonis de Castro Smerilli in Civem,et ad omnes dignitates, et honores Civitatis Firmi etc& factum per Leonardum Martini Scindicum et Scindacario nomine Communis Firmi. Sub anno Domini 1298 – rogato Ser Simone Notario –
2333 JURA CASTRI SMERILLI Instrumentum mandati procurae factum per Commune et nomine Castri Smerilli in personam Provenzani Rainaldi de eodem ad dicti Communis nomine recipiendum beneficium et immunitates a Potestate Civitatis Firmi nomine ipsius Civitatis concedi solitas, et ad admittendum homines et bona ipsius Castri Smerilli sub iurisdictione Firmi etc& sub anno Domini 1298 – rogato Angelino Morici de Smerillo –
2334 SMERILLUM Instrumentum mandati procurae factum per Universitatem Commune et homines Civitatis Firmi in personam Dominici Iohannis de Firmo ad recipiendum in Cives Firmanos omnes homines Castri Smerilli et Provenzanum Rainaldi Sindicum Communis et hominum dicti Castri et ad recipendum a dicto Scindico nominibus quibus supra juramentum et promissionem standi et habitandi perpetuo in dicto Castro et esse perpetuos Cives Firmanos etc& sub anno Domini 1298 – rogato Ser Thebaldo de Thebaldis –
2335 CASTRUM SMERILLI Instrumenta procurationum factarum per Conradum Domini Bovis de Smerillo in personam Thomasij Gualterij et Rainaldi Pacchadosi ad inducendum et ponendum Antonium Valentis olim de Monte Pasilli in possessionem domorum palatij turris splactij horti et iurisdictionum Castri Smerilli per ipsum Conradum Domino Antonio venditorum Sub anno Domini 1297 – rogato Ser Andrea Notario –
2336 SMERILLUM Instrumentum venditioni factae per Corradum Domini Bovis de Castro Smerilli de domibus palatio turri girone praedicti Castri Smerilli etc& Antonio Valientis olim de Monte Pasillo nunc de Firmo pro se suisque haeredibus precio 2/m librarum etc& Sub anno Domini 1297 – rogato Andrea Martini –
2337 JURA CASTRI SMERILLI Instrumentum mandati procurae factum per Commune et homines Civitatis Firmi in personam Rainaldi Pacchadosi ad illius nomine recipiendum venditionem iurisdictionis Castri Smerilli et Vassallorum illius Castri ac omnium bonorum possessionum quae Vassalli et habitatores illius Castri habent et possident etc& sub anno Domini 1297 – rogato Antonio Magistri Leonardi de Monte Causario –
2338 SMERILLUM Instrumentum receptionis Domini Conradi Bovis de Smerillo in Civem Civitatis Firmi cum capitulis et pactis prout in dicto instrumento factum per Dominum Rainaldum Pacchadosi Scindicum et Scindacario nomine Communis Firmi, sub anno Domini 1297 – rogato Andrea Martini .
2339 JURA CASTRI SISMUNDI Jnstrumentum emptionis factae per Transmundum Carbonis de Castro Sismundi de omnibus iuribus et actionibus quae seu quas Petrus Rainaldi et Munaldus Morici habent in Castellare Molendinis sylvis et viis dicti Castri quibus in dicto emptionis jnstrumento etc& Sub anno Domini 1231 – rogato Bonaccursio Notario –
2340 SISMUNDI Copia quarumdam Litterarum, seu Bullae Commissionis factae per Sanctissimum Dominum Nostrum Papam Gregorium XI- Reverendissimo Domino Gerardo Abbati in partibus Italiae Apostolicae Nuntio super petitione pro parte Rodulphi Berardi Militis Camarinensis eidem Sanctissimo de Castro Sismundi prope Castrum Gualdi factae ex causis ut in dictis Literis una cum recommissione facta Zuffuto de Esculo Legum Doctori. Transumptum sub anno Domini 1371 – per Iohannem Ser Iacobi et Socios Notarios –
2341 JURA CASTRUI SISMUNDI Bulla donationis, seu concessionis Territori et Castri Sismundi cum Molendino et alijs Iuribus factae per Sanctissimum Dominum Nostrum Eugenium Papam Quartum Domino Pandulpho de Talamontibus de Esculo pro se et eius haeredibus cum responsione et pro annuo censu annis singulis unius Librae Cerae Reverendae Camerae Apostolicae sub anno Domini 1445 –
2342 CASTRUM SISMUNDI Literae patentes Reverendissimi Domini Dominici tituli Sanctae Crucis in Hierusalem Presbiteri Cardinalis Apostolicae Sedis Legati ratificationis et emologationis iurium Castri et Territorij Sismundi ultra concessionem et cesionem factam per Nobilem Virum Dominum Pandulphum De Talamontibus de Esculo Universitati hominibus et Communi Firmi sub anno Domini 1447 –
2343 JURA CASTRI SISMUNDI Privilegium Domini Nostri Nicolai Papae V.ti cessionis et confirmationis Castri Sismundi factum Pandulpho de Talamontibus Civi Asculano etc& Sub anno Domini 1447 – Pontificatus anno primo –
2344 CASTRUM SISMUNDI Instrumentum venditionis factum per Pandulphum de Talamontibus de Esculo Communi et Universitati Civitatis Firmanae et pro eis Cole Vannis Scindico dictae Civitatis de omnibus iuris,et jurisdictionibus quae et quas ipse Pandulphus in dicto Castro Sismundi habuisset et competijsset pro pretio 400 Ducatorum Sub anno Domini 1447 – rogato Benedicto Francisci de Monte Falcono –
2345 CASTRUM SISMUNDI Breve obtentum a sanctissimo Domino Nostro Sixto Papa 4.to pro parte Communis Civitatis Firmanae super praeceptum per Reverendum Dominum Provinciae Marchiae Legatum dicto Communi factum in causa Iulij Cesaris de Varano quam habebat cum dicto Communi super Castro diruto nuncupato Gismundo etc& Sub anno Domini 1474 –
2346 JURA CASTRI SISMUNDI Supplicatio Universitatis, et hominum Civitatis Firmanae super iudicio intentato per Iulium Cesarem de Varano Domicellum Camerinensem de tenimento Castri Sismundi diruti tempore Sixti Papae 4.ti –
2347 CASTRUM SISMUNDI Breve Sixti Quarti significantis Prioribus et Communi Firmi se committere et mandare per Breve Reverendissimo Angelo Episcopo Tyburtino Fani Gubernatori ut testes in causa tenutae Castri Sismundi producendos recipiat eorumque depositiones in scriptis reductas ad se sub sigillo suo mittat etc& Sub anno Domini 1473 – Pontificatus anno 2.do –
2348 JURA CASTRI SISMUNDI Breve Sixti Papae Quarti committentis et mandantis Reverendissimo Angelo Episcopo Tyburtino ut teste pro parte Firmanorum producendos in causa vertente inter eos et Dominum Iulium Cesarem de Varano Camerinensi super tenuta Castri Sismundi examinet et recipiat etc& Sub anno Domini 1475 – Pontificatus anno 4.to –
2349 CASTRUM SISMUNDI Instrumentum venditionis cuiusdam partis territorij Castri Sismundi, et Castellaris positis et confinantibus ut in eo factum per Ill.mum Dominum Iulium Cesarem de Varano Camerinensi Domino Ioacobo Bongiovanni de Civitate Firmano Scindico et Scindicario nomine dictae Civitatis et hoc pro pretio 2000 Ducatorum auri et 300 salmarum grani factum sub anno Domini 1483 – rogato Antonio Pascutio etc – Vide Gualdo et Sismundo pag.12 à num. 55 usque ad num. 88 et num. 129 et 101 –
2350 JURA CASTRI TURRIS PALMARUM Breve motus proprj Sanctissimi Domini Nostri Gregorij Papae XIII super restitutione Castri Turris Palmarum una cum insertione Brevis motus proprij Sanctissimi Domini Nostri Pij Papae Quinti pro separatione dicti Castri a Commune et Universitate Civitatis Firmanae etc& Sub anno Domini 1573 – Pontificatus anno Secundo –
2351 TURRIS PALMARUM Copia motus proprij Sanctissimi Domini Nostri Pij Papae Quinti separationis Castri Turris Palmarum a dominio et Jurisdictione Firmana una cum motu proprio Sanctissimi Domini Nostri Gregorij Papae XIII restitutionis Castri Turris Palmarum sub Dominio et iurisdictione Firmana, factus in forma supplicae pro dicto Motu proprio obtinendo –
2352 TURRIS PALMARUM Jnstrumentum mandati procurae factum per Universitatem Commune et nomine Turris Palmarum in personam Domini Grimaldi Domini Alberti ad nomine dicti Communis Domino Jacobo Thomae Scindico Communis Firmi nomine ipsius Communis faciendum quietationem remissionem etc& de omnibus offensis, injiuriis et damnis si quas vel si quae Commune et homines Firmi contra homines dicti Castri occasione guerrae hactenus commiserunt et ad promittendum semper se futuros,et permansuros Cives Firmanos et facturos omnia obsequia pro Commune Firmi, morando in dicto Castro, sicut alij Cives, et habitatores dictae Civitatis faciunt etc& prout in dicto jnstrumento sub anno Domini 1249 – tempore Innocentij Papae 4.ti – rogato Jacobo Notario –
2353 JURA CASTRI TURRIS S. PATRITIJ Instrumentum venditionis totius Terrae, et possessionis pertinentiis Castri Turris Sancti Patritij in loco Campus novus nuncupato in vico Ecclesiae Sanctae Mariae factum per Dominum Baccalarium et Mercenarium Filios quondam Fidesmidi Domini Ranaldi de Monte Viridi, et Iacobuctium Ioannis Baptistae de Firmo Suppolino Iohannis Gambarellae de Civitate Firmana pro pretio 1917- librarum et decem solidorum Ravennatensium et Anconitanarum sub anno Domini 1317 – rogato Iacobo quondam Iacobi Notario –
2354 TURRIS SANCTI PATRITIJ Instrumentum Fideiussionis precibus voluntate et mandato Domini Baccalaris quondam Domini Fidesmidi de Monte Viridi in casu evictionis petiae Terrae per Dominum Bacchalarium et alios venditae praestiti per Ricciardum Bentivoglie de Castro Firmano Bertum Pantolini et Franciscum Anzovini Gentilis Suppolino Iohannis Gambarellae de Firmo sub anno Domini 1317 – rogato Iacobo quondam Iacobi –
2355 TURRIS SANCTI PATRITIJ Instrumentum ratificationis et confirmationis venditionis Terrae seu possessionis in pertinentiis Castri Turris Sancti Patritij in loco qui dicitur Campus novus jam venditae per Bacchalarium et Mercenarium de Monte Viridi Suppolino Iohannis Gammarellae modoque per huismodi ratificationis instrumentum confirmatum Anno per Dominam Franciscam Uxorem Domini Rainaldi de Monte Viridi, Dominam Morbidam Uxorem Domini Bacchalarij, Dominam Risabellam Uxorem Domini Mercenarij etc& una cum istrumento coeptionis possessionis etc& Sub anno Domini 1317 –rogato de eis Iacobo quondam Iacobi Notario –
2356 BREVIA SUPER FACTA PORTUS CIVITANOVAE Breve Pauli Papae Secundi directum Prioribus Firmis exponendo illis se intellixisse eos in Turrim quam ad litus Maris homines et Communitas Terra Civitaenovae pro refugio a Pjratis aedificaverant armata manu irruisse quare eos monet ut toto eo mense aliquem virum probum de illis juribus bene instructum ad se mittant quo bene audito et altera parte melius intellecta illi rei mediante Iustitia melius providere possit. Datum Romae7 Septembris 1468 – Pontificatus anno 4.to –
2357 CIVITANOVA Breve Sixti 4.ti directum B. tituli Sancti Clementis Presbitero Cardinali Ravennatensi Sedis Apostolicae in Provincia Marchiae Legato ut homines Terrae Civitaenovae ab erectione Turris in litore Maris desistere faciat donec ab ipso Sanctissimo desuper licentia impetraverint. Datum Romae anno Domini 1473-
2358 CIVITAENOVA Breve Innocentij Papae 8.i concedentis licentia hominibus Civitaenovae facendi pacem et concordiam cum Firmanis absque tamen praeiuditio superioritatis et Iurisdictionis in rem illam S. R. E. spectantium etc& Sub anno Domini 1491 –
2359 MASSIGNANUM Diversae scripturae et acta in causa Communis et Universitatis Massignani et Commune Civitatis Firmi super exemptione et liberazione a iurisdictione Sedi Apostolicae etc& prout in eis una cum inhibitione in facie actorum facta hominibus Castri Massignani de non aedificando in litore Maris sub poena mille Ducatorum –

LAUS DEO VIRGINIQUE MATRIS
*****************

Index omnium iurium Civitatis Firmi, eiusq. Castrorum
et aliorum etc.

Acquaviva
-Absolutio Communis Firmi a censuris causa occupationis, et demolitionis arcis Acquavivae n°1048
-Appropriatio perpetua Castri Acquavivae Communi Firmi per Nicolaum Papam Quintum n°1048
-Brevium Iulij Papae Secundi pro expellendis Bannitis, et Rebellibus Asculanis ex Acquaviva n°1274
-Brevium pro immissione D. Rainaldi de Brunforte in possessione bonorum a D. Helena sibi cessorum
ratio 250 unciarum auri pro dote n°1044
-Capitula et pacta inter Commune Civitatis Firmi et Commune Acquaevivae n°1056
-Consulta facta per mandandis Oratoribus ad Civitatem Firmi super differentia silvarum n°1057
-Condemnatio Rizzardi de Acquaviva in 40/m libr. ob expugnationem Castrorum Borumpadari, Mercati et S. Benedicti et eorum combustionem Vide Rapatran. n°2247
-Declaratio quorumdam confinium inter Commune Castri Acquavivae et Commune Ripatransonis n°1058
-Emptio Castri Acquavivae per Commune Firmi pretio 7500 florenorum n°1035
-Emptio Castri mercati per Antonium Mathei de Acquaviva n°1037
-Emptio petij Terrae per Iacobum Mag.ri Philippi n°1039
-Fidelitatis juramentum prestandum Civitati Firmi per Commune Acquavivae n°1038
-Literae Citatoriae Dominarum Florasteriae et Thomasiae de Acquaviva in causa appallationis de immissione earumdem in possessionem tertiae partis Castri Acquavivae n°1042-1043
-Literae Executoriales sententia lata ad favorem DD. Florasteriae contra DD. Matheum, et Petrum de Acquaviva super tertia parte Castri Acquaviva n°1049
-Mandatum Procurae Communis Firmi ad emendum Castrum Acquavivae n°1036
-Mandatum Procurae DD. Mathei, et Petri de Acquaviva ad causas n°1045
– Mandatum Procurae D. Thomasiae ad causas n°1051
-Mandatum procurae D.nae Florasteriae ad causas n°1052
-Praeceptum D. Marchionis pro immissione DD. Florasteriae et Thomasiae in possessione partis eis contingentis de Castro, Girone & Acquavivae n°1050
-Praeciptum factum Dnis de Acquaviva, ne ad divisionem bonorum paternorum procederent n°1053
-Quietatio 37 Florenorum, occasione taxarum 37 Equitum n°1047
-Ratificatio per D. Thomasium de Acquaviva de omnibus gestis per Dnos de Brunforte n°1046
-Sententia super tertia parte Castris Acquavivae ad favorem Dominarum Thomasiae et Florasteriae n°1041
-Sententia interlocutoria super 3° parte Acquavivae ad favorem supradictarum Dominarum n°1055
-Substitutio procuratoris in omnibus causis n°1054
-Venditio omnium bonorum D.nae Helenae de Acquaviva facta Dnae Florasteriae suae sorori n°1040
Vide Ripatransonem
Accumulo
-Mandatum Procurae Communis Accumuli pro confirmatione pacis cum Commune Amatricis n°859
-Pacis, et pactorum instrumentum cum Commune Amatricis n°385
Alteta
-Acta et depositiones testium in causa confinium cum Communitate Montis in Georgio n°2252
Vide Ripamcerreti
Amandula
-Appellatio a sententia lata propter incisionis arborum n°337
– Instrumentum pacis inter duos particulares de Amandula n°393
-Mandatum Procurae Tuctij Thomae Gentilis ad lites cum Commune Amandulae n°132
-Seditiosi Terrae Amandulae juvantur a Commune Firmi n°964
– Sententia lata ad favorem Tuctij Thomae contra Commune Amandulae n°824
Amatrice
-Capitula inita pro pace facienda cum Asculanis n°479
-Gratiarum actio Communi Civitatis Firmi de Oratoribus missi pro pace componenda inter Commune Amatricis, et Commune Amandulae n°843
-Pacis, et pactorum Instrumentum cum Commune Accumuli n°385
Ancona
-Cofederatio inter Anconitanos et Firmanos n°309-450-1208-1336
-Confederatio inter Anconitanos, et Cammerinenses n°496
-Literae Communis Anconae super combustione navis per homines Ripatransonis et Gruptarum n°810
-Mandatum Procurae Communis Anconae ad faciendum pacta et conventiones ad 5 Annos cum Commune Civitatis Firmi n°183
-Nundinarum prohibitio Anconitanis tempore nundinarum Firmi, et Recanatis n°406
-Pacta, et conventiones inter Civitates Firmi Anconae, et Recanetis n°809-1209-1292-1293
-Quietatio facta Communi Firmi super solutionem quarumdam bestiarum ablatarum n°812
Appezzana
-Pars sententiae super territorio, et iurisdictione Appezzanae inter Commune Firmi, et Terram S. Genesij super confinibus dictae Terrae Appezzanae n°1532
-Scripturae diversae in causa Communis Firmi Castri Lauri, et Appezzanae contra Commune Terrae S. Ginesij super confinibus dictae Terrae Appezzanae n°1532
Vide iura Lauri
Arquata
-Capitula Inter Commune Arquatae et Commune Firmi n°1535
-Mandatum Communis Arquatae ad submittendum se Communi Civitatis Firmi n°1534
-Mandatum Communis Arquatae ad compromittendum pacem faccendam inter dictum Commune et Commune Accumuli n°1538
-Mandatum Communis Asculi ad paciscendum cum Commune Arquatae n°1537
-Praesentatio Pallij Ecclesiae Cathedrali Firmanae n°1540-1541-1542
-Promissio observationis Capitulorum cum Commune Firmi n°1536
-Remissio Censuum, et Talearum debitis per Commune Arquatae Reverenda Camera Apostolica n°1533
-Submissio Marini Bartholomei de Arquata Communi Civitatis Firmi n°1539
Ascoli
-Arma deponenda per Firmanos contra Ascolanos n°1436
-Armorum depositio facienda per Firmanos & cum observatione Capitulorum S.mi D. N. Papae n°1428
-Asculani captivi per Firmanos tradendi Camerae Apostolicae sub poena 5/m marchas n°595
-Asculani, Firmani contra regem Siciliae pro recuperatione Regni Neapolis n°1438
-Auxilium petitum a Firmanis contra Asculanos in obsidione Ophidae n°982
-Bulla Bonifatii Papae VIII, super reassignatione Castrorum M. Pasilli et M. Cretacij per Asculanos expugnatorum n°219
-Breve Honorii Papae IV ut Commune Firmi desistat ad sulevatione armorum contra Asculanos n°628-1275-1276
-Breve directum Communi Firmi, ut deponat arma contra Asculanos n°922
– Breve Iulij Papae II ad repellendum Rebelles Asculanos ex Acquaviva n°1274
-Breve Honori Papae IV ut Asculani abstineant a constructione novi Castri n°1275-1276
-Capitula et pacta pacis inter Asculanos, et Firmanos n°248
-Capitula Firmanorum pro pace ineunda cum Asculanis n°442
-Capitula inita pro pace facienda cum terra Amatricis n°479
-Capitula pro tregua facienda inter Asculanos et Firmanos pro duobus annis n°981
-Capitula per innocentium Papam VIII missa Provinciae Marchiae Rectori pro Firmanis, et Asculanis n°1427-1429
-Castra M. Cretacij, et Pasilli Firmanarum Dioecesis R.dae Camerae consignanda ab Asculanis, qui ea expugnaverunt ne inter eos scandala oriantur n°1290
-Commendatio fidelitatis Firmanos contra Asculanorum proterviam n°1432
-Concordia Firmanorum, et Asculanorum commissa legato Prov. Marchiae n°1431
-Concordia inter Comune Firmi, et Ciccharillum Iohannis Albertoni ratione Animalium ei ablatorum, et ratione rapresaliarum Reginae Siciliae contra dictam Communitatem n°1246
-Condemnatio Asculanorum il 20/m Marchis argenti ob devastationem, et combustionem Castrorum S. Benedicti, Borumpadarij, et Mercati. Vide jura S. Benedicti n°1072
-Fides Communi Firmi quod per plures annos habuerit discordias cum Asculanis n°918
-Firmanus occisus ab Asculanis n.1426
-Impositio terminorum per Asculanos in Territorijs M. Aquilini, S. Benedicti Acquevivae, et Montis Prandonum cum pactis & n°950
-Instrumentum pacis inter Firmanos et Asculanos n°1529
-Insultus Firmanorum contra Gubernatorem Provinciae tractantem concordiam inter eos et Asculanos n°1441
-Laudum, sed sententia super pacem inter Commune Asculi, et Commune Nursiae n°712
-Literae Serenissimae Reginae Hierusalem minantes represalias contra Commune Firmi n°808
-Mandatum Procurae pro compositione et ratificazione pacis cum Firmanis n°456
-Oratores Firmi, et Asculi mittendi Romam pro concordia inter eos tractanda n°1437
– Oratores Firmi et Asculi mittendi Romam cum prorogatione Treguae n°1439
-Ordo datus a SS.mo D. N. Papae Legato Provinciae pro componendis discordijs Asculanorum et Firmanorum n°1430
-Petitio Oratorum Communis Firmi a Commune Asculi ut nihil intentaren a flumine Trunti ad fluminem Potentiae in aggravamen Firmanorum n°869
-Prohibitio de non extrahendis militibus ex partibus Siciliae n°566
-Prohibitio facta Asculanis de non fabbricando Castrum intra metas Firmanorum n°500
-Reformatio pacis inter Firmanos et Asculanos n°447
-Rebelles S. R. E. Statum Asculi perturbantes capiendi a Firmanis n°1442
-Remissio tertiae partis talearum pro tribus annis Civibus Firmanis ob auxilium praestitum Pontifici contra Asculanos n°1434
-Responsio Asculanorum ad petita Oratoris Firmani, videlicet quod non fuerit eorum voluntas, et ordinamentum aliquid acquirendi de Iure Civitatis Firmi n°1310
-Solutio mille librarum et 12 denariorum Camerae Apostolicae per Commune Firmi ob excessus contra Asculanos n°820
-Suspensio interdicti contra Firmanos, si Oratores Romam miserint contra Asculanos n°1440
-Tregua inter Firmanos et Asculanos observanda sub poena 15/m ducatorum n°1439
Belmonte
-Pacta inter Commune, et nomine Castri Belmontis, et Commune Firmi in submissione dicti Castri n°1543
-Submissio Castri Belmontis Communi Firmi n°1544
Bibiano
-Venditio mediatatis duorum petiorum Terrae in Bibiano n°799
Borumpadario
-Concordia, et conventio sumissionis Castri Borumpadarii Comuni Firmi n°1545
-Condemnatio Asculanorum in 20/m March. Argenti, et Rizzardi de Acquaviva ob devastationem, et combustionem Castrorum Borimpadari, Mercati et Sancti Benedicti. Vide iura S. Benedicti n°1072
Brunforte
-Absolutio DD Rainaldi et Octaviani de Brunforte a censuris n°93
-Absolutio D. Rainaldi de Brunforte ab excommunicatione n°74
-Absolutio Dominorum de Brunforte a condemnationibus, bannis, sententijs & n°105
– Acceptio possessionis diversorum petiorum Terrae n°104
– Articuli pro parte Dominorum Thomae et Iohannis contra Rainaldum de Brunforte super restitutione Castrorum Molliani et Gualdi n°1553
-Citatio Legati Provinciae Marchiae Anconitanae facta Rainaldo de Brunforte n°108
-Breve Innocentii Quarti ut homines de Castris Rainaldi de Brunforte, qui alio iverunt ad habitandum redeant ad dicta Castra n°101
-Breve Alexandri III directum Rainaldo de Brunforte pro petendo auxilio, et conducendis militibus in March. pro liberatione Regni Siciliae n°106
-Commissio SS. D. N. Papae pro informatione occupationis Castri Clavelli, quod est Dominorum de Brunforte n°1548
-Commissio SS. D. N. Papae pro restitutionem Castri Morici Rainaldo de Brunforte venditi Universitati S. Ginesij ipso non requisito n°70
-Concessio Manfredi Regis Siciliae Terrarum Abbatiae Farfen. Rainaldo de Brunforte n°91
-Concessio Castri Montis S. Alti Camerinensis Dominos Rainaldi de Brunforte n°98
-Confirmatio capitulorum initorum inter Dominos de Brunforte, et Commune Sarnani n°90
-Confirmatio cessionis jurium omnium filiarum Rainaldi de Acquaviva Rainaldo de Brunforte n°94
-Conradus de Brunforte canonicus Leodiensis n°1546
-Conradi de Brunforte facultas pro percipiendis fructibus Beneficiorum non obstante illius residentia in Urbe ubi Studium Universale viget n°1546
-Divisio feudorum et bonorum inter Nobiles de Brunforte n°125
-Donatio Castri de Brunforte n°59
-Donatio dotis Rainaldo de Brunforte pro suo filio n°102
-Electio Rainaldi de Brunforte in Potestatem Pisanorum n°111
-Emptio mancipij, seu sclavi a Domino Rainaldo de Brunforte n°100
-Emptio quorum dam bonorum Castri Gualdi, per Dominum Fidesmidum de Brunforte n°114
-Exceptiones productae pro parte Dominorum de Brunforte coram Roberto Camerin. Episcopo n°114 et seq.
-Exhortatio SS.mi D. N. Papae ad Rainaldum de Brunforte Potestatem Perusiae, ut in fidelitate persistat, et Civitatem Perusiae S. R. E. fidelem manuteneat n°1170
-Iuramentum fidelitatis per Gentilem Bertulanae Domini Fildeo Comitis Rainaldi n°1551
-Licentia concessa Florasteriae de Acquaviva uxori Rainaldi de Brunforte faciendi celebrare Missam in Cappellis Ecclesiae januis clausis non obstante interdico n°1549
-Mandatum Procurae pro exigenda summa denariorum n°103
-Privilegium Manfredi Regis Siciliae concessum Rainaldo de Brunforte, ut possit usufructuare Terras Abbatiae Farfensis n°60
-Privilegium Friderici II. Imperatoris Romani concessum Rainaldo de Brunforte ut recipiat ad fidem imperialem loca, et personas Prov. Marchiae n°63
-Privilegium Serenissimi Caroli II familiaritatis concessum Rainaldo de Brunforte n°99
-Prohibitio facta Communi Pennae S. Iohannis ne recipiat vassallos Rainaldi de Brunforte n°96
-Promissio salvandae Turris Castri Malvicini n°107
-Testamenti Rainaldi de Brunforte copia n°65
-Testamenti eiusdem particula copiae n°66
-Testamentum Rainaldi de Brunforte n°112
-Testes examinati pro Dominis del Brunforte contra damnum dantes n°97
-Venditio quorumdam Vassallorum Dominorum de Brunforte Communi Firmi n°79
Bucchebianche
-Submissio Communis Castri Bucchebianche Communi Civitatis Firmi n°635
Bucchiano
-Discursus super juribus Bucchiani n°148
– Electio Officialium Castri Bucchiani Communi Civitatis Firmi cum pactis n°149
-Mandatum Procurae ad assignandum limites, et confines n°143
-Mandatum Procurae Communis Firmi ad recipiendum donationem Castri Bucchiani n°146
-Pacta, et Capitula inter Commune Castri Bucchiani et Civitatem Firmi n°143-144
Campofellone
-Consilium super observantia Capitulorum Campifullonis et Communitatis Firmi n°1559
-Mandatum Procurae Communis Firmi ad recipiendum subjectionem Castri Campifullonis n°1555-1556
-Pacta, et capitula pro submissione iurisdictioni Communis Firmi n°1557-1558
-Promission facta Communitati Iadrae de non vendicando se si contigeret fieri aliqua vindicta contra nomine Campifullonis occasione homicidij per eos patrati n°1322
-Reintegratio Campifullonis Communi Firmi per Gregorium Papam XIII alias per Pium Papam Quintum a Gubernio Firmi separatum n°1554
-Sententia arbitraria pro Abbate Monasterij Campofullonis n°40
Camporo
-Submissio Dominorum de Camporo Civitati Firmi cum receptione ad Cittadiniam n°1561
Carnassale
-Auctoritas reparandi Castrum Carnassalis n°1565
-Licentia restruendi Castrum Carnassalis dirituma a Petroccho de Massa n°1564
-Emptio Castri Carnassalis cum mero, et mixto imperio per Commune Firmi n°1562
-Submissio Castri Carnassalis Communi Firmi n°52-1563
Castignano
-Mandatum Procurae Communis Castri Castignani ad recipiendum Communi Firmi in protectorem n°532
Castrum Firmanum
-Pacta Communis Firmi cum habitatoribus Castri Firmani, alias Montis Rombaldi nuncupati Communi Firmi n°424-135
Civitanova
-Appellatio a sententia lata Commune Firmi ad favorem Civitanovae, quod littus maris sit, et esse debeat Communis Civitanovae n°1315-1588
-Breve Honori Papae III, ut homines Civitaenovae restituant libertati homines Montis Causarij n°180
-Commissio causae Portus Civitanovae cum Communi Firmi n°1567
-Concordia inter Commune Firmi, et sequaces contra Commune Civitaenovae n°1567
-Firmani exercitum conscribere monentur contra Civitanovam ob recusationem solutioni debitorum Reverendae Camerae Apostolicae n°1592
-Iura Sanctae Mariae de Clentis manutenenda per Commune Civitaenovae n°1566
-Iuramentum fidelitatis Commune Civitanovae Communi Firmi n°15 71
-Licentia concessa hominibus Civitaenovae faciendi pacem cum Commune Firmi n°2358
-Mandatum Communis Firmi ad paciscendum, et recipiendum juramentum fidelitatis, et submissionis Civitaenovae n°866
-Mandatum Communis Civitaenovae ad promittendum de non offendendo Commune Firmi n°1568
-Mandatum Communis Civitaenovae ad remittendum Communi Firmi omnia damna & sibi facta n°1569
-Mandatum Communis Civitaenovae ad jurandum fidelitatem Communi Firmi n°1577
-Mandatum Communis Civitaenovae ad paciscendum Cum Commune Firmi n°1583-1584
-Mandatum Communis Civitaenovae ad ratificandum pacta cum Communi Firmi n°1586-1587
-Oratores Firmi mittendi Romam occasione Turris, quae aedificabatur in littore maris pro Commune Civitaenovae n°1579-1580
-Pacta inter Commune Civitaenovae Firmi et Commune Firmi n°1579-1580-1581-1582
-Prohibitio facta hominibus Civitaenovae, ut desistant ab aedificatione Portus in littore maria attentis iuribus Civitatis Firmi n°1593
-Prohibitio facta Communi Civitaenovae, ut desistat ab erectione Turris in littore Maris n°2353
-Sententia condemnatoria Communis Civitaenovae ob admissionem in Dominos Rodulphum, et Gentilem de Varano inimicos S. R. E. privando S. R. E. dicta Terra n°1590
-Supplicatio Firmanorum signata per SS.mum D. N. Papam lite construtionis Castri seu Fortallitij in Portu Firmano per Communi Civitaenovae n°1575
-Venditio Terrae Civitaenovae Communi dictae Terrae per R.dam Cameram pretio 664 Ducatorum n°1591
Collicillo
-Acta inita Commune Firmi, et Commune Montis in Georgio super iurusdictione Collicilli n°1596
-Castrum Collicilli datum in emphitheosim Bachalario, et Mercenario de Monte Viride per monasterium, et Abbatem S. Savini n°1594
-Examen testium ad instantiam Communis M. S. Mariae in Georgio contra Fidesmidum de M. Viride super jurisdictione Podij sive Castri Collicilli n°1595
-Sententia super confinibus Collicilli declaratoria dictum territorium spectare ad Commune Firmi multi de causis n°1599
Cossignano
-Absolutio facienda Communi Firmi si Castrum Cosignani S. R. E. restituerit n°1214
– Mandatum Communis Castri Cosignani ad submittendum se Communi Firmi cum pactis & n°1601
-Mandatum Communis Firmi ad recipiendum submissionem Castri et hominum Cosignani n°1600-1602
-Pactaet Capitula Consilij Cosignani ad favorem Communis Firmi n°992
-Pacta et Capitula inita inter Commune Civitatis Firmi et Commune Cosignani n°1102
Episcopatus
-Acta et protestationes pro parte R.mi D. Philippi Episcopi Firmani in causa quam habet cum Rectore, et Consiliarijs Ripaetransonis n°1603
-Acta facta super assignandis limitibus, et confinibus Dioecesis Maceratensis n°126
-Breve directum Provinciae Marchiae Legato pro conservandis juribus Episcopi et Ecclesiae Firmanae n°1607
-Breve Papae Gregorij XI, prohibentis ne quis in limitatione Dioecesis procedat in praejudicium Firmanorum, Camerinensium et Auximanorum Dioecesuum n°1621
-Capitula subscripta per Ill.mum Dominum Cardinlaem Bandinum Archiepiscopum Firmanum n°1259
-Causa inter Episcopum Firmanum et Ripanos decidenda super exibitione vini, frumenti, et annonae debitis Episcopo Firmano n°1615
-Collatio Ecclesiae S. Blasij per Reverendum Dominum Iacobum Firmanum Episcopum n°1606
-Collationis duarum Ecclesiarum de Iure Patronatus n°1611
-Commendatio facta Communi Firmi de Ill.mo Cardinale Firmano in Episcopum electo n°1215
-Compensatio facienda Episcopo Ecclesiae et Canonicis Firman. de Hospitiis eorum quae per gentes Pontificis tenentur n°1613
-Concessio facta Epiascopo Firmano de exactionibus a quoquam non faciendis in Civitate Firmi vel Castellis prout in ea vel in bonis Episcopatus & n°1618
-Concessio omnium reddituum Firmanae Ecclesiae et Episcopatus Firmi Ill.mi Cardinale Columnae Prov. Marchiae Rectori per Episcopum Firmanum pretio 4/m librarum annuar. n°195
-Confirmatio libertatis, et immunitatum Firmanae Ecclesiae n°23
-Defensio Castrorum circa littus Maris traditum per Episcopum Firmi Communi Firmi n°41
-Donatio Castri Sculculae et aliorum bonorum Episcopatui Firmano n°1608
-Donatio bonorum Ripaetransonis Episcopatui Firmano n°565
-Electo Firman. debet responderi de fructibus proventis et proventuris ex mensa Episcopali n°1616
-Episcopatus Firmi investitus de Comitatus Firmi per vexillum ab Honorio Papa III n°431
– Facultas convenienti personas et Commune Firmi ad juditium Episcopatus non obstante privilegio ei concesso n°537
-Fructum perceptio pro Episcopo Firmano n°17
-Iurisdictio civilis super Castro M. S. Petri concessa per Episcopum Communi Firmi n°892
-Iohannes Baptista Episcopus Firmanus ab accusationibus contra ipsum per Firmanos factis liberatus n°1422
-Iura Episcopatus super causis tractandis, super regalibus et reditibus Pontium & n°755-1614-1622
– Mandatum R.mi Firmani Episcopi in causa cum S.r Iohanne de Bacileriis de Bononia n°1619
-Mandatum Procurae ad obligandum omnia jura Episcopatus n°511
-Mandatum Procurare Episcopi Firmani in causa limitationis Dioecesis Maceratensis n°1333-1604
– Mandatum Procurae in causa Ecclessiae Firmanae cum Ripatransona n°1299
-Pacta inita inter nonnullos Firmanos Cives de Comitatu ad favorem Episcopi n°1610
-Presbiter non potest causas tractare absque Apostolico mandato n°1614-1620
-Promissio manutentionis Episcopi Firmani in sua Iurisdictione sibi concessa ab summo Pontifice et Imperatore fact& per Cives Firmanos Civitanovae et hominibus Montis Sancti n°1612
-Permutatio inter Commune Firmi et Episcopum Firmanum de iurisdictione Montis Ottoni cum Iurisdictionibus Gruptarum Azolinae, Magliani e M. Viridis. Vide Monte Ottone n°1909 et seq.
-Privilegium Friderici primi ad favorem iurisdictionis Episcopatus Firmi n°26-629-1279
-Privilegium Honori Papae tertij de exactionibus non faciendis per alium quam S. R. E. Legatum in bonis Episcopatus et Ecclesiae Firmanae n°529-1605
-Privilegium Henrici sexti Imperatoris confirmationis privilegij Friderici primi sui patris ad favorem iurisdictionis Episcopatus Firmi n°938
-Privilegiorum Henrici sexti Imperatoris et Honorij Papaetertij. Copiae n°1284
-Regalia redditus pontium Civitatis Firmi, et extra concessa Episcopo Firmano n°755-1614-1620-1624
-Sindici Communis Camerini et Firman. conveniunt de iure pro defensione suorum Diocesium contra Episcopum Maceratensis n°1609
-Sententia arbitraria lata inter Episcopum Firmanum et Azonem Marchion. Estensem et Canonicos Firmi ad favorem Episcppi super quibusdam Castris et Terris n°1623
-Sententia et laudum latum inter Episcopum Firmi et Capitulum Firmi n°783
-Vicarij Generalis Firmani restitutio in pristinum prout ante separationem Castrorum n°1617
-Vicarij Foranei deputatio ad omnes causas n°1617
-Vicarius foraneus Episcopi non tenetur residere ubi residet Gubernator Firmi n°657
-Vicariatus concessione per Episcopum n°725
Esium
-Condemnatio Communis Esii et Communis Firmi ad mille Marchas argenti n°870
-Mandatum Communis Esii ad confirmandam amicitiam cum Firmanis, Anconitanis et Recanatensibus n°528
-Pacta et Capitula inter Communitates Esii, Firmi et Recanati n°1292
-Protestatio Communis Firmi super sententia condemnationis 3/m librar& causa Exercitus facti contra Esium n°609
-Repraesaliae contra Civitates Firmi et Esii n°870
Fabriano
-Absolutio Nobilium de Clavellis et totius Communis Fabriani commissis S. R. E. n°1906-1616
Iura Gualterij Albergicti de Clavellis super domo et tribus molendinis n°743
-Mandatum Procurae pro emptione molendino n°422
-Mandatum Communis Fabriani ad emendum Castrum de Ravillano n°815
-Mandatum Communis fabriani ad ratificandum pacta cum Mercenario de Monte Viridi n°1351
-Mandatum Procurae Gualterij de Albergicti quondamThomae de Clavellis ad causas contra Commune Montis S. Mariae in Georgio n°1625
Fallerone
-Monitoriales Ill.mi Aloysij S. R. R. Cardinalis Cornerij Camerarij ad istantiam Communis Firmi contra Commune Falleroni, ut gabellam novam impositam cassent, et annullent n°1627
-Salarium Potestatis Falleroni 1000 librarum pro semestre – n°2291 . Vide Iura S. Angeli
Fermo – A
-Absolutio Communis Firmi a censuris incursis ob exactionem librae unius et dimidiae farinae pro centenario molito post decursum prefixum tempus 15 annorum n°1387
-Absolutio Communis Firmi ab excessibus et motu armorum facto in Civitate n°1149
-Absolutio Communis Firmi concedendo ab occupationem Castrorum Montis Rubiani, Cosignani, Montis Floris, Montis Fortini, S. Victoriae, Montis Sanctae Mariae in Georgio & si dicta Castra restituerint S. R. E. et Fortilitium in Terra Montis Floris aedificatum destruxerint n°1214
-Absolutio Communis Firmi et illius Comitatus ab excessibus et iuramento prestito SS.mi D. N. Papae in Bulla Vicariatus ei concessa n°1222-1269 et seq.
-Absolutio generalis Communis Firmi concessa per Anibaldum Trasmundi S.mi D. N. Papae nepotem n°125
-Absolutio Communis Firmi ob receptionem Nuntiorum Roberti Antipapae n°1227-1263
-Absolutio Communis Firmi ab omnibus delictis, et propter receptionem Gentilis de Molliano in Gubernatore, et adhesionem Ludovico de bavaria scismatico n°1231-1261-1262-1285
-Absolutio Communis Firmi ab omnibus privationibus, et damnationibus contra eum factis per damnatae memoriae Iacobum de Caturco Antipapam n°1255
-Absolutio Communis Firmi per desertionem Francisci Sfortiae una cum remissione Talearum, Censuum et affictum Camerae debitorum et debendorum pro 3 annis n°1267
-Absolutio Communis Firmi a censuris ob exactionem dativae dismidi quadrantis pro quolibet libra carnis post decursum tempus praefixum n°1353
-Absolutio Communis Firmi a censuris ob auctionem gabellae un cum concessione facultatis exigendi dictam gabellam per decem annos subsequturos n°1371
-Absolutio Communis Firmi a censuris ad instantiam Ill.mi Cardinalis Pinelli n°1379
-Absolutio Civitatis Firmanae etiam a crimine lesae maiestatis n°13
-Absolutio Communis Firmi a delictis ob spretum mandatorum Urbani Papae sexti et receptionem Nuntiorum Antipapae n°134
-Absolutio a poenis incursis ob spretum litterarum Vicarij Marchiae Anconitanae non eundo contra Asculanos S. R. E. Rebelles n°161
-Absolutio quorumdam particularium ob extractionem captivorum ex carceribus n°193-568
-Absolutio Nobilium Comitatus Firmia a bannis et condemnationibus n°227
-Absolutio Communis Firmi ob non remissionem unius Civis de Magistratu per mortem alterius n°311
-Absolutio bannorum et excommunicationum propter bellum contra Commune S. Ginesij n°349
-Absolutio Communis Firmi a delictis factis contra terras Montis Ulmi et Montis Sancti n°530
-Absolutio Communis Firmi ab excommunicatione eo quod non paruerint mandato exequtivo n°424
-Absolutionis Fides a majori excommunicatione ob necem Episcopi n°498
-Absolutio a poenis incursis ob non solutionem Talearum n°544
-Absolutio generalis Communi Firmi n°634
-Absolutio Communis Firmi ab omnibus excommunicationibus et delictis n°610-611-612
-Absolutio oratorum Comunis Firmi flexo poplita praesentatorum n°613
-Absolutio Communis Firmi et Castrorum ab omnibus criminibus et delictis n°614
-Absolutio Nobilium de Smerillo, de Camporo de Massa, de Brunforte et de Monte Viride a condemnationibus & n°663
-Absolutio Communis Firmi ab omnibus poenis et delictis etiam haereseos n°717
-Absolutio Communis Firmi ab alis delictis et malefitijs n°751
-Absolutio Communis Firmi ab omnibus condemnationibus contra eum et Comitatum factis n°804
-Absolutio Communis Firmi ab additionem sex Civium et 36 rappicciolatorum contra formam Capitulorum n°806
-Absolutio generalis Communi et Comitatus Firmi ab omnibus excessibus per Martinum Papam V n°845
-Absolutio facienda interfectoribus Episcopi n°881
-Absolutio facienda interfectoribus Iohannis Baptistae de Capranica Episcopi Firmi et 30 complicibus per eos nominndis in Ecclesia B. M. Virginis de Laureto n°1199
-Absolutio Communis Firmi a contributione dativa rum contra Castra Comitatu & n°999
-Absolutio Bernardini Adae Iohannis Baptistae Adae ac Gabriellis Crisostomi ob interfectionem Episcopi Firmani n°1110
-Absolutio Communis Firmi ob offensis contra S. R. E. n°1117
-Absolutio Communis Firmi et complicum in Breve nominatorum n°1127
-Absolutio Communis Firmi ab excommunicationibus propter adhesionem Manfredo Principi Tarentino n°1147
-Absolutus a Commune Firmi ob homicidium prohibetur detineri a Iudice Praesidiatus Farfensis n°1456
-Accusatio per Commune Firmi facta contra impedientes Rotam quae dicitur Campilioli n°391
-Acta et processus contra Commune Firmi ratione receptionis bannitorum n°308-1325
-Acta facta inter R.mos Firamanos et Camerinenses Episcopos contra Episcopum Maceratensem super Dioecesis n°126
-Acta facta inter Commune Firmi et eiusdem Gabellarios n°272
-Acta inita Commune Firmi et Capitulum Firmanum super Taberna e Vallemontonis n°660
-Adventus fustarum seu navium in Portu Firmi n°1479
-Affictuatio introituum et proventuum Civitatis et Status Firmi n°208
-Agata quondamBelfortis de Aceto remissa in possessione suorum bonorum quibus ob exilium datum Comiti eius filio uti non permittibatur n°1481
-Amissio 4 Castrorum Communis Firmi ob excessus in Castro M. S. Petri n°744
-Amotio interdicti contra Commune Firmi eius Caste et Terras recommendatas n°1188
-Andreae Tomacelli Pontificis germani adventus in Civitati Firmi n°114-128
-Andrea Tomacellus Gubernator Prov. Marchiae cum amplissima potestate n°795
-Antonius de Aceto condemnatus n°737
-Antonius Cautij medicus carceribus detentus consignandus legato Prov.ae Marchiae non ostantibus privilegijs et statutis Firmi n°1411
-Appellatio Communis Firmi contra haeredes Vicecomitis de Olegio n°1174
-Appellatio a sententia per Commune Firmi contra Iohannem Mardonis n°371
-Appellatio Potestatis Firmi a sequestro obtento ad instantiam Dominici Rictii creditoris n°472
-Appellatio Friderici de Monte Feltro ab inquisitione n°509
-Appellatio ad S.mum pro denariis non solvendis castellano Turris Palmae n°691
-Appellatio taxae mercedum Iudicum et Notariorum criminalium n°2-6
-Archidiaconatus Firmanus concessus Felici Morrono n°1408
-Archiepiscopatus Firmi Bulla seu Privilegium n°940
-Archipresbyteratus Firmi concessus Luciano Cole de Firmo n°260
-Arma deponenda contra Tolentinos per Commune Firmi n°1394
-Armorum gentes brevi in Marchia mittendae per Eugenium Papam 4.m n°678
-Articuli seu capitula quos et qua offerunt Firmani Fabrianenses,Auximani, Urbinatenses et Terrae Rebelles Procincia Marchiae S.mo Ioanni Papae 22.do tempore scismatis n°1281
-Assectus solvendi per Comitativos Firmi ad rationem monetae novae n°1409-1413
-Astor Martialis deputatus Gubernator Terrae Maentiae n°887
-Astulfi filius captivus a Firmanis Gubernatori consignandus n°1506
-Attestationes super emptioni domus et Apothecae S. Quirici n°1506
-Auxilium praestandum Andreae Tomacello S.mi D. N. Papae germano in rumoribus motis in Provincia n°1239
-Auxilium petitum a SS.mo D. N. Pio Papa Secundo contra Turchas n°1367
FERMO – B
-Balthasar de Leonardellis Potestas Firmi non scindacandus eo quod SS.mus D. N. Papa eius opera quam citissime indigebat n°1406
-Bannitorum revocatio data cautione de se repraesentando et bene vivendo n°570
-Banniti et Rebelles sunt gratiandi per S. R. E. Thesaurarium n°1225
-Banniti et Rebelles Asculani ejiciendi ex Acquaviava n°1264
-Banniti omnes capiendi per Prov. Marchiae Communitatis sub poenis n°1513
-Beneficiorum parmutatio n°318-888
-Bona condemnatorum confiscata Camerae Civitatis Firmi redimenda sunt per coniunctos et affines condemnatorum n°1419
-Bonifatii Papae Noni intentio veniendi ad Civitatem Firmi n°1288
-Bovariae emptio per Comune Firmi ab Ill.mis Dominis de Ursinis n°681
-Benefitij resignatio ad favorem Consorij Martialis n°493
-Breve Pi Papae 2.di petentis a Commune Firmi 2114 floren. pro subventione S. R. E. n°167
– Breve Pauli Pape V.ti de non fabbricando circa muros per distantiam & n°169
-Brevia super taxis assignatis Segretariiis Apostolicis n°437
-Breve contra exemptos et privilegiatos n°486
-Breve Iulii Papa secundi pro instrumenti monialibus S. Clarae Civitatis Firmi n°645
-Breve pro restauratione Castrorum dirutorum n°647
– Breve Leonis Papae X.mi pro cudendi denariis n°745
-Breve pro reformatione et pacificatione Status Thusciae et Marchiae Anconitanae n°864
-Breve Iulii Papae secundi pro emendo grano ad rationem 2 florenorum pro salma n°882
-Breve asportandi granum de Castro ad aliud absque aliqua solutione n°995
-Breve Martini Papae V super dativa et assectu n°471
-Breve Clementis VIII super confirmatione Statutorum & de anno 1592 n°1366
-Breve Clementis papae 4.ti praecipientis Communi Firmi ut Manfredum Taranti Principem S. R. E. persecutorem deserat et ad devotionem S. R. E. redeat n°1119
-Breve si in evidentem venditionis petiae Terrae Olivatae pertinentis ad Altare S. Benedicti in Ecclesia Firmana propter distantiam n°1487
-Bulla Eugenii Papae 4.ti super confirmatione statutorum n°12
-Bulla Gregori Papae decimi tertii restitutionis octo Castrorum n°168
-Bulla Gregorij XIII resitutionis castrorum Molliani et Petrioli Communi Firmi n°421
-Bulla excommunicationis contra detentores rerum et bonorum Communis Firmi n°340
-Bull si in evidentem pro venditione domus Cathedralis Firmanae existentis in Castro Petrioli n°774
-Bulla erectionis Archiepiscopatus Civitatis Firmi n°940
-Bullae concessioni set confirmationum Studij Generalis Civitatis Firmi n°941
– Bulletta seu Apocha Priorum Civitatis Firmi pro recipiendis denariis n°1225
FERMO- C
-Campanae magnae emptio cum Commune Firmi a Fratribus Sancti Augustini n°1207-1219
-Cancellariorum Criminalium Scindacatus n°3
-Capitanei et Potestatis salarium colligi solitum per Firmanos n°18
-Capitaneatus Firmi officium conferendum ad preces Sanctissimi n°1524
-Capitula inter Commune Firmi et Ecclesiam Firmanam n°169
-Capitanei officium conferendum ad preces Pij Papae 2.di n°199
-Capituli Firmani concessio facta de Castri Monturani M. S. Petri ultra tennam Gruptae Azzolinae, et Molliani in emphitheusim Communi Firmi n°846
-Capitula et conventiones inter Fridericun Aragoniae et Siciliae regem et Commune Firmi n°966
-Capitula Communis Firmi cum Domino Raymundo Almerico de Malatestis n°974
-Capitula Civitatis Firmi subscripta per Ill.mum Dominum Cardinalem Bandinum Archiepiscopum n°1259
-Capitula pro pace et concordia inter Gabellarios Firmanos et Clerum Firmanum super gabellis pascuis et molitura n°1350
-Carbonariae concessio Fratribus D. Dominici per Commune Firmi n°1278
-Cassae concessio tenendae in Ecclesia B. M. Virginis per colligendis elemosinis n°787
-Cessatio processus de non solutione Taleae tangentis contra Commune Firmi n°197
-Cessatio impositionis subventionis militum facta Communi Firmi n°775
-Cessatio processum et condemnationum contra Civitatem Firmi n°911-925
-Castrorum Turris Plmarum Montis Falconis Morisci et Gruptarum possessio data S. R. E. n°534-744
-Castrorum reparandum facultas concessa ab Innocentio Papa 4.to n°426
-Castellanus pro custodia Arcis seu Gironis Firmani n°426-1468-1491
-Castra Montis Cretacij et Montis Pasilli assignandas ab Asculanis qui ea occupaverunt S. R. E. seu R.dae Camerae ne inter eos et Firmanos scandala oriantur n°1290-1468-1494
-Castrorum octo restitutio per Gregorium Papam XIII n°168
-Causarum primarum et secundarum cognitio concessa per Eugenium Papam 4.um n°154-841
-Causae primae et secundae instantiarum cognoscendae in Civitate Firmi n°211-841
– Causarum criminalium civilium et mixtarum cognitio facienda in Civitate Firmi n°1270
-Causa Episcopo Firmani commissa duobus S. R. E. Cardinalibus n°1397
-Causae primae ed secundae tam civiles quam criminales dicidendae in Civitate Firmi n°1321
-Censorij Martialis permutatio beneficiorum n°318
-Censorius Martialis provisus de Canonicatu in Ecclesia Firmana n°905
-Censorij Martialis testamentum n°339
-Censorij Martialis haereditatis compositio cum Reverenda Camera Apostolica n°394
-Censorius Martialis provisus de Oratorio S. Antonij de Petritulo n°646
-Censorius Martialis provisus de Parochiali S. Proculi Castri Collinae n°648
-Censorij Martialis et Octaviani Corradi immunitas ab exactionibus n°651
-Censorius Martialis provisus de Altari S. Mariae Magdalenae in Ecclesiam Portus Firmi n°659
-Census Censorio Martiali assignatus super molendino S. Elpidij n°677
-Censorij Martialis resignatio canonicatus et praebensae Firmanae n°879-921
-Censorio Martiali relictus titulus Canonici cum stallo in choro, loco voce activa et passiva non obstante resignatione canonicatus n°879
-Censorius Martialis provisus de cubiculiariatu Apostolico n°884-920
-Censorius Martialis provisus de beneficijs Acquavivae et Sancti Benedicti n°886
– Censorius Martialis provisus de officio Scriptoriae Apostolicae n°890-894
– Censorius Martialis provisus de altari S. Ansovini in Ecclesia Firmana n°912
-Census mille scutorum auri factus super praedijs aliquorum Civium Firmanorum pe Commune Firmi n°1527
-Cernita concessionis malefitiorum Cardinali ab Altemps Gubernatori Firmano n°464
-Cernitae sei consilii Communis Firmi coadunatio prohibita ab absistentia Gubernatoris seu eius Auditorum n °1370
-Cessio mille ducatorum auri Berardo de Aldigheriis per Bonifatium Papam nonum, ut eos a Commune Firmi accipiat n°1192
-Cessiones jurium et emolumentorum pro custodia contratarum per 4 menses tempore Sedis vacantis per illarum Custodies n°1341
-Citatio Communis Firmi pro solvendis 375 florenis n°251
-Cives Firmani omnes capiendi qui Duce Mutio Columna Civitatem Firmi invaserunt n°878
-Civis Firmanus non potest trahi ad primas causas civiles coram Potestate Firmi n°1100
-Computum datorum et receptorum inter Commune Firmi et DD. De Delphinis n°338-460
-Computum faciendum cum Commune Firmi et haeredibus D. Iohannis Vicemitis de Olegio n°455
-Comes Fani eligendus in primum Potestatem Firmi non obstante electione de alia persona n°607
-Commendae S. Agathae possessio danda Antonio de Agello amoto Antonio de Arquata illegittimo detentore n°862
-Commissio Innocentij Papae 4.ti ad absolvendum Comune Comitatum et personas Firmanas n°868
-Commendatio Communis et Populi Firmani Prov. Marchiae Gubernatoribus n°1160
-Commendatio facta Communi Firmi ad favorem Ill.mi Cardinalis Firmani in Episcopatum electi n°1215
-Commendatio promptitudinis Firmanae in solvendo taleas ad monetas aureas et Romanas n°1479
-Commendatio promptitudinis Firmanorum in subministrandis auxiliis Sedis Apostolicae n°1483
-Commune Firmi stativorum distributione pro X.ma parte tantum equorum gravari debet n°1414-1485
-Commendatio devotionis et affectionis Firmanorum n°1522
-Compromissio litis super petijs terrae n°765
-Compromissio litis salariae Communis Firmi facienda in personam Ill.mi D. Iacobi Sabelli Cardinalis qui postea Honorius Papa 4.tus dictus fuit n°1314
-Concordia inter Commune Firmi et Commune Tunnuli occasione rapraesaliarum n°155
-Concordia inter Ravennatenses Ariminenses Anconitanenses Senigallienses Firmanos super mercium portatione, venditione et prohibitione ne Forenses ullum mercatum faciant n°1208
-Concordia procuranda per Commune Firmi de omnibus de Civitate et Comitatu qui sunt inter se rebelles et discordes n°1352
-Collegij Canuti erectio n°903
-Comitativi Firmani assectus et subsidia debent solvere ad rationem monetae novae n°1409-1415
-Concessiones quaedam factae Communi Firmi per Robertum de Castillono n°233
-Concessio facta per Abbatem et Monasterium S. Savini de pratis, rota et cursibus acquarum iuxta flumen Tinnae reservato sibi dominio n°793
-Concessio stipendij unius Banderiae Equitum pro custodia Gironis ascendentis ad ad summam 1938 florinorum auri annuatim Commune Firmi per Officiales Camerae assignandorum n°1217
-Concessio X pagharum de novem banderijs Panesanorum pro custodia Gironis deputatorum ascendentium ad flor. Auri 300 pro solvendis debitis Communis Firmi n°1217
-Concessione Gabellae Olei Communi Firmi n°1217
-Condemnationes pecuniariae et corporales n°212-624
– Condemnatio Comminititum Firmi et Esij ad mille marchas argenti n°870
-Condemnatorum bona confiscata Camerae Firmanae redimenda sunt per conjunctos et affines condemnarorum n°1419
-Confederationis confirmatio facta inter Commune Firmi Iohannem Galeazzum Vicecomitem et Communia Florentiae Bononiae & n°734
-Confederationes Firmanorum cum Nobilibus Marchiae Anconitanae dissolvendae eo quod essent in praejudicium S. R. E. n°1146
-Confirmatio Statutorum Firmanorum per Eugenium Papam 4.um n°12
-Confirmatio taxarum mercedum Iudicum et Notariorum Criminalium n°6
-Confirmatio privilegiorum Firmanorum per Pium Papam 4.um n°129
-Confirmatio privilegiorum et Statutorum per Paulum Papam 4.um n°130
-Confirmatio jurium et conduetudinum Firmanarum per Alexandrum Papam 3.um n°137
-Confirmatio privilegiorum Firmi per Ludovicum de Melioratis n°164
-Confirmatio Statutorum Firmi per Clementem Papam 7.um n°170
-Confirmatio Statutorum Firmi per per Paulum Papam 3.um n°170
-Confirmatio privilegiorum libertatum gratiarum per Xistuma Papam 4.um n°192
-Confirmatio absolutionis Civitatis Firmi et eius Comitativorum n°229
-Confirmatio restitutìonis octo Castrorum n°297
-Confirmatio privilegiorum Firmanarum n°319-359
-Confirmatio privilegiorum Firmanarum per Iuliam Papam 3.um n°392
-Confirmatio regiminis Consiliariorum Civitatis Firmi n°433
-Confirmatio privilegiorum per Alexandrum papam 6.um n°356
-Confirmatio privilegiorum et Statutorum per Innocentium 4.um et Alexandrum 4.um n°670
-Confirmatio privilegiorum et Statutorum Communis Firmi per Adrianum Papam 6.um n°1097
-Confirmatio privilegiorum et Statutorum ab Innocentio papa 8.vo n°1136
-Confirmatio pactorum inter Commune Firmi et Apostolicae Sedis legatum n°1237
-Confirmatio jurium et iurisdictionis Firmi n°1311
-Confirmatio privilegiorum et Statutorum Communis Firmi per Sixtum Papam 5.um n°1380
-Confirmatio privilegio rum Firmanarum futura valida cum consuerit fuisse per Commune Firmi paritum sententiae et iudicato in causa Montis S. Petri n°1372
-Confirmatioprivilegiorum et Statutorum Indultorum & per Paulum papam 5.um n°1391
-Confirmatio compositionum bonorum Camerae Apostolicae appropriato rum occasione homicidiorum & n°1401
– Confirmatio compositionis 1170 ducatorum cum Commissione Apostolica factae n°1461
– Consilia publica Castrorum pro rebus comune utilitatem concernenti bus non possunt tractari ve diffiniri absque praesentia Vicarij n°1490
-Consilium super describendis scripturis antiquis de Anno Domini 1282 n°655
-Consilium Firmi pro petitione Cardinalis Caraffae in Gubernatorem n°467
-Consultatio facta in Consilio publico de consignandis clavibus Civitatis et Girofalci Firmani S. R. E. dummodo S.mus DD. Bonifatius nonus veniret ad habitandum in Civitati Firmi n°546
-Constitutio Nicolai papae 4.ti contra quaslibet Universitates conjurationem confederationem absque facultate Apostolicae contracturas n°1307
– Constitutio Marchiae de Aucupibus et venatoribus ponenda in Statuto Firmano n°1313
-Constitutio licenzia venandi et aucupandi per laicos temporibus et locis competentibus n°1314
-Contractio societatis et amicitiae inter Commune Firmi et Terram S. Flaviani n°1345
-Contractus matrimonij inter Dominum Franciscum Ottinellum et Domina Hortensiam de Nobilibus n°682
-Contributio facienda pro reparandis moenibus et juribus Civitatis n°976
-Conventionum Firmanarum cum Episcopo confirmatio n°5
-Cruciata contra Turchas n°1224
-Curiae generalis residentia confirmata in Civitate Firmi n°317
-Curiae feneralis confirmatio in Civitate Firmi per gregorium Papam 11.un n°408
-Curiae generalis residentia confirmata in Civitate Firmi per Bonifacium nonum n°384
FERMO- D
-Damnorum datorum emptio n°8
-Dativa solvenda de bonia appretiatis n°796
-Dativae solvendae sunt a mercatoribus et artificibus pro rata mercium et bonorum n°1385
-Dativa dimidij quadrantis pro qualibet libra carnis concessa usque ad lapsum tempus decennij n°1353
-Decretum pro acceptatione Ill.mi Iohannis Baptistae de Monte in Gubernatorem Firmi n°946
-Decretum seu c onsultatio pro acceptatione Cardinalis de Gaddis in Gubernatorem Firmi n°969
-Decretum cernitae Communis Firmi circa bona vendita son subuectis n°1344
-Decretum Consilij Communis Firmi super provisione denariorum per redemptione Castri Montis S. Petri de Alleis n°1363
-Delinquentes post gratiam de homicidio aut aliis malefitiis habitam puniuntur ac si gratiam non habuissent n°461
-Denarios cudendi facultas per Leonem Papam decimunm n°743
-Derogatio super testamento Censorij Martialis per Clementem Papam 8.um n°904
-Depositaij officium expeditum ad favorem Adae Mancini n°959
-Dilatio exquutionis Testamtni Censorij Martialis per unum annum n°650
-Diligentia Firmanorum commendata ob captazione Leonis Pifari n°1403
-Dispensatio ad benefitia non obstante defectu natalium n°254
-Dispensatio ad benefitia non obstante minoritate n°403
-Doctoratus Luciani Cole Firmani n°516-1181
-Do toratus Censorij martialis n°31
-Doctoratus Sebastiani Martialis n°649
-Doctoratus Astoris Martialis n°649
-Doghanarum locandarum facultas n°842
-Doghanerius Salariae Prov. Marchiae debet vendere salem Civibus et Comitativis Firmanis eo pretio quo vendebatur tempore Eugenij Papae 4.ti n°1416
-Domorum in Girofalco existentium pensiones solvendae Thesuarario Provinciae n°1111
-Donatio Palatij positi in capite Plateae magnae iuxta S. Mariae Humilitatis facta Communi Firmi et Prioribus Firmi n°186
FERMO- E
Emptio palati jet domorum in Contrata Florentiae per Commune Firmi n°232
-Emptio domorum facienda per Sindicum Communis Firmi n°239
-Emptio campanae magnae per Commune Firmi a Fratribus S. Augustini n°1207-1219
-Emptio molendini bassi per Commune Firmi a Dominis de Morronibus n°249
-Emptio duorum petiorum Terrae per Commune Firmi n°265
-Emptio trium modulorum et septem stariorum Terrae n°300
-Emptio domorum et Palatij Priorum Firmi pretio 1750 libr. n°623
-Emptio cuiusdam Vineae et petij Terrae per Sindicum Hospitalis S. Mariae Rivicillonum n°1318
-Episcopi Firmani recomendatio Prioribus Firmi per S.mum D. N. Papam n°415
-Erectio Sedis Episcopalis n°940
-Erectio Collegij Canuti n°903
-Electio Baschi Fernandi de Belvisso in iudicem damnorum datorum Communis Firmi n°1257
-Electio Nobilis Domini Bonfrancisci de Guarnerinis Paduani in Potestatem Firmi n°1346
-Exactio floren. mille facienda Communi Firmi pro militibus n°310
-Exactionis poenarum et mulctarum facultas ob malefitia n°420
-Executio Laudi facienda pro DD. de Paccaronibus super medietate acquae n°453
-Executoriales sententiae super canonicatu Firmano latae contra D. Antonium de Ottonibus n°510
-Examen testium super nobilitate Valerij Cimi n°963
-Executoriales super sententia lata pro bonis relictis Monasterio Monalium sub regula S. Catherinae de Senis per Censorium Martialem n°515
-Exactio Gabellarum Firma facienda iuxta Statutum Firmanum n°1167
-Excommunicatio Bernardi Martialis ob non revelationem indemnitatis Censorij Martialis a fidejussionem scutorum 100 n°900
-Exemptorum et priviligiatorum Breve Pii Papae 4.ti in contrarium & Vide Breve n°486
-Exempio talearum, censuum et affictum Camerae Apostolicae debitorum n°1176
-Exhortatio Communis Firmi ad referendum Manfredum Principem Taranti S. R. E. persequutorem n°119
-Excommunicationi Bulla contra detentores rerum et bonorum Communi Firmi n°340
-Extractio processus inquisitorij contra Comitem Montis Feretri n°865
-Extrahentes granum ex Territorio Firmi et per mare portantes solvant Rev.dae Camerae 10 flor. per salma n°1384
FERMO- F
-Fabricandae Domus et Ecclesiae Fratrum Minorum de Observantia facultas n°897
-Fabricandi super et prope moenia Civitatis prohibitio facta Fratribus Sancti Augustini n°353-910
-Facultas defendendi Castri circa litus maris Episcopatui et Ecclesiae Firmanae competentia n°41
-Facultas aedificandi aulam seu Lodiam supra tectum Parochialis Ecclesiae S. Martini n°166
-Facultas ad beneficia non obtante defectu natalium n°254
-Facultas ad beneficia non obstante minoritate n°403
-Facultas exigendi gabellas de patrimonailibus et bonis acquisitis n°312
-Facultas costruendi Monasterium in Ecclesia B. M. Virginum sub regula S. Catherinae Senensis n°321
-Facultas exigendi libram unam cum dimidio farinae pro quolibet centenario molito n °1387-1391
-Facultas exigendi poenas a colonis et laboratoribus Fratrum Augustinianorum damnum dantibus n°342
-Facultas extrahendi bladas et legumina extra Prov. Marchiae absque solutione Gabellae propter sterilitatem in Civitate Firmi n°404
-Facultas estrahendi mille salmas grani de Civitati Firmi et conducendi ubicunque placuerit absque aliqua solutione n°1382-1462
-Facultas exigendi multa pro maleficijs n°420
-Facultas reparandi Castra n°426
-Facultas celebrandi Missam in Cappella Palatij Dominorum Priorum n°494
-Facultas exigendi Iulios duos super salma frumenti reponendi in Civitate et super molitura n°513
-Facultas redimendi Castrum unum videlicet M. Falconi vel Morici obligat& Camerae Apostolicae n°589
-Facultas Communis Firmi quod non possit in primis et 2.dis causis trahi ad Curiam Generalem n°615-720
-Facultas creandi et deputandi Capitaneum pro Nundinis S. Claudij celebrandis n°618
-Facultas aedificandi Ecclesiam sub invocatione S. Mariae Misericordiarum n°803
-Facultas arrendandi et locandi emolumenta Doghanarum n°842
-Facultas asportandi granum de Castro ad aliud absque ulla solutione n°995
-Facultas celebrandi Nundinas de mense Augusti n°1104
-Facultas celebrandi Nundinas S. Claudij n°618
-Facultas concessa priori bus Firmi utenti saluca et accipiendi quolibet anno sex salmas a Castro S. Angeli n°1166
– Facultas gratiandi Bannitos et Rebelles condemnatos n°1225
-Facultas predicando et quaerendi Elemosinas concessa Canonici Monasterij S. Antonij Viennen& Dioecesis n°1300
-Facultas imponendi 4 bon. ultra debitum consuetum super qualibet salma vini ferenti bus ad Civitatem n°1352
-Falsitas reperta unius qui se medicinae Doctorem asserebat n°805
-Ficus S.mo D. N.Paulo Papae 2.di presentati per Commune Firmi n°1497
-Fidelitatis praestandae Communi Firmi Instrumentum per Castra Comitatus Firmi n°480
-Fidelitatis Iuramentum praestandum per Civitatem Firmi eiusque Comitatum Rectori Prov. Marchiae n°730-867
-Fidejussio facienda per quaedam Castra Potestati et Commune Firmi n°233
-Firmani non molestandi ob necem Episcopi n°369
-Firmani vocantur ad conveniendum Fuligni in Exercitu contra Tudertinos n°1123
-Firmani exhortantur ad persistendum in fide et devotione S. R. E. °1405
-Firmanorum audacia contra Potestatem Firmi n°1498
-Fiscalatus officium expeditum ad favorem Francisci Mancini n°959
-Francisci Sfortiae Literae super reformatione paghae Officialium n°686
-Francisci Sfortiae confirmatio Montis Fortini sub dominio Firmi n°971
-Francisci Sfortiae confirmatio Decreti pro contributione ad reparandum moenia et Turres Civitatis n°976
-Francisci Sportiae capitulationes cum Civitate Firmi n°687
-Fidelitatis Instrumentum praestandum intra tres dies Communi Firmi per Castra Comitatus n°761-998-1247
FERMO- G
-Gabellarum Firmi possessio n°32
-Gabellanorium Civitatis Firmi licentia exigendi a Clero et Ecclesiastici personis id quod solvere voluerint absque censurarum incursu n°159
-Gabellae dimidii quadrantis pro qualibet libra carnis confirmatio pro Monasterio S. Martae n°176
-Gabellae unius quatrini pro libra carnis concessio n°1395
-Gabellis et proventibus Firmi facta oblatio 30/m flor& pro 4 annis n°212-470
-Gabellariorum Firmi contra Commune Firmum differentiae n°272
-Gabella nova non exigenda in Comitatu Firmano n°274
-Gabellae unius quatrini pro libra carnis confirmatio pro Monasterio novo n°1396
-Gabellarum exigendarum a quibuscunque licentia de patrimonialibus et bonis acquisitis servata proportione n°312
-Gabellae unius librae farinae et dimidia pro centenario concessio n°395-1387-1391
-Gabellarum Civitatis et Statuis Firmi bannimentum n°440
-Gabellae reponendae in Civitate Firmi prout tempore novitatis n°471
-Gabellis et proventibus Firmi facta oblatio 30/m florenor& per Aurelium Paccaronum n°478
-Gabellae et impositiones solvendae etiam per Equites aureatos n°487
-Gabellae vini non solvendae pro uno anno n°633
-Gabella unius bolon& pro quolibet salma vini extrahenda n°786
-Gabellarum sei Doghanarum locanda rum facultas n°842
-Gabellarum Firmi venditio pretio 11600 Ducats detractis incantis n°844
-Gabellae Firmi exigendae iuxta Statuta Firmanorum n°1167
-Gabella salis concessa Communi Firmi pro uno anno n°1204
-Gabella salis auctio prohibita n°1204
-Gabellae olei concessio Communi Firmi pro solvendis debitis n°1217
-Gabellae parvae victualium suspensio concessa Communi Firmi n°1217
-Gabellarum exgravatio posita a S.mo per supplicationem Communis Firmi n°1234
-Gabella extimationis mercium reducta ad 12 denar. pro libra n°182-1260
-Gabellariorum Firmi et Cleri Firmani Capitula pro pace et concordia super differentijs gabellarum pascuorum et moliturae n°1360
-Gabellae concessio prorogata ad biennium pro rebus quae importantur exportantur et venduntur in Civitate Firmi n °139
-Gabella seu datium per Anconitatos Firmanis imposito super mercantijs videlicet de decem pro centenario cum antea quinque tantum solventur n°1510
-Girofalci Firmani demoliendi rescriptum n°1382
-Girofalci et Civitatis Firmanae possessio danda Prov. Marchiae legato n°241
-Granum missum per Firmanos ad Terras inimica set Ferdinando Siciliae regi contra proibitiones Apostolicas n°1509
-Granum extrahendum a Civitate Firmi et eius Territorio pro usu almae urbis n°1460-1496
-Grani rubia 1700 extrahenda a Civitate et Districtu Firmi pro usu almae urbis n°1384-1420
-Granum extrahentes ex Territorio Firmi et per mare portantes solvunt Camerae Apostolicae pro qualibet salma 10 flor& n°1384
-Granum asportandi facultas de Castro ad Castrum absque solutione n°995
-Granum mucidum inventum in Castro Appliani n°459
-Grasciae non extrahendae de Comitatu Firmi appellatio contra Legatum Provinciae n°363
-Gratiarum actio per Pontificem ob onores prestitos Andreae Tomacello suo germano n°1266
-Gratiarum actio per Paulum Papam 2.um ob ficus et oleum a Firmanis ipsi mandatos n°1497
-Gravamina Communis Firmi ostendenda S.mi D. N. Papae n°956
-Gubernatoris Firmi officium datum Caesari Borgiae Dici Valentino n°432
-Gubernatoris Firmi praecepta xcontra Depositarium maleficiorum n°462
FERMO- H
-Hebreorum signum ferendum vide licet O notabilis quantitatis n°190
-Hebreorum depositum 1800 libris n°819
-Hebreorum clausio seu restrictio facienda in Civitate Firmi n°1348
-Hispani milites absque licentia Apostolica transire volentes per prov. Marchiae sunt armi set bonis spoliandi n°1489
-Honoris praestiti Andreae Tomacello Bonifatij Papae noni germano, commendatio n°262
FERMO- I
-Iacobus Episcopus deputatus Gubernator Firmi et Asculi n°1457
– Impositio unius flor& cum dimidio pro quolibet milliare olei n°182
-Impositio 12 denariorum pro Libra extimationis mercium n°182
-Impositio decimarum et carlino rum decem pro foculare n°1501
-Imperatoris Friderici primi Barbarossae privilegium super juribus Epicopatus n°26
-Imperatoris Friderici 2.di privilegium confirmationis libertatis n°38-386
-Impretaoris Friderici primi confirmatio bonorum Episcopatus et Canonicorum Firmanorum n°305
-Imperatoris Friderici 2.di privilegium pactorum inter Commune Firmi et Vicarium Imperiale n°361
-Imperatoris friderici 2.di privilegium absolutionis et remissionis ad gratiam ob maleficia n°1272
-Imperatoris Henrici sexti privilegium confirmationis iurium Monasterij S. Martini de Tusino n°1100
-Imperatorsi Ottoni 4.ti privilegium super riveria maris et cudendi monetam n°188-234-397
– Imperatoris Ottoni 4.ti privilegium cudendi monetam n°188
-Imperij meri et mixti concessio n°295
-Indulgentiae concessae Ecclesiae S. Mariae Misericordiae n°263
-Indulgentiae concessae Altari de Spina Salvatoris n°268-269-270-271
-Indulgentiae concessae interessentibus orationi 40 horarum prima Dominica Quadragesima n°1393
-Indulgentiae concessae recitanti bus Litanias in Cappella Palatij Prioralis n°1006
-Informatio Capitanei Contis Brancadori pro Filio contra Fiscum n°970
-Inhibitio obtenta ad instantiam Communis Firmi contra haeredes Ioannis Vicecomitis de Olegio n°474
-Inhibitio de nihil innovando super lite Canonicatus Firmani n°897
-Inhibitionis moderatio contra Commune Firmi n°341
-Inhibitoriales contra Fratres S. Augustini de non fafricando supra muros Civitatis n°353-910
-Inquisitio contra Potestatem Firmi et eius Officiales n°202
-Instrumentum quietationis 23/m 49 flor. auri solid. 46 den. 9 solutorum uxori Ioannis Vicecomitis de Olegio n°524
-Instrumenta et attestationes super emptione Domus, et Apothecae S. Quirici n°997
-Interdidctum contra Commune Firmi obtendum & relaxandum n°926
-Interdicti Ecclesiastici prohibitio in causa pecuniaria non obstantibus quibuscunque obligationibus pactis n°1195
-Ioannis Vicecomitis de Olegio mandatum procurae pro recipiendis denariis a Commune Firmi n°243
-Ioannis Vicecomitis de Olegio particula testamenti n°429
-Ioannis de Olegio quietatio facta Communi Firmi de 3/m florenorum auri n°503
-Ioannis Vicecomitis de Olegio quietatio facta Communi Firmi de 24/m florenorum n°837
-Ioannes Vicecomes de Olegio Rector Prov. Marchiae et Firmi deputatus n°913-1316
-Ioannis Baptista de Monte S.mi D. Papae nepos, Gubernator Firmi n°1400
-Iubileum et indulgentiae concessae per Iulium Papam 3.um Anno Giubilei sequente n°1373
-Iudex appellationum concedendum Civitati Firmi n°1130
-Iulianus Cardinalis Cesarinus mnutenendus in posessione beneficiorum Bartholomei Brancadori n°1399
-Iulij Caesaris Montani testamentum n°597
-Iura Firmi conservamtur per P.mum Legatum Parov Marchiae n°883

FERMO- L
-Legalitas Auditoris Camerae super instrumento n°428
-Legatum 4/m ducatorum ad pias causas per Dominam Nicolosiam Foglianam n°1410
-Liber Statutorum Communis Firmi n°1005
-Libri diversi introitum et exitum Gabellarum n°1002 et seq.1018
-Liber inventariorum rerum Palatij n°1009
-Liber introitum damnorum datorum n°1007-1008
-Liber adunantiarum Communis Firmi n°1012
-Liber diversarum solutionum n°1013 et seq.
-Liber computorum n°119 et seq.
-Liber solutionum stpendiariorium n°1023
-Liber Francisci Aromatarij pro Fratribus S. Dominici n°1028
-Liber copiarum Bullarum Privilegiorum et Instrumentorum n°1020-1030-1031
-Liber nominum omnium eorum qui e Civitate Fimi iverunt ad exercitum Castri Durantis rebelli S. R. E. n°1032
-Liber summariorum iurium et privilegiorum Firmanorum n°1033
-Liber Cernitarum et Consiliorum Firmi de Anno 1386 n°1334
-Libertatis Firmi confirmatio per fridericum 2.um imperatorem n°38
-Literae credentiales Dominorum Priorum Firmi ad Regem Siciliaae n°206
-Literae Cardinalis Farnesij super gabellis Moliani et Petrituli n°365
-Literae Iordani Ursini directae Communi Firmi n°380
-Literae Communid Montis Feretri per repraesaliis non concedentis per Commune Firmi n°445
-Literae credentiales S.mi D. N. Papae n°604
-Literae Cardinalis S. Angeli ad Vicelegatum pro observatione Privilegiorum Firmi n°716
-Literae Apostolicae Credentiales pro Ill.mo cardinale Farnesio n°798
-Literae Ducis Atriae super concordia inter Nobiles de Brancadoris e de Morronibus n°929
-Literae S. R. E. Cardinalium in Conclave residentium ob necem unius Civis Firmani n°912
-Literae diversae ad Mangificos DD. Priores n°972
-Literae responsoriale Regis Aragoniae ad literas Communis Firmi pro amotione repraesaliorum n°1109
-Literae Reginae Siciliae requisitoriales super emenda quorum dam animalium per homines Comitatus Firmi ablatorum pro quibus alias habuerunt repaesalias n°1165
-Literae patentes pro 400 peditibus Firmanis in patriam redeuntibus ex expeditione Ferrariae n°1526
-Literae Cardinalis Farnesij super restituzione generale Status Firmi n°1832
-Liverottus Eufreductius gravia et intollerabilia damna fecit in Civitate Firmi n°1331
-Liverottus de Eufreductijs capiendus de mandato S.mi D. N. Papae per Firmanos n°1386
-Lucas Branchadorus Archidiaconus Firmi n°885
-Ludovicus de Eufreductijs Urbis Romae Senator n°1301
-Ludovico de Eufreductijs solvi debent per Firmanos Ducatorum 780 bai. 64 ratione Officij Senatoris Urbis n°1459
-Ludovicus Ioannis Papae executor testamenti Paoluctij Antonij de Petritulo n°350
-Ludovici Ioannis Papae Filii haeredes Poluctij Antonij per Testamentum n°356
-Ludovici Ioannis Papae Testamentum n°332
FERMO- M
-Macelli Communis Firmi conventiones et pacta n°441
-Maleficiorum concessio Ill.mo Cardinali ab Altemps cum oneri bus per Cernitam n°464
-Maleficiorum possessio capienda per Nicolaum Cinthium procuratorem Cardinali ab Altemps n°468
-Maleficiorum restituito etiam lesae maiestatis facta Communi Firmi a Pio Papa 4.to n°961
-Maleficiorum restituito Communi Firmi per Leonem Papam X.mum n°1177
-Mandatum procurae super transigenda lite 500 ducatorum inter Comune Firmi et mercato rem Florentinum n°122
-Mandatum executivum Auditoris Camerae pro exigenda pensione 40 ducatorum n°171
-Mandatum executivum pro Censorio Martiale super beneficiis n°643
-Mandatum procurae Capituli Firmani contra Commune Firmi ad causas n°666-772
-Mandatum procurae Communis Firmi ad emendum Domos a quocunque n°830
-Mandatum executivum ad favorem Censorij Martialis n°898-906-908
-Mandatum procurae Communis Firmi ad recipiendum Pallia in Festo Assumptionis n°1229-1312
-Mandatum Communis Firmi ad jurandam fidelitatem S. R. E. n°1229
-Mandatum Communis Firmi ad petendum a S.mo D. N. Papa absolutionem omnium excommunicationum et interdictorum & et iurando observare mandata Sanctissimi n°1306
-Mandatum executivum super sentantiam lata in causa Communis Firmi contra Castra Comitatus super praetensa solutione dativarum facienda a Commune Firmi et illarum asserta exgravatione n°1337
-Mandatum Communis Firmi ad petendum a Rectore Prov. absolutionem ab omnibus delictis n°1329
-Manfredus Princeps Taranti persecutor S. R. E. n°1119
-Manfredi Principis Taranti Nuntij prohibentur recipi a Firmanis n°1131
-Marchianorum incostantia qui se permiserunt a Manfredo subjugari n°1170
-Margaritae Leodiensis mandatum procurae ad recuperandum bona et jocalia a Commune Firmi n°531
-Matrimonij contractus inter Dominum Francum Ottinellum et Dominam Hortensiam de Nobilibus n°683
-Medicus Commune Firmi vocatus ad curandam valitudinem nepoti ontificis n°1445
-Mensurarum et ponderum justa assettatio n°1180
-Mercedum Iudicum et Notariorum Criminalium taxae approbatio n° 1 – 6
-Meri et mixti imperij privilegium n°295
-Militum quantitas tradensa S. R. E. pro liberazione Regni Siciliae n°616
-Militibus Ducis Mediolanensis venturis ad hibernandum in Comitatu Firmi, habitationes et necessaria pro eos pecuniis providenda n°1467
-Missae celebrandae facultas in Palatio DD. Priorum n°494
-Molendini bassi emptio a Dominis Morronibus per Commune Firmi n°249
-Monasterium sub regula S. Catherinae de Senis n°34-555
-Monasterij Monialium B. V. de Virginibus executoriales n°711
-Monetate cudendae privilegium Ottonis quarti Imperatoris n°188
-Monetae seu denariorum cudendorum facultas per Leonem Papam X.mum n°745
-Monetae mutatio Marchiae multa mala molitur n°1517
-Monitorij exhibitio contra Commune Firmi pro summa denariorum n°1242
-Multarum exigendarum facultas pro maleficiis n°420
-Mutuumflorenorum auri 180 pro redimendis Castris a R.da Camera detentis n°540
-Mutuum librarum 100 dandarum Iacobo Cardinali Sabelli qui Honorius Papa 4.us dictus fuit n°590
-Mutum 3/m librarum acceptum per Commune Firmi ab Haebreis n°594
-Mutuum 4/m librarum acceptum ab Haebreis n°792
-Mutuum 150 librarum acceptum per Commune Firmi ab Haebreis n°1338
FERMO- N
-Nicolosae Folignanae Legatum 4/m ad pias causas n°1410
-Nicolosae Folignanae Uxosris Raphaelis de Ruvere Iulii 2.di Papae nepotis reintegratio in bonis sibi ablatis a melefactoribus qui Ioannem Foglianum suum fratrem et Raphaelem suum virum cum duo bus filiis immani crudeli tate obtruncaverunt n°1507
-Nobiles Castrorum Campori Massae S. Angeli Molliani et Lauri subjecti Communi Firmi n°1095
-Nobiles de Comitatu recepti a Cittadiniam Firmi n°1096<