DOCUMENTI DI FERMO E DEI CASTELLI FERMANI MEDIOEVO RINASCIMENTO LATINO PERGAMENE sintesi Hubart da num 482 a n. 654

DOCUMENTI DI FERMO E DEI SUOI CASTELLI = SOMMARIO DELLE PERGAMENE DEL GOVERNO FERMANO == SUMMARIUM SCRIPTURARUM ET PRIVILEGIORUM ARCHIVIJ VETERIS PERILLUSTRIS CIVITATIS FIRMI Authore MICHAELE HUBART Leodiense Belga = Repertorio dello Stato di Fermo nel medioevo e nel rinascimento. Digitazione di Albino Vesprini A. D. 2016 – Belmonte Piceno.
0482 CIVITAS INTERAMEN& et FIRMUM Instrumentum cuiusdam propositae factum in Concilio Civitatis Interamensis ad petitionem Domini Angeli de Paradisis Potestatis Firmi, videlicet, quod cum in sua electione, ac in Capitulis habeat, quod Potestas, vel aliquis ex suis Officialibus contigerit, condemnari tempore eorum Sindicatus, vel ante ex aliqua ratione nunquam postulabit, vel recipiet a Communitate eorum, vel a quocunque Rectore aliqua Rapraesalias contra Commune, et personas Firmi, una cum consultatione facta per Dominum Alfonsum de Federicis, quae fuit obtenta Sub anno Domini 1442- tempore Alexandri Sexti Pontificis Maximi rogato Paulo Pacitto Notario –
0483 FIRMUM Sumptus nonnullorum Instrumentorum procurationum factus per Commune Firmi in personas Sindicorum prout in eis nec non sumptus Instrumentorum mutui a Magnifico Commune Anconae per Sindicos praedictos de summa denariorum acceptorum, prout latius in eis sub annis etc&, et rogitibus Variorum Notariorum –
0484 FIRMUM Sumptus cuiusdam instrumenti promissionis 1500- Ducatorum auri factae per Universitatem, Commune, et homines Firmi Branchuctio Coluctio de Monte Rubiano et Iohanni Colae de Camporo Procuratoribus Domini Senciarelli Monardini de Sancto Severino ex causa ut in eo sub anno Domini 1388 – rogato Iohanne Cola Deutaleve de Firmo sumpt& per Ser Antonium Vannis –
0485 FIRMUM Instrumentum consignationis Turcharum Clarissimo Domino Iohanni Contarino Veneto, per Ill.mum et Reverendissimum Dominum Octavianum Ser Cruce, Sanctissimi Domini Nostri Referendarium Ragusae consignandos pro redemptione Captivorum Christianorum prout in eo. De anno Domini 1575 – tempore Gregorio Papae XIII –
0486 FIRMUM Copia Brevis Pij Quarti contra exemptos et privilegiatos concessi Civitati, et Comitatui Firmano etc&
0487 FIRMUM Sententia lata per Reverendum Dominum Fabium Mignanellum Provinciae Marchiae Vicelegatum inter Commune Firmi, et Equites laureatos tam Civitatis, quam Status Firmi, videlicet, quod dicti Equites teneantur, et debeant solvere Gabellas, Pascua, et alias impositiones quae, et quas alij Cives Firmani solvere solent sub anno Domini 1549 – rogato Octaviano Cane Notario sub sigillo R.mi Cardinalis Farnesij Legati –
0488 FIRMUM Scriptum, seu Apocha promissionis Scutorum 600- auri factum per Dominos Gentilem Billacquam, et Bastianum Savinum Ill.mo Bernardino Maffeo Massae Episcopo scarafinarum posessori circa officia comitatus Firmi, una cum quitatione dictorum scutorum facta per eundem Ill.mum eisdem nomine Civitatis Firmi eisdem nomine etc& Sub anno Domini 1543 –
0489 FIRMUM Iuramenta recepta per Magnificum Dominum Paulum Rajnuctium de Tarano Legati Marchiae Locumtenentem, et Commissarium Apostolicum a Sindicis Castrorum Comitatus Firmi de servando fidelitatem, et subiectum dicto Communi, et hoc in Ecclesia Majori Firmana etc& De anno Domini 1547 –
0490 ANCONA, et CAMERENUM Sumptus cuiusdam Instrumenti confederationis una cum Capitulis in eo factis per Magnificum Commune Anconae, et eius Sindicos, ac per Commune Camereni, seu per Rodolphum de Camereno, eiusque natos, coram Revd.mis Dominis Antonio Archipraesbitero Ragusino, et Bernardino Episcopo S. Floris, et aliis Nuntiis Sacri Concilii Costantiensi sub anno Domini 1416 –
0491 FIRMUM Literae Repraesaliarum concessarum per Reverendissimum Marchiae Rectorem ad instantiam Domini Petri Guasconis Legum Doctoris, et Reverendae Camerae Creditoris in florenos centum auri contra Commune, et Universitatem Firmi debitores dictae Camerae in 25/m etc&.
0492 FIRMUM Instrumentum quarumdam Litterarum Citatorialium ad instantiam Antonij Iohannuctij Paccharoni coram Revd.mo Iohanne de Marliano Auditore R.mi Petri Tituli Sanctae Mariae Transtiberim Cardinalis pro S. R. E. Vicarij Generalis super appellatione interposita per Colam Magistri Paridis de Firmo prout in eo de anno Domini 1372 – rogato Vanne Dominici Petri –
0493 FIRMUM Literae patentes R.mi Domini Francisci de Piccholominibus S. R. E. Diaconi Cardinalis reintegrationis ob delicta per Cives, et incolas Civitatis Firmi patrata in personam quondam bona memoria R.mi Domini Iohannis Baptistae Firmani Episcopi, et hoc iuxta tenorem, et formam Litterarum Apostolicarum Alexandri Sesti de anno Domini 1493 –
0494 FIRMUM Licentia celebrandi Missam in Cappella Palatij Communis Firmi concessa per Ill.mum, et Re.mum Cardinalem Mont’Altum Episcopun Firmanum, qui ad pontificatus evectus Sixti Quintus nomen assumpsit. Data Romae anno Domini 1577 – mensis Iunij Octava Pontificatus Gregorij XIII – Anno 6° –
0495 FIRMUM Literae patentes provisionis ruralis Beneficij per resignationem sponte factam a Domino Pieramico Salvatoris ad favorem Domini Flaminij Martialis. Datae anno Domini 1536 – die primo Decembris sub Pontificatu Sanctissimi Domini Nostri Pauli Papae Tertij –
0496 GUALDO Instrumentum venditionis factae per Magnificum, et Potentem Militem Dominum Rainaldum Domini Rainaldi de Brunforte Leonardo Martini Sindico Communis Firmi de Castro Gualdi, Arce, Girone, Pascuis, et aliis jurisditionibus pretio X/m Librarum Ravennatensium usualis monetae cum pactis, conditionibus, et capitulis in dicto jnstrumento reservatis manu Ser Rainuctij Boctij de Penna sub anno Domini 1319 – tempore Sanctissimi Domini Nostri Iohannis Papae XXII –
0497 FIRMUM Instrumentum quietationum factarum per diversos homines Creditores Communis Firmi in variis librarum summis, prout latius in eis dicto Communi, et pro eo Morrono Ioannuctij Sindico, sub Annis, Indictione, Mensibus, et diebus, ut latius in eis, rogato Laurentio Mercati de Ancona Notario –
0498 FIRMUM Literae Testimoniales R.mi Domini Iohannis Baptistae tituli Sancti Clementis S. R. E. Cardinalis Cicadae absolutionis a majori excommunicatione, ac aliis poenis, in quibus Communitas, regimen, et homines Firmi innodati erant, et in diversa perjuria diversis de causiis incurrerant, et praesertim ob necem illatam in personam R.mi Domini Episcopi de Capranica Firmani concessae dictae Universitati, et Communi a Sanctissino Domino Nostro Iulio Divina providentia Papa3,o, sub Data Romae 20- Februarij 1553- Pontificatus Anno 3.o–
0499 FIRMUM Instrumentum transactionis ac promissionis factum per Colaum Iacobuctij de Firmo Sindicum Dicti Communis Georgio Filio, et haeredi quondam Domini Thomasij Benedicti de Mattaferris Civi Iadrae de mille et octingentis Ducatis Venetis ex causa, et sub terminis prout in eo sub anno Domini 1365 – rogato Iacobo Bonaccursij Notario –
0500 FIRMUM ASCULUM Instrumentum sumptus cuisdam Commissionis factum per Fridericum electum Hypporiensem Marchiae Anconitanae Rectorem Papiniano Pellicioni de Taurino Praeposito virtute Litterarum Sanctissimi Domini Nostri Honorij Papae IIII ipsi Friderico directarum de inhibendo, ac proibendo Civibus Esculanis, ut sub poena mille Marcharum non facerent Castrum infra metas Firmanas, prout latius in dictis Litteris dicti Pontificis directis tam Universitati, Communi, et Populo Civitatis Firmanae, quam Esculanae. Sub Data Romae apud Sanctum Sabinum 2.do Cal. Ianuarij, Pontificatus eiusdem anno primo, rogato de instrumento Celano de Reate. De sumptu vero Bartholino de Prandalio.
0501 FIRMUM Privilegium Christiani Maguntinae Sedis Archiepiscopi Domini Imperatoris restitutionis et confirmationis libertatis, ac omnium Jurium, Statutorum et Privilegiorum Civitatis Firmi. Sub Data apud Assisium anno Domini 1177 – 3° Nonas Ianuarij –
0502 FIRMUM Literae Apostolicae Innocentij Papae IIII declarantes suam numquam fuisse talem intentionem, prout Cives Firmani credebant, videlicet, de gravando in quacumque re Commune Firmi, seu eius singulares personas etc& prout in eis. Datae Laterani Pontificatus illius anno VI –
0503 FIRMUM Instrumentum quietationis trium millium florenorum sive Ducatorum auri factum per Dominum Iohannem Vicecomitem de Olegio Marchiae Anconitanae Rectorem, pro S. R. E., ac Firmi Vicarium Generalem Universitati, et Communi Firmi, et pro eo Morrono Iohannuctij Syndico factum sub anno Domini 1365 – tempore Domini Urbani V – rogato Benedicto Petructioli de Firmo –
0504 FIRMUM Copia Privilegij Angeli Miseratione Divina tituli S. Marci Cardinalis Costan& annullationis processus contra nonnullos Cives Firmanos, Comitativos, et Forenses factum, qui tentaverant expellere Capitaneum de Girofalco Fermano – Datum anno Domini 1406 – tempore Innocentij Papae VII – Exemplatum per Antonium vannuctij de Monte Sanctae Mariae in Georgio –
0505 FIRMUM Instrumentum Mandati Procurae factum per Universitatem, Commune, et nomine Firmi in personas Domini Antonij Cisti, et Vannis Andreoli, ac sociorum prout in eo etc& ad causas etc& quas dictum Commune Firmi habet cum Universitate, et Commune Castri Montis Sancti Petri ultra Tennam factum sub anno Domini 1368 – tempore Urbani Papae V – rogato Bartolomeo Guidonis de Imola –
0506 FIRMUM, MONTIS SANCTI PETRI Instrumentum liberationis, et absolutionis omnium, et singulorum bannorum condemnationum, et quorumcunque processuum factorum contra Commune Firmi Montis Sancti Petri, ac aliorum locorum Districtus dictae Civitatis per Revd.um Dominum Vitalem Archidiaconum Cameriniensem, Marchiae Anconitanae in spiritualibus Rectorem, et in temporalibus Vicarium etc& factum Thomassino Felicis Sindico Communis Firmi, et praefatorum locorum, a quo nomine quo supra, ut patet in alio precedenti Instrumento, dictus Rector habuit 800- libras Ravennatenses pro suis laboribus, et expensis, Rogato de eo Martino Raynerij de anno Domini 1313-, de altero vero Francisco Iacobi Notario –
0507 FIRMUM Jnstrumentum venditionis Stariorum quindecim Terrae positae prout in eo factum per Gibertum Tholomei, et Socios Domino Ronaldo Capellano Sancti Laurentij Sub anno Domini 1243 – rogato Andrea Philippi –
0508 FIRMUM Notificatio, sive intimatio appellationis interposita ad istantiam Friderici quondam Guidonis de Monte Feretro a quadam inquisitione contra ipsum formatam per Rev.um Fratrem Laurentium de Muldavio Inquisitorem sub anno Domini 1321 – tempore Iohannis Papae XXII – rogato Hieronimo Virgilij –
0509 FIRMUM Literae Rev.mi Domini Simonis tituli Sancti Martini Presb. Cardinalis, in quibus fatetur ex causis variis, et diversis a Communi Civitatis Firmanae in pluribus pecuniarum quantitatibus integre, et totaliter esse satisfactum Datae 17 Cal. Augusti Pontificatus Gregori Papae XI.mi – anno primo –
0510 FIRMUM Literae executoriales Decreti seu sententiae latae per Rev.mum Patrem Dominum Iacobum de Puteo Rotae Auditorem ad favorem Domini Leonardi Altidoni Clerici Firmani contra Dominun Antonium de Ottonibus ratione Canonicatus, et praebendae in Ecclesia Firmana, quos quondam Iohannes Baptista Firmanus obtinebat. Datae anno Domini 1543 – Pontificatus Pauli III anno nono rogato Petro Engelberti Clerico Leodiense –
0511 FIRMUM, EPISCOPATUS Instrumentum mandati procurae factum per Reverendum Dominum Gerardum Firmi Episcopum in personas Domini Salimbene, et Domini Lucae Plebanis Montis Sancti ad dicti Reverendissimi nomine alienandum obligandum fructus, et accessiones quascunque omnium bonorum, possessionum, et jurium Episcopatus Firmani ex causa prout in eo sub anno Domini 1267 – rogato Iohannino Notario –
0512 FIRMUM Literae Alfonsi Caraffa Sanctorum Iohannis, et Pauli Diaconi Cardinalis commissionis causae inter Communitatem Firmi et Franciscum Margaruccium partibus ex altera. De anno Domini Anno 1559– tempore Pauli IV- Pont. Max. –
0513 FIRMUM Literae patentes Henrici Cardinalis Caetani S. R. E. Camerarij, in quibus ex auctoritate sibi a Sanctissimo Domino Nostro Clemente Papa Octavo concessa licentiam Communi Firmi impertitur Iulios duos super qualibet salma frumenti in dicta Civitate reponendi, seu super eius molitura exigendi. Datae de anno Domini 1594 –
0514 FIRMUM Literae Apostolicae Alexandri Pontificis in quibus confirmat omnia concessa per Rev.mum tituli Sanctae Mariae in Cosmedin Cardinalem Communi Firmi XI Cal. Iulij Pontificatus anno primo –
0515 FIRMUM Literae executoriales Bartolomei Cesij Sanctissimi Domini Nostri Papae, et Camerae Apostolicae Generalis Thesaurarij, in quibus mandat exequi sententiam latam per Dominum Petrum Tanutium eius Auditorem ad favorem Magnificae Communitatis Firmi, uti excutricis Testamenti quondam Censorij Martialis Contra Fabium Mattheutium de Sancto Elpidio de, et super bonis per dictum Censoriun relictis Monasterio, et Monialium Sanctae Catherinae de Senis in Civitate Firmi, rogato de eo Scipione Pinello de anno Domini 1591 – Pontificatus Clementis Papae Octavi Anno p.mo –
0516 FIRMUM Privilegium Doctoratus Reverendi Domini Luciani Cole Canonici Firmani creati a Domino Numerio quondam Nicolai de Comitibus Padovano, una cum Privilegio eidem Domino Numerario a Sanctissimo Domino Nostro Xisto Pontifice posse creandi Doctores concesso prout latius in eo sub anno Domini 1472 – sub subscriptione Ser Cole Sanctis Pauli Civis Romani –
0517 FABRIANUM Sumptus depositionis quorumdam Testium examinatorum de quo die Fr. Gentilis de Ravellone Ordinis Minorum Conventialium, ac de aliis, prout in dictis depositionibus factum sub anno Domini 1305 –
0518 FIRMUM Citatio facta ad instantiam Iohannis Mardonae, et Petri eius Socij Civium, et Mercatorum Romanorum in Urbe coram Universitate, et Commune Firmi super executione sententiae cuiusdam pecuniae quantitatis tempore Domini Clementis IIII- anno 2.do –
0519 TERRA MONTIS SANCTI Instrumentum Mandati procurae factum per Universitatem, Commune, et homines Montis Sancti in personam Cichi Marci ad dicti Communis nomine comparendum coram Potestate Capitaneo, et Prioribus Firmi, et ab eisdem audiendum quid declarare, et mandare voluerint super Portu, et juribus Maris, usu, et abusu, ac aliis a flumine Potentiae usque ad flumen Clentis iuxta ritum, et consuetudinem hactenus inter ipsos obervatam, ac super Pallio dando Ecclesiae Firmanae, ac ad alia prout in dicto Mandato factum sub anno Domini 1391 – rogato Antonio Pultron de dicto loco –
0520 FIRMUM Instrumentum quietationis 1590- ducatorum factum per Dominum Petrum Gattulam S. R. E. Thesaurarium, Lambertino Cuccij de Firmo Bancherio Communis nomine dictae Civitatis Reverendae Camerae debitis de subsidio imposito pro substentatione belli Lombardiae sub anno Domini 1373, tempore Gregorij Papae XI – rogato Vanne Vannuctij Notario –
0521 FIRMUM Literae patentes relations Legationis factae per Oratores Civitatis Firmi ad SS.mum Dominum Nostrum Urbanum Pontificem directae Populo et Communi Civitatis Firmanae
0522 FIRMUM, et JADRA Instrumentum sumptus mandati procurae factae per Universitatem, Commune, et homines Firmi in personam Magistri Dominici Rictij de dicta Civitate ad dicti Communis nomine promittendum Domino Thomassio Benedicti Civitatis Jadrae dare, et solvere 1200- florinos, ac nonnullam quantitatem salis solvendum, et dandum respective, videlicet florenos 600- a die promissionis Instrumenti fiendi, et annum, et residuum ad alium annum subsequentem, prout latius in dicto procurare mandato facto sub anno Domini 1344 – tempore Clementi Papae VI, rogato de Instrumento Antonio Magistri Marci. De sumptu vero Cola Iohannis Notario –
0523 FIRMUM Literae patentes Rev.mi Domini Neapolionis tituli Sancti Adriani Diaconi Cardinalis, et Apostolicae Sedis Legati, cassationis omnium processuum, condemnationum, sententiarum, poenarum, impositionum, bannorum, et praeceptorum contra Civitatem Firmanam, eiusque Officiales, et singulares personas, habitos et habita cum absolutione a sententiis, et condemnationibus sub anno Domini …….. Pontificatus Bonifatij Papae Octavi anno Septimo –
0524 FIRMUM Instrumentum quietationis factae Universitati Firmi, et pro ea Massio Mattheo Bancherio per Dominam Antoniam de Bizon de Crema, uti haeredem Domini Iohannis Domini Philippi Vicecomitis de Olegio de 23049- florenorum auri solidorum 46- et denariorum 9- quos dictum Commune tenebatur solvere eidem Domino Iohanni in una manu, et florenorum 1000- auri idem Iohannes a certis Civibus, et specialibus personis habere debebat, et id fecit quia pro residuo, et ultimo pagamento a dicto Sindico nomine quo supra de denariis dicti Communis dicta Domina Antonia recepit 800- florenorum auri in ducatis boni auri, et iusti ponderis et&c. Datum anno Domini 1372 – tempore Joannis Papae XI – rogato Ser Andrea Magistri Gentilis –
0525 FIRMUM, et VENETIAE Literae Serenissimi Domini Raynerij Zeno Venetiarum Ducis dictae hominibus, et Communi Firmano super gratuita servitia, et honores receptos per Andream Zenum dicti Ducis Nepotem ab eis, dum Potestas in dicta Civitate fuit, sub die 4 Januarij –
0526 FIRMUM Privilegium Rev.mi Domini Petri Archiepiscopi Jadriensis in Provincia Marchiae pro Sanctissimo Domino Nostro Bonifatio Papa Nono Reformatoris Generalis, una cum Copia huiusce Reformationis concessae a praedicto Sanctissimo, ac pactis habitis cum Commune Firmi, tradendum per dictum Commune eidem nonnullos introitus ipsius cum pactis etc& prout in eo. Sub Data in Girofalco Firmano ultima Febr. 1397 –
0527 FIRMUM Licentia concessa per Reverendissimum Dominum Hugonem Rubeum Ecclesiae Ramensis Praepositum Iacobo Panerio Civi Placentino exigendi ab hominibus, et Commune Firmi pro tribus mensibus, videlicet pro Taleis debitis Reverendae Camerae libras 150- et hoc pro stipendio sibi obvenienti, ex quo inservivit dictam Cameram Apostolicam etc& Data anno Domini 1278 – tempore Domini Nicolae Papae III – Vide num. 914 –
0528 AESIUM FIRMUM ANCONA RECINETUM Instrumentum mandati procurae factum per Universitatem, et Commune Civitatis Aesij in personam Thomae Bucci ad dicti Communis nomine, et pro eo renovandam, et confirmandam amicitiam cum Communibus Firmi, Anconae, et Recineti, ac eorum Sindicos, nec non ad faciendum et recipiendum pacta, et concordiam, et conventiones duratura ad 5 annos de anno Domini 1292 – rogato Iohanne Petri de Esis– Vide 619 –
0529 FIRMUM Copia cuiusdam Priviligij quarumdam Litterarum concessarum per Sanctissimum Dominum Honorium Papam Tertium Petro Firmano Episcopo, videlicet, ne quis praeterquam Ecclesiae Romanae Legatum in Civitate Firmi, vel eius Castellis, quae Ecclesia Firmana jure possidet, vel possidebit exactiones facere, vel causas tractare absque speciali Sedis Apostolicae mandato praesumat, sed omnia eius bona integra maneant, et consistant prout latius in eo. Exemplata per Ser Vannem Dominici de Firmi Sub anno Domini 1370 – tempore Domini Urbani Papae V.ti –
0530 FIRMUM Instrumentum promissionis, et obligationis factum per Thomassinum Thomae Sindicum Communis Firmi nomine dicti Communis, ac per alios prout in eo Domino Rainaldo Georgij de libris 1750- solvendis sub terminis prout in eo causa precij domorum, seu Palatij dicto Sindico nomine quo supra venditorum, factum sub anno Domini 1296 – rogato Benevenuto Boncambij –
0531 FIRMUM Instrumentum Mandati Procurae per Dominam Margaritam de Leodio uxorem quondam Enrici de Alemannia Pistoris Firmi in personam Magistri Petri Du Crocq. Galli notarium ad ipsius Constituientis nomine recuperandum, et exigendum omnes res jocalia, et bona percepta a Dominis Prioribus Civitatis Firmi, et aliis etc Sub anno Domini 1480 – tempore Sixti IIII, rogato Iohanne Caureti Clerico Morinen& Notario –
0532 CASTRUM CASTIGNANI Instrumentum Mandati Procurae factum per Universitatem, Commune et homines Terrae Castegnani in personam Vannis Cicchi Thomae ad nomine dicti Communis promittendum, quod dictum Commune, et homines amicos Communis Firmi pro amiciis habebunt, et inimicos pro Inimicis, nec non ad recipiendum dictum Commune Firmi in defensorem dictae Terrae etc& prout in eo factum anno Domini 1376 – rogato Cola Marini Notario –
0533 FIRMUM Instrumentum Mandati procurae factum per Universitatem, et Commune Firmi in personam Domini Rugerij Suppi, et Sociorum ad dicti Communis nomine se praesentandum coram Domino Fulgone de Podio Marchiae Anconitanae Rectore, et ad assignandum, seu tradendum eidem Rectori liberam possessionem Communis Firmi pro Sanctissimo Domino Nostro, Castrorum, videlicet, Turris Palmarum, Montis Falconis, Morischi, et Gruptarum ad Mare iuxta litteras Domini Rajmundi Manci Sanctissimi Domini Nostri Papae Camerarij etc& prout in eo de anno Domini 1276 – tempore Domini Innocentij IIII– rogato Boniohanne Magistri Altidone –
0534 FIRMUM, et JADRA Instrumentum sumptus condemnationis latum per Savinum Iacobi, et Socios contra Dominum Thomassium Benedicti de Mattaferris de Jadriae, Simonictum Francisci, et Procuctium Domini Iacobi eius Procuratores emptores Gabellae Salis Communis Firmi condemnat in 15/m floren& auri poene contentae in dicto emptionis Instrumento causa, et occasione fraudis prout in eo etc& anno Domini 1342 – tempore Clementi Papae Sexti rogato de Instrumento Marchetto Angeli de Firmo, de sumptu Clerico Brunitti de Firmo –
0535 FIRMUM Instrumentum sumptus cuiusdam Publici Instrumenti protestationis initae per Paridem Bonjohannis de Civitate Firmi Sindicum Communis Firmi contra Mattheum Miche Pasque de Zara Procuratorem Domini Thomae de Mattaferris causa salarij, et distributionis Salis in Civitate Firmi juxta, et secundum conventiones, et pacta inter eos inita, ex quo in dicta Civitate non habebat Salem rogato Ser Vennantio Magistri Mansij de anno Domini 1342 – tempore Clementis Papae 6.ti, rogato de sumptu Georgio Matthei Dominici –
0536 FIRMUM Literae patentes in forma Bullae confirmationis factae Communi, et hominibus Firmi per Sanctissimum Dominum Nostrum Alexandrum Pontificem, libertatum, exemptionum, immunitatum, privilegiorum, eis a felicis recordationis Calisto Tertio, Sixto Quarto, et Innocentio VIII, ac aliis Romanis Pontificibus, eorumque Legatis Apostolicae Sedis Potestatem habentibus in specie, vel in genere sub quacunque verborum forma concessorum Sub Anno Domini 1492- Pontificatus sui anno primo –
0537 FIRMUM EPISCOPATUS Privilegium Sanctissimi Domini Nostri Alexandri concessum Episcopo Firmi, ut possit coram Rectore Marchiae evocare, et ad judicium convenire de eius justitia Commune, et Personas Firmanas non obstante privilegio eis concesso, prout latius in eo. Datum Anagni 14 Cal. Iulij anno eius primo –
0538 FIRMUM Privilegium, seu Bulla Sixti III provisionis ruralium ecclesiarum Sancti Thomae extra muros, et Sancti Silvestri in Territorio Civitatis Novae, ac Altaris Sanctae Catharinae in Ecclesia Sancti Pauli Plebbe nuncupata dictae Terrae in Personam Luciani Colae de Firmo etc& –
0539 FIRMUM Copia, sive sumptus cuiusdam Privilegij Sanctissimi Domini Nostri Bonifatij Vicariatus in temporalibus pro duodecim annis a die datae praesentium Civitatis, et Comitatus Firmi, Castrorum, ac Terrarum Montis Sanctae Mariae in Georgio, Montis Rubiani, ac Castri Porculae et Populo, et Communi Civitatis Firmi prout latius in eo. Sub Data Perusio 2.do Idus Maij Pontificatus anno 4.to copiatus per Nicolaum Guidutij –
0540 FIRMUM Instrumentum mutui florenorum 180- auri factum per Iacobum Suppi Sindicum Communis Firmi nomine dicti Communis Egidio Gentilis Domini Petri Grimaldi, causa, et occasione eos tradendi Curiae, et Camerae Romanae pro recolligendis Castris dicti Communis, obligatis, pignoratis, et detentis per ipsam Cameram secundum concordiam, et compositionem cum ea habitam inter Nuntios dicti Communis, et dictam Curiam cum Sommo Pontifice fact& sub anno Domini 1277 – rogato Egidio Sperandeo etc& –
0541 FIRMUM Instrumentum quietationis sexecentorum triginta quatuor ducatorum ad computum 1813- quod Communitas Firmi mutuo accepto a Societate de Spannoctis Curiae Romanae factum per Venturam de Beneassais de Senis Institorem eiusdem Societatis anno Domini 1493 – tempore Alexandri Papae 6.ti rogato Ser Paschasio Zambernardo de Parma –
0542 FIRMUM Instrumentum Mandati Procurae factum per Commune Firmi in personam Colai Iacobuctij ad lites, et causas, et praesertim in causa cum Georgio filio quondam Domini Thomasij de Mattaferris etc& sub anno Domini 1365 – rogato Bonaccursio quondam Iovannini de Parma –
0543 FIRMUM Instrumentum promissionis Ducatorum 107- factum per Iohannuctium alias Morello Sindicum Communis Firmi nomine dicti Communis Antonio, et Colae Iohannis de Urbe sub anno Domini 1451 – rogato Georgio Ser Andreae de Sancto Elpidio Morico, una cum instrumento quietationis dicti jnstrumenti rogato supradicto notario –
0544 FIRMUM Privilegium Reverendissimi Domini Angelici Episcopi Albanensis in Italia citra Regnum Siciliae Vicarij Generalis, absolutionis a poenis incursis ob non solutionem Tallearum, Censuum, et Affictuum Camerae Apostolicae concess& per eundem Commune, et hominibus Firmanis tempore Sanctissimi Domini Urbani Papae Quinti anno Pontificatus 8.o –
0545 FIRMUM Literae Apostolicae, seu Bulla esecutoria provisionis Beneficij ad Altare Sancti Laurentij in parrochiali Ecclecia Plebania nuncupata Sancti Iohannis Castri Altidonae sita ad favorem Domini Censorij Martialis per resignationem Antonij Meliorij Canonici Sanctae Mariae Maioris de Urbe, concess. per Sanctissimum Dominum Nostrum Sixtum Papam V.um Anno Domini 1586 – Pontificatus Anno p.mo –
0546 FIRMUM Instrumentum cuiusdam propositae factum per Potestatem Civitatis Firmi cum consensu Dominorum Priorum tunc temporis, super petitione per Revendissimum Dominum Petrum Reformatorem, et Vice Rectorem Provinciae eisdem Dominis Prioribus, et Potestati factum, ut sibi nomine Sanctissimi Domini Nostri Papae consignarentur claves Girifalci, et Civitatis, nec non per Potestatem, et Dominos Priores praestatetur fidelitatis juramentum, super qua Ser Antonius Iacobutij Firmanus Consiliarius surgens consultavit pro admittendi petitiones praedictas, dummodo Sanctissimus Dñs Noster promissa observet, et inter alia, quod ipse Sanctissimus sicut per suas Bullas pluries promisit veniat ad morandum, ac alia etc& prout in eo factum anno Domini 1396 – tempore Bonifatij Papae Noni – rogato Vanne Puctij de Firmo –
0547 FIRMUM, et VENETIAE Literae Serenissimi Laurentij Ducis Venetiarum directae Domino Ruggerio Suppo Potestati Firmi de faciendo Latori recuperare Bladum, prout latius in eis. Datae in Ducali Palatio – Iulij Indict.e quarta –
0548 FIRMUM Instrumentum mandati procurae factum per Universitatem, et Commune Firmi in personam Corradi Angeli Baronis, ad ipsius Communis nomine comparendum coram Domino Iacopo de Spoleto in Curia Generalis Giudice, et petendum copiam prout in eo factum sub anno Domini 1295 – rogato Iohanne Thomae Notario –
0549 FIRMUM Sumptus quarumdam litterarum Domini Nostri Bonifatij Pontificis directarum R.mo Episcopo Firmano, ut absolvat Commune Firmi, eiusque sequaces ab interdicto, et poenis per Reverendum Dominum Raimundum Episcopum Valentinum tunc Marchiae Anconitanae Rectorem impositis etc& copiatus per Dominicum Mancij Notarium –
0550 FIRMUM Sumptus cuiusdam Copiae Reformationis Concilij Generalis super tractatu obedientiae, reconciliationis, et pacis habitae cum Dominis Legatis, prout latius in dicto sumptu, super qua Mons Iacobi Conciliarius consuluit, quod omnia praedicta fiant, quod omnibus nemine contradicente placuit. Exemplatus per Antonium Venturae de Fabriano sub anno Domini 1327 – tempore Domini Iohannis Papae 22.di –
0551 FIRMUM Instrumentum sumptus mandati procurae factum per Franciscum filium Iacobi Neapolionis de Filiis Ursi de Urbe in personam Nicolai de Prato, et socij in eo nominati ad dicti Francisci nomine petendum contra Universitatem, Commune, et homines Firmi equos, et alia bona, ablata per supradictos homines, et Commune, ac etiam ad causas prout latius in dicto Instrumento factum Sub anno Domini 1278 – rogato Iacobo de Civitate Castelli de sumptu vero rogato Thoma de Monte Granario –
0552 FIRMUM Instrumentum quietationis factum per Venturam de Beneassais de Senis nomine Societatis de Spannocchijs de Urbe Communi Firmi, et pro eo Fabritio Beltrami de Firmo de 561– Ducatis ad computum majoris summae habitae loco mutui a dicta Societate prout latius in eo. Datum anno Domini 1493 – rogato Alexandro Stephani de Narnia –
0553 FIRMUM Jnstrumentum promissionis factum per Dominum Fidesmidum Potestatem olim Civitatis Firmi nomine suo proprio, ac nomine Communis Firmi Domino Arpinello alio Firmi Potestati de dando, et mittendo omni eius, et Communis Firmi periculo, et dispendio 49- Libris Luchen&, et Fanen& hinc, et ad Cal. Iunij computatis in eis duodecim libris de perdita apud Fanum ac alia promittendo prout latius in dicto jnstrumento facto sub anno Domini 1218 – rogato SerPetro Notario –
0554 FIRMUM, et FLORENTIA Reformatio facta per Dominos Priores Artium, et Vexilliferum Iustitiae Populi, et Communis Florentiae super petitiones eisdem facta per Cyprianum Ductij de Albertis, Civem Florentinum Civitatis Firmanae Potestatem per semestri, ut in electione de ipso facta videlicet si ipse Dominus Cyprianus, vel eius Officiales, seu Familiares in dicta Civitate condemnati forent vel fuissent multae represaliae concederentur prout in ea etc& sub anno Domini 1387 – rogato Fr. Scarfagni de Prato –
0555 FIRMUM Bulla Licentiae seu concessionis erigendi Monasterium Monialium sub regula Sancti Dominici, et Sanctae Catherinae de Sinis in Ecclesia Sanctae Mariae Virginum, et Sancti Liberatoris concess. per Sanctissimum Dominum Nostrum Clementem Papam 7.um Universitati, et Communi Firmi cum promissione solvendi Fratribus, et Conventui Sancti Francisci florenos 300- pro situ dictae Ecclesiae. Data Romae 7.o Idus Maij Pontificatus Anno 3.o –
0556 FIRMUM Instrumentum condemnationum factarum de hominibus in eo contentis, ab vasta, et damna data parti Ecclesiae Romanae, et Civitatis Firmi tempore Domini Laurentij Teupoli olim Potestatis Firmi, et taxata per duos homines cuiuslibet Contratae Civitatis electos, et vocatos per Roggerium Suppi olim Potestatem Firmi etc& anno Domini 1269 – rogato Petro Petri Notario –
0557 FIRMUM Jnstrumentum promissionis factae per Sindicum Communis Firmi de libris tribus denariorum Petro Baronis pro custodia Portae per annum, de qua in jnstrumento etc& Sub anno Domini 1250 – rogato Mattheo Notario –
0558 FIRMUM Instrumentum quietationis factum per Civolum Provenzalem de Senis Capitaneum Civitatis Firmi dicto Communi Firmi de eius salario, videlicet 1000- librarum pro se, Familia, equis, ac aliis prout in eo etc& Sub anno Domini 1297 – tempore Bonifatij Papae 8.i – rogato Tuccio Notario –
0559 FIRMUM Instrumentum Citationis factae ad instantiam Colluctij Filij Rainalductij Raijnaldi per Iohannem Paschae Baylum Communis Firmi de conjunctis, et attinendibus ipsius Rajnalducij ad videndum dari, constitui, et ordinari per Dominum Andream Iudicem in Curatorem Rainalductio mente capto Patre dicti Colluctij Pacem Bonjohannis, una cum constitutione occasione litis, quam sperat habere cum Claudio Iohannuctij de Molliano fact& sub anno Domini 1323 – rogato Mattheo Transmundi de Firmo –
0560 FIRMUM Sententia una cum commissionibus per Sanctissimum Dominum Nostrum Paulum 2.um, vel eius Iudices ad favorem Domini Luciani Cole Canonici Firmano super Parrocchiali Ecclesia Sancti Georgij Portus Firmi, et contra Permattheum Firmani Clericum Firmanum latis, et concessis sub rogitu Alardi Spaen Lubicensis Dioecesis Camerae Apostolicae Causarum Notarij de Anno Domini 1471 –
0561 FIRMUM Literae patentes, seu Privilegium Friderici Romanorum Jmperatoris confirmationis conventionum, et pactorum initorum et factorum per Gualterium de Palear Comiten, et Sacri Jmperi Vicarium Generalem Communi Civitatis Firmi tenoris prout in eo. Sub Data in Campis prope lacum pensilem anno Incarnationis Dn.cae 1250 –
0562 FIRMUM Literae in forma Brevis Sanctissimi Domini Nostri Alexandri VI directae Magnificis Dominis Prioribus Communis Firmi, in quibus eisdem exponit summam pecuniarum Raymundo Malatestae datam per Commune Firmi ex causis prout in dictis litteris posse repetere contra haeredes praedicti Raymundi, non obstante praetensa donatione, ut dicitur, ipsi facta per Innocentium Papam 8.um etc& prout in eis. Datae anno Domini 1492 –
0563 MACERETUM Instrumentum mandati procurae factae per Universitatem, Commune, et homines Terrae Maceratensis in personam Magistri Lambertucci MagistriPetri de eodem loco, ad dicti Communis nomine eundum, et humiliter exponendum coram Revd.mo Domino Alberico Episcopo Firmano, ac Magnificis Dominis Prioribus, et Capitaneo ipsius Civitatis errorem commissum in non venerando Festum Sancti Claudij etc& ac veniam eiusdem erroris ab eis petendum, factum sub anno Domini 1314 – \segue il n.Hubart 565\
0565 RIPATRANSONUM FIRMUM Donatio facta Rev.mo Domino Adenulpho Episcopo Firmano de omnibus bonis existentibus in Castro Ripaetransonis quae olim fuerunt Raynaldi Comitis de Furcella rogato Valentino Notario. Millesimus non apparet propter nimium tinearum corrosionem
0566 FIRMUM Literae Apostolicae Bonifatij Pontificis directae Nobili Viro Gentili de Filiis Ursi Iustitiano Aprutino, ut prohibeat vigore earumdem Esculanis, ne ex partibus Siciliae et suae Iurisdictioni subiectis estrahant aliquos Milites. Datae Pontificatus sui anno 3.o –
0567 FIRMUM Instrumentum notificationis, et intimationis de non procedendo amplius in causa appellationis interpositae per Dominum Monaldum de Firmo, seu Magistrum Fridericum de Sancto Severino eius Procuratorem a processu, et banno contra ipsum Monaldum factum per Firmi Potestatem propter occisionem Roggerij de Monte Florum factum anno Domini 1298 – rogato Iacobo Matthei –
0568 FIRMUM Absolutio facta per Dominum Franciscum de Mantua Marchiae Anconitanae Thesaurarium Generale Rev.mi Di Gubernatoris Locumtenentem illis hominibus, et personis de Firmo, qui convenerunt ad Palatium Domini Potestatis, et ex eo violenter exstracterunt Belforte Domini Antonij de Aceto, Antonuctium Benedicti, et Bonjoannem Augustini propter suos excessus per Curiam dicti Potestatis morti condemnandos –De anno Domini 1433 – rogato Iohanne Bentivogli dicti Thesaiuraij Cancellario –
0569 FIRMUM Instrumentum mandati procurae factae per Universitatem, Commune, et homines Firmi in personam Stephani Coluctij, et Sociorum ad causas, et praesertim in ea, quam dictum Commune, et homines habent, et sperant habere, cum Domina Mittarella Uxore Domini Albergitti de Fabriano Sub anno Domini 1356 – rogato Vanne Dominici Servidei de Firmo –
0570 FIRMUM Literae in forma Brevis Sanctissimi Domini Nostri Leonis Papae X.mi directae R.mo Vicelegato pro Marchia, in quibus eisdem mandat, ut infra unum mensem a die proclamationis per ipsum faciendum numerandum omnibus hominibus, et Bannitis qui in Rebellione Civitatis predictae cum olim Mutio Columna fuere in Civitatem ipsam redijsse debeant, quo facto eisdem bona omnia, quibus gaudebant, restituat, data tamen per ipsos prius cautione de bene vivendo, et se raepresentando sub poenis etc& ut in eis. Datae anno Domini 1518 – Pontificatus Anno 6.° –
0571 FIRMUM Literae Reverendi Patris Fratris Iacobi de Aragonia Ordinis Praedicatorum utriuscque Lombardiae eiusque Ordinis Vicarij Generalis, in quibus dat, et concedit omnibus hominibus Civitatis Firmi praesentibus et futuris Comunicationem, et partecipationem omnium missarum, orationum et bonorum, quae per Fratres Conventuum, et Monasteriorum eiusdem Ordinis ubique locorum ipsi commissorum fient etc& – Sub Data Ianuae 27- Aprilis 1472 –
0572 TERRA MONTIS SANCTI Instrumentum mandati procurae fact& per Universitatem, Commune, et homines Montis Sancti in personas Domini Bonifacij Mancij et Socij ad dicti Communis nomine promittendum quolibet anno in Festo Assumptionis Beatae Mariae Virginis unun Pallium Altari Majori Ecclesiae Sanctae Mariae Episcopatus Firmi offerendum, et ad promittendum etc& prout in eo factum anno Domini 1267 – rogato Thoma Melioris –
0573 FIRMUM, et VENETIAE Literae Serenissimi Ducis Venetiarum directae Potestati et Communi Firmano ad favorem Verellae Alberti Veneti, ut juris remedio nominatos in eis compellant ad satisfacendum ei summam contentam in eis – Datae in Palatio Ducali 13 septembris –
0574 CIVITAS SENARUM Testes inducti pro parte, et ad instantiam Civoli Provenzani Senensis olim Firmi Capitanei in causa, quam habuit cum Commune, et hominibus Firmi, et de commissione Domini Ursulini de Parma Potestatis Civitatis Senen&, et in hac causa Iudicis jurati – rogato Bonadie Bonanni Notario –
0575 FIRMUM Supplicatio facta pro parte Communitatis Firmanae, et pro ea per Oratores ipsius Domino Ludovico de Melioratis Sanctissimi Domini Nostri Nepoti contra Franciscum Iohannis Gebellini, et alios prout in ea proditores, et rebelles dictae Civitatis condemnatos per eiusdem Officiales: una cum eiusdem Ludovici Rescripto, videlicet, quod praedicti sunt exules dictae Civitatis, et Comitatus eiusdem, prout latius in dicto Rescripto, facta sub anno Domini 1406 – tempore Innocentij Papae VII – scripta per Simonem de Serdinis de Senis –
0576 FIRMUM, et VENETIAE Literae Serenissimi Laurentij Ducis Venetiarum directae Potestati, Concilio et Communi Firmi de electione novi Ducis. Datae in Ducali Palatio die 7.a intrantis Mensis Augusti –
0577 FIRMUM Instrumentum constitutionis, et ordinationis Vicariatus Provinciae Marchiae factum per Dominum Raymundum Antonij de Aspello per Sanctam Romanam Ecclesiam in dicta Provincia Rectorem constitutum, ob sui absentiam in personam Domini Vitalis Archidiaconi, et in dicta Provincia in spiritualibus Rectoris factum sub anno Domini 1313 –rogato Martino quondam F.ris Rainerij de Cesena –
0578 TERRA SENENSIS et FIRMUM Sumptus quorumdam actorum factorum coram judicibus Senensibus in causa Civoli Provenzani de dicta Civitate olim Potestatis Civitatis Firmi una cum Litteris per eosden Iudices directis Magnificis Dominis Prioribus Civitatis Firmanae super publicatione processus Testium pro parte praedicti Civoli examinatorum, ac etiam exceptionibus per Sindicum Firmi datis, prout latius in eis. Sub anno Domini 1304 – rogato Nicolao Paltonerij –
0579 FIRMUM Bulla, seu Literae concessae Universitati, et Civibus Firmanis per Sanctissimun Pium Pontificem ratione appellationis ad Sedem Apostolicam interpositae per eosdem Cives in Causa, quam habebant cum universitate, et hominibus Montis Sancti Petri, videlicet, quod eisdem Civibus non currat terminus prosequendi appellationem huismodi etc& prout in ea Sub anno Domini 1459 –
0580 CASTRUM MORTULAE Instrumentum venditionis Castri Mortulae cum suis edificiis, domibus, Territoriis, et Iurisdictionibus factis per Placidinum olim de Forolivio Firmanum Sindicum, et Procuratorem dictae Civitatis Vicarello Antonij, et Stephano Antonij Paccharoni Civibus Firmanis pro precio octingentorum Ducatorum, factum sub anno Domini 1393 – tempore Domini Bonifatij Papae Noni – rogato Vanne Pocuctij de Firmo –
0581 FIRMUM Instrumentum quietationis Ducatorum quadraginta quinque, et Anconitanarum duodecim per Dominum Antonium Petri de Sulmona in Provintia Marchiae pro S. R. E. Generalem Thesaurarium Antonio Nicoluctij de Macerata nomine Communis Firmi, et hoc pro affictu duorum annorum factum sub anno Domini 1388 – rogato Petro Collete –
0582 FIRMUM Instrumentum quietationis Ducatorum 400- auri per Ramesinum de Ramesinis de Faventia in Marchia Anconitana pro Camera Romana Depositarium Communi, et Civitatis Firmanae, ex quo dictam quantitatem Ducatorum fassus fuit se habuisse per manus Colluctij Iohannuctij nomine dicti Communis solven& pro complemento subsidij dicto Communi impositi de anno Domini 1365 – rogato Gostalco Paschini etc& Notario –
0583 FIRMUM Promissio facta per Mascium Sindicum Communis Firmi nomine, et Vice dicti Communi Bonjohanni, ex quo per duos menses minus octo dies per Commune Firmi stetit apud Montem Coserum Sub anno Domini 1250 – rogato Mattheo Notario –
0583 bis FIRMUM Examen cuiusdam Testis factum super inquisitione formata contra famulos, familiam, et Domicellum Domini Potestatis ob percussiones factas, prout latius in dicto examine, una cum aliis inde secutis diebus mense et anno prout in eo rogato Antonio Magistri Leonardi de Monte Causario –
0584 FIRMUM, et VENETIAE Literae Fidelitatis factae per Iohannem Dandulum Ducem Venetiarum directae Sinibaldo de Aynardem Potestati, et Concilio, ac Communi Civitatis Firmi, ut Paulum Berardi Civitatis Venetiae Nuntium benigne habeant, et eidem Fidem adhibeant prout latius sub 13- 9.bris etc&.
0585 FIRMUM Sumptus cuiusdam Commissionis causae pro parte Gualterij de Clavellis de Fabriano Camerinensis Dioecesis a SS.mo Domino Nostro Pontifice obtentae super certa pecuniae quantitate, quam Petrellus de Molliano ipsi debet directa Episcopo Firmano per Reverendum Dominum Angelicum Episcopum Albanensis in Italia Vicarium Generalem sub Data Bononiae XI- Cal. Sptembris tempore Urbani V.ti Pontificatus illius anno 8.o transumptus per Sanctem Bartholomei –
0586 FIRMUM Instrumentum obligationis 1813- Ducatorum auri in auro factum per Dominos Ioacobum Brancadorum, et Iacobum Bonjoannis de Firmo Sindicos Communis, et Civitatis Firmi nomine dictae Civitatis haeredibus Ambrosij de Spanocchiis de Urbe, occasione prout in eo Sub anno Domini 1493- Indict.e XI- tempore Domini Alexandri Papae VI- rogato Stephano Alexandri de Narnia –
0587 FIRMUM Copia, sive sumptus Privilegij confirmationis absolutionis factae per R.mun Dominum Egidium Civitatis Firmanae, eiusque Comitatui et hominibus facta per Urbanum Pontificem non obstan contradictione, et pretendentia R. D. Stephani Abbatis Monasterij Sancti Victoris, prout latius in eo sub Datum Romae XIV – Cal. Febr. Pontificatus eiusdem Anno 7.o exstracta per Domin(ic)um Vannuctij de Firmo –
0588 VENETIAE, et FIRMUM Literae Responsionis Laurentij Teopuli Ducis Venetiarum quibusdam Litteris, seu patentibus factis per Priores Civitatis Firmi in personam Domini Iacobi Teupuli Nepotis praedicti Ducis, prout latius in eis die 13- septembris –
0589 FIRMUM Privilegium factum per Sanctissimum Dominum Gregorium Pontificem directum Domino Fulcono Rectori in Marchia Universitati, et Communi Firmi, in quo datur facultas eidem Communi redimendu unum de duobus Castris, videlicet Montis Falconis, et Morischi obligati Reverendae Camerae pro 10/m librarum solutarum pro eundem Communi 5/m librarum in manibus Domini Bernardini Scoti Maercatoris Placentini –
0590 FIRMUM Instrumentum mutui librarum 100 Ravennatensium factum per Rainaldum Iacobi Sindicum Communis Firmi nomine dicti Communis Garello Benevenuto causa, et occasione eas dandi Sabbo Domicillo, et Nuntio Domini Iacobi Sabelli occasione prout in eo factum sub anno Domini 1277 – rogato Pauli Magistri Berardi Notario – Error in millesimo, quod debet esse 1287 –
0591 FIRMUM Instrumenta quietationum factarum per Dominum Philippum Ugonis de Florentia pro Romana Ecclesia in Marchia Anconitana Thesaurarium Universitati, et Communi Firmi de libris 650- Ravennatensium et Anconitanarum causa prout in eis Sub anno Domini 1281 –
0592 FIRMUM Sententia lata per Dominum Servideum Magistri Morici Abbatem Officialum Communis Firmi introscriptorum super incisione, et damnis datis in vinea Gualterij et Fratrum facta per Dominum Thomam Potestatem Civitatis Firmi, condemnando eundem Potestatem, et pro eo Commune Firmi ad reficiendum eidem Gualterio, et Fratribus tres libras Vulterranas pro dicto damno, et guastis factis. Data sub anno Domini 1285 – rogato Egidio Petri Notario –
0593 FIRMUM Instrumentum venditionum factarum per Albertum Candelline, et Socium, ac etiam per Thomam Angnelarij de modiolis, et staribus Terrarum in Vico Sancti Petri de Poggiano, et Montis Sicci Gentili Praepositi Sindico Communis Firmi sub confinibus prout in eis sub anno Domini 1254 – rogato Iacobo Notario –
0594 FIRMUM Instrumentum mutui de libris Argenteis Ravennatensibus, et Anconitanis quinque millibus factum per Gaudium Magistri Melis Iudaeum, et alios Socios Iudaeos Philippuctio Philippi Savini, ac Universitati et hominibus Firmi Sub anno Domini 1306 – tempore Clementis Papae V.ti – rogato Odoardo Ufriductio Notario –
0595 FIRMUM, OFFIDA, et ASCULUM Literae patentes in forma Bullae Sanctissimi Domini Nostri Alexandri Papae IIII, in quibus praecipit Potestati, Concilio, et Communi Firmano, ut sub poena 5/m Marcarum argenti, excommunicationis, ac perpetuae privationis honoris Civitatis, et Episcopatus omnes captivos tam Offidanos, quam Esculanos, ac alios homines, qui ab hominibus, et Commune Firmano detinentur absque mora, et difficultate Domino Marcellino eiusdem Pontificis Capellano ad hoc deputato restituire procurent etc& prout in eis latius. Datae Anagni 8 Cal. Aprilis Pontificatus anno 2.do –
0596 FIRMUM Copia Litterarum quarumdam Absolutionis a censuris, et poenis etc& Communitatis, et hominum Civitatis, et Status Firmani facta per Antonium Episcopum, et Principem Firmanum vigore Litterarum Apostolicarum ipsi directarum per Bonifatium Nonum Pontificem. Data anno Domini 1391 – copiata manu Iohannis Vici Iohannis Martini de Firmo –
0597 FIRMUM Testamentum Domini Iulij Caesaris Montani, in quo inter alia Legata relinquit Ioanni Rogerio Branchadoro eius Cognato florenos 100- monetae etc& ut in eo factum anno Domini 1580 –
0598 FIRMUM Summarium, acta, et attestationes pro parte Iohannis Mardoni Civis et Mercatoris Romani cum Gilberto Sindico Communis Firmi nomine dicti Communis super mutuatione 100 librarum dicto Sindico sub anno Domini 1252 –
0599 FIRMUM Copia nonnullorum actorum factorum inter Iohannem Mardonis Civem et Mercatorem Romanum nomine suo, et Petructij similiter Civis Romani eius Socij ex una, et Commune Firmi ex altera super quadam pecuniarum quantitate prout latius in eis facta sub annis, mensibus, diebus etc& prout in eis, et praesertim sub anno Domini 1252 –
0600 FIRMUM Literae Apostolicae in forma Bullae Urbani Sexti Pontifici Maximi, in quibus committit Domino Iohanne de Firmo Rectori Ecclesiae Parrocchialis Sancti Gregorij de Portu Firmi, ut se diligenter informet de omnibus bonis, mobilibus debitis et creditis quondam Dominici Plebbani Plebis Sancti Stephani de Monte Sancto, et Collectoris Camerae Apostolicae quae ipse habebat tempore suae mortis eoque nomine dictae Camerae exigat, et recipiat, et quam primum ad Cameram Apostolicam fideliter mandare procuret etc& prout latius in eis. Sub Data Lucae, Pontificatus anno X.mo –
0601 TERRA MONTIS ULMI, seu MACERATA Instrumentum Mandati Procurae factae per Universitatem, et homines Montis Ulmi in personam Sanctis Massuctij de Firmo in causa, quam habet dictum Commune cum Revd.mo Domino Episcopo Maceratensi, et cum hominibus Civitatis Maceratae sub anno Domini 1371 – tempore Gregorij Papae XI – rogato Iohanne Corradi de Esculo –
0602 FIRMUM Breve Commisionis Sanctissimi Domini Nostri Gregorij solutionis Librarum 5/m Ravennatensium fiendae per Commune Firmi Reverendae Camerae Apostolicae, et pro ea Bernardo Civi Placentino, et Mercatori in Civitate Bononiae, directum Marchiae Anconitanae Rectori –
0603 FIRMUM Instrumentum quietationis octuaginta-quinque librarum, et novem solidorum fact& per Rainaldum Georgij Universitati, et Communi Firmi, et pro eo Saladino Gentilis, et Dominico Philippi Officialibus deputatis, et hoc pro residuo pretij Domorum per ipsum Rainaldum venditarum dicto Communi, ex causa prout in eo. Sub anno Domini 1298 – rogato Theobaldo Morici –
0604 FIRMUM Literae Bonifatij Papae, quibus commendat Communi Firmi, ut Fidem adhibeat omnibus, quae referentur ei per Fratrem Augustinum Ordinis Heremitarum S. Augustini. Sub Data Romae Pontificatusanno V.to –
0605 FIRMUM Literae Sanctissimi Domini Nostri Innocentij Pontificis directae Domino Bonaventurae de Garda Firmi Potestati, in quibus plurimum commendat sollecitudinem illius, quam habet in inquirendis, et significantis novis provenientibus ex locis illarum partium, in quibus dictus Potestas permanet. Sub Datae Assisij Pontificatus sui anno XI –
0606 FIRMUM Copia litterarum patentium R.mi Domini Egidij Sabinensi Episcopi Apostolicae Sedis Legati absolutionis criminum, et excessum quorucunque (Haereseos tamen, et ipsius fautoriae, ac lesae Maiestatis criminibus dumtaxat exceptis) fact& tamen per Universitatem, et Commune Civitatis Firmi, quam per singulares personas eiusdem Comitatus contra, et in vilipendium S. Matris Ecclesiae directae et concessae Communi, et Populo Firmi ac singulis Communitatibus eiusdem Comitatus –
0607 FIRMUM Breve Sanctissimi Domini Nostri Pauli Papae 2.di concessum Gaspari Comiti de Fano, directum Prioribus Civitatis Firmi, ut eum eligant in Potestatem dictae Civitatis pro semestri, non obstante iam electione forsitan per eos de alia persona facta. Datum anno Domini 1467 –
0608 FIRMUM Breve Sanctissimi Domini Nostri Clementis Papae Septimi directum Prioribus, et Concilio Civitatis Firmanae, in quo committit et mandat, ne Capitaneum, et Armatam pro Festo Sancti Claudij annuatim fieri solitam, pro hac tantum vice faciant, aut fieri permittant, etc& Datum Romae 24- Ap.lis 1532 –
0609 FIRMUM, ESIUM Protestatio facta per Iacobum Massonis Sindicum Communis Firmi nomine dicti Communis super sententia lata contra dictum Commune in 3/m librarum occasione exercitus contra Esinos coram Domino Amelio de Agoto Marchiae Anconitanae Rectore Sub anno Domini 1280 – rogato Paulo Berardi –
0610 FIRMUM Instrumentum sumptus cuiusdam privilegij Rev.mi Angelici Albanensi Episcopi de mandato Urbani Pontificis Maximi concessi omnibus hominibus tam Civitatis Firmi, quam illius status, et eorum Fautoribus absolvens eos a quibuscunque delictis excessibus, et criminibus etc& prout in originali numero sequenti –
0611 FIRMUM Privilegium remissionis ad gratiam omnium, et singulorum hominum, et personarum tam Civitatis Firmi quam status, et complicum occasione quorumcunque delictorum, excessuum, et criminum per ipsos factos etiam haereseos, et excommunicationis, ac aliarum quarumcunque condemnationum contra ipsos latorum, concessorum per Reverendissimum Dominum Anglicum Episcopum Albanensem Sanctissimi Domini Nostri Urbani Nepotem, et S. Rom. Eccl. in Italia Vicarium, ex facultate sibi per SS.mum concessa, in quo etiam confirmat omnia privilegia, indulta, et exemptiones per alios Summos Pontifices Civitati, et Civibus Firmanis concessa, ac nonnulla alia prout latius in dicto Privilegio Pontificatus eiusdem Sanctissimi anno nono –
0612 FIRMUM Alia copia eiusdem praecedentis privilegij Anglici Albanensis Episcopi –
0613 FIRMUM Privilegium, seu Bulla Innocentij Papae Sexti, et Egidij tituli Sancti Clementis Cardinalis Alvari Apostolicae Sedis Legati, quo absolvantur quicunque Rebelles et indevoti Ecclesiae Romanae tam Clerici, quam Laici Communis Firmi volentes ad obedientiam, et devotionem dictae Ecclesiae redire, pro qua absolutione impetrando Scindicario nomine dicti Communis se Egidio Cardinali praedicto flexis genibus praesentarunt Nobilis Vir Antonius quondam Thomae Firmanus Miles, et Dominus Dominicus Bonjovannis Legum Doctor Civis Firmanus habentes ad hoc sufficiens, et speciale mandatum prout latius in dicto Privilegio. Datum Firmi Kalendis Octobris Pontificatus Innocentij Papae Sexti anno Tertio, quod computatus 1354 –
0614 FIRMUM Instrumentum absolutionis, remissionis, et liberationis quorumcunque excessuum, et criminum patratorum per Universitatem, et homines Civitatis Firmanae, Castrorum, Villarum, et Districtus dictae Civitatis contra formam Constit& Curiae Generalis Marchiae, et in contemptum mandatorum Domini David de Ferentino militis Anconitanae Marchiae Vicarij Generalis fact& per eundem Vicarium Thebaldo Thebaldi Sindico Communis Firmi fact& sub anno Domini 1299 – tempore Bonifatij Papae VIII- praesentibus Nobilibus Viris Nicolao Domini Silvestri, Gianne Ricci de Alatro etc& – rogato Monacho Iohannis de Florentia Notario –
0615 FIRMUM Privilegium Revd.mi Domini Petri tituli Sanctae Mariae Transtiberim Cardinalis Sanctissimi Domini Gregorij Papae XI- in Italia Vicarij Generalis concessum Communi Firmi, ut non possint inviti in primis, et 2.di causis per Iudices trahi ad Curiam Generalem, prout latius in dicto privilegio fact& anno Domini 1372 – Pontificatus Gregorij XI – anno 2.do –
0616 FIRMUM Literae patentes in forma privilegij, seu Bullae commissionis factae per Sanctissimum Dominum Nostrum Alexandrum 4.um Rev.mo Domino Episcopo Faventino, in quibus praecipitur Potestati, et Communi Firmi, ut pro liberatione Regni Siciliae etc& tradat eidem Episcopo quantitatem Militum etc& prout in eis. Datae Neapoli anno Domini 1255 – Pontificatus anno primo –
0617 FIRMUM Instrumentum Mandati Procurae fact& in domo Domini Francisci Domini Falchi de Firmo per Dominam Mitarellam Filiam quondam Nobilis Viri Mercenarij Domini Fidesmidi de Monte Viridi, et uxorem Gualterij Domini Albergicti de Clavellis de Fabriano in personam Domini Vagnoctij Coluctij etc& prout in eo sub anno Domini 1370 – rogato Francisco quondam Richardi – Vide num. 395 –
0618 FIRMUM Breve Sanctissimi Domini Nostri Iulij Papae III directum Re.mo Domino Episcopo, et Communitati Firmi, quibus concedit, ut possint creare, et deputare Capitaneum, et celebrare nundinas apud Ecclesiam Sancti Claudij plani Clentis Firmanae Dioecesis in Festo Ascensionis Domini Nostri quolibet Anno non obstante inhibitione facta per SS.mum Paulum III. etc& ac aliis quibuscumque – Datum Romae 3- Maij 1553 – Pontificatus Anno 4.to –
0619 FIRMUM, et CASTRUM ESY Literae patentes Sanctissimi Domini Honorij Pontificis directae Potestati, Concilio, et Communi Firmano ad favorem Buccamarij de Urbe Rectoris Civitatis Esij, videlicet, quotiescunque ab eo fuerint requisiti in opprimendo audaciam, et temeritatem Mercenarij, et Fratrum, ex eo quod nonnulla damna, et excessus tam in dicta Civitate, quam Statu patravint in grave damnum, vilipendium, et dedecus eiusdem Civitatis, et Ecclesiae Romanae existant sollicite consiliis, et favoribus, adeoque dictus Rector Communis Firmi, et aliorum Fidelium Marchiae septus Iuribus, et potentia circumfultus efficacius procedere valeat. Sub Datum X.mo Cal. Augusti Pontificatus sui anno p.mo –
0620 FIRMUM Instrumentum quietationum factarum per Dominum Ranaldum Georgij, videlicet unum Iacobo Angeli, et Iacobutio Magistri Stephani Officialibus Communis Firmi, in nomine dicti Communis de trecentis septuaginta libris et undecim solidis Ravennatensibus de precio domorum per ipsum Ranaldum praedicto Communi venditarum, scilicet de 2.do pagamento sub anno Domini 1297 – Indictione X.ma tempore Domini Bonifatij Octavi – rogato Antonio Magistri Leonardi – Aliud vero de Libris centum Ravennatensibus similiter pro parte pretij domorum venditarum Communi Firmi, videlicet de ultima solutione facta Saladino Gentilis, et Domino Philippo Danielis Officialibus Firmi sub anno Domini 1297 – rogato Petro Manci –
0621 FIRMUM Literae praeceptoriae Revendissimorum S. R. E. Cardinalium directae et factae Universitati, et Communi Firmi, ut restituant Priori, et Fratribus Hospitalis Sancti Iohannis Hjerosolomitani in Anconitana Marchia Ecclesia Sancta Maria Iacobi de Monacla, ac earumdem possessiones ad dictum Ospitale spectantes etc& Sub Data Viterbij, 17- Cal.Augusti anno Domini 1270 – Sede vacante –
0622 FIRMUM Instrumentum Sumptus cuiusdam Privilegij confirmationis Iurium, et privilegiorum Communis, et Civitatis Firmanae factum per Reverendissimum Anglicum Cardinalem Episcopum Albanensem in Italia Vicarium Generalem Communi, et hominibus Firmi sub anno Domini 1371-, extractum per Nicolaum Ser Guiductij de Firmo –
0623 FIRMUM Instrumentum emptionis Domorum, et Palatij, in quo ad praesens morantur Domini Priores Civitatis Firmi factum per Thomassinum Thomae Sindicum Communis Firmi nomine dicti Communis a Domino Ranaldo Georgij, Savino, et Adonando dicti Rainaldi filiis precio 1750- librarum Ravennatensium, quas Dominus Venditor a dicto Sindico nomine quo supra habuisse, et recepisse fassus est, prout latius in eo, Actum sub anno Domini 1296, die 22- Ianuarij, rogato Benevenuto Boncambij Notario praesentibus ibidem Domino Percivalle Iohannis, Marco Girardi, Philippo Marcibone, Marchetto Philippi Savini etc& –
0624 FIRMUM Condemnationes pecuniariae, et absolutiones, seu sententiae condemnatoriae latae per Dominum Meliorem de Florentia Potestatem Civitatis Firmi contra homines, et personas in eis descriptas pro Maleficiis, et excessibus per ipsos, et quemlibet ipsorum commissis, et perpretatis in Civitate, eiusque Territorio scriptae, et publicatae per Benedictum Magistri Iacobi de Monte Santae Mariae in Lapide notarium sub annis Domini 1382 etc& tempore Urbani Papae VI –
0625 FIRMUM Instrumentum quietationis Ducatorum viginti duorum et Anconitanorum 16 per Antonium de Firmonibus Canonicum, et pro Marchia Ancon. Generalem Thesaurarium pro S. R. E. Universitati, et Communi Firmi, et pro ea messurae Cischi de Firmo pro affictu anni 1383 – tempore Domini Urbani VI – rogato Vanne Vannuctij de Monte Alto etc& –
0626 FIRMUM, et VENETIAE Instrumentum seu Fides una cum insertione Cedulae partitarum, seu receputorum factum per Dominum Danielem de Delphinis a Banco quondam Magnifici Domini Iohannis etc& ex causis prout in eo sub anno Domini 1557- rogato Bonifatio Foliano una cum Mattheo eius filio –
0627 FIRMUM, et SPOLETUM Instrumentum sumptus quarumdam propositarum fact& in Concilio Generali Civitatis Spoleti per nomine dicti Concilij una cum consultatione super eis ad favorem Domini Francisci Comitis de Compello Potestatis tunc Civitatis Firmanae, videlicet, quod non possint nec ipse, nec eius Officiales petere represalias in casu, quod in dicto eorum officio aliquid commiserint ,prout latius in dicto sumptu fact& sub anno Domini 1389 – rogato Panuttio quondam Lutij Notario – Sede Apostolica Pastore vacante –
0628 FIRMUM, et ASCULUM Copia Litterarum Apostolicarum Honorij Papae IV, quibus hortatur Universiatem, et Commune Firmi ut desistant a sublevatione armorum contra Esculos, prout alias electo Hipporigin& per suas litteras iniunxerat. Datae Pontificatus anno primo. Copiatae manu Francischi Thomasij Notarij de anno Domini 1297 –
0629 FIRMUN, seu EPISCOPATUS Copia cuiusdam Privilegij Friderici Primi Imperatoris concessi Re.mo Domino Episcopo Firmano, eiusve Episcopatui etc& prout in eo sub anno Domini 1185 – exemplata per Angelicum Notarium Sub anno 1242 – praesentibus ibidem Raynaldo Archipresbitero Firmano, Domino Ugolino Notario Potestatis Mag.co Firmone Noto etc& – Vide num.26 –
0630 TERRA MONTIS S. MARIAE in GEORGIO, seu MONTIS VIRIDIS Copia duorum instrumentorum, quorum unum exequutionis, alterum traditionis possessionis Castri Montis Viridis hominibus Terrae Montis Sanctae Mariae in Georgio de anno Domini 1366 – rogato Petro Thomassuctij de Smerillo notario, copiati manu Marchetti Georgij de Monte Sanctae Mariae in Georgio – Vide num. 355 –
0631 FIRMUM Privilegium Bonifatij Papae Octavi remissionis octo Millium, et ducentorum florinorum auri iuxta tractatum, et compositionem factam per Commune Firmi cum Magistro Roggerio Cactia etc& . Vide num. 231 –
0632 TERRA MONTIS SANCTAE MARIAE IN GEORGIO Copia instrumenti sententiae per Dominum Vitalem Archidiaconum Camerinensem Rectorem Procinciae Marchiae super Territorio sito ultra flumen, et vallata Molendinorum Terrae Montis Sanctae Mariae in Georgio etc& prout in ea de anno Domini 1372 – rogato de copia Simonicto Iacobuctij –
0633 FIRMUM Privilegium Revd.mi Angelici Albanensis Episcopi quo relevat Commune Firmi a solutione Gabellae Vini per unum annum prout in eo latius. Datum Bononiae III Idus Iunij Pontificatus Urbani Papae V – anno Octavo –
0634 FIRMUM Copia cuiusdam privilegij absolutionis generalis factae per Reverendum Dominum Benedictum Dei, et Apostolicae Sedis gratia Episcopum Feretranum Romandiolae Thesaurarium, ac Provinciae Marchiae Rectorem, ac pro S. R. E. concessum Magnificis Dominis Antonio de Melioratis, atque Ludovico, et Gentili eius filij , nec non communi, et populo Firmi, eiusque comitatus fortiae etc& prout in eo datum anno Domini 1480 –copiatum manu Antonij Blasij de Firmo –
0635 CASTRUM BUCCABLANCA, et FIRMUM Instrumentum mandati procurae factum per Universitatem Castri Buccablancae in personam Iohannis Guilielmi dicti Castri ad faciendum jurandum, et promittendum praecepta Bartholomei Ioannij Potestatis Firmi, et Domini Roggeri Domini Suppi Sindici Civitatis Firmi recipientium dictum Castrum nomine dictae Civitatis etc& prout in eo – rogato …………… de anno Domini 1257 –
0636 CIVITAS SENARUM, et FIRMUM Instrumentum concessionis represaliarum factum per Potestatem Senensem, et tres ex Consulibus mercantiae ad favorem Civoli Provenzani Civis Senensis olim Firmi, prout latius in eo de anno Domini 1307 – rogato Petro Filio Cini Notario –
0637 CASTRUM SANCTI ANGELI Jnstrumentum venditionis factae per Monaldescam filiam quondamTrasmundi de Sancto Angelo in Pontano Paganuccio Filio Domini Mattei de Monte Fortino de omnibus eius bonis, prout in eo etc& quibus solutum fuit per eumdem Annae Felici filiae dictae Monaldeschae ratione dotis suae precium, seu summa Libbrarum 2/m auri etc& De anno Domini 1220 – rogato Iohanne Notario –
0638 CASTRUM MOGLIANI et FIRMUM Instrumentum consignationis sigilli per Potestatem Civitatis Firmi Rainerio Angeli de Castro Mogliani praesenti, et recipienti nomine in suis propriis manibus cum pactis, et conditionibus, prout in eo de anno Domini 1374 – rogato Vico Iohannis de Sancto Angelo –
0639 FIRMUM Copia Privilegij Gerardi Firmani Electi confirmationis donationis Ecclesiae Sancti Silvestri de Aviliano per Philippum suum Praedecessorem Anessae, Margaritae, aliis quo Sororibus Monialibus dictae Ecclesiae de anno Domini 1251. Copiatum manu Jacobi Balcai de anno Domini 1271 –
0640 FIRMUM Privilegium Doctoratus Domini Sebastiani de Martialibus de Firmo concessum illi per Dominum Thomam de Collectiliis de Cassia Spoletanae dioecesi etc& – de Anno Domini 1492 – Pontificatus Innocentij Papae Octavi Anno Octavo. Sub Data Perusij rogato Marsilio quondam Ser Francisci Ser Stephani de Perusio –

0641 CASTRA MONTIS FORTINI FIRMUM et MONTIS SANCTI PETRI, Breve Pij Papae Secundi directum Communi, ac Universitati Firmi, quo rescribit eidem Communi se rescriptisse Legato Marchiae, quod constito sibi per Consensum majoris partis hominum Communititatis Castri Montis Fortini, quod vellint esse sub protectione iura ita esse permittat. Circa vero Castrum Montis Sancti Petri de Alleis, quod si sibi per informationem amplissimam constiterit esse sub iurisdictione provideat celeriter quod communitas vestra in possessione dicti Castri reponatur, non capta vero informatione, nihilominus subito restituat, et Communitatem antedictam in peculiaribus privilegiis conservet. Sub Datum Perusij – 9 – Febr.ij 1459 Pontificatus Anno 9°.
0642 CASTRUM PETRITULI, et FIRMUM Privilegium Francisci de Ramponibus Decretorum Doctoris, et Canonici Firmani, quo providet Dominum Christophorum Bartolomei etc& de Petritulo de parochiali Ecclesia Sancti Prosperi de Petritulo vacante per mortem Domini Vitalis de dicto Castro& Sub anno Domini 1487 –
0643 FIRMUM Mandatum executivum sententiae latae per Rev. P. Dñun Antonium Augustinum Rotae Auditorem ad favorem Domini Censorij Martialis, contra Reverendum Dominum Guidonem Ascanium de Sancta Flora, et alios de, et super ruralibus Ecclesiis Sancti Angeli in Trifontio, et Sanctis Michaelis sitis in Terra Acquavivae, et Sancti Benedicti Firmanae Dioecesis etc& De anno Domini 1547 – rogato Blasio Boccardi Clerico Lugdunense –
0644 CASTRUM MONTURANI, et FIRMUM Instrumentum mandati procurae factum per omnes homines Castri Monturani praesentibus omnibus in dicto instrumento descriptis in personam Thebaldi Domini Petri praesentis ad submittendum se, et promittendum Domino Iohanni Plebani Sindico Communis Firmi fidelitatem et obediantiam etc& prout in eo factum in Palatio Communis Firmi – rogato Raynaldo Domini Guidonis Notario. De anno Domini 1255 –
0645 FIRMUM Breve Iulij Papae Secundi, quo rescribit se praecipisse dilectis Filiabus Baptistae de Varano, et Angelae de Octonibus Monialibus Monasteri Camerinensis, ut se cum aliis quibusdam prout placuerit Sociis trasferant ad instruendum Moniales Congragationis Sanctae Clarae Ordinis Sancti Francisci etc& prout in eo. Datum Romae 18- Ianuarij 1505 – Pontificatus Anno Secundo –
0646 FIRMUM, seu ORATORIUM S. ANTONIJ de PETRITULO Literae patentes provisionis Oratorij Sancti Antonij Castri Petrituli concessae per Reverendissimum Cardinalem de Gaddis Administratorem Episcopatus Firmi R.do Domino Censorio Martiali I. U. Doctori suo familiari de anno Domini 1545
0647 FIRMUM Literae Apostolicae Innocentij Papae directae Rev.mo Petro Sancti Georgij ad velum aurum Diacono Cardinali, ut evocatis evocandis, et auditis hinc inde propositis, quod iustum fuerit appellatione remota denunciet circa restaurationem Castrorum, et Villarum Communis Firmi ab infidelibus destructarum. Datae Mediolani VI Cal. Augusti Pontificatus anno nono –
0648 FIRMUM Literae patentes provisionis factae de Parrochiali Ecclesia Sancti Proculi Terrae Collinae Firmanae Dioecesis per Reverendum Nicolaum Cardinalem de Gaddis R.do Domino Censorio Martiali eius Familiari I. U. Doctori de anno Domini 1545 – Pontificatus Pauli Papae III Anno undecimo –
0649 FIRMUM Privilegiun Doctoratus Domini Astoris Martialis de Firmo almae Sapientiae novae Perusinae Scolaris concessum per Brancutum Calliensem I. U. Doctorem Sanctissimo Clemente Papa Septimo ea promovendi facultate donatum etc& Datum Perusij anno Domini 1537 – tempore Pauli Papae III rogato Iohanne Maffoni de Perusio Notario –
0650 FIRMUM Literae patentes Rev.mi Domini Henrici Cardinalis Caetani S. R. E. Camerarij, in quibus ex auctoritate sibi a Sanctissimo per litteras eiusdem Chirographo signatas concessas, concedit Communi Firmi dilationem exequutionis Testamenti quondamCensorij Martialis per unum Annum non obstante etc& Datae Romae in Camera Apostolica anno Domini 1594 – Pontificatus Clementis Octavi Anno 2.do –
0651 FIRMUM Literae patentes Flavio Ursini Episcopi Murani Sanctissimi Domini Nostri Papae, et causarum Camerae Apostolicae Generalis Auditoris quibus immunis quacumque exatione voluit esse Reverendissimos Dominos Censorium Martialem Canonicum, et Scriptorem Apostolicum, et Octavianum Corradum molestatos ea de re hominibus Castri Petrituti etc& Datae anno Domini 1562 – Pontificatus Pij 4.ti Anno 3.o –
0652 FIRMUM Breve Leonis Papae X.mi, quo nunciat Universitati, et Communi Firmi se ad pontificatus gradum fuisse assumptum, horturque eosdem ut pro exaltatione S. R. E. suplicationes triduales faciant. Datum Romae undecima Martij anno Domini 1513 – ante suam Coronationem –
0653 FIRMUM Rescriptum, seu Literae Apostolicae Nicolai Papae, quibus reprehendit Commune Firmi, ob ultrices manus illatas in personam Andreae quondam Lofredi Civis Romani, et eius familiam, quem in Firmi Potestatem elegerant, qua propter eos monet, ut eidem satisfaciant infra terminum prout in eis etc& Datum Romae X Cal. Ianuarij Pontificatus anno p.mo –
0654 CASTRUM MONTIS SANCTI PETRI DE ALLEIS Literae Apostolicae Nicolai Papae V.ti directae Venerabili Fratri Nerio Episcopo Senensi ut moderetur usuras Ebreorum qui mutuo dederunt pecuniarum quantitatem Communi Castri Montis Sancti Petri de Alleis, ita tamen, ut nulla partium notabile damnum patiatur – Datae Romae 16- Aprilis 1447 – Pontificatus anno p.mo –

This entry was posted in Chiese, DOCUMENTI, LUOGHI, PERSONE and tagged , , , , , , . Bookmark the permalink.

Lascia un commento

Il tuo indirizzo email non sarà pubblicato. I campi obbligatori sono contrassegnati *

Gentilmente scrivi le lettere di questa immagine captcha nella casella di input

Perchè il commento venga inoltrato è necessario copiare i caratteri dell'immagine nel box qui sopra